Carolus quartus
1316 - 1378
|
Vita Caroli IV
Capitulum IDedicatio, De binis vitis
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum I.
Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et meliorem eligere.Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est, ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: «Et sine ipso factum est nichil». Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur, desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: «Quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum.» Quomodo autem faciemus vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: «Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo.» Qui vivunt de tali cibo spirituali, manent in eternum.Quomodo de ipso vivant, advertamus. Nonne si carnaliter varia cibaria et corruptibilia comedimus, appetitum ad ea nos oportet habere, et interiora nostra amplecti desideranter, et ea mittere per organa corporis nostri, ut convertantur in sanguinem; ut spiritus, qui in sanguine manet vita nostra, inibi possit manere? Sed quia carnalia corruptibilia sunt, homo moritur. Qui autem comedit cibum illum spiritualem, de quo anima vivit: nonne oportet, quod homo in anima sua illum appetat et desideranter recipiat, ac diligenter in caritate amplectatur, ut scintille illius cibi fervore dulcedinis et amoris in eo generentur, in quibus anima nutrimentum suum habeat vitale, et in eo maneat?Et sicut in illo nutrimento nil corruptum est, ita manentes in ipso carent omni corrupcione, et vivent in eternum. Quod salvator affirmat, dicens Johannis VI°: «Hic est panis vivus de celo descendens, et si quis de ipso manducaverit, non morietur in eternum.» Vita eterna est lux hominis, que sine deo effici non potest. Et ideo dicit idem Aquilaris: «Et vita erat lux hominum», quoniam aliam vitam reputat mortem. Et vere est mors, quia amarissima est. Quid autem amarius, quam amatores deliciarum et has penas sustinere? Non enim sunt mortui tantum, sed omni hora moriuntur. Viventes autem in vita eterna bene dicuntur viventes, quia vi morti restiterunt delicias carnales refutando, et ceperunt in premio delicias sempiternas.Sed multi comedunt spiritualem cibum sine appetitu et desiderio et evomunt illum de cordibus suis. Ve illis! quia reatus illorum cum Iuda describitur, et porcio eorum cum Dathan et Abiron, nec proderit animabus ipsorum ad nutrimentum. Nonne cognoscitis, quod si bestia comedit sine appetitu, non provenit ei ad nutrimentum, sed dolore torquetur? Multo magis vos torquebimini, quia pena vestra erit eterna, sicut cibus est eternus. Quorum vestigia, vos obsecro, cavete, sed in nutrimentum animarum vestrarum cibum illum desiderate recipere et sine ipso nolite vivere, ut in eternum vivatis; et «non in solo pane vivit homo, sed ex omni verbo, quod procedit de ore dei». Nam panis celestis non solum est panis, sed et caro et verbum; que si solus esset, non haberet nutrimentum vite eterne. Quomodo autem ille panis sit caro, ait salvator: «Panis, quem ego dabo, caro mea est.» Que caro verbum est, prout Iohannes in evangelio ait: «Et verbum caro factum est.» Quod verbum deus erat, de quo idem: «Et deus erat verbum.» Et sic iste panis caro, verbum et deus est. Quem panem qui sumere vult, accipere oportet carnem, verbum et deum in illo pane celesti, qui panis angelorum nuncupatur. In sumpcione panis oportet, ut sumatur verbum veritatis. De quo verbo Christus ait: «Ego sum veritas et vita.» Qui verbum veritatis non accipit sumendo, non accipit panem illum. Oportet ergo eum, qui panem sumit, carnem sumere. Quia cum eum dominus discipulis suis traderet, dixit: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur», et sanguinem eiusdem carnis dedit eis dicens: «Hic est calix sanguinis mei novi et eterni testamenti, qui pro multis effundetur.» Cum autem homo sumit illam carnem, perdat carnem suam, et tradat eam pro Christo, tollensque crucem suam sequatur eum, ut particeps fiat mortis et passionis eius, participans in futuro gloria nominis sui. Cum autem carnem sumit, oportet eum et panem illum sumere verum, prout ipse ait: «Ego sum panis verus, qui de celo descendi.» Confirmavit nobis ipse Christus novum et eternum testamentum per panem illum. De qua confirmacione David canit in psalmo: «Et panis cor hominis confirmet.» David autem non inmerito figurative de eterno pane loquitur. Nam domus eius Bethlem vocatur, quod interpretatur domus panis. De hac domo voluit deus Christum suum nasci, qui est verus panis. Et ideo nominat eum scriptura de domo David, id est de domo panis. Confirmet autem ille panis corda et animas vestras in sancta dileccione et caritate sua, ut sic valeatis transire per regna temporalia, ut non amittatis eterna. Amen. |