Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum XL
|
___________________________________________________________________________
|
|
Quomodo postea Tartari destructapene omni Hungaria ad propria redierunt.
Domine autem magne sicut melius poterant ornate in uno palatio se collegerant. Et cum capi et interfici deberent, ad audientiam magni principis appellaverunt. Omnes itaque sunt fere trecente extra civitatem ad principem adducte, que pro munere petierunt, ut eas vite sub suo dominio conservaret. Qui iratus, pro eo quod nihil lucrati fuerant, precepit, ut, receptis spoliis earum, capite truncarentur; quod subito factum fuit, castro civitatis non expugnato, in quo erat comes Symeon Hispanus cum multis balistariis, qui se viriliter defendebat. Et cum ad Albam regiam civitatem accederent, que est paludibus circumsepta, cum esset in dissolutione nivis et glaciei, nequierunt eam occupare.Et cum castrum Sancti Martini de Pannonia expugnarent, abbate se viriliter defendente, fuerunt subito revocati, ita quod ista tria loca tantum inexpugnata in illis partibus remanserunt. Et terram tam ultra Danubium quam citra eorum in manibus habuerunt, sed citra non fuit sic funditus desolata, quia ibi sua tentoria non fixerunt, sed transeundo quicquid invenerunt unanimiter destruxerunt. Auditis itaque rumoribus, quod Tartari aspernabantur Theutoniam expugnare, quamplurimum dolui, quia ibi manus occidentium evadere opinabar, et gavisus fui non modicum, quia christianorum excidium vitabatur. Sed maiorum regum de mandato incepimus per depopulatam terram retrocedere cum curribus oneratis spoliis et armamentis, iumentorum et pecorum gregibus, pedetentim latebras et opaca saltuum exquirendo, ut, que reperta in progressibus non fuerant, in regressibus invenirentur. Et sic retrocedendo paulatim pervenimus ultra silvas, ubi remanserat populi multitudo, et erant ibi post eorum transitum castra plurima preparata. Et quid ultra? Exceptis castris quibusdam, terram totaliter occuparunt et eam procedentes desolatam et vacuam reliquerunt. Iam cum exirent Hungariam, Comaniam intrare ceperunt. Non sinebant ut prius, quod sine delectu interficerentur bestie pro captivis, sed intestina et pedes bestiarum et capita tantum dabant eis. Tunc cepimus cogitare, ut etiam interpretes referebant, quod nobis Hungariam exeuntibus, daturi essent nos omnes voragini gladiorum. Et cum iam mihi vivendi fiducia nulla esset, et mors dira et aspera in ianuis haberetur, cogitavi melius ibi mori quam procedendo assiduis morsibus cruciari.Et sic via publica derelicta, ire ad opus naturale simulans, ad densitatem saltus festinis gressibus cum serviente unico properavi, et subintrans cuiusdam rivuli concavum, me feci ramis et foliis cooperiri. Absconditque se serviens meus remotius, ne unius inopinata inventio mestam operaretur alterius captionem. Et sic iacuimus duobus diebus naturalibus, non levantes capita, sicut in sepulchris, audientes voces illorum horribiles, qui propius per saltum post erroneum iter pecorum abibant, captivos sepius, qui se abscondebant, acclamantes. Non valentibus autem nobis ulterius famis iustissimum appetitum et edendi anxiam voluntatem infra claustra cordis taciturnitatis nodo perstringere, levavimus capita et more serpentium pedibus et manibus reptavimus super terram. Convenimus tandem et voce debili ac submissa maestas querelas importune famis alternatim cepimus reserare ac gemitibus et fletibus explicare, quod gladio mori minoris excidii fuisset, quam per mediam compagines membrorum ac unionem corporis et anime dissolvere. Et cum pios sermones huiusmodi conferremus, affuit unus homo, ad quem cum se nostrorum acies extenderet oculorum, fugam inivimus timorosam nec avertimus oculos fugiendo, ut intueremur, si nobis previus esse posset vel foret nobis fugientibus subsequela.Sed non minus ipsum videmus vices assumere precursoris; credebat enim, quod virtus nostra prevalida insidias sibi poneret per obliquum. Et cum communis inspector traderet et teneret, quod fugitivi conspicerent fugitivum, armorumque delatio apud illos nulla foret, stetimus, advocantes nos adinvicem nutibus atque signis. Et cum unus daret de se ipso alteri notionem, prolixis sermonibus atque piis deliberando decrevimus, quid agere deberemus. Sed angustia geminata, videlicet fame execrabili et timore mortis, anxie torquebamur, ita quod privari videbamur penitus lumine oculorum. Nam nequibamus succum herbarum silvestrium deglutire vel ipsas herbas, uti faciunt bestie, masticare. Et licet nos tanta fames perurgeret et stupende mortis aculeus immineret, prestabat tamen nobis vivendi fiducia fulcimentum, et evadendi spes fortitudinem ministrabat.Et sic assumpta fiducia in Domino confortati ad extrema silve pervenimus affectuose ascendimusque arborem eminentem et terram conspeximus a Tartaris desolatam, quam non destruxerant veniendo. O dolor! terram depopulatam et vacuam cepimus peragrare, quam in eundo dimiserant desolatam. Basilicarum siquidem campanilia de loco ad locum erant nobis signa ducentia, et ipsa viam nobis satis horridam presignabant. Nam erant vie et semite antiquate et ab herbis et vepribus totaliter occupate. Porrum, cepe et allia, que in ortis rusticorum remanserant, quando reperiri poterant, mihi pro maximis deliciis ferebantur, ceteri malva et cicutarum radicibus utebantur. His ventres famelici replebantur, et spiritus vegetabilis in exangui corpore refocillabatur. Lassis requies non dabatur, utpote qui absque tecto et operimentum, quo nostra tegeremus capita, non habentes nocturno tempore quiescebamus. Tandem vix octavo die a silve recessu ad Albam venimus civitatem, in qua nihil potuit reperiri preter ossa et capita occisorum, basilicarum et palatiorum muros diruptos et subfossos, quos nimia christiani cruoris effusio macularat. Et licet terra innoxium sanguinem, quem inebriata suxerat, non monstraret, ostendebant se lapides adhuc cruore roseo purpuratos, per quos absque continuato gemitu amaris suspiriis festinus transitus non fiebat. Et erat ibi ad decem miliaria iuxta silvam villa, que Frata dicitur in vulgari, et infra silvam ad quatuor miliaria mons mirabilis et excelsus, in cuius summitate lapis et petra fundabatur terribilis. Magna ibi hominum et mulierum confugerat multitudo, qui nos gratanter cum fletu receperunt interrogabantque nos de nostris periculis ; que nos omnia illis paucis verbis declarare nequibamus. Obtulerunt tandem nobis nigrum panem de farina et contritis corticibus quercuum pistatum, sed nobis dulcor illius supra similas quandocumque per nos comestas suavior videbatur. Mansimus igitur ibidem uno mense nec fuimus ausi discedere, sed mittebamus semper speculatores ex hominibus levioribus videre et rescire, si adhuc que pars Tartarorum in Hungaria remansisset, aut si arte deceptoria, ut prius, instructi pro capiendis reliquiis fuga lapsis reverterentur.Et quamvis sepius necessitate querendi victualia cogente loca petierimus quondam habitata, nunquam tamen noster tutus fuit descensus, donec rex Bela maritimis de partibus, per cruciferos de insula Rodi et dominos de Frangapanibus multis agminibus militum adiutus, certificatus prius per Hungaros de recessu Tartarorum, in Hungariam venit. Scripsi igitur hec paternitati vestre absque admixtione falsitatis, ut eadem vestra paternitas, que prosperitatis mee scit rotam, sciat et adversitatis ac periculi quidditatem. Valeat paternitas vestra. |