BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

De iudiciis astrorum

 

1270 - 72

 

Textus:

De iudiciis astrorum

in: S. Thomae de Aquino

Opera Omnia, t. XLIII (Opuscula IV).

Ed. H.F. Dondaine, O.P.,

Roma: Editori di San Tommaso. 1976

 

________________________________________________________________

 

 

 

De iudiciis astrorum

 

Quia petisti ut tibi scriberem an liceret iudiciis astrorum uti, tuae petitioni satisfacere volens, super ea quae a sacris doctoribus traduntur, scribere curavi.

In primis ergo oportet te scire, quod virtus celestium corporum ad immutanda inferiora corpora se extendit. Dicit enim Augustinus V De civitate Dei «Non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam sydereos pervenire». Et ideo, si aliquis iudiciis astrorum utatur ad prenoscendum corporales effectus, puta tempestatem et serenitatem aeris, sanitatem vel infirmitatem corporis, vel ubertatem et sterilitatem fructuum, et cetera huiusmodi que ex corporalibus et naturalibus causis dependent, nullum videtur esse peccatum. Nam omnes homines circa huiusmodi effectus aliqua observatione utuntur celestium corporum: sicut agricole seminant et metunt certo tempore quod observatur secundum motum solis; naute navigationes vitant in plenilunio, vel in lune defectu; medici circa egritudines criticos dies observant, qui determinantur secundum cursum solis et lune. Vnde non est inconveniens, secundum aliquas alias occultiores observationes stellarum, circa corporales effectus uti astrorum iudicio.

Hoc autem omnino tenere oportet, quod voluntas hominis non est subiecta necessitati astrorum; alioquin periret liberum arbitrium, quo sublato non deputarentur homini neque bona opera ad meritum, neque mala ad culpam. Et ideo certissime tenendum est cuilibet christiano, quod ea que ex voluntate hominis dependent, qualia sunt omnia humana opera, non ex necessitate astris subduntur; et ideo dicitur Ier. X, 2 «A signis celi nolite metuere que gentes timent».

Sed dyabolus, ut omnes pertrahat in errorem, immiscet se operibus eorum qui iudiciis astrorum intendunt; et ideo Augustinus dicit in II Super Genesim ad litteram «Fatendum, quando ab astrologis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humane mentes patiuntur; quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum immundorum et seductorum operatio es, quibus quedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur». Et ideo Augustinus dicit in II De Doctrina Christiana quod huiusmodi observationes astrorum referende sunt ad quedam pacta cum demonibus habita. Est autem omnino christiano vitandum pactum vel societatem cum demonibus habere, secundum illud Apostoli I Cor. X, 20 «Nolo vos fieri socios demoniorum». Et ideo pro certo tenendum est grave peccatum esse, circa ea que a voluntate hominis dependent iudicio astrorum uti.