Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
Tractatusde natura contrariorum
Conspectus capitulorum
|
________________________________________________________________
|
|
1.Prologus, in quo ponitur et explicatur intentio operis.
2.De natura et ratione contrariorum in generali.
3.De natura et ratione contrariorum in speciali.
4.Moventur quattuor dubitationes et quinque quaestiones.
5.Quod contraria sunt vere positive entia ex parte utriusque extremi.
6.Qua ratione habitus et privatio dicuntur prima contrarietas, et nota ibi de differentiis.
7.De diversa ratione, qua differentiae sunt principia essendi et differendi.
8.Confirmatur hoc, quod dictum est, quod habitus et privatio sint prima contraria.
9.Movetur et removetur quaedam instantia circa praemissa.
10.Mota quaestione circa modum oppositionis differentiarum apud rationem et habitus et privationis apud naturam distinguitur triplex modus privativorum.
11.Quod genera oppositionum natura et intellectu et causaliter praecedunt illos modos, scilicet unum et multa, et ceteros, qui sunt species eorum, et quod secundum hoc attenditur duplex coordinatio, ut ibi apparet.
12.De triplici modo principiandi secundum praemissam duplicem coordinationem.
13.De primo modo principiandi, videlicet quomodo in genere oppositionum oppositio una est origo causalis alterius, et primo de affirmatione et negatione.
14.Secundo de aliis duobus generibus oppositionis, scilicet habitu et privatione et contrarietate.
15.De constitutione primae et absolutissimae oppositionis, quae est affirmatio et negatio.
16.Quomodo ex huiusmodi oppositione constituitur ratio unius.
17.Quomodo per idem genus oppositionis constituitur ratio multi.
18.Quod primum genus oppositionis non clauditur inter aliquod genus entis sic nec unum et multa.
19.Quomodo alia genera multi, scilicet diversitas et differentia, constituuntur per aliud genus oppositionis, quae est habitus et privatio.
20.Et primo quomodo constituitur diversitas.
21.Secundo quomodo constituitur differentia.
22.[Codices capitulum 22 omittunt.]
23.Quod privatio cadit extra naturam entis, cui adiungitur in utroque istorum generum.
24.Quomodo hoc genus oppositionis, quod est contrarietas, constituit illud genus vel speciem differentiae, quae etiam dicitur contrarietas.
25.Quod ea, quae pertinent ad genus unius, oriuntur ex eisdem oppositionibus, scilicet per ipsarum oppositionum remotionem.
26.De tertio modo principiandi, quo scilicet ex uno et multo oriuntur eorum species.
27.Quibus generibus entium debentur dicta genera unius et multi.
28.Quod privatio et habitus sunt prima contrarietas non solum respectu ultimi generis oppositionum, quod est contrarietas, sed etiam respectu contrarietatis, quae est species differentiae.
29.Ad propositum magis physice intendentibus agitur de tribus naturae principiis, ex quibus accipitur duplex differentia formarum.
30.De uno genere dictarum formarum, videlicet quae sunt principium entis.
31.De duplici modo potentiae, quo subiectum dicitur in potentia ad formam.
32.Quod unus dictarum potentiarum modus pertinet ad formam generis, quam semper necesse est esse terminatam per aliquem actum.
33.Quod omnis forma talis est per se secundum genus, et secundum genus non habet sibi oppositam privationem, et quomodo agens naturae agit in tempore et non in instanti, et quare.
34.De duplici genere talium formarum, scilicet substantiali et accidentali, et quod quaelibet earum informat suum proprium subiectum immediate.
35.Quod in substantiis una tantum forma informat, in accidentibus possunt esse plures. Et nota ibi instantiam cum sua solutione et corollario.
36.De aliis formis, quas perfectiones dicimus, cuiusmodi sint.
37.Quod maiorem habent accidentalitatem respectu substantiae, quam praedictae formae.
38.Quod nulla talium formarum potest esse forma substantialis.
39.Quod nulla dictarum formarum potest immediate inesse substantiae.
40.De modo potentiae, quod substantia est in potentia respectu formarum perfectionalium et est potentia accidentalis, et quod res non indiget in extractione talis potentiae ad actum nisi motore accidentali.
41.Quod agens, quodcumque sit illud, facit totam essentiam talis formae, cuius nulla potentia praecedit in subiecto, et quare hoc non dicitur creatio.
42.Incidenter agitur de potentia, qua forma, quae est principium entis, est in materia, agitur, inquam, in comparatione ad aliam potentiam.
43.Quod in huiusmodi formis perfectionalibus non distinguitur inter formam generis et speciei, et quod in absentia talis formae non oportet stare genus sub alio actu determinato.
44.Quomodo huiusmodi formae fiunt in subiecto non per motum, sed simplicem transmutationem, et quod illae, quae non semper insunt, non sunt per se nec secundum speciem nec secundum formam generis.
45.Quod huiusmodi formae non habent contrarium nisi privationem.
46.Quomodo intelligendum sit, quod saepe dictae formae non sunt in genere.
47.Quod in dictis formis perfectionalibus non invenitur vera contrarietas.
48.Enumerantur quinque condiciones, quae requiruntur ad perfectam contrarietatem, quae inveniuntur in quibusdam formis alterius generis.
49.Quod propter defectum primae condicionis excluditur contrarietas ab his, quae se totis differunt a generibus praedicamentorum.
50.Quomodo excluditur contrarietas a toto genere quantitatis.
51.Quomodo removetur contrarietas a genere substantiae, et quod nihilominus formae substantiales sic sunt ad invicem disparatae, quod una excludit aliam circa idem subiectum.
52.Ratio huius disparationis, et quod hic oritur privatio, qua constituitur prima contrarietas in qualibet genere.
53.De natura eius, quod est magis et minus sive in individuis sive in speciebus.
54.Notabilis distinctio trium modorum privationis cadentis in rebus.
55.Quod contrarietas excluditur a secunda specie qualitatis, quae est naturalis potentia vel impotentia aliquid faciendi vel patiendi.
56.Quod non oportet quaerere veram realitatem qualitatis in omnibus speciebus qualitatis ubicumque assignatis a Philosopho sive in V Metaphysicae sive in libro Praedicamentorum et per consequens nec veram realem contrarietatem.
57.Quod realitas huius nominis ‚qualitas‘ et propria et primaria eius significatio attenditur in forma substantiali secundum primum philosophum, sed secundum naturalem philosophum in tertia specie qualitatis.
58.Quod realitas et proprietas qualitatis deficit in prima specie assignata a Philosopho in Praedicamentis, quae est habitus et dispositio.
59.Quod in secunda specie qualitatis non invenitur vera contrarietas, quia ibi deficit veritas et proprietas qualitatis.
60.Quod in quarta specie qualitatis non invenitur contrarietas, et rationem huius ibidem.
61.Enumerantur ea, quae concurrunt ad perfectam rationem quantitatis, et hoc maxime quoad continuam.
62.Quomodo ex definitiva ratione quantitatis eliciuntur propriae passiones eius.
63.Quod secundum dictas proprietates suas quantitas descendit in genus qualitatis, et quomodo.
64.Movetur et solvitur instantia quaedam circa praedicta.
65.Quod in sola tertia specie qualitatis et non in aliis generibus residuis invenitur vere et perfecte contrarietas naturalis.
66.Movetur et solvitur quaestio de loco et de ubi, in quibus videtur, quod inveniatur contrarietas secundum sursum et deorsum.
67.Quod nihilominus sursum et deorsum differunt secundum naturam et quomodo, prout sunt differentiae positionis in universo.
68.Quod huiusmodi qualitates et contrarietates, de quibus agitur, sunt physicae, videlicet in existendo aliquarum motionum principia.
69.Quomodo hoc necessarium fuit apud naturam.
70.Quod primum, quod necessarium est agenti naturali principali, est variatio secundum locum.
71.Quod non sufficit agens appropinquare passivo secundum locum nec influit secundum quantitatem approximando, sed secundum qualitatem aliquam.
72.Quod non solum in passivo oportet inveniri aliquas qualitates physicas, quibus continuetur virtus agentis ipsi passivo, sed etiam in causa agente naturali est necessarium quasdam formales qualitativas dispositiones reperiri.
73.Solutiones earum dubitationum et quaestionum, quae tactae sunt versus principium istius tractatus.
74.Conclusio totius opusculi cum ratione, qua supersedetur a tractando de aliis formis naturalibus, quibus utitur natura in generatione et corruptione. Deo gratias. |