BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT I

Qualiter maritus sanctae Elisabeth signatur cruce

in subsidium terrae sanctae

 

FACTUM est tandem anno millesimo ducentesimo vigesimo septimo generale Passagium ad Terram Sanctam, in quo etiam Fridericus Romanus Imperator transfretavit. De mandata quippe Pontificis summi praedicabatur Crux in subsidium Sanctae Terrae. Tunc multi Archiepiscopi, et Episcopi, et Principes, aliique Christi fideles zelo fidei contra inimicos Christi accensi, Cruce ipsius signati sunt, contra gentiles fideliter pugnaturi. Ludewicus vero eximius Princeps Thuringorum Lantgravius, vir Christianissimus, habito cum venerabili patre domino Conrado, Hildensemensis Episcopo, maturo consilio, ab eodem Cruce signatus est in nomine Jesu Christi, latereque usque ad tempus oportunum cupiens, signum quod acceperat, vestimento, ut moris est, mox non affixit, ne uxor, quae eum tenerrimo diligebat affectu, hoc aspiciens de futura ejus absentia anxia turbaretur. Quod tandem dum ejus marsupium cingulo solito revolveret, reperiens; miro stupore resoluta consternata est. Cujus moesticiam suavissimus Princeps divinis monitis et dictis dulcibus delinivit.