Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Duodecimum:Quid sit quiditas secundumPhilosophum et de primo modo, quo quiditasmodo logico invenitur in accidentibus
(48) Ad quae intelligenda considerandum, quid Philosophus vere et proprie intelligat esse quiditatem, quam dicit solum in substantiis inveniri et non in accidentibus.(49) Quantum autem ex eodem VII colligitur ex textu et Commentatore, quiditas secundum Philosophum in rebus compositis est forma, quam significat definitio; quamvis autem solam formam significet definitio, definit tamen totum compositum. Unde in VIII Metaphysicae, ubi distinguit principia substantiae compositae generabilis et corruptibilis, et universaliter ubicumque loquitur de tali forma, semper vocat eam “quod quid erat esse”.(50) In VII autem, antequam investiget et determinet hoc principium substantiae compositae, scilicet formam, distinguens ens in substantiam et alia genera praedicamentorum, loquitur generaliter de substantia et accidente, videlicet secundum generales rationes eorum, scilicet substantiae inquantum substantia et accidentis inquantum accidens; et secundum hoc determinat quiditates eorum et modum habendi et non habendi vel qualitercumque habendi quiditatem. Hoc enim erat quoddam praeparatorium ad illud, quod consequenter pertractat. Et ostendit, quod quiditas substantiae est idem cum substantia, cuius est quiditas; sed non sic est in accidentibus, sed differt in eis quiditas et id, cuius est quiditas.(51) Generaliter igitur considerando quiditatem quoad generales rationes substantiae et accidentis quiditas est id, quo res est quid secundum rationem alicuius actus formalis formaliter essentiantis rem, quo res per se sit ens et unum, remota omni accidentalitate inter quiditatem et id, cuius est quiditas, et inter partes ipsius quiditatis, quae sunt partes formae, ex quibus constat definitio; quae omnia sunt unum et idem et totum quoddam essentialiter. Et sic se habet animal rationale ad hominem, quod scilicet animal rationale est idem cum homine essentialiter et homo in se ens et unum essentialiter per se, et animal idem rationali per essentiam et e converso. “Hoc enim”, sicut dicit Philosophus in VII, “non est nisi substantiarum tantum.” Et infra loquens de accidentibus dicit: “Definitionem autem non habent neque illud, quod est per essentiam”, id est “quiditatem”, sicut exponit Commentator.(52) Et sequitur in textu, quod nihilominus “quantitas et qualitas sunt eorum, quae dicuntur per quid”, videlicet et interrogando, quid est quantitas vel quid est qualitas, et respondendo. Et secundum hoc potest dici, quod aliquo modo habent quiditatem, sed non simpliciter, “sed, ut quidam dixerunt, modo logico”, “modo”, inquit, “logico”, inquantum videlicet logice inquirendo per logicas seu dialecticas definitiones et interrrogationem et responsionem per ‘quid est’ inquiritur de ipsis.(53) Et hoc dupliciter. Uno modo quoad coordinationem eorum in linea seu genere praedicamentali, ut si quaeratur: ‘Quid est albedo?’, et respondeatur: ‘color’, vel si definiatur albedo, quod est “color disgregativus visus”; quae definitio constat ex proprio genere et differentia. Utrumque istorum, scilicet et quaestio et responsio per ‘quid est', sive respondeatur proprium genus, scilicet color, vel differentia, definitio modo logico est, inquantum videlicet genere vel definitione determinatur aliquid, secundum quod Philosophus in libro Topicorum determinat problemata de genere et definitione. Quattuor enim praedicata, scilicet accidens, genus, proprium et definitio, de quibus agit Philosophus in suis Topicis, genera etiam praedicamentorum et coordinationes eorum, quae in aliquo genere praedicamentali ordinata sunt, puta genera, species et differentiae ipsorum generum, secundum quandam famositatem et logicam considerationem determinata sunt; et secundum hoc inquantum praedicata vel praedicamenta et definitiones ex his extractae pertinent ad res secundae intentionis et habent modum logicum.(54) Iste ergo est unus modus, quo accidentia, puta quantitas, qualitas et cetera, dicuntur habere quiditatem et definitionem non simpliciter, sed modo logico, inquantum videlicet attenduntur in eis istae logicae considerationis intentiones, quae sunt genus, species, definitio, quae praedicantur in quid et sunt res secundae intentionis, sicut et ipsum praedicari in quid. Et dicere ex hoc aliquid habere quiditatem modo logico, commune est et his, quae sunt in genere substantiae, et his, quae sunt in aliis novem generibus accidentium. |