<<< auctoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Nicolaus de Autrecourt
ca. 1295/98 - 1369

 
 
   
   



T r a c t a t u s
« E x i g i t   o r d o »


S e l e c t i o n e s

______________________________

 
 
Cum aliquis habet cognitionem claram et evidentem complexi quod sic habeat et etiam percipit se habere talem cognitionem claram et evidentem, tunc dicit quod est certus.
(p. 25, lin. 12 sqq.)

Ita quod quando aliquis percipit claritatem suae cognitionis, tunc dicit certitudinaliter: ita est.
(p. 25, lin. 36 sqq.)

Protestor quod nec in isto tractatu nec in aliis aliquid volo dicere quod sit contra articulos fidei vel contra determinationem ecclesiae vel contra articulos quorum oppositi condemnati sunt Parisius etc. sed solum inquirere circumscripta omni lege positiva, qualis certitudo possit haberi de rebus et an processus Aristotelis fuerint demonstrativi.
(p. 182, lin. 15 sqq.)

Longe plus movet ista quia, secundum quod dictum est de lumine imaginis, sequeretur quod nullus posset dicere de existentia vera subiectiva albedinis vel alicuius rei. Non enim potest dicere nisi per suam apparentiam; nunc dicetur quod illa apparentia terminatur ad imaginem rei et non ad aliquid existens subiective in re extra.
(p. 231, lin. 48 sqq.)

Non est tamen certum an sic debeat esse in futurum.
(p. 237, lin. 46 sq.)

Quinta decima conclusio est quod sunt decem praedicamenta realiter vel formaliter distincta quia tot sunt conceptus; igitur tot res vel formalitates.
(p. 240, lin. 16 sq.)

Et verum videtur esse quod occurrit super dispositione talium imaginabilium et intellegibilium, scilicet quod non sit aliqua necessitas dicendi quod sunt generabilia et corruptibilia. Item quod ‹nec› multitudo in eadem specie accidat in eis nec determinatio particularis essendi in loco
(p. 241, lin. 18-21)

Si quaeratur de esse existentiae quod attribuitur obiecto imaginationis vel intellectus, utrum sit distinctum, diceretur quod sic formaliter propter causam dictam supra; non autem realiter simpliciter quia ibi non est possibilis separatio ut aliqualiter innui supra. Et si quaeratur propter quid res dicitur simpliciter existens quando existit secundum esse quod comprhenditur a sensu, responsio in hoc erit quod illud esse praesupponit esse imaginationis et esse intellectus, et ideo tunc est verum dicere quod ipsa res existit secundum omne sui esse et ita simpliciter et universaliter existit.
(p. 241, lin. 36 sqq.)

Ex praecedentibus apparet quod illa propositio non est omnino vera quae dicit: cognitio intuitiva est rei existentis ut existens et abstractiva non; unde est indifferens ad esse et non esse. Ut supra dixi, quaelibet cognitio est rei existentis, sed in hoc est differentia, quia intuitiva est rei existentis sub esse claro magis, et si Deus sic clarissime omnia cognoscat ut creditur, nostra intuitiva etiam posset dici abstractiva respectu cognitionis Dei quae intuitiva simpliciter diceretur.
(p. 242, lin. 23 sqq.)

De tali universali potest dici quod est «ubique et semper»; non enim habet magis quod sit in uno loco quam in alio, nec in uno tempore quam in alio. Et cum illud universale sit apud intellectum istius apud quem non erat prius, hoc non fit per viam translationis, cum tale ens non sit in loco comprehensum.
(p. 266, lin. 7 sqq.)

Unum attribuitur alteri in praedicatione, puta universale singulari, ut dicitur Socrates est homo, et similiter in universalibus animal homini. Et si quaeras utrum, sicut est universale obiectivum apud intellectum, sit aliquod universaliter subiectivum correspondens; et diceretur quod sic, ita quod si non omnia uniuntur in uno esse subiectivo, sed secundum quamlibet speciem sit esse subiectivum proprium, tunc universali obiectivo esset esse subiectivum correspondens, quod non multiplicaretur in esse, esse obiectivo multipicato intellectui. Ille enim qui est intellectus clarioris et abstractioris intelligens albedinem habet albedinem in esse clariori apud intellectum quam alius minus clare intelligens.
(p. 266, lin. 18 sqq.)

Et de isto esse universali subiectivo diceretur quod est quiditas singularium, principium essendi eis et principia intelligendi ea et multa conformiter quae ponebat Plato ; non tamen subsisterent in aere ut forsan ex verbis Platonis habebatur, contra quae arguit Aristoteles; ponebat enim quod haberent esse separatum a singularibus et contra hoc dicit Aristoteles proemio de Anima quod animal universale positum a Platone vel est nihil vel est posterius singularibus, ita quod non valebit ad intelligendum ipsa singularia. Et hoc est verum supposita tali separatione, et ita esse obiectivum universale attribueretur in praedicatione esse obiectivo singulari; esse obiectivum universale reciperetur quo illo esse subiectivo universali quod est quiditas ipsorum singularium, et ita in hac propositione: Socrates est homo, non accipitur «homo» pro Socrate quasi habens suppositionem personalem ut multi inuunt et false. Ille enim qui format istam propositionem non experitur in praedicato propositionis habere se Socratem per modum obiecti, sed solum naturam hominis universalem. Et ideo ad illam consequentiam: Socrates est homo, homo est species; ergo Socrates est species, non est responsio, ut quidam dicunt, quod falsitas accidit propter variam suppositionem termini; nam in prima iste terminus «homo» habet suppositionem personalem et accipitur pro suo inferiori; in secunda habet suppositionem ‹simplicem›; hoc est falsum ut dictum est, immo in illa: Socrates est homo, «homo» habet suppositionem simplicem; unde falsitas in hoc contingit quod licet homo praedicetur de Socrate; nam ipsum universale subiectivum est pars Socratis, non tamen adaequate idem Socrati, sed est in plus, cum etiam quidditas sit Platonis, et ideo ratione huius inadaequationis potest sibi attribui aliquod paedicatum quod non inerit suo inferiori, et ideo praedicatum attribuitur tali rei in quantum erat aliquid diversum ab ipso singulari, et ita fallacia accidentis. Unde secundum istam viam non pono nisi duas species suppositionis; «materialem», ut homo est dissilabus; «formalem» quando terminus accipitur pro suo significato ut Socrates est homo.
(p. 266, lin. 26 sqq.)

Videtur etiam in ista: homo currit, potest dici quod homo accipitur pro illo esse subiectivo universali et licet sibi non debeatur actus currendi nisi quia primo inest singulari, tamen sibi competit et de ipso potest praedicari. Et advertendum est… [finis manuscripti]
(p. 267, lin. 8 sqq.)

__________

 
Textus:
Autrecourt - ein Skeptiker?
in: Das Pariser Nominalistenstatut
Absatz 6 A, pp. 171 - 196
ed. R. Paqué, Berlin 1970
(op. cit.: Nicolaus de Autrecourt, Exigit ordo
in Mediaeval Studies 1, 179-280
ed. J. R. O'Donnell, 1939)

 
 
 
 
<<< auctoris paginam