B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


E c l o g a e

E c l o g a   I
I o h a n n e s   d e   V i r g i l i o  
D a n t i   A l a g h e r i i .
C a r m e n .


____________________________________________


Pieridum vox alma, novis qui cantibus orbem
mulces lethifluum, vitali tollere ramo
dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
5
astripetis Lethen, epiphoebia Regna beatis;
tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
et nos pallentes nihil ex te vate legemus?
ante quidem cythara pandum delphina movebit
Davus, et ambiguae Sphingos problemata solvet,
5
Tartareum praeceps quam gens idiota figuret,
et segreta Poli vix experata Platoni:
quae tamen in triviis nunquam digesta coaxat
comicomus nebulo, qui Flaccum pelleret orbe.
non loquor his, immo studio callentibus, inquis;
15
carmine sed laico. clerus vulgaria temnit,
etsi non varient, quum sint idiomata mille.
praeterea nullus quos inter es agmine sextus,
nec quem consequeris Coelo, sermone forensi
descripsit: quare, censor liberrime vatum,
20
fabor, si fandi paulum concedis habenas.
nec margaritas profliga prodigus apris,
nec preme castalias indigna veste Sorores.
at precor ora cie, quae te distinguere possint,
carmine vatisono, sorti communis utrique:
25
et iam multa tuis lucem narratibus orant.
dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu:
dic age quos Flores, quae Lilia fregit Arator:
dic Phrygias damas laceratas dente molosso:
dic Ligurum montes, et classes Parthenopaeas
30
carmine, quo possis Alcidae tangere Gades,
et quo te refluus relegens mirabitur Ister,
et Pharos, et quondam regnum te noscet Elissae.
si te fama iuvat, parvo te limite septum
non contentus eris, nec vulgo iudice tolli.
35
en ego iam primus, si dignum duxeris esse,
clericus Aonidum, vocalis verna Maronis,
promere gymnasiis te delectabor ovantum
inclita Peneis redolentem tempora sertis;
ut praevectus equo sibi plaudit praeco sonorus
40
festa trophaea ducis populo praetendere laeto.
iam mihi bellisonis horrent clangoribus aures.
quid pater Apenninus hiat? quid concitat aequor
Tirrhenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
tange chelyn, tantos hominum compesce labores.
45
ni canis haec, alios ad te pendendo poetas,
omnibus ut solus dicas, indicta manebunt:
si tamen Eridani mihi spem mediane dedisti,
quod visare, notis me dignareris amicis,
50
nec piget enerves numeros legisse priorem,
quos strepit arguto temerarius anser olori:
respondere velis, aut solvere vota, magister.