BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Prologus

 

________________________________________________________________

 

 

Incipit prologus in librum

de vita beatae Elizabeth

 

 

CUM de vita et moribus et morte miraculisque beatae Elizabeth perscrutari coepissem, oblata sunt mihi quaaedam scripta de praedictis, videlicet Libellus de dictis Quatuor Ancillarum ejus confectus, Littera quoque Magistri Cunradi de Martburg quam de vita et morte et miraculis ejus domino Gregorio Papae nono scripsit. In quibus pura quidem et simplex fideique consona veritas continetur; Veruntamen fateor, in his meo non est affectui satisfactum. Non enim in eis personae, et personarum genus, nomina, dignitates, et officia exprimuntur; sed nec provinciarum, locorum, temporumque varietates, et vocabula ad historiam pertinentium sunt descripta. Quae illi, licet nobis necessaria forent nunc, tunc sibi quasi notissima omiserunt.

Quomodo ergo legenti satisfacient incompleta? sed nec materiae ad eandem rem pertinentis conjunctio ibi est, sparsim cunctis positis, prout occurrerunt memoriae referentis. Sub juramento enim narrantium conscripta sunt; sicut dicta testium recipi consueverunt.

Legi praeterea sermonem fratris Ottonis de Ordine Praedicatorum, doctissimi et devotissimi viri, qui sic incipit: Mulierem fortem. Et cujusdam alterius alium sermonem, qui incipit: Ad decus et honorem. In quibus aliqua de gestis reperi breviter introducta.

Respexi etiam Chronica scripta diversorum, invenire cupiens, quod quaerebam. Igitur cum non invenirem ubi requiesceret pes affectus mei, visitavi Monachorum et Monialium monasteria, ivi ad civitates, castraque, et oppida; interrogavi personas antiquissimas et veraces: direxi literas, historiae hujus integritatem, et rei gestae veritatem in his omnibus investigans.

Anno autem incarnationis Dominicae millesimo ducentesimo octogesimo nono, a transitu B. Elizabeth quinquagesimo nono, ad laudem eorundem scribere incipiens, paucissima de his, quae scripta habui deposui; sed incomposita et sparsa composui; inordinata ordinavi; indistincte distinxi; et ornavi, prout potui, impolita. Multa interserui, et apposui; et sicut congruere credidi, materiae adaptavi, personarum dignitates, nomina et officia, locorum vocabula, et tempora exprimendo.

Quaedam sicut in scriptis reperi, de verbo adverbum posui; et nonnulla etiam variavi, et universa et diversa in unum colligens hoc opusculum compilavi.

Testificor coram Deo et electis Angelis ejus, me nihil in hoc libello posuisse, nisi quae ex scriptis probatorum habere potui; et nisi ea, quae a personis religiosis et multum veracibus intellexi.

Quaedam praeclara audivi miracula, quae propter dubios relatores scribere formidavi.

Dignissimum quoque duxi (quod et feci) aliqua de pietate Illustrissimi Principis Ludewici Landgravii, ejusdem beatae Elizabeth mariti, qui omnis bonitatis ejus promotor et cooperator fidelissimus extitit, annotare. Quod hoc historiae necessitas et prosecutio exposcebat.

Adhortantibus itaque quibusdam honestis et devotis personis, ego Dietricus Sacerdos Frater Ordinis Praedicatorum Minimus, cum quadraginta duos in Ordine complevissem annos praesens opusculum scripsi.

Pertractavi autem mente mea, solus omnia conscribens, emendandoque rescribens plurima saepius, caligantibus oculis, manu mea.

Distinxi vero ipsum in octo libellos propter multam materiam, ne prolixitas taedium generaret; quae tamen nondum plene exarata est, juxta suae exigentiam dignitatis.

Nam praeter valde pauca, quae omnia ad ejus tumbam, aliasque meritis ipsius facta sunt, innumera miracula praetermisi. De quibus sane tam prolixum opus, quam praenotatum est, confici poterat, et conscribi.

Postremo fateor me indignum inculte et semiplene haec sublimia grandia gratiae opera protulisse; optans et sperans aliquem successurum, qui haec legens et miserans, eruditiori stylo et elegantiori eloquentia corrigens emendabit.