Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
Tractatus de intellectu et intelligibili
Conspectus capitulorum
|
________________________________________________________________
|
|
(Tabula partium et capitulorum)
Capitula primae partis
1. Quod omnis res est propter suam propriam operationem.2. De duplici operatione, scilicet activa et passiva, tam in corporalibus quam in intellectualibus.3. Quod operatio passiva non convenit intellectibus, qui sunt intellectus in actu per suam essentiam.4. De quadruplici manerie entium secundum distinctionem Procli.5. Quomodo in corporalibus inveniatur principium activae operationis.6. Quomodo in viventibus inveniatur principium activae operationis.7. De duplici genere intellectuum.8. Quomodo in intellectibus inveniantur principia activa, quo redundent in alia extra.9. Quomodo in primo omnium principio sit etiam talis fecunditas, qua redundet in extra.10. Qua ratione necessarium sit in intellectibus esse aliquod principium activum, quo redundent in extra.11. Confirmatio istorum per signum.12. Incidens: quod philosophi tractantes de intelligentiis non tractabant de angelis.Et in hoc terminatur prima pars.
Incipiunt capitula secundae partis,in qua agitur specialiter de intellectu agente.
1. Quod intellectus inquantum intellectus est similitudo totius entis et quod haec similitudo in substantiis est identitas secundum aliquem trium modorum, qui ibi enumerantur ex Proclo.2. Quod intellectus agens est principium causale substantiae animae sicut cor in animali.3. Instantia cum sua solutione.4. Declaratio quorundam dictorum Augustini circa operationes potentiarum animae et quod in anima est quaedam intraneitas, qua non coniungitur corpori ut forma.5. Confirmatio dictorum et quod anima, quamvis tota coniungatur corpori ut forma, non tamen secundum omnem modum suum qualitativum.6. Instantia contra praedicta et solutio instantiae.7. Alia ratio, quod intellectus agens sit principium causale animae intrinsecum.8. Curritur per singula genera causarum et ostenditur, quod est principium causale per modum efficientis sicut cor in animali stans sub ordine principalis agentis.9. Comparatio cordis ad agens inquantum agens secundum differentiam; et incidenter infertur differentia et convenientia intellectus agentis ad cor.10. Comparatio intellectus agentis ad cor secundum convenientiam.11. Comparatio intellectus agentis ad formam naturalem: primo secundum convenientiam, secundo quantum ad differentiam.12. Generalis epilogus eorum, quae dicta sunt de habitudine intellectus agentis ad animam.13. Quod intellectus agens est singulus singulorum numeratus individualiter.14. De modo individuationis, ad quod praemittitur, quod intellectualia et corporalia habent se ad invicem secundum similitudinem proportionis quantum ad quosdam modos entis generales.15. Quomodo secundum dictos modos proportionaliter accipitur ratio generis in separatis.16. Quomodo sumatur in separatis ratio speciei.17. Qualiter consideretur proprietas individui in separatis, scilicet in intellectu agente.18. Quomodo intellectui agenti convenit etiam communis modus individuationis, qui attenditur secundum partes.19. Declaratio ultimi dicti, scilicet quomodo communis modus individuationis convenit intellectui agenti.20. De comparatione intellectuum ad invicem secundum maiorem vel minorem nobilitatem, cui praemittitur de perfectione universi, in quo consistat.21. Descenditur ad propositum ex praemissis, ubi agitur de duplici modo infiniti et de duplici comparatione ad invicem eorum, quae sunt infinita.22. Corollarie infertur de duplici modo, quem tenuit divina sapientia in producendo intellectus.23. Quod intellectus agens in angelis nobilior est quam in hominibus.24. Indicens: utrum omnes angeli differant vel conveniant specie, et primo ponitur opinio Damasceni cum sua ratione.25. Dissolutio rationis Damasceni et ostenditur virtus rationum suarum.26. Opinio eorum, qui dicunt, quod omnes angeli differant specie, cum sua ratione et solutio rationis eorum.27. Propria ratio individuationis intellectus agentis, ubi nota differentiam eorum, quae addunt individua super essentiam rei.28. Quaestio instantiva circa praedicta et est de aeternitate mundi cum suis rationibus.29. Responsio cum dissolutione rationum praeter ultimam.30. Responsio ad ultimam rationem, ubi nota distinctionem de signis distributivis.31. Epilogus eorum, quae hic et alibi dicta sunt de intellectu agente.32. Cum intentione agendi de obiecto praemittitur, quod aliter exiit in esse a Deo intellectus quam aliae res naturae.33. Eliciuntur quattuor modi exeundi res a Deo in esse.34. Agitur specialiter de modo procedendi intelligentias et intellectum agentem a Deo.35. De duplici modo procedendi aliquid a ratione divina.36. Quod aliter sumitur ratio, cum dicuntur res aliae ab intellectu procedere a ratione divina, aliter autem, cum dicimus intellectum agentem procedere a ratione divina.37. Ex praemissis infertur de obiecto intellectus agentis.38. Quod, quamvis tria attendantur in intellectione eius, tamen unum est intelligere.39. Duplex dubitatio, quae surgit ex praedictis, cum sua ratione.40. Dissolutio dubitationis cum suis rationibus.41. De duobus modis essendi aliquid extra aliud.42. Corollarie infertur de duobus modis, quibus intellectus agens intelligit essentiam suam, et subiungitur brevis epilogus eorum, quae hic et alibi tractata sunt de intellectu agente.Et in hoc terminatur secunda pars huius tractatus.
Incipiunt capitula tertiae partis,in qua agitur specialiter de intellectu possibili.
1. De intellectu possibili. Et primo ponitur sententia aliorum circa essentiam intellectus possibilis.2. Improbatur et ostenditur, quod non est aliquod ens in actu.3. Ostenditur, quod non est aliquod positivum ens in potentia ad formam substantialem, et destruitur simile de materia prima.4. Destruitur simile de organis aliarum potentiarum sensitivarum.5. Adducitur alia ratio, quod non sit ens positivum existens in potentia.6. Ostenditur, quod non sit ens positivum existens in potentia ad formam accidentalem.7. Quomodo dicitur homo in potentia intelligens per intellectum possibilem, et nota ibi distinctionem possibilitatis.8. Quomodo intellectus possibilis habet modum substantiae in genere entium conceptionalium, quamvis in esse naturae vere sit accidens.9. Quomodo intellectus possibilis numeretur in diversis et quomodo non numeretur .10. Declaratur sententia erronea Averrois de substantia intellectus possibilis simul et agentis.11. Improbatio eius, quod dicit de intellectu agente.12. Improbatio eius, quod dicit de intellectu possibili, quantum ad hoc, quod ostenditur, quod non est in potentia ad formam substantialem.13. Quod talis intelligentia, quam dicit intellectum possibilem, non est in potentia ad aliquam formam accidentalem, et concluduntur quattuor inconvenientia.14. Removentur quaedam frivolae et vanae evasiones.15. Ad declarationem dictorum ostenditur diversus modus distinguendi ab invicem generalissima et diversas species sub uno genere univoco.16. De triplici genere seu modo obiectorum intellectus possibilis in generali.17. Quomodo res cadit extra rationem obiecti intellectus, et quid sit de ratione obiecti in generali.18. Quod omnia, quae intelliguntur, videntur in lumine primae veritatis, quae Deus est. Et ad hoc praemittitur primo, quod in omni ordine causali secundum praesupponit primum quantum ad duo, quae ibi habentur.19. Praemittitur aliud, videlicet quod illud, quod est commune omnibus alicuius ordinis, nobiliori modo invenitur in principio illius ordinis.20. Quod illud commune invenitur in secundis ex virtute primi, et applicatur et concluditur ad propositum ex praemissis.21. Quod aliter se habent causa et causatum ad invicem, aliter determinabile et illud, in quod fit determinatio.22. Intentio tractandi de obiecto intellectus possibilis in speciali et praemittitur, quod omnis processus causalis in quadam determinata habitudine consistit.23. Quod quantum ad tales habitudines aliter se habent causa et causatum in entibus naturalibus, aliter in intellectualibus.24. Ostensio propositi ex auctoritate et ratione.25. Remotio cuiusdam calumniosae instantiae.26. Quomodo intellectus possibilis procedit in actum intelligendi et quomodo differt ab aliis viribus apprehensivis.27. Distinguitur duplex ratio, scilicet universalis et particularis. Et primo describitur ratio particularis.28. Describitur ratio universalis.29. De universali, quod respondet ex parte rei rationi universali, et quomodo se habent secundum ordinem tres modi.30. Quomodo dicti tres modi rationum se habent ad aliquam vim cognitivam et quam differenter. Et primo, quomodo sunt in Deo et intellectibus omnino separatis.31. Quomodo sunt in nobis idem tres modi.32. Confirmatio dictorum per Philosophum quantum ad ea, quae proprie pertinent ad intellectum.33. De alio modo, quo fiunt nobis nota, qui pertinet ad rationem particularem.34. Summarie colliguntur ad invicem, quae simpliciter et proprie pertinent ad intellectum.35. Quod videre rem in sua ratione est videre eam in lumine primae veritatis, quae Deus est.36. Quomodo intellectus possibilis se habet ad intellectum agentem quantum ad duplicem habitudinem et quod in ipso videt rem sub propria ratione ipsius rei.37. De ordine et modo intelligendi.38. Quomodo intellectum sit aeternum et quomodo non sit aeternum.39. Quomodo id, quod intelligitur, sit intra intellectum et quomodo sit extra.40. Declaratio cuiusdam quaestionis, quam Augustinus sub dubio reliquit, videlicet utrum omne, quod intelligitur, intelligat, sicut omne, quod intelligit, intelligitur. |