Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum III
|
___________________________________________________________________________
|
|
Sequitur de odiis inter regem et Hungaros,et primo de causa odii prima.
Cum autem rex Comanorum cum suis nobilibus et rusticis cepit Hungariam peragrare, quia iumentorum habebant armenta infinita, in pascuis, segetibus, ortis, virgultis, vineis et aliis Hungaros graviter offendebant. Et quod horribilius erat eis, cum essent silvestres homines, virgines pauperum abhominabiliter opprimebant et thorum potentium, quando comode fieri poterat, maculabant, licet mulieres ipsorum tamquam viles ab Hungaris prostrarentur. Et si in rebus vel in persona Comanum Hungarus offendebat, statim de ipso fiebat iusticie complementum, sic quod alius similia facere non audebat. Si vero a Comano Hungarus ledebatur, sibi de ipso iusticia non fiebat, et si quando instare volebat, pro verbis interdum verbera reportabat. Et sic inter populares et regem odium est generatum. |