Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber VIII
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT XIDe desiderio populi
EXPECTABANT autem et affectabant cum pio desiderio ambientes, qui aderant, cupientes videre, amplecti, et osculari ossa illa sacra, Sancti Spiritus organa, de quibus tot manabant sanctitatum charismata.O terra sancta, tanto consecrata deposito, tanti custos et conscia sacramenti! Hujus enim temporis felix aetas, cui se talis thesaurus aperuit, tantum munus gratiae se ostendit. Vere thesaurus inaestimabilis, in quo pauper, quod juvet, inveniat; dives habet, quod delectat. Ibi peccator veniam, ibi aegrotus, si postules medicinam invenit. O sanctissimi gleba corpusculi, tanti ponderis apud Dominum, apud homines tantae virtutis, ut coecis visum, surdis auditum, claudis gressum, vitam mortuis, omnibus praestet gratiam sanitatum! Paveat haereticae vesania pravitatis, et Judaicae coecitatis perfidia contabescat. Hanc insanam Elizabethae monstravit fides; illam ostendunt miracula fore coecam. Taceat animalis sapientia hujus mundi, quam haec foemina stulte sapiens, et sapienter stulta confudit. Cujus loculum sepulturae angeli frequenter visitant, requirunt populi, magnates inspiciunt, et Romanum Imperium se inclinavit ad videndum. Quis enim in hujus tam suavi fragrantiae odore non currat? Unguenta virtutum ubique distillant, redolent aromata gratiarum: et Elizabeth corpore pullulante fidei revirescit amoenitas, ac Ecclesiae reflorentis calore spirante redundat odoribus hortus ejus. Quem in foemina tam sanctae novitatis pulchritudo non trahat? Quem non alliciat tam novae species sanctitatis? |