B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iacobus de Voragine
ca. 1230 - 1298
     
   


L e g e n d a   a u r e a

D e   s a n c t a   L u c i a   v i r g i n e

________________________________________




Lucia dicitur a luce. Lux enim habet pulchritudinem in aspectione, quia, ut dicit Ambrosius, lucis natura haec est, ut omnis in aspectu eius gratia sit. Habet etiam diffusionem sine coinquinatione, quia per quaecumque immunda diffusa non coinquinatur. Rectum incessum sine curvitate, longissimam lineam pertransit sine morosa dilatione. Per hoc ostenditur, quod beata virgo Lucia habuit decorem virginitatis sine aliqua corruptione, diffusionem caritatis sine aliquo immundo amore, rectum incessum intensionis in Deum sine aliqua obliquitate, longissimam lineam divinae operationis sine neglegentiae tarditate. Vel Lucia dicitur quasi lucis via.
     Lucia virgo Syracusana nobilis genere audiens famam sanctae Agathae per totam Siciliam divulgari sepulcrum eius adiit cum matre sua Euthicia annis quattuor fluxum sanguinis incurabiliter patiente. Inter ipsa igitur missarum sollemnia contigit, ut illud evangelium legeretur, in quo Dominus mulierem ab hac passione sanasse narratur. Tunc Lucia matri dixit: «Si credis his, quae leguntur, crede Agatham illum semper habere praesentem, pro cuius nomine sustinuit passionem. Si ergo eius sepulcrum credens contigeris, perfecta continuo sanitate gaudebis.»
     Igitur recedentibus cunctis et matre et filia iuxta sepulcrum in oratione exsistentibus Luciam somnus arripuit viditque Agatham in medio angelorum gemmis ornatam stantem et dicentem sibi: «Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae? Nam ecce per fidem tuam sanata est.» Evigilans autem Lucia matri suae dixit: «Mater mea, ecce sanata es. Per ipsam ergo te deprecor, quae suis orationibus te sanavit, ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote, pauperibus elargire.» Cui mater ait: «Tege prius oculos meos et, quidquid volueris, de facultatibus facito.» Ad quam Lucia: «Quod moriens das, ideo das, quia ferre tecum non potes. Da mihi, dum vivis, et mercedem habebis.»
     Cum ergo rediissent, fit quotidie distractio rerum et dantur in necessatibus pauperum. Interea dum patrimonium distribuitur, ad sponsum notitia pervenit. Requirit sponsus a nutrice de his. Respondit illa caute, quod utiliorem possessionem sponsa sua invenisset, quam suo volebat nomine comparare, et ideo videbatur aliquanta distrahere. Credidit stultus carnale commercium et coepit auctor esse vendentium. Venditis autem omnibus et pauperibus erogatis sponsus trahit eam coram Paschasio consulari dicens eam Christianam esse et contra leges agere Augustorum. Invitante igitur Paschasio ad sacrificia idolorum respondit: «Sacrificium placens Deo est visitare pauperes et eis in necessitatibus subvenire, et quia amplius non habeo, quid offeram, me ipsam sibi tribuo offerendam.» Cui Paschasius: «Ista verba tibi simili stulto narrare poteris, mihi autem, qui principum decreta custodio, ista frustra persequeris.» Ad quem Lucia: «Tu principum tuorum decreta custodis et ego Dei mei legem custodiam. Tu principes times et ego Deum timeo. Tu illos offendere non vis et ego Deum offendere caveo. Tu illis placere desideras et ego, ut Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi utile esse cognosces, et ego faciam, quod utile mihi esse perspexero. Cui Paschasius: «Patrimonium tuum cum corruptoribus expendisti et ideo quasi meretrix loqueris.» Cui Lucia: «Patrimonium meum in tuto loco constitui, corruptores autem mentis et corporis numquam scivi.» Respondit Paschasius: «Qui sunt corruptores corporis et mentis?» Lucia dixit: «Corruptores mentis vos estis, qui suadetis, ut animae suum deserant creatorem. Corruptores vero corporis sunt, qui corporalem delectationem praeponunt epulis sempiternis.»
     Paschasius dixit: «Cessabunt verba, cum perventum fuerit ad verbera.» Cui Lucia dixit: «Verba Dei cessare non possunt.» Cui Paschasius: «Tu ergo Deus es?» Respondit Lucia: «Ancilla Dei sum, qui dixit: Cum steteritis ante reges et praesides, nolite praecogitare, quid loquamini . . . Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus.» Paschasius dixit: «In te ergo spiritus sanctus est?» Cui Lucia: «Qui caste vivunt, templum spiritus sancti sunt.» Cui Paschasius: «Ego faciam te duci ad lupanar, ut ibi violationem accipias et spiritum sanctum perdas.» Cui Lucia: «Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, nam si me invitam violari feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Numquam autem voluntatem meam ad consensum poteris provocare. Ecce corpus meum ad omne supplicium est paratum. Quid moraris? Incipe, fili diaboli, desideria poenarum tuarum exercere.» Tunc Paschasius lenones fecit venire dicens iis: «Invitate ad eam omnem populum, et tamdiu illudatur, donec mortua nuntietur.»
     Volentes autem eam trahere, tanto pondere spiritus sanctus eam fixit, ut omnino eam movere nequirent. Fecitque Paschasius mille viros accedere et manus eius et pedes ligare, sed eam nullatenus poterant movere. Tunc et cum viris mille paria boum adhibuit. Sed tamen virgo immobilis permansit. Vocatis autem magis, ut suis incantationibus moveretur, omnino moveri non potuit. Tunc dixit Paschasius: «Quae sunt illa maleficia, quod una puella a mille viris non moveretur?» Lucia dixit: «Non sunt ista maleficia, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, aeque ut primum immobilem me videbis.»
     Putans vero Paschasius secundum quorundam figmenta, quod lotio fugarentur maleficia, iussit eam lotio perfundi, cumque nec sic moveri posset, angustiatus nimis copiosum ignem circa eam accendi picemque et resinam et fervens oleum super eam fundi iussit. Dixitque Lucia: «Indutias impetravi martyrii mei, ut credentibus timorem auferam passionis et non credentibus vocem insultationis.» Videntes autem amici Paschasii eum angustiari in gutture eius gladium immerserunt. Quae nequaquam loquelam amittens dixit: «Annuntio vobis pacem ecclesiam redditam Maximiano hodie mortuo et de regno suo Diocletiano expulso. Et sicut civitati Catanensi soror mea Agatha data est protectrix, sic et ego civitati Syracusanae concessa sum interventrix.»
     Dum haec virgo loquitur, ecce ministri Romanorum veniunt, Paschasium apprehendunt, vinctum ad Caesarem secum ducunt. Audierat enim Caesar, quod universam provinciam fuerat depraedatus. Veniens ergo Romam et senatui accusatus pariter et convictus capitali sententia est punitus.
     Virgo vero Lucia de loco, in quo percussa est, mota non est nec spiritum tradidit, quoadusque sacerdotes venirent et corpus Domini ei traderent, et omnes astantes «amen» Domino responderunt. In eodem loco autem est sepulta et ecclesia fabricata. Passa autem est tempore Constantini et Maxentii circa annos Domini CCCX.