Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VQualiter recusavit adulterium
ERAT in Thuringia miles divitiis locuples, uxorem habens pulchram, sed sterilem; cujus non ex se, sed ex viri defectu sterilitas causabatur. Dolens autem miles ad extraneos opes suas devolvi haeredes, blande induxit conjugem, ut sibi haeredem ex adulterio procuraret. Adiit ergo stultus Principem terrae cum timore multo, dicens ad eum: Mi domine, oro, ut benigne quod loquor, auscultes, et diligenter occultes. Cui dum Princeps loquendi fiduciam praestitisset; miser ille pavens ac tremens mens turpe mentis conceptum, pudicis auribus instillavit, beatum se dicens, et aestimans si de talis personae altissimo sanguine possessionum suarum meruisset haeredem habere. Tunc utpote verecundus et pius infelicis hominis votum impium, et despexit cordetenus, et vocetenus approbavit, rubori supplicis condescendens. Statutoque veniendi die ab invicem discesserunt. Tunc prudens Princeps efficacem illius morbo medicinam, tanquam sibimet necessariam praecepit a medicis praeparari. Credebant infirmatum Principem et medicinam praeparant efficacem. Quam paratam assumens Princeps, ad locum properat assignatum. Suscipitur jocunde gratus hospes, reficitur delicate. Considens autem illis electuarium protulit, et militi obtulit ad edendum. Cujus efficaciam miser illico expertus in se, seorsum sumens Principem, dixit ei; Obsecro mi domine, ut quemadmodum huc venisti, digneris reverti; sentio enim in me potentiam, quam hactenus expertus nunquam fui. Cui Lantgravius; Non reputes ait, quod venerim, ut adulterium committerem, sed ad hoc potissimum, ut te ab hoc opprobrio eriperem, et uxorem tuam ab infamia liberarem. Venerat autem Lantgravius solus a venatoribus discedens. Fuit enim iste de ministerialibus, qui loca possident nemorosa. O vere optimum et piissimum virum, qui se propter amicum reputari defectuosum voluit, et sua quodammodo infamia famam alterius studuit conservare! |