1.
|
Prooemium, in quo traditur intentio dicendorum.
|
2.
|
In quo distinguitur nomen accidentis secundum suas significationes.
|
3.
|
De diversis principiis entium, secundum quae in huiusmodi entibus diversi proprietatum modi inveniuntur.
|
4.
|
Ponitur quaedam dubitatio orta ex dictis et eius solutio.
|
5.
|
Ostenditur, quod proprie propria et per se passiones et respectus in eo, quod respectus, nullo modo possunt esse separata a subiectis.
|
6.
|
Removetur quaedam cavillatoria instantia cum sua ratione.
|
7.
|
Circa accidentia naturae praemittitur intentio dicendorum cum praemunitione de discreto et cauto usu sacrae scripturae.
|
8.
|
Qua necessitate accidentia naturae inveniuntur in quibusdam entibus et non in aliis et de divisione entium in substantias et accidentia in ordine ad suos fines.
|
9.
|
De differentia substantiae et accidentis secundum sibi proprias generales rationes.
|
10.
|
Quomodo secundum praemissa convenit diversimode praedicatio entis de substantia et accidente et de analogia accidentis ad substantiam in eo, quod ens.
|
11.
|
Confirmatio dictorum per Philosophum et quod substantia vere et proprie quiditatem habet et definitionem et non accidentia.
|
12.
|
Quid sit quiditas secundum Philosophum et de primo modo, quo quiditas modo logico invenitur in accidentibus.
|
13.
|
De secundo modo, quo quiditas est in accidentibus modo logico.
|
14.
|
De tertio modo, quo quiditas invenitur in accidentibus modo logico.
|
15.
|
Declaratio eius, quod determinat Philosophus, scilicet quod quiditas substantiae est eadem ipsi substantiae, in accidentibus autem differt.
|
16.
|
Conclusio principalis de accidentibus quantum ad eorum essentias, analogiam ad substantiam et quiditatem et definitionem et remotio cuiusdam cavillationis.
|
17.
|
Confirmatio dictorum per deductionem ad inconveniens secundum Philosophum.
|
18.
|
Confirmatio dictorum per rationes sumptas ex proprietate seu propria ratione quiditatis, quae est vere quiditas.
|
19.
|
Quaestio de accidentibus in generali et eius responsio, videlicet utrum accidens possit aliqua virtute hoc agente esse sine subiecto.
|
20.
|
Rudis quorundam responsio et eius destructio.
|
21.
|
Vera responsio in speciali determinans, quod accidentia nullo modo possunt esse sine subiecto, sive pertineant ad primum sive ad secundum modum per se.
|
22.
|
Remotio quarundam cavillationum obnitentium determinatae veritati.
|
23.
|
Responsiones ad rationes, quae adducuntur in contrarium determinatae veritati.
|