BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

De aeternitate mundi

 

Introductio

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Propter quamdam rationem quae ab aliquibus demonstratio esse creditur eius quod species humana esse incepit cum penitus non praefuisset, et universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium, quaeritur utrum species humana esse inceperit cum penitus non praefuisset, et universaliter quaelibet species generabilium et corruptibilium, secundum viam Philosophi procedendo.

Ratio autem dicta potest formari dupliciter.

Primo sic, ut evidentior appareat. Species illa, cuius quodlibet individuum esse incepit cum non praefuisset, nova est et esse incepit, cum penitus et universaliter non praefuisset. Species autem humana talis est, et universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium, quod quodlibet individuum huiusmodi specierum esse incepit cum non praefuisset. Ergo et quaelibet species talium nova est et esse inchoavit cum penitus non praefuisset. Huius rationis minor evidenter apparet. Maior autem sic declaratur: species nec esse nec causari habet nisi in singulari vel singularibus; si ergo quodlibet individuum specierum generabilium et corruptibilium causatum est cum non praefuisset, et species ipsorum, ut videtur, talis erit.

Secundo potest formari ratio iam dicta in modo quo ab aliquibus formatur sic. Universalia, sicut non habent esse nisi in singularibus vel singulari, ita nec causari. Nunc autem omne ens est a Deo causatum. Cum igitur homo sit causatum a Deo, quia est aliquod ens mundi, oportet quod in aliquo determinato individuo in esse exierit, sicut caelum et quaelibet alia a Deo causata. Quod si homo non habet individuum sempiternum, sicut est hoc caelum sensibile secundum philosophos, tunc species humana erit a Deo causata sic, quod esse incepit cum penitus non praefuisset.

Quamquam autem haec ratio sit facilis ad solvendum, cum seipsam impediat, quia tamen materiam consideratione dignam tangit, aliquantulum ipsam tractare intendimus. Proponimus autem ad praesens circa ipsam quattuor esse dicenda. Primum erit qualiter species humana, et universaliter quaecumque alia generabilium, causata sit. Secundum, primo consequens, est responsio ad rationem praedictam, qualitercumque formetur. Tertium, quia praedicta ratio accipit universalia esse in singularibus, utrum hoc et qualiter habeat veritatem. Quartum erit, quia speciem aliquam ponere incipere esse, cum penitus non praefuisset, sequitur potentiam actum duratione praecedere, secundum viam philosophiae dicendum erit quid istorum alterum duratione praecedat, nam et hoc in se difficultatem habet.