BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus

de visione beatifica

 

ca. 1290

 

________________________________________________________________

 

 

 

(4. De modo visionis beatae)

 

(4.1. Prooemium)

 

(1) Sequitur nunc considerare quartum et ultimum praemissorum, videlicet qualiter illa beata visio perficiatur in nobis per unionem nostri ad Deum immediate secundum intellectum agentem.

(2) Ostensum est enim supra, quod ipse talis intellectus, quem Augustinus ponit in abdito mentis, est supremum et nobilissimum, quod Deus in natura nostra plantavit. Secundum legem autem divini ordinis in dispositione entium inferiora secundum sui supremum tangunt superiora et copulantur eis secundum sui ad ipsa assimilationem. Unde Proclus 143 propositione: «Omnium divinorum ornatuum summa ultimis assimilantur supra positorum.» Commentum ibidem: «Si enim oportet continuitatem esse divini processus et propriis medietatibus unumquemque ordinem colligari, necesse summitates secundorum copulari finibus primorum. Copulatio autem per similitudinem. Similitudo ergo primorum submissi ordinis ad ultima superlocati.»

(3) Copulatio igitur nostri summa et ultima et immediata ad Deum fit per intellectum agentem, tum quia gradu naturae supremum nostri est, tum quia maxime Deo simile et ea similitudine, quae est imago [24 vb] Dei, quae prae omnibus, quae in nobis sunt, maxime in eo relucet, ut supra latius ostensum est, tum etiam quia eius intellectualis operatio est essentia eius et secundum hoc quidquid est et operatur, totum est et operatur per suam essentiam.

(4) Cognitio autem intellectualis ea, quae est per essentiam, intimior est ex parte cognoscentis, quia nihil pertinens ad substantiam rei tam intimum quam propria essentia, ex parte etiam rei cognitae perfectior et intimior, quia magis rei cognitae penetrativa pertingens usque ad rei cognitae essentiam inquantum huiusmodi.

(5) Hanc autem perfectionem, et nobilitatem et intimitatem in intelligendo nequaquam attingit intellectus possibilis, quocumque dictorum modorum supra distinctorum aliquis ponat ipsum intelligere.

(6) De modo igitur, quomodo illa beata visio perficiatur per immediatam unionem nostri ad Deum secundum intellectum agentem, quod est abditum mentis secundum Augustinum XIV De Trinitate c. 13 et 14 et l. XV c. 63 et 64, difficile est secundum omnimodam certitudinem disserere. Liceat tamen circa hoc probabiliter ex ratione conicere. Artamur enim ex supra habitis conclusi in hanc viam, ut quaeramus apud intellectum agentem modum saepe dictae unionis nostrae ad Deum in beata visione, quia ostensum est eam fore per intellectum possibilem esse impossibile.

 

 

(4.2. De positionibus philosophorum)

 

(4.2.1. Exponuntur hae positiones)

 

(1) Supposita igitur principaliter fiducia in Dei adiutorio ad rem tam arduam tractandam aliqualem ausum subministrat diligentia studii philosophorum, qui eandem vel saltem similem quaestionem tractaverunt.

(2) Inquirit enim Commentator Super III De anima et post suam inquisitionem concludit possibile esse intellectum agentem aliquando nobis uniri ut formam, quo per ipsum intelligamus omnia entia et, sicut dicit Super Librum Physicorum, per ipsum simus dependentes ab eodem principio, a quo dependet caelum. Nunc enim quoad communem modum intelligendi unitur nobis, secundum quod actio eius differt ab essentia eius. Actio enim eius sunt formae intelligibiles in nobis, quarum ipse principium et causa est.

(3) Quaestio autem nostra est, utrum aliquando uniatur nobis, secundum quod actio eius est essentia eius – actio autem eius, quae est essentia eius, est eius intellectualis operatio in se ipso –, ita videlicet, ut ex tali unione nos intelligamus ea intellectione et eo intelligendi modo, quo ipse intelligit.

(4) Ad hoc autem necessarium est ipsum nobis uniri ut formam. Nulla enim operatio egreditur ab aliquo nec exercetur ab aliquo nisi secundum aliquod principium secundum formam repertum in operante. Ex hoc enim nunc secundum statum huius vitae non intelligimus ea intellectione, qua ipse intelligit, quia secundum hunc statum non est nobis unitus ut forma, sed solum ut principium intellectorum in nobis.

(5) Quomodo autem se habeat ipse intellectus agens ad essentiam animae, magis opportunus et proprius locus est tractatui De intellectu et intelligibili. Hic igitur principaliter quaerendum video, utrum saltem in illa beata vita uniatur nobis ut forma, ut per hoc pertingamus ad visionem Dei per essentiam. In hoc enim consistit modus, quo per intellectum saepe dictum immediate ad Deum perficitur dicta visio.

(6) Ad ostendendum igitur, quod talis intellectus aliquando nobis uniatur ut forma, utuntur quidam ratione una collecta ex duabus positionibus. Quarum una est, quae etiam sumpta est de libro II De anima, videlicet quandocumque aliqua duo congregantur ad invicem in una essentia seu etiam in una actione seu operatione et unum illorum duorum est perfectius et nobilius altero, hoc, quod est perfectius, est alteri imperfectiori forma. Ex hoc enim sumit Philosophus animam esse formam corporis, quae simul in una substantia congregantur. Similiter et scientiam dicit esse formam animae. In operationibus etiam seu actionibus idem apparet. Ubi enim in actione aliqua principalis et instrumentalis causa aggregantur, principalis causa formaliter se habet ad instrumentalem, ut patet in arte, quae est causa principalis et perfectior instrumento artis, quod movet secundum formam artis.

(7) Ex hoc igitur arguunt ad propositum. Ad movendum enim intellectum possibilem concurrunt duo, scilicet intellectus agens, qui est principalis causa in movendo intellectum possibilem ad actum suum. Secunda autem causa et minus principalis sunt intellecta in nobis. Igitur secundum hoc intellectus agens erit forma huiusmodi intellectorum, quod concordat ei, [25 ra] quod Philosophus dicit, quod intellectus agens ad intellecta se habet sicut lumen.

(8) Si igitur huic deductioni addatur, quod dicunt Alpharabius, Alexander, Averroes, scilicet quod huiusmodi intellecta seu species intelligibiles in nobis sunt idem, quod intellectus possibilis factus in actu, inquantum videlicet intellectus possibilis est noster, manifestum est, quod intellectus agens in omni intellectione unitur intellectui possibili ut forma. In ipso enim et ex ipso resplendet in mente propria et determinata ratio uniuscuiusque intellecti a nobis, immo sine tali ratione rei impossibile esset aliquid intelligere. Talis etiam ratio est forma rei intellectae, in qua ipsa res intelligitur.

(9) Descendendo autem a primo omnium intellectorum seu intelligibilium principio, quod Deus est, ipse intellectus agens secundum ordinem proprium essentialium causarum est ultimum et proximum et maxime determinatum principium intellectionis in nobis, quia lumen intellectuale primae causae in ipso tali intellectu determinatur secundum eum modum, quo virtus causae superioris vel prioris ordine essentiali determinatur in causa secunda seu posteriore et plus influit in causatum causae secundae quam ipsa causa secunda, sicut dicit prima propositio Libri de causis. Unde in tam multis locis habemus ab Augustino de regulis aeternis et ratione incommutabili praesente menti nostrae, in qua intelligimus, quidquid intelligimus, ut ipse dicit.

(10) Secundum hoc igitur ordine essentiali per prius a ratione aeterna, quae Deus est, fluunt in intellectum nostrum possibilem intellecta. Fluunt et ab intellectu agente, inquantum lumen rationis aeternae est in ipso determinatum. Et sic non solum intellectus agens unitur nobis ut forma, inquantum ipse est ratio intellectorum in nobis, ut dictum est, verum etiam ipse Deus, inquantum ipse est ratio summa intellectorum in nobis, in qua intelligimus, quidquid intelligimus, et eam rationem aeternam visu mentis aspicimus etiam in hac vita, sicut dicit Augustinus De vera religione c. 53, ubi dicit, quod incommutabilis veritas mente videtur in hac vita, cum quis iudicat de veris, et quod illa est Deus, c. 54 et multis aliis capitulis sequentibus ibi.

(11) Sed quia rem aliquam intelligere in sua ratione seu per suam rationem, inquantum est ratio alicuius inquantum huiusmodi, non est intelligere rem per suam essentiam inquantum huiusmodi, ipsa etiam determinatae rei determinata ratio non adaequat totalitatem et amplitudinem eius, qui est intellectus semper in actu per suam essentiam, qui ex hoc ipso est similitudo totius entis et omnia intelligit per suam essentiam et sua amplitudine complectitur totam entium universitatem, ideo inducta ratio deficit in eo, quod per eam concludi non potest intellectum agentem nobis fieri formam per suam essentiam et quod intelligamus ea, qua ipse intelligit, intellectione, quae est essentia eius, qua intellectualiter complectitur omnia entia, sicut etiam Deum, qui est summa ratio intellectorum in nobis, quamvis ipsum inquantum rerum rationem attingamus, ut dictum est, non tamen ex hoc videmus eum per essentiam inquantum huiusmodi.

(12) Hinc est, quod dictae rationis deductioni aliam viam addunt ad sui complementum. Dicunt enim, quod per profectum in scientiis speculativis quantum ad numerum et habitus speculabilium homo potest adipisci totalitatem seu universitatem speculabilium vel saltem ad tantum perfectionis gradum pervenire, ut sit in ultima dispositione et supremo limite, quo intellectuale nostrum attingit intellectus separatos, secundum quod entia inferiora secundum sui superius pertingunt ad superiora entia secundum sui inferius.

(13) Quamvis autem unicuique enti determinato correspondeat aliqua determinata et propria ratio apud intellectum agentem sive ex prioribus rei secundum naturam sive ex posterioribus confecta, in qua unumquodque entium intelligitur, totalitati tamen seu universitati entium non respondet aliqua una communis ratio univoca, quae adaequet totam entium universitatem, sed sola universalitas talis intellectus, quae attenditur in essentia sua, correspondet universitati seu totalitati entium.

(14) Cuius causa est, quoniam propria ratio rei dicens quid est seu ipsae partes formales, ex quibus huiusmodi ratio conficitur, habent rationem principii respectu rei, cuius est propria ratio, principii, inquam, et secundum rationem essendi et secundum rationem innotescendi seu intelligendi. Ratio autem concepta virtute intellectus agentis de entibus separatis, si qua sunt puri intellectus, non habet rationem principii respectu eorum. Esset enim intellectus agens talibus entibus separatis [25 rb] et principium intelligendi et principium essendi in genere intelligibilium, quod est impossibile.

(15) Similiter dicendum de ratione concepta de tota entium universitate.

(16) Si igitur intellectus agens est proprie forma intellectorum in nobis, ut supra dictum est, non autem potest esse forma entium separatorum intellectorum a nobis seu etiam universitatis entium secundum proprias eorum rationes dicentes quod quid est, ut hic dictum est, necessarium est in intelligendo talia entia ipsum intellectum agentem per suam essentiam fieri nobis formam.

(17) Sed haec hactenus de positione et rationibus, quas quidam inducunt ad probandum, quod possibile sit nobis uniri intellectum agentem ut formam, et hoc per suam essentiam, secundum quod actio eius est essentia eius.

 

 

(4.2.2. Improbantur hae positiones)

 

(1) Rationes autem istae nec in se videntur habere efficaciam nec ad propositum sufficere.

(2) Primae enim deductionis defectus patet ex supra dictis.

(3) Quod autem addunt secundo de profectu in speculabilibus, non est efficax etiam ad suum propositum concludendum.

(4) Si enim ponamus aliquem aliquando pervenire ad summum gradum perfectionis in speculabilibus, adhuc huiusmodi perfectio non sufficeret, quia nec perfectio speculatorum in actu, quia non potest quis plura simul in actu speculari eo modo intelligendi, quo communiter intellecta speculamur, nec perfectio speculatorum in habitu sufficit, quia speculata in habitu sunt speculata in potentia et habent reduci in actum per intellectum in actu.

(5) Praeterea intellectus possibilis quantum ad id, quod est pure intellectuale et separatum, non est subiectum cuiuscumque habitus, quia est simplex. Habitus autem, cum sit quaedam dispositio, est habentis partes.

(6) Praeterea intellectus agens est activum principium intellectorum, in quo est omnia facere secundum Philosophum in III De anima, sed respectus activi et formae non coincidunt in idem numero respectu eiusdem et se mutuo non compatiuntur. Igitur secundum hoc non potest nobis continuari, ut uniatur nobis per essentiam inquantum forma intellectorum, cum secundum hoc sit ipsorum activum principium.

(7) Quod autem additur de propriis rationibus entium separatorum vel etiam totius universitatis entium, haec, inquam, consideratio procedit ex aliquo, quod etiam praecedentes rationes supponunt, quod tamen negari potest, videlicet quod intellectus agens per suam essentiam sit forma intellectorum eorum, quorum ipse est principium et causa in nobis, quod improbatum est rationibus iam dictis.

 

 

(4.3. Arguitur ad propositum)

 

(1) Aliter igitur procedendum ad propositum supposito hoc, quod per scripturam veritatis nobis promittitur, eo, quod per rationem solam hoc concludi non potest, videlicet quod in beata vita visuri simus Deum in claritate suae essentiae. De modo autem, quo hoc perficiatur in nobis, inquiritur. Et quoniam hoc fit per intellectuale nostrum, ostensum est etiam, quod impossibile est hoc fieri per intellectum possibilem immediate ad Deum, necesse est fieri per intellectum agentem.

 

 

(4.3.1. De duobus praemittendis)

 

(1) Ad cuius considerationem duo praemittenda sunt: unum pertinens ad ordinem entium conceptionalium, in quo volo includi etiam entia intellectualia, quorum entitas est per se in universitate entium. Ex quo sequitur, quod ipsorum ad invicem est ordo per se secundum Boethium De consolatione. Omnis autem ordo, qui est per se et essentialis, sicut est terminatus in suis extremis et non vadit in infinitum, sic consequenter et in mediis per se et essentialiter dispositus est secundum diversum gradum perfectionis et naturae eorum, quae concluduntur in tali ordine. Igitur necessarium est in huiusmodi in eo ordine conclusis quandam immediationem inveniri, uniuscuiusque videlicet eorum ad alterum sibi propinquum secundum gradum suae naturae.

(2) Cum autem huiusmodi entia conceptionalia seu intellectualia et ipsorum operationes sint entia formalia et formae quaedam, secundum hoc attenditur in eis ordo causae formalis, cuius ordinis proprium est disponi per magis et minus formalia secundum eam habitudinem, quae est quasi formae ad materiam quoad superiora respectu inferiorum et quasi materiae ad formam quoad inferiora respectu superiorum. Secundum talem enim habitudinem conceptionaliter seu intellectualiter unum talium entium intimatur alteri, puta prima causa secundum hunc modum intimatur intellectui, qui est intellectus per essentiam semper in actu, [25 va] eo, quod talis intellectus intellectualiter, scilicet intelligendo primam causam, fluit ab ea in esse, et intellectus noster possibilis quantum ad formam suam, qua est in actu, intimatur cogitativo nostro, quod immediate subordinatur intellectivo, et sic de aliis entibus conceptionalibus seu intellectualibus, inter quae attenditur aliqua immediatio ratione praetacta.

(3) Igitur id, quod est summum et in supremo et ultimo limite intellectualitatis secundum genus quoad intellectum possibilem, attingit intellectum separatum secundum eam habitudinem et coexistentiam, quae est quasi materiae ad formam suam ratione immediationis, quae attenditur in dispositione ordinis causae formalis.

(4) Ad quod ulterius considerandum, quod in dispositione et ordine causali essentiali formarum ad invicem duo attenduntur: unum videlicet, quod illud, quod est formalius et simplicius et nobilius in superiore forma, contracte et magis determinate et minus perfecte invenitur in inferiore, sicut in exemplo Libri de causis accipere possumus de ente, vivo, rationali, sicut etiam se habent intellectivum, cogitativum, imaginativum, sensitivum.

(5) Quamvis autem ista sic se habeant, ut dictum est, non tamen semper concluduntur in ordine causarum formalium, scilicet quando inveniuntur in diversis entibus et unum sine alio, puta sensitivum sine imaginativo in animalibus imperfectis, in quibus non distinguitur imaginatio a sensu; item sensitivum sine cogitativo ut in brutis perfectis; et sic de aliis. In huiusmodi enim cognitivum in uno non est forma cognitivi in alio.

(6) Ad hoc ergo, quod aliquae formae stent sub ordine et dispositione causarum formalium, necessarium est, quod una earum sit forma alterius, et hoc esse non potest, nisi inveniantur in eodem, puta intellectivum, cogitativum, imaginativum, sensitivum in homine, et hoc est proprium ordinis causalis in formis. Per hunc enim modum solum perfectio unius formae causaliter determinatur in aliam, si sint in eodem.

(7) Quid autem et quale sit illud supremum secundum genus et ultimus limes intellectualitatis quoad intellectum possibilem, nunc quaerendum.

(8) Ad cuius considerationem praemittendum secundum, sicut supra propositum fuit, et est hoc, quod, sicut in qualibet re naturae, et, ut fiat sermo specialiter de substantiis naturalibus, in unaquaque earum attenditur hoc, quod est per suam essentiam, item id, quod ipsa est secundum aliquem respectum fundatum in essentia, qui, quamvis posterior sit intellectu ipsa essentia, non tamen ponit in numerum cum ipsa essentia. Hoc enim proprium est respectuum cum suo fundamento. Attendimus etiam in substantia quacumque suam propriam rationem importantem quod quid est ipsa essentia, quae propria rei ratio non ponit in numerum cum essentia, sicut etiam ratione exempli dictum est de essentia et eius proprio respectu.

(9) Inter haec autem tria, scilicet essentiam, respectum et propriam rationem, ipsa essentia inquantum huiusmodi absolutioris intellectus et considerationis est, quia secundum se absolute accepta. Secundum respectum autem concernit quendam ordinem sui ad aliqua alia. Secundum rationem vero attenditur in essentia hoc, quod quid est ipsa essentia. Propria igitur ratio rei est, qua rationabile est rem esse id, quod est secundum rationem suae quiditatis et naturalis proprietatis, et secundum hoc propria rei ratio saltem secundum modum intelligendi habet rationem principii respectu rei, cuius est, et secundum rationem essendi et secundum rationem innotescendi rem talem.

(10) Ubi etiam hoc advertendum, quod ea, quae hic dicuntur, non solum locum habent in compositis, sed etiam in simplicibus. Quamvis enim quiditas simplicis sit ipsum simplex per realem indifferentiam secundum Avicennam, nihilominus tamen quanto aliquid simplicius et perfectius est in suo genere, tanto plurium rationum est. Sicut enim perfectio talis entis simplicis colligit ipsum in suae essentiae simplicitatem, sic pluralitas rationum extendit ipsum in diversos respectus causales respectu aliorum, quorum est principium, sicut se habet unitas respectu numerorum et punctus respectu dimensionum. Sicut igitur propria rei ratio et quiditas [25 vb] secundum eam rationem accepta et ipsa rei essentia non ponunt in numerum, sic nec pluralitas rationum numerat ipsam quiditatem vel rei essentiam.

 

 

(4.3.2. Proceditur ad propositum)

 

(1) His praenotatis procedendum ad propositum.

(2) Sicut autem ex praehabitis summarie colligitur, entia conceptionalia seu intellectualia et eorum operationes conceptionales sunt entia formalia et formae quaedam et sunt entia per se intra totalitatem universi et per consequens habent ordinem causalem per se, qui attenditur in dispositione formarum causalium ad invicem, inter quas attenditur quaedam immediatio, ut dictum est.

(3) Et ad hoc, quod talis ordo causalis salvetur ex integro, quo formalitas causaliter determinetur ab una in aliam, rationabile est totam huius ordinis dispositionem inveniri in uno aliquo, et hoc est ens, quod participat intellectu, quo apprehendit quiditates rerum in suis propriis rationibus, quo intellectu secundum genus nihil est superius nisi intellectus separatus, qui intelligit per suam essentiam. Et in hoc attenditur quaedam immediatio inter hunc intellectum et illum. Unde possibile, immo rationabile est hunc superiorem fieri formam huius inferioris.

(4) Et dico rationabile esse hoc et non dico necessarium esse, quia huiusmodi non fit ex necessitate ordinis, qui attenditur in providentia naturali, sed contingit ex sola Dei gratia et bonis meritis, quod pertinet ad ordinem voluntariae providentiae, qui est complementum et consummatio ordinis providentiae naturalis, quem duplicem ordinem in universo distinguit Augustinus VIII Super Genesim.

(5) Et quia intellectus agens in ordine intellectuum separatorum, si qui sunt, est ultimus in ordine ad nos et immediatus, necessarium est in ea unione, quae est intellectus separati ad nos, ipsum immediate uniri nobis ut formam quoad intellectum nostrum possibilem factum in actu, et hoc ratione immediationis, quae attenditur inter hos duos intellectus, et sic intelligemus ea intellectione, qua ipse intellectus agens intelligit, scilicet per suam essentiam. Et hoc est, quod philosophi dicunt intellectum adeptum.

(6) Modus autem, quo saepe dictus intellectus potest fieri forma nobis in intelligendo, ut videlicet per ipsum tamquam quodam principio formali in nobis eliciamus dictam intellectionem, colligitur ex praemissis.

(7) Oportet enim intellectum possibilem fieri in actu secundum se. Alioquin non posset recipere dictam unionem saepe dicti intellectus, cum quantum ad id, quod est pure intellectuale in ipso, sit ens possibile et pura possibilitas, ut supra dictum est.

(8) Item necessarium est ipsum fieri in actu quantum ad supremum et ultimum limitem secundum genus suae intellectionis, ut secundum sui supremum appropinquet intellectibus separatis secundum sui infimum, quod est intellectus agens.

(9) Sicut igitur sensus et imaginatio tendunt in idem obiectum, quamvis secundum diversum gradum in modo apprehensionis, item imaginativum et cogitativum tendunt in idem, quamvis cogitativum simpliciore modo et intimiore quam imaginativum, quia imaginatio apprehendit rem vestitam suis idolis, cogitativa autem ab huiusmodi idolis rem denudatam, ut dicit Commentator. Species etiam simplicium intentionum, quae sunt in apprehensione cogitativae, sunt immediatum subiectum secundum ultimam sui dispositionem, quae est necessitas, ut eis uniatur intellectuale nostrum quantum ad intellectum possibilem factum in actu per species intelligibiles. Et secundum hoc necessarium est in idem tendere intellectum possibilem quoad suam speciem intelligibilem et cogitativum quoad conceptas intentiones rerum, et ideo ex specie intelligibili et phantastico cogitativo fit unum tamquam compositum ex materia et forma, et ipse intellectus possibilis factus in actu quoad speciem intelligibilem fit forma cogitativi quoad suum phantasticum, secundum quod impossibile est sine phantasmate intelligere secundum Philosophum.

(10) Haec igitur omnia sic se habent quantum ad ordinem et diversos gradus conceptionum, inter quas attenditur quaedam immediatio cuiuslibet earum ad sibi proximam, ut patet.

(11) Sic etiam necessarium est se habere in proposito quoad [26 ra] ultimum gradum et supremum limitem secundum genus intellectionis intellectus possibilis in ordine ad intellectum agentem, ut videlicet uterque istorum intellectuum tendat sua operatione in idem obiectum. Alias enim isti duo intellectus sic essent ab invicem disparati et seiunctae suae operationes, quod ad invicem non haberent eam comparationem, quae est formae ad materiam, nec immediationem, quae ad ipsorum ad invicem unionem requiritur. Talis enim comparatio et habitudo eorum ad invicem secundum dictam immediationem radicatur in ordine ad idem obiectum.

(12) Ex cuius diversis rationibus immediate se ad invicem habentibus attenditur id, quod formale est in conceptionibus seu apprehensionibus, quibus apprehenditur tale obiectum, et per consequens immediatio earum ad invicem, et ulterius, quod unite secundum rationem formae et materiae tendant in idem obiectum, potissime et immediatissime ad obiectum secundum id, quod in eis est magis formale.

(13) Attenditur autem duorum saepe dictorum intellectuum, scilicet intellectus possibilis et agentis, immediatio ad invicem secundum genus utriusque eorum quantum ad immediationem duorum modorum, quibus aliquid apprehenditur per intellectum, quorum unus est, ut aliquid apprehendatur intellectualiter in sua ratione determinante rei quiditatem suam et suas per se proprietates, quod genus proprium est secundum se intellectui possibili, nec extra hoc genus et modum intelligendi cadere potest.

(14) Est alius modus, ut apprehendatur res intellectualiter per suam essentiam, ut ipsa essentia inquantum huiusmodi sit et ratio intelligendi et res intellecta, qui proprius est intellectibus simpliciter separatis.

 

(4.3.2.1. Diversi modi intelligendi rem in sua ratione)

 

(1) Sicut autem in hoc genere et modo intelligendi, qui est proprius intellectibus separatis, est diversus gradus in eisdem intellectibus separatis, quo secundum sui infimum attingunt et immediationem habent ad aliud genus iam dictum, videlicet quoad modum intelligendi proprium intellectui possibili, sic in isto eodem genere, quo res apprehenditur in sua ratione et non immediate per essentiam, sunt intra idem genus diversi gradus et pervenitur ad aliquod supremum secundum genus. Dico autem supremum secundum genus, quia istud genus et modus intelligendi, qui est per propriam rei rationem, qui proprius est intellectui possibili, distinguitur in duas maneries seu modos differentes.

(2) Quorum unus est, ut propria rei ratio, qua aliquid apprehendimus per intellectum possibilem, et ipsum intellectum inquantum intellectum fluat in intellectum possibilem per causalem efficientiam intellectus agentis. Et talium intellectorum intellectus agens per suam essentiam forma esse non potest – non enim coincidunt in eodem, respectu eiusdem, habitudo efficientis et formae.

(3) Nec in intelligendo intellectus separatos potest aliquid fieri effective in intellectu possibili per intellectum agentem, quo intelligamus ipsos quoad quid est essentia eorum per aliquam rationem confectam ex principiis formalibus prioribus secundum rationem intelligendi, quae sunt ante totum, quibus directe et formaliter designetur quiditas eorum et secundum rationem essendi et secundum rationem innotescendi. Cuius ratio est, quia non est eorum aliquod phantasma collectum ex cognitione sensitiva, quod genus phantasmatum solum est in facultate intellectus agentis, ut secundum ipsum faciat intellectum possibilem in actu, et ideo talis intellectus sic facti in actu per intellectum agentem ipse intellectus agens non potest esse forma per suam essentiam ratione praedicta.

(4) Iste igitur est unus modus apprehendendi aliquid in sua ratione per intellectum possibilem.

(5) Est autem alius modus, quo res in sua ratione apprehenditur per intellectum communiter sumendo intellectum, ut etiam includat id, quod pertinet ad rationem particularem et aestimativam rationis particularis, et est hic modus, quando per aliquod principium altius intellectu agente influitur in rationale nostrum cognitio aliquarum rerum, quae facultatem naturae excedit, qui modus cognitionis proprius est prophetarum, qui Spiritu sancto inspirante loquuntur, et ex hoc constituuntur prophetae. Habuit enim Pharao apud se imaginationem spicarum et boum, sed ex hoc [26 rb] ipse propheta non fuit, sed Ioseph, qui interpretabatur, secundum Augustinum, quia altiore lumine inspiratus novit spicarum et boum significationem.

(6) Fiunt autem huiusmodi phantasmatum significativorum expressiones in nobis etiam in somnis ex aliquorum spirituum separatorum commixtione secundum Augustinum XII Super Genesim. Intelligentia autem et significationes eorum descendunt ab aliquo principio separato, quod est intellectus per essentiam, sicut dicit Commentator in suo tractatu De divinatione somnorum et Philosophus innuit in libro De bona fortuna.

(7) Et quia huiusmodi revelationes fiunt circa particularia seu agibilia, hinc est, quod cognitio et certitudo talium non habetur ex ratione dicente quid est, quae est proprie ut simpliciter entium et universalium, sed ex quodam interiore instinctu fulgente in mentibus prophetarum, qui instinctus vocetur taliter cognitae rei ratio et quoad eventum seu existentiam rei et quoad ipsius certitudinem.

(8) Est autem iste modus incidenter inductus gratia maioris evidentiae propositi principalis. Non enim mediat inter intellectum possibilem et agentem in illa beata visione.

(9) Alius autem modus apprehendendi aliquid in sua ratione dicente quid est pertinens ad intellectum possibilem consistit in eo, quod entis cogniti propria ratio dicens quid est, ratio, inquam, confecta ex aliquibus modis formalibus et quasi partibus formae, quae sunt ante totum saltem secundum modum intelligendi, et ipsum sic intellectum fluit in intellectum possibilem non ab intellectu agente – excedit enim in hoc genere intelligendi facultatem suam –, sed a principio separato.

(10) Loquimur enim hic de eo modo intelligendi, quo principium separatum intelligitur in eo, quod quid est, et maxime primum omnium principium, quod Deus est, quod quanto perfectius et simplicius est, tanto plurium formalium rationum est dicentium quid est, quae tamen, ut praemissum est, non ponunt in numerum cum essentia eius, sed secundum modum tamen intelligendi distinguuntur essentia inquantum essentia et quiditas seu ratio indicans quod quid est.

(11) Et quia huiusmodi ratio secundum modum saltem intelligendi habet rationem principii et secundum rationem essendi et secundum rationem innotescendi quod quid est, modus autem innotescendi seu intelligendi rem in sua ratione proprius est soli intellectui possibili, nihil etiam est frustra in universitate entium, maxime quoad ea, quae pertinent ad primum omnium principium, ideo huiusmodi modus intelligendi primum principium appropriatur intellectui possibili, videlicet ut intelligat ipsum in eo, quod quid est.

(12) Et hic est ultimus limes et supremus gradus intellectionis, ad quem pervenire potest intellectus possibilis secundum sibi proprium modum intelligendi, qui est intelligere rem in sua ratione, supremus, inquam, quoad tria: primo quantum ad obiectum, quod est summum in ordine intelligibilium, quod est Deus; secundo quoad rationem dicentem quid est, qua ipsum intelligit, quae conficitur ex aliquibus quasi partibus formalibus, quae sunt ante totum secundum modum intelligendi, non tamen ponentibus in numerum cum essentia, ut dictum est, quibus nihil superius est in natura, sicut nec aliquid superius est ipsa quiditate divinae essentiae; tertio quoad originem huius rationis in intellectu. Fluit enim a Deo immediate in intellectum tamquam formale principium intelligendi, in quo ipse Deus intelligatur in eo, quod quid est. Non enim subiacet facultati intellectus agentis talem rationem influere, qui non agit intellectum possibilem in actum nisi in phantasmatibus collectis a sensibilibus.

(13) Cum igitur, ut praemissum est, ratio intelligendi aliquid in eo, quod quid est, non ponat in numerum cum re intellecta maxime in simplicibus, necessarium est in intellectione, qua intelligitur Deus in eo, quod quid est, Deum esse ipsam rationem, in qua intelligitur, et se ipso se facere rationem, qua intelligitur in eo, quod quid est.

(14) Inter hunc igitur modum intelligendi primum principium et modum, quo intellectus separatus intelligit ipsum, non cadit aliquis alius medius, sed nec fingi potest.

(15) Ratione igitur talis immediationis in ordine formarum [26 va] causalium, quo formalitas superioris formae determinatur in inferiorem causaliter, necessarium est intellectum separatum, qui est intellectus agens, uniri nobis mediante intellectu possibili et ipsi intellectui possibili tamquam formam eius, intellectui, inquam, possibili facto in actu secundum supremum gradum et ultimum limitem secundum genus huius intellectionis, quo intelligit Deum in eo, quod quid est.

 

(4.3.2.2. Revertitur ad propositum)

 

(1) Et secundum hoc per intellectum agentem intelligimus ea intellectione, qua ipse intelligit, quae est per suam essentiam, qua semper conversus est in Deum, et in hoc perficitur illa beata visio, quae nobis promittitur per scripturam veritatis.

(2) Et est iste modus unus de numero eorum, quibus se Deus secundum communem legem et permanentem statum communicat. Dico autem secundum communem legem, ne includatur illa privilegiata communicatio, qua se communicavit naturae humanae in unitate personae. Permanentem autem statum volo intelligi, ut excludantur hi modi, quibus se communicat in statu vitae istius per sacramenta, gratiam et virtutes et si qua sunt talia pertinentia ad statum viae.

 

 

(4.3.3. Declaratur propositum)

 

(1) Praeter hos autem modos sufficiat ad declarationem propositi considerare quinque modos, quibus se fecunditas divinae bonitatis communicat, et hoc secundum quinque, quae attendimus in Deo, quae, quamvis sint secundum rem unum et idem in divina substantia et ipsa divina substantia, differunt tamen ratione, et ex earum rationum diversitate diversi modi principiandi et se communicandi oriuntur in Deo.

(2) Attendimus enim in Deo id, quod ipse est divina essentia in eo, quod essentia. Est etiam ipse quid divinum, secundum rationem videlicet suae quiditatis. Universaliter enim omnis essentia est aliquid secundum rationem suae quiditatis. Consideramus etiam in eo, inquantum ipse est aliqua natura proportionaliter et secundum quandam similitudinem loquendo, secundum quod natura est principium motus eius, in quo est per se. Quarto attendimus in eo, quod ipse est uniuscuiusque rerum propria ratio, et hoc dupliciter: uno modo secundum rationem essendi rem quamcumque, secundum quam unaquaeque res producitur; alio modo secundum rationem innotescendi, in qua unaquaeque res intelligitur secundum Augustinum in quam plurimis locis.

(3) In quolibet autem istorum quinque aliqua graduum ratione differentium distinctio invenitur, secundum quorum distinctionem diversi gradus divinae communicationis procedunt.

(4) Si enim attendamus divinam essentiam in eo, quod essentia, diversi perfectionis gradus ex ea intelliguntur sola ratione differentes, secundum quos intellectus separati, si qui sunt, secundum diversum gradum essentialis suae perfectionis a Deo procedunt, qui, sicut saepe supra dictum est, intellectualiter a Deo procedunt, id est intelligendo divinam essentiam.

(5) Si autem consideremus divinam essentiam in eo, quod quid est inquantum huiusmodi, secundum hoc, quia quod quid est inquantum huiusmodi dependet ex aliqua ratione designante quod quid est et secundum rationem essendi et secundum rationem innotescendi, attenditur similiter quaedam differentia secundum diversos gradus talium rationum designantium quod quid est Deus sola ratione differentes, secundum quas secundum diversum gradum informatur intellectus possibilis ad intelligendum Deum in eo, quod quid est, quod pertinet ad statum patriae.

(6) Essentia autem divina inquantum natura similiter importat differentes gradus secundum rationem, ut ipsa natura inquantum huiusmodi sit ratio originis et distinctionis divinarum personarum secundum eum modum, quo natura in Patre sit ratio generationis activae, in Filio autem generationis passivae, et sic de processione Spiritus sancti.

(7) Si autem attendamus in Deo, inquantum est ratio uniuscuiusque entium procedentium ab eo in esse, secundum hoc manifestum est, quod similiter considerantur in eo diversi gradus talium rationum, secundum quas diversi gradus et ordinis creaturae procedunt ab eo in esse.

(8) Quinto etiam loco, inquantum videlicet ipse est ratio intelligendi unumquodque, manifestum est in hoc similiter attendi diversum gradum et ordinem perfectionis rationum, quibus res intelliguntur.

(9) Quamvis autem intelligere aliquid in sua ratione dicente quod quid est secundum se acceptum, quod competit intellectui possibili, sit aliud ab eo intelligere, quod est per essentiam, quod competit intellectui separato, in hoc tamen concursu duorum saepe dictorum intellectuum, quo videtur Deus [26 vb] per essentiam, ille modus intelligendi, qui pertinet ad intellectum possibilem, materialiter se habet, immo, ut expressius loquar, est materia alterius intellectionis, qui est proprius intellectui agenti.

(10) Et sic expletur una intellectualis visio, qua videtur Deus per essentiam, sicut se habet in ea intellectione, qua communiter aliquid intelligimus per intellectum possibilem. Quamvis enim alia sit apprehensio seu cognitio, qua cogitativum nostrum phantastice aliquid apprehendat, ab ea, qua aliquid intellectualiter cognoscitur, nihilominus tamen sine phantasmate non est intelligere. Et necessarium est ad intelligendum aliquid speciem intelligibilem fieri formam phantasmatum et eis uniri ut formam, et sic expletur una intellectualis operatio.

(11) Est etiam hoc in proposito advertendum, quod ens divinum, cum sit summe simplex, non solum est colligens in se omnium generum perfectiones et omnium rerum rationes quoad exitum rerum ab ipso in esse secundum uniuscuiusque propriam rationem, verum etiam secundum se quantum ad perfectionem et plenitudinem et immensitatem suae essentiae et quiditatis innumeris claret rationibus, quibus designari potest secundum rationem innotescendi essentia eius in eo, quod quid est, ut praemissum est. In quibus rationibus attenditur nonnullus ordo secundum perfectum et magis perfectum seu clarum et magis clarum secundum rationem innotescendi.

(12) Hinc est, quod ad sui beatam visionem clare vel magis clare habendam influat diversas rationes, in quibus secundum intellectum possibilem perfecte vel magis perfecte cognoscatur in eo, quod quid est. Secundum huiusmodi enim diversas rationes repertas in intellectu possibili magis vel perfectius claras magis vel minus clare et intime informatur intellectus possibilis ipso intellectu separato, qui unitur ei ut forma. Actus enim activorum sunt in patiente proportionaliter sic vel sic disposito.

(13) Et in hoc attenditur diversus gradus beatitudinis secundum diversum gradum visionis Dei per essentiam.

(14) Patet etiam ex praehabitis, quare nunc in statu huius vitae non intelligimus per saepe dictum intellectum agentem nec hi, qui ab illa beata vita separati sunt. Ipsis enim talibus, qui ab illa beata vita alieni sunt, nobis quoque, qui degimus in hac vita, non unitur ut forma, secundum quod actio eius est essentia eius, ut dicit Commentator Super III De anima, sed solum unitur nobis per intellecta in actu seu species intelligibiles, quae sunt actio eius, secundum quod actio eius differt ab essentia eius.

 

 

(4.3.4. Respondetur ad obiectiones)

 

(1) Nec obstat his, quae dicta sunt, si quis opponat dictum Philosophi, qui dicit, quod impossibile est esse in nobis aliquos habitus nobiles et quod eos ignoremus.

(2) Primo, inquam, non obstat ei, quod dictum est, scilicet quod intellectus agens semper intelligit. Quamvis enim ruditas aliquorum dicat se ignorare saepe dicti intellectus nobilem operationem intelligibilem, quae est essentia eius, apud peritos tamen non est huius rei dubitatio, quia omnis operatio nostra intellectualis secundum exteriorem cogitationem, quod est secundum intellectum possibilem, fluit ex illa interiore saepe dicti intellectus agentis essentiali intellectione, sicut dicit Augustinus XV De Trinitate c. 63 et 64. Sine hac enim interiore, essentiali et abdita sua intellectione impossibile est ipsum posse facere omnia intellecta in nobis secundum intellectum possibilem, in quo possibile est omnia fieri secundum Philosophum.

(3) Item non obstat praedictis circa intellectionem intellectus agentis inductum verbum Philosophi. Philosophus enim loquitur de habitibus, qui sunt vere habitus in nobis. Ea autem, quae sunt intellectualiter in intellectu agente, non sunt habitus nec per modum habitus sunt in ipso quasi in quadam memoria, quae est habitus scientiarum in nobis, sicut dicit Augustinus X Confessionum c. 7, sed sunt ibi in quodam lumine intelligentiae suae, quae est essentia eius, ut saepe supra dictum est. Unde verbum Philosophi, quod inducunt, non est ad propositum.

(4) Eis autem, quae dicta sunt, scilicet quod intellectus agens fiat forma nobis mediante intellectu possibili in illa beata visione, videtur obviare hoc, quod habemus de natura utriusque dictorum intellectuum. Intellectus enim agens est quaedam res naturae in sua substantia et est substantia substantialiter subsistens in sua natura. [27 ra] Intellectus autem possibilis est quoddam ens conceptionale, quod sola conceptione naturatur, et est res delata super aliud modo accidentali ipsum perficiens, videlicet substantiam intellectualem, cuius substantia non est suum intelligere, ut anima vel homo vel angelus, quibus competit intelligere accidentaliter, non essentialiter. Igitur secundum hoc non videtur possibile, quod intellectus agens possit uniri intellectui possibili ut forma materiae. Ens enim reale non videtur posse uniri enti conceptionali nec substantia accidenti.

(5) Ad quod intelligendum, quod ens conceptionale inquantum huiusmodi est omne id, quod intellectualiter est, non solum quoad rem conceptam in eo, quod concepta seu intellecta, sed quoad ipsam intellectionem seu conceptionem, quae ex hoc ipso est ens conceptionale. Unde hoc est commune omni intellectui et convenit per se.

(6) Ex hoc autem convenit omni intellectui, ut sit extra genus praedicamenti et non sit in aliquo genere praedicamenti, tum quia simplicia sunt extra coordinationem generum praedicamentalium, tum etiam quia genera praedicamentorum distincta sunt secundum naturas et naturales modos entium, secundum quod naturale distinguitur contra conceptionale.

(7) Quorum entium conceptionalium quaedam sunt posteriores rebus et entibus naturae, puta apprehensiones sensitivae, posteriores, inquam, et quantum ad sui originem a rebus naturae et quantum ad proprietatem essentiae suae, qua sunt quidam conceptus rerum naturae quoad exteriores dispositiones seu formas entium naturae, ut sunt soni, colores et similia.

(8) Conceptiones autem intellectuales quorumcumque intellectuum sunt entium quoad ea, quae sunt priora in eis et intimiora, puta essentias rerum et quiditates earum et quae secundum hoc insunt, et hoc non quocumque modo, sed prout huiusmodi fulgent et subsistunt ex ratione aeterna secundum Augustinum in quam plurimis locis. Et ideo secundum hoc tales conceptiones intellectuales secundum rationem suae essentiae priores sunt entibus naturae et ideo abstrahunt inquantum huiusmodi a natura substantiae, quantitatis, qualitatis et cuiuslibet alterius generis inquantum talia genera praedicamentalia, abstrahunt, inquam, non sicut universale a particulari seu magis speciali, sed sicut simpliciora et intimiora et nobiliora ab his, quae non sunt talia.

(9) Aliquid igitur competit talibus intellectualibus conceptionibus in eo, quod talia entia conceptionalia, quod non oportet reduci in naturam substantiae vel accidentis seu materiae et formae, prout sunt principia entium naturalium, quae sunt in aliquo genere praedicamentali.

(10) Quia igitur in saepe dictis conceptionibus intellectualibus est gradus et ordo, qui est per se, ut supra actum est, et secundum hoc etiam attenditur quaedam immediatio aliquorum ad aliqua, quae in huiusmodi ordine concluduntur, circumscripta ab utroque istorum intellectuum ratione et proprietate substantiae et accidentis proprie sumptorum secundum sua genera, quibus distinguuntur praedicamenta, nihilominus tamen ratione immediationis saepe dictae in genere entium conceptionalium unus potest uniri alteri sicut forma materiae.

(11) Quaelibet enim duo entia habentia per se ordinem secundum gradum suae entitatis et immediationem ad invicem inquantum sunt entia qualitativa, unum est forma alterius, et operatio ex utroque elicita est operatio una. Unitas enim ordinis ipsorum ad invicem et immediatio inquantum entia qualitativa importat respectum eorum ad invicem secundum rationem actus qualitativi in uno eorum et potentiae qualitativae in altero, et per consequens erit ibi habitudo formae ad materiam.

(12) Sic ergo se habet circa saepe dictos intellectus, videlicet agentem et possibilem, in illa beata visione ratione sui ordinis et immediationis qualitativi respectus alterius ad alterum, quo uniuntur in una operatione visionis Dei per essentiam, qui [27 rb] benedictus est in saecula. Amen.