BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT II

Quomodo sedebat in

mensa Principis

 

IN mensa quoque ejus assidere lateri contra morem aliarum sublimium faeminarum, solebat, communicationem matrimonii servans, licet ex hoc nonnulla incommoda sustineret. Magister enim Conradus, cui de consensu mariti obedientiae se voto constrinxerat, in mandatis ei dederat, ne de quibuslibet bonis nisi juste quaesitis vesceretur. Cui in hac abstinentia tres pedissequae consentientes, petierunt a Principe super hoc sibi licentiam indulgeri.

Quibus benigne annuens dixit: Hoc et ego libens facerem, nisi aliorum detractiones et scandala formidarem. Adjuvante autem Domino statum meum cito aliter ordinabo.

Denique domina Elizabeth de bonis in dote sibi specialiter assignatis, se et suam familiam procurabat. Assidens vero mensae Principis coram militibus et ministris panem aliosque cibos frangendo et hinc inde disponendo se comedere simulabat. Cumque propter hujusmodi abstinentiam multam saepe penuriam pateretur; solis quinque tortulis melle conditis, solo plerumque pane contenta inter multiplices epulas et fercula siti et inedia laborabat. Plus de ancillarum penuria, quam de propria turbabatur.

Scrutabatur proinde curiosius ab Officialibus et Procuratoribus curiae, et inveniens pro tempore potum licitum, dixit ancillis: Hodie bibetis. Aliquando cibum licitum, et dixit; Modo comedetis. Cum vero utrumque licitum scivit, exultans et plaudens manibus cum hilaritate dixit; Bene nobis hodie, comedemus et bibemus.

Ipse etiam pius et dulcis maritus devotionem uxoris cognoscens, dum quicquam scrupulosum sciret appositum, praemunivit eam, ne ejus ex hoc tenera conscientia turbaretur. De hujusmodi vero singulari et inconsueto modo vivendi, multas objurgationes a suis dominus et domina pertulerunt cum multa patientia. Et licet sic domina abstineret ab illicitis, tamen vim vel injuriam passis pro viribus satisfieri laborabat.

Attendat et miretur et imitetur omnis sexus et aetas, quomodo haec Regis filia in mensa Principis inter tot epulas abstinens, delicias respuit, et in thalamo tam amati conjugis carnales illecebras non quaesivit.