BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus quartus

1316 - 1378

 

Vita Caroli IV

 

Capitulum IV

1330 - 1332

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IV.

 

Reversus itaque de Francia inveni patrem meum in comitatu Luczemburgensi, occupante temporibus illis imperium Ludovico de Bavaria, qui se scripsit Ludovicus quartus, qui post mortem Henrici septimi, avi mei, in Romanorum regem in discordia fuit electus contra Fridricum, ducem Austrie.

Quem Ludovicum elegerunt et cum eo steterunt usque ad suum triumphum, quo captivavit eundem Fridericum, ducem Austrie, suum adversarium, Johannes, rex Boemie, pater meus, Maguntinensis, Treverensis et Waldemarus ultimus Brandenburgensis. Cum Fridrico autem fuerunt: Coloniensis, dux Saxonie et comes Palatinus. Qui Ludovicus Romam postea accesserat; et diadema imperiale contra voluntatem pape Johannis XXII ab episcopo Venetorum et munus consecracionis recepit. Et post hoc creaverat antipapam nomine Nicolaum, ordinis Minorum, qui post hoc traditus fuit ad manus pape et in penitentia mortuus fuit. Et iam reversus fuit in Germaniam, prout in cronicis Romanorum plenius apparet.

Illo vero tempore cum reversus fueram de Francia in comitatum Luczemburgensem et inveneram patrem meum ibidem, obsederat dux Austrie civitatem Columbariensem in Alzacia, et Ludovicus eam liberare non poterat. Accessit pater meus ad eosdem, et concordavit dictum ducem cum Ludovico. Deinde ivit in comitatum Tyrolis ad ducem Karinthie, quem expulerat de regno Boemie. Cuius uxor prima mortua fuerat, soror matris mee; demum tamen acceperat aliam uxorem, sororem ducis de Brunswych, cum qua habuit unicam filiam, quam copulavit fratri meo Johanni in uxorem et post mortem suam constituit sibi omnes suos principatus.

Deinde pervenit pater meus in civitatem Tridentinam. Et illo tempore mortua est mater mea in die beati Wenceslai martiris in Praga. Moram autem in Tridento patre meo trahente date fuerunt sibi in Lombardia civitates: Brixiensis civitas, Pergamum, Parma, Cremona, Papia, Regium, Mutina; in Tuscia vero Luca cum omnibus districtibus et comitatibus ad eandem pertinentibus. Ad quas pater meus accedens post hec mansionem fecit in Parma. Vicecomes eas in suum suscepit regnum Akzo de Mediolano, qui regebat pro tunc civitates Mediolanum [et] Novariam, quas in vicariatu eodem tempore a patre meo susceperat.

Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiam usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde trasivi montes Brige, et veni in territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus.

In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et, ut communicarem in eadem, et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii.

Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit.

Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.

Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia, fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem, Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam: Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere.

Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis resumebamus quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de Fuliano et de Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de Punczonibus senibus de Cremona, et dominus Symon Philippi de Pistorio de Regalibus, capitaneus Lucce, assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.