BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

De aeternitate mundi

 

Capitulum II

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Responsio ad ponentem quod species humana nova est et esse incepit cum penitus non praefuisset

 

Ex praedictis apparet secundum superius propositorum, solutio videlicet ad praedictam rationem. Et primo dicendum ad eam ut sub forma prima proponitur, negando propositionem dicentem quod species illa nova est, et esse incepit cum penitus non praefuisset, cuius individuum quodlibet esse incepit cum non praefuisset. Quia, licet nullum sit hominis individuum quin esse inceperit cum non praefuisset, nullum tamen individuum eius esse incepit quin aliud praefuisset, secundum philosophos. Species autem non habet esse tantum per esse unius sui individui, sed et cuiuslibet alterius. Et ideo, secundum eos, species humana non incepit esse cum penitus non praefuisset. Speciei enim in esse inceptio non solum est ex cuiuslibet eius individui inceptione, cum non praefuisset, sed alicuius eius individui, cum nec ipsum nec aliud illius speciei individuum praefuisset.

Et est ratio dicta similis rationi qua dubitat Aristoteles, quarto Physicorum, si tempus praeteritum finitum sit. Omne enim tempus praeteritum, sive propinquum sive remotum, est aliquod?tunc; et quodlibet tunc distantiam habet terminatam ad praesens nunc; ergo totum tempus praeteritum est finitum. Utraque vero propositionum praedictarum apparet ex ratione ipsius "tunc" quam docet Philosophus quarto Physicorum. Huius autem rationis solutio apud Aristotelem est quod, licet quodlibet tunc sit finitum, quia tamen in tempore est accipere tunc ante tunc in infinitum, ideo non totum tempus praeteritum est finitum. Compositum enim ex finitis quantitate, numero autem infinitis, infinitum habet esse. Sic etiam, licet nullum sit hominis individuum quin esse inceperit cum non praefuisset, quia tamen individuum est ante individuum in infinitum, secundum philosophos, ideo homo, secundum eos, esse non incepit cum penitus non praefuisset, sicut nec tempus. Et est simile, quia, sicut tempus praeteritum habet esse per quodcumque tunc, sic et species per esse cuiuscumque individui.

Ad formam autem rationis ut secundo modo proponitur, dicendum concedendo quod universale nec habet esse nec causari nisi in singularibus, et quod omne ens a Deo causatum est, necnon hominem esse aliquod ens mundi et a Deo causatum. Sed cum infertur: ergo homo exivit in esse in aliquo individuo determinato, dicendum est quod haec illatio nulla est ex praemissis, sed seipsam impedit. Accipitur enim primo quod homo non habet esse nisi in singularibus, nec causari, et constat quod qua ratione habet esse et causari per unum, et per alterum. Quare ergo concluditur quod oportet quod homo exierit in esse in aliquo individuo determinato? Immo, secundum philosophos, ut patet ex dictis, exivit in esse species humana per accidens, generatione individui ante individuum in infinitum, non in aliquo individuo determinato solum, cum penitus non praefuisset.

Unde mirandum est de sic arguentibus. Cum enim velint arguere speciem humanam incepisse per eius factionem, et non sit per se facta, sed factione individui, ut fatentur, ad ostensionem suae intentionis deberent declarare non esse generatum individuum ante individuum in infinitum. Hoc autem non ostendunt, sed unum falsum supponunt: quod species humana non possit esse facta sempiterna a Deo nisi facta sit in aliquo individuo determinato et aeterno, sicut species caeli facta est aeterna. Et cum in individuis hominis nullum aeternum inveniant, totam speciem incepisse cum penitus non praefuisset demonstrasse putant, frivola ratione decepti. Non conamur autem hic oppositum conclusionis ad quam arguunt ostendere, sed solum suae rationis defectum, qui apparet ex praedictis.