B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   s e p t i m a   d e c i m a

____________________________________________________


     Vtrum anima separata intelligat
     substantias separatas?


     Septimo decimo queritur utrum anima separata intelligat substantias separatas. Et uidetur quod non. Perfectioris enim substantie perfectior est operatio. Set anima unita corpori est perfectior quam separata, ut uidetur, quia quelibet pars perfectior est unita toti quam separata. Si igitur anima unita corpori non potest intelligere substantias separatas, uidetur quod nec a corpore separata.
     2. Preterea. Anima nostra aut potest cognoscere substantias separatas per naturam, aut per gratiam tantum. Si per naturam, cum naturale sit anime quod corpori uniatur, non impediretur per unionem ad corpus quin substantias separatas cognosceret. Si autem per gratiam, cum non omnes anime separate habeant gratiam, sequetur ad minus quod non omnes anime separate cognoscant substantias separatas.
     3. Preterea. Anima unita est corpori ut perficiatur in eo scientiis et uirtutibus. Maxima autem perfectio anime consistit in cognitione substantiarum separatarum. Si igitur ex hoc solo quod separatur cognosceret substantias separatas, frustra anima corpori uniretur.
     4. Preterea. Si anima separata cognoscit substantiam separatam, oportet quod cognoscat eam uel per essentiam eius, uel per speciem ipsius. Set non per essentiam substantie separate, quia essentia substantie separate non est unum cum anima separata; similiter nec per speciem eius, quia a substantiis separatis, cum sint simplices, non potest fieri abstractio speciei. Ergo anima separata nullo modo cognoscit substantias separatas.
     5. Preterea. Si anima separata cognoscit substantiam separatam, aut cognoscit eam sensu, aut intellectu. Manifestum est autem quod non cognoscit eam sensu, quia substantie separate non sunt sensibiles; similiter etiam nec per intellectum, quia intellectus non est singularium, substantie autem separate sunt quedam substantie singulares. Ergo anima separata nullo modo cognoscit substantiam separatam.
     6. Preterea. Intellectus possibilis anime nostre plus distat ab angelo quam ymaginatio nostra ab intellectu possibili, quia ymaginatio et intellectus possibilis reducuntur in eamdem substantiam anime. Set ymaginatio nullo modo potest intelligere intellectum possibilem. Ergo intellectus possibilis noster nullo modo potest apprehendere substantiam separatam.
     7. Preterea. Sicut se habet uoluntas ad bonum, ita intellectus ad uerum. Set uoluntas quarumdam animarum separatarum, scilicet dampnatorum, non potest ordinari ad bonum. Ergo et intellectus earum nullo modo potest ordinari ad uerum, quod potissime intellectus consequitur in cognitione substantie separate. Ergo non omnis anima separata potest cognoscere substantiam separatam.
     8. Preterea. Felicitas ultima secundum philosophos ponitur in intelligendo substantias separatas, ut dictum est. Si autem anime dampnatorum intelligunt substantias separatas, quas non possumus hic intelligere, uidetur quod dampnati sint propinquiores felicitati quam nos; quod est inconueniens.
     9. Preterea. Vna intelligentia intelligit aliam per modum sue substantie, ut dicitur in libro De causis. Set anima separata non potest cognoscere suam substantiam, ut uidetur, quia intellectus possibilis non intelligit se ipsum nisi per speciem a fantasmatibus acceptam, ut dicitur in III De anima. Ergo anima separata non potest intelligere alias substantias separatas.
     10. Preterea. Duplex est modus cognoscendi; unus modus secundum quod a posterioribus deuenimus in priora: et sic que sunt magis nota simpliciter cognoscuntur a nobis per ea que sunt minus nota simpliciter; alio modo a prioribus in posteriora: et sic que sunt magis nota simpliciter per prius cognoscuntur a nobis. In animabus autem separatis non potest esse primus modus cognoscendi: ille enim modus competit nobis secundum quod cognitionem a sensu accipimus. Ergo anima separata intelligit modo secundo, scilicet deueniendo a prioribus in posteriora; et sic que sunt magis nota simpliciter sunt per prius ei nota. Set maxime notum est essentia diuina. Si igitur anima separata naturaliter cognoscit substantias separatas, uidetur quod ex solis naturalibus possit uidere essentiam diuinam, quod est uita eterna; et hoc est contra Apostolum qui dicit, Rom. VI, "Gratia Dei uita eterna".
     11. Preterea. Inferior substantia separata intelligit aliam secundum quod impressio superioris est in inferiori. Set impressio substantie separate est in anima separata multum deficienter a substantia separata. Ergo non potest eam intelligere.
     Set contra. Simile simili cognoscitur. Set anima separata est substantia separata. Ergo potest intelligere substantias separatas.
     Responsio. Dicendum quod secundum ea que fides tenet, conuenienter uidetur dicendum quod anime separate cognoscant substantias separatas. Substantie enim separate dicuntur angeli et demones, in quorum societatem deputantur anime hominum separate, bonorum uel malorum. Non uidetur autem probabile quod anime dampnatorum demones ignorent, quorum societati deputantur, et qui animabus terribiles esse dicuntur. Multo autem minus probabile uidetur quod anime bonorum ignorent angelos, quorum societate letantur.
     Hoc autem quod anime separate substantias separatas utcumque cognoscant rationabiliter accidit. Manifestum est enim quod anima humana corpori unita aspectum habet ex unione corporis ad inferiora directum. Vnde non perficitur nisi per ea que ab inferioribus accipit, scilicet per species a fantasmatibus abstractas. Vnde neque in cognitionem sui ipsius, neque in cognitionem aliorum deuenire potest, nisi in quantum ex predictis speciebus manuducitur, ut supra dictum est. Set quando iam anima erit a corpore separata aspectus eius non ordinabitur ad aliqua inferiora, ut ab eis accipiat, set erit absolutus, potens a superioribus substantiis influentiam recipere sine inspectione fantasmatum - que tunc omnino non erunt -; et per huiusmodi influentiam reducetur in actum. Et sic se ipsam cognoscet directe, suam essentiam intuendo, et non a posteriori sicut nunc accidit. Sua autem essentia pertinet ad genus substantiarum separatarum intellectualium, et eumdem modum subsistendi habet, licet sit infima in hoc genere: omnes enim sunt forme subsistentes. Sicut igitur una aliarum substantiarum separatarum cognoscit aliam intuendo substantiam suam, in quantum in ea est aliqua similitudo alterius substantie cognoscende per hoc quod recipit influentiam ab ipsa, uel ab aliqua altiori substantia que est communis causa utriusque, ita etiam anima separata, intuendo directe essentiam suam, cognoscet substantias separatas secundum influentiam receptam ab eis, uel a superiori causa, scilicet Deo. Non tamen ita perfecte cognoscet substantias separatas naturali cognitione sicut ipse cognoscunt se inuicem, eo quod anima est infima inter eas, et infimo modo recipit intelligibilis luminis emanationem.
     1. Ad primum ergo dicendum quod anima unita corpori est quodammodo perfectior quam separata, scilicet quantum ad naturam speciei; set quantum ad actum intelligibilem habet aliquam perfectionem a corpore separata, quam habere non potest dum est corpori unita. Nec hoc est inconueniens: quia operatio intellectualis competit anime secundum quod supergreditur corporis proportionem. Intellectus enim non est actus alicuius organi corporalis.
     2. Ad secundum dicendum quod loquimur de cognitione anime separate que sibi per naturam competit (nam de cognitione que sibi dabitur per gratiam loquendo, equabitur angelis in cognoscendo). Hec autem cognitio, ut cognoscat predicto modo substantias separatas, est sibi naturalis, non simpliciter, set in quantum est separata. Vnde in quantum est unita non competit ei.
     3. Ad tertium dicendum quod ultima perfectio cognitionis naturalis anime humane est ut intelligat substantias separatas. Set perfectius ad hanc cognitionem habendam peruenire potest per hoc quod in corpore ad hoc disponitur per studium et maxime per meritum. Vnde non frustra corpori unitur.
     4. Ad quartum dicendum quod anima separata non cognoscit substantiam separatam per essentiam eius, set per ipsius speciem et similitudinem. Sciendum tamen est quod non semper species per quam aliquid cognoscitur est abstracta a re que per ipsam cognoscitur, set tunc solum quando cognoscens accipit speciem a re, et tunc hec species accepta est simplicior et immaterialior in cognoscente quam in re que cognoscitur. Si autem fuerit e conuerso, scilicet quod res cognita immaterialior sit et simplicior quam cognoscens, tunc species rei cognite in cognoscente non dicitur abstracta, set magis impressa uel influxa. Et sic est in proposito.
     5. Ad quintum dicendum quod singulare non repugnat cognitioni intellectus nostri nisi in quantum indiuiduatur per hanc materiam: species enim intellectus nostri oportet esse a materia abstractas. Si igitur fuerint aliqua singularia in quibus natura speciei non indiuiduatur per materiam, set unumquodque eorum est quedam natura speciei immaterialiter subsistens, unumquodque eorum per se intelligibile erit; et huiusmodi singularia sunt substantie separate.
     6. Ad sextum dicendum quod ymaginatio et intellectus possibilis humanus magis conueniunt subiecto quam intellectus possibilis humanus et intellectus angelicus; qui tamen plus conueniunt specie et ratione, cum utrumque eorum pertineat ad esse intelligibile. Actio enim consequitur formam secundum naturam sue speciei, et non ex parte subiecti. Vnde, quantum ad conuenientiam in actione, magis attendenda est conuenientia duarum formarum eiusdem speciei in diuersis substantiis, quam formarum differentium specie in eodem subiecto.
     7. Ad septimum dicendum quod dampnati sunt deordinati ab ultimo fine. Vnde uoluntas eorum non est in bonum secundum hunc ordinem; tendit tamen in aliquod bonum (quia etiam demones, ut dicit Dyonisius in IV cap. De diuinis nominibus, "bonum et optimum concupiscunt, esse, uiuere et intelligere"); set hoc bonum non ordinat in summum bonum; et ideo uoluntas eorum peruersa est. Vnde et nihil prohibet quin anime dampnatorum multa uera intelligant, set non illud primum uerum, scilicet Deum, cuius uisione efficerentur beati.
     8. Ad octauum dicendum quod felicitas ultima hominis non consistit in cognitione alicuius creature, set solum in cognitione Dei. Vnde dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Beatus est qui te nouit, etiam si illa nesciat", scilicet creaturas, "infelix autem si illa sciat, te autem ignoret. Qui autem te et illa nouit, non propter illa beatior, set propter te solum beatus". Licet igitur dampnati aliqua sciant que nos nescimus, sunt tamen a uera beatitudine remotiores quam nos, qui ad eam possumus peruenire, illi autem non possunt.
     9. Ad nonum dicendum quod anima humana alio modo cognoscet se ipsam cum fuerit separata, et alio modo nunc, ut dictum est.
     10. Ad decimum dicendum quod anime separate licet competat ille modus cognoscendi quo ea que sunt notiora simpliciter magis cognoscit, non tamen sequitur quod uel anima separata, uel quecumque alia substantia separata creata, per sua naturalia et per suam essentiam possit Deum intueri: sicut enim substantie separate alterius modi esse habent quam substantie materiales, ita Deus alterius modi esse habet quam omnes substantie separate. In rebus enim materialibus tria est considerare, quorum nullum est aliud, scilicet indiuiduum, naturam speciei, et esse. Non enim possumus dicere quod hic homo sit sua humanitas, quia humanitas consistit tantum in principiis speciei; set hic homo supra principia speciei addit principia indiuiduantia, secundum quod natura speciei in hac materia recipitur et indiuiduatur. Similiter etiam nec humanitas est ipsum esse hominis. In substantiis autem separatis, quia immateriales sunt, natura speciei non recipitur in aliqua materia indiuiduante, set est ipsa natura per se subsistens. Vnde non est in eis aliud habens quidditatem et quidditas ipsa; set tamen aliud est in eis esse et aliud quidditas. Deus autem est ipsum suum esse subsistens. Vnde sicut cognoscendo quidditates materiales non possumus cognoscere substantias separatas, ita nec substantie separate per cognitionem sue substantie possunt cognoscere diuinam essentiam.
     11. Ad undecimum dicendum quod per hoc quod impressiones substantiarum separatarum in anima separata deficienter recipiuntur, non sequitur quod eas nullo modo cognoscere possit, set quod imperfecte eas cognoscat.