Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Quartum:Ponitur quaedam dubitatio ortaex dictis et eius solutio
(11) Potest autem aliquis dubitare in hoc, quod, sicut infra ostendetur ex sententia et dictis Philosophi, quod accidentium quorumcumque, et cuiuscumque generis sint, definitiones sunt ex additamentis in eo, quod necessario substantia ingreditur definitionem cuiuscumque eorum, nec aliter vere definiri possunt, puta qualitas, quantitas et cetera. Secundum hoc ergo non videtur esse differentia inter huiusmodi accidentia et ea, quae supra dicta sunt entium proprietates; et secundum hoc videtur, quod etiam omnia talia accidentia naturae non sint nisi substantiae proprietates.(12) Ad quod dicendum, quod aliter et aliter ingrediuntur subiecta dictarum proprietatum suam definitionem, sive subiecta huiusmodi sint substantiae sive aliae res naturae. Aliter autem ingreditur substantia definitionem dictorum accidentium naturae.(13) Quantum enim ad proprietates entium subiecta earum ingrediuntur definitionem earum non ut substantia simpliciter, id est inquantum subiectum, sed secundum rationem principiorum subiecti, ex quibus eliciuntur tales proprietates et determinantur circa subiecta sua, sive talia principia sint principia compositionis seu constitutionis naturae sive sint principia speciei, partes videlicet formae, quae sunt ante totum, secundum quod eadem est definitio subiecti dicens quid est subiectum et propter quid passionis. Ex hoc enim huiusmodi proprietates habent rationem proprietatum vel per se passionum, quia secundum talia principia insunt et ex his definiuntur.(14) Quantum autem ad definitiones naturalium entium, quae sunt accidentia, ut quantitas, qualitas et cetera, substantia ingreditur definitionem eorum inquantum substantia et vere ens, quod est ens per se, cuius dicta naturalia accidentia sunt quaedam naturales dispositiones. Ex quo competit dictis accidentibus esse entia, inquantum sunt entis, ut dicit Philosophus in principio VII Metaphysicae; et secundum hoc sunt accidentia secundum propriam rationem accidentium et distinguuntur per novem genera praedicamentorum. Si autem aliquid istorum reduceretur in principia subiecti et ex his haberet suam definitionem dicentem quid est subiectum et propter quid talis accidentis, ex hoc iam accederet ad rationem et naturam proprietatum, ut si quis ex principiis substantiae caelestis eliceret et concluderet caelum esse sphaericum vel luminosum et similia. |