Ricardus Sophista
floruit ca. 1240
|
Abstractiones
ca. 1240
Textus erat olim in pagina«Resources for Researchin Mediaeval Philosophy»(Peter King, Department of Philosophy, |
________________________________________________________________
|
|
Incipiunt abstractionesMagistri Ricardi Sophistae.
Nulla est affirmatio in qua uniuersale uniuersaliter sumptum praedicatur, ut dicit Aristoteles. Et hoc potest esse dupliciter: aut quia non praedicatur uniuersale sumptum uniuersaliter, aut quia falsa sit affirmatio in qua uniuersale sic se habens praedicatur – quia aut affirmatur superius de inferiori aut conuertibile de conuertibili – et utroque modo est affirmatio falsa praedicato sumpto uniuersaliter – et etiam si affirmatur inferius de superiori praedicato sic se habente. Manifestum est ergo quod omnis affirmatio est falsa in qua uniuersale sumptum uniuersaliter praedicatur.Est autem aliqua dubitatio quando idem de se praedicatur uniuersale utrobique sumptum uniuersaliter, ut patet in hoc sophismate: OMNIS HOMO EST OMNIS HOMO. Probatio: iste homo est iste homo et ille homo est ille homo et sic de singulis, ergo omnis homo est omnis homo. Praeterea, nulla propositio est uerior illa in qua idem de se praedicatur, ut dicit Boethius; ergo nulla est uerior ista.Sed contra: Haec est uera, aliquis homo non est omnis homo et haec similiter, nullus homo est omnis homo, ergo haec est falsa, scilicet omnis homo est omnis homo.Item: OMNIS HOMO EST TOTUM IN QUANTITATE.Et soluendum est distinguendo. Est enim multiplex secundum aequiuocationem, quia omnis homo est aequiuocum ad ista duo, scilicet ad quodlibet singulare huius termini homo et ad totum repectu singularium huius termini homo, cuius multiplicitas est in hoc quod dico totum, quia secundum unam significationem significat idem quod quaelibet pars et secundum aliam significationem significat idem quod completum ex partibus. Secundum quod omnis significat totum respectu singularium huius termini homo, haec est propositio uera, scilicet «Omnis homo est omnis homo,» et est singularis; et haec similiter, omnis homo est totum in quantitate. Secundum autem hoc quod dico omnis homo significat idem quod «quodlibet singulare huius termini homo,» uniuersalis est et falsa, et is est sensus: quodlibet singulare huius termini homo est omnis homo. Et non praedicatur idem de se; praedicatur enim omnis homo, et hic non subicitur in hoc sensu.Nec sequitur: «iste homo est iste homo, et ille homo est ille homo et sic de singulis, ergo omnis homo est omnis homo»; sed est fallacia consequentis. Sequitur enim: si omnis homo est omnis homo, iste homo est omnis homo; et si iste homo est omnis homo et sic de singulis, iste homo est iste homo et ille homo est ille homo; ergo a primo, si omnis homo est omnis homo, iste homo est iste homo, et sic de singulis; et non conuertitur, quare arguendo econuerso pono consequens. Causa quare // non sequitur est quod illae singulares non sunt singulares unius uniuersalis; singulares enim unius uniuersalis cum ipso communicant in praedicato; sed istae singulares nullum praedicatum habent commune, cum sint aequales istis:Sortes est Sortes et Plato est Plato et sic de singulis, quae omnino sunt impertinentes et propter hoc nullam uniuersalem colligunt.Sint igitur eadem a et b: et tamen haec est falsa, a est b,sit a omnis homo et b idem.Item, a est b et tamen b non est a, sit a idem quod prius, et b aliquis homo.Item, a uidet b et tamen b non uidetur ab a, sint a et b idem quod prius et uideat unusquisque homo se tantum.Haec est uera, omnis homo uidet aliquem hominem, non tamen aliquis homo uidetur ab omni homine; sed sequitur: omnis homo uidet aliquem hominem, ergo ab omni homine uidetur aliquis homo. Et notandum quod non sunt idem, ab omni homine uidetur aliquis homo et aliquis homo uidetur ab omni homine.Econuerso praecedentibus accidit in hoc sophismate: OMNIS HOMO EST UNUS SOLUS HOMO. Probatur inductiue, et aliter sic: Haec est falsa, aliquis homo non est unus solus homo, ergo altera est // uera.Sed contra: Affirmatur oppositum de opposito. Praeterea, unus solus homo est unus solus homo; non ergo omnis homo est unus solus homo. Praeterea, omnis homo est animal, omnis homo est unus solus homo; ergo unus solus homo est animal, quod falsum est, ergo primum, quia ex uero non sequitur falsum.Idem: OMNIS HOMO EST ALIQUIS HOMO. OMNIS HOMO EST HOC ALIQUID. OMNIS HOMO EST SINGULARE. OMNIS HOMO EST INDIVIDUUM. Et contradicit his omnibus: «affirmatur oppositum de opposito.»Soluendum est distinguendo ut // in praecedentibus. Sumpto tamen signo ut sumitur in frequenti usu, ita scilicet quod teneatur diuisiue, sunt omnes istae uniuersales uerae simpliciter; nec affirmatur // oppositum de opposito. Non enim opponuntur <omnis> homo et unus solus // homo. Haec autem est multiplex, unus solus homo est unus solus homo, secundum compositionem et diuisionem. Et in sensu compositionis est falsa, quia significat quod unus solus homo et non alius sit unus solus homo. In sensu diuisionis est uera et significat illud: unus solus homo est unus solus homo, id est, unus homo existens solus est unus solus homo.Eodem modo distinguenda est haec, unus solus homo est animal. Et dico eam esse compositam secundum quod sit continua prolatio istorum adinuicem, unus solus homo; et diuisa secundum quod sit discontinua prolatio eorundem; sicut patet in hoc exemplo Aristotelis: «quod unum solum potest ferre, plura possunt ferre.»Item: patet quod a est b et tamen existente a non existit b, et existente b non existit a, sit a omnis homo et bunus solus homo.Existente enim omni homine non existit unus solus homo et existente uno solo homine, non existit omnis homo.Nota tamen quod utraque istarum est multiplex secundum compositionem et diuisionem, et in sensu diuisionis est falsa; in sensu compositionis est uera, unde per hoc patet responsio ad argumentum praedictum.In his et in similibus distinguunt quidam quod hoc signum omnis potest teneri collectiue uel diuisiue. Sed quia signum non tenetur collectiue nisi quando praedicatum redditur omnibus suppositis subiecti simul, et quando sic redditur praedicatum subiecto additur uerbum in numero plurali, et signum uniuersale est signum multitudinis in numero plurali, non est conueniens sic distinguere signo existente in numero singulari; sed in numero plurali tenet haec distinctio, uerbi gratia: OMNES APOSTOLI SUNT XII.Probatur sic: Petrus et Paulus connumeratis omnibus aliis sunt XII, sed omnes apostoli sunt Petrus et Paulus connumeratis omnibus aliis; ergo omnes apostoli sunt XII.Sed contra: Petrus et Paulus non sunt XII, Iacobus et Andreas non sunt XII; non ergo omnes Apostoli sunt XII.Distinguendum est eo quod sermo potest teneri collectiue uel diuisiue. Si diuisiue sic est sermo falsus et est sensus: «Petrus et Paulus sunt XII, Iacobus et Andreas sunt XII, et sic de singulis.» Si collectiue sic est sermo uerus et est sensus: «Petrus et Paulus,// Iacobus et Andreas et sic de caeteris sunt XII», et ei non contradicit, «Petrus et Paulus non sunt XII.»Quandocumque signum diuisiue tenetur distinctio est communis, quia potest fieri diuisio uel distributio pro singulis generum uel pro generibus singulorum, siue pro partibus propinquis uel pro partibus remotis, siue pro partibus secundum speciem uel pro partibus secundum numerum. Sed non sic distinguitur nisi signo addito termino in quo est differentia huiusmodi partium, ut patet in hoc sophismate: OMNE ANIMAL FUIT IN ARCA NOAE et de similibus.OMNE ANIMAL EST SANUM. Sit ita quod de qualibet specie animalis unum animal sit sanum et unum sit aegrum. Probatur sic: Homo est sanus, leo est sanus et sic de singulis, ergo omne animal est sanum.Sed contra: Omne animal est sanum, omnis homo est animal, ergo omnis homo est sanus.Distinguitur a quibusdam sicut dictum est. Facta distributione pro partibus propinquis// uera est propositio; sunt enim partes propinquae in proposito, homo, leo, bos. Facta distributione pro partibus remotis falsa est propositio; sunt enim partes remotae, omnis homo, omnis leo et sic de singulis. Et non ualet: omne animal est sanum, omnis homo est animal, ergo omnis homo est sanus,// eo quod commutatur quale quid in hoc aliquid. Partes enim propinquae pro quibus fit distributio in prima propositione indicant quale quid, secundum quod dicit Aristoteles in Praedicamentis; et omne commune quale quid dicit. Assummitur autem distributio pro partibus remotis, cum dicitur «omnis homo est animal,» unde est ibi figura dictionis.Idem est : OMNE ANIMAL FUIT IN ARCA NOE. Patet probatio.Improbatur sic: Omne animal fuit in arca Noe, ergo omne animal quod est uel quod fuit, fuit in arca Noe. Sed non omne animal quod est, cum haec sit uera, nullum animal quod est fuit in arca Noe, quia non sunt simul uerae contrariae. Si omne animal quod fuit, fuit in arca Noe, cum hoc sit animal quod fuit, ergo hoc animal fuit in arca Noe; sed hoc est falsum, ergo primum.Distinguitur a quibusdam sicut dictum est, et haec similiter, omne animal quod fuit fuit in archa Noe. Secundum quod fit distributio pro partibus remotis falsa est nisi coartetur uerbum ad consignificationem temporis praeteriti quod tunc fuit. Si fi//at distributio pro partibus propinquis uera est // et non sequitur: «hoc est animal quod fuit ergo hoc animal fuit in arca Noe,» eo quod commutatur quale quid in hoc aliquid, sicut dictum est.Quibusdam tamen non placet sic distinguere , sed dicunt esse fallaciam et non ualet: «homo fuit in arca Noe, leo fuit in arca Noe, et sic de singulis, ergo omne animal fuit in arca Noe»; sed est fallacia consequentis. Sequitur enim: omne animal fuit in arca Noe, ergo homo, leo, bos et sic de singulis; et non conuertitur nisi addendo quod non fuit nisi unus homo, unus leo, unus bos et sic de singulis. Arguendo ergo econtrario, nihil addendo, pono consequens. Et hic similiter: homo est sanus, leo est sanus, ergo omne animal est sanum.Idem est: OMNE COLORATUM EST. Sit unum solum album, unum solum nigrum, unum solum medium. Probatur sic: Album est, nigrum est, medium est; ergo omne coloratum est. Sed contra: Omne coloratum est, omne album est coloratum; ergo omne album est.Praeterea, cum hoc signum omne exigit tria appellata adminus. Quaelibet istarum est falsa,omne album est, omne nigrum est, omne medium est, his ergo oppositae sunt uerae, ex quibus sequitur non omne coloratum est.Solutio: Facta distributione pro partibus remotis falsa est propositio prima et haec est uera, non omne coloratum est. Si fiat distributio pro propinquis partibus accidit econtrario et non ualet: «omne coloratum est, omne album est coloratum; ergo omne album est,» eo quod commutatur quale quid in hoc aliquid.Respondendo uero non per distinctionem, dicendum quod haec est uera simpliciter, «omne coloratum est». Et non ualet: «omne coloratum est, omne album est coloratum; ergo omne album est,» eo quod aequiuocatur esse. In prima enim propositione est esse id quod est operatio entis et hoc esse est esse eius quod est. Et cum dicitur, «omne album est coloratum,» est esse conseqentiae siue habitudinis cuius<modi> esse est cum dicitur, si est album est coloratum.Et non ualet: «non omne album est, non omne nigrum est, non omne medium est; ergo non omne coloratum est.» Sed est fallacia consequentis. Sequitur enim: si omne album est et omne nigrum est et omne medium est, ergo omne coloratum est; et non conuertitur, cum ex uero non sequitur falsum. Arguendo igitur econtrario est fallacia consequentis a positione consequentis, quare sic arguendo: non omne album est, non omne nigrum est, non omne medium est; ergo non omne coloratum est, erit eadem fallacia a destructione antecedentis. Non enim sequitur: omne coloratum est, ergo omne album est et omne nigrum est et omne medium est, quare nec sequitur econtrario negando, cum ex ueris non sequitur falsum. Sunt enim praemissae // uerae et conclusio falsa, sustinendo quod hoc signum omnis exigit adminus tria appellata, sicut sustinent quidam. Et per hoc soluitur hoc sophisma.OMNIS PHOENIX EST. Probatio: Haec est falsa, aliqua phoenix // non est; ergo eius contradictoria est uera, scilicet omnis phoenix est.Sed contra: hoc signum omnis exigit adminus tria appellata, et non sunt tres phoenices, ergo prima falsa.Solutio: Prima est falsa eo quod affirmatur esse // de eo quod non est secundum actum, unde respondendum est per interemptionem, cum dicit hanc esse falsam, aliqua phoenix non est. Est enim uera; uere enim negatur esse ab eo quod non est, et iste terminus phoenix supponit pro non ente aequaliter ut pro ente.Habita diuersitate distinctionum adhibendarum, signo addito termino simplici, restat ut uideatur diuersitas sophismatum, signo uniuersali addito termino composito.Notandum igitur quod uniuersaliter fit sophisma signo addito termino disiuncto praedicato conueniente uniuersaliter alteri disiunctorum sic, OMNE BONUM VEL NON BONUM EST ELIGENDUM, OMNE ANIMAL VEL NON ANIMAL EST SANUM VEL AEGRUM, OMNIS HOMO VEL ASINUS EST RISIBILIS.Talium autem est illud antiquum sophisma, QUICQUID EST VEL NON EST EST. Quod sic probatur: quicquid est est, et quicquid est est uel non est; ergo quicquid est uel non est est.Sed contra: Quicquid est uel non est est, Caesar est uel non est; ergo Caesar est.Similiter probatur et improbatur unumquodque aliorum, uerbi gratia, OMNE BONUM VEL NON BONUM EST ELIGENDUM. Probatio: Omne bonum est eligendum et omne bonum est bonum uel non bonum, ergo omne bonum uel non bonum est eligendum.Sed contra: Omne bonum uel non bonum est eligendum sed omne malum est bonum uel non bonum, ergo omne malum est eligendum.Solutio: Prima est distinguenda; est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et in sensu compositionis est falsa; significat enim quod omne est eligendum quod est bonum uel non bonum. Et non ualet in hoc sensu: «omne bonum est eligendum, omne bonum est bonum uel non bonum, ergo omne bonum uel non bonum est eligendum;» sed est fallacia consequentis ab inferiori ad superius cum distributione. Sensus diuisionis est: «omne bonum uel non bonum est eligendum»; sic enim proferendo restat distributio super alterum disiunctorum; sed proferendo secundum modum compositionis distribuitur totus terminus disiunctus cuius supposita sunt tam bona quam non bona, unde in sensu compositionis est sermo falsus. In sensu diuisionis est sermo uerus. Et non sequitur: «omne malum est bonum uel non bonum, ergo omne malum est eligendum,» sed est fallacia figurae dictionis. Similis enim figuratio istius sermonis, omne // bonum uel non bonum est, prout est compositus et prout est diuisus, praetendit eadem esse supposita in sensu diuisionis et in sensu compositionis cum sint diuersa.Item fit sophisma quamuis praedicatum non conueniat alteri disiunctorum sicut: OMNE RATIONALE VEL IRRATIONALE EST SANUM. Probatur inductiue et improbatur sic: Omne rationale uel irrationale est sanum, omne animal est rationale uel irrationale, ergo omne animal est sanum.Soluendum est distinguendo ut prius. In sensu compositionis distribuitur totus terminus rationale uel irrationale; et sic est sermo falsus. In sensu diuisionis restat distributio super alterum disiunctorum;et sic est sermo uerus.Et non sequitur:»omne animal rationale uel irrationale est sanum,omne animal est rationale uel irrationale,ergo omne animal est sanum»; sed est fallacia figurae dictionis sicut in praecedentibus.Simile uidetur esse, sed tamen differt, OMNIS PROPOSITIO VEL EIUS CONTRADICTORIA EST VERA. Probatio: Haec propositio uel eius contradictoria est uera, demonstrata aliqua, et haec et haec et sic de singulis; ergo omnis propositio uel eius contradictoria est uera.Sed contra: Omnis propositi o uel eius contradictoria est uera, omnis propositio est propositio uel eius contradictoria, ergo omnis propositio est uera.Vel sic: Omnis propositio uel eius contradictoria est uera, omnis propositio uel eius contradictoria est falsa, ergo quoddam falsum est uerum.Praeterea: Omnis propositio uel eius // contradictoria // est uera, nulla propositio falsa est uera; ergo nulla propositio falsa est propositio uel eius contradictoria.Praeterea: Omnis propositio uel eius contradictoria de necessitate est uera, nulla propositio contingens de necessitate est uera; ergo nulla propositio contingens est propositio uel eius contradictoria.Soluitur distinguendo sicut praecedens. Est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem, et est sensus compositionis: «omnis propositio uel eius contradictoria est uera,» et sic est sermo falsus, quia sic significat quod omnis propositio est uera. Sensus diuisionis est: «omnis propositio uel eius contradictoria est uera,» et sic est sermo uerus, et est similis multiplicitas in eius singularibus. In sensu compositionis sunt quaedam falsae, illae scilicet in quibus demonstratur propositio falsa; et propter hoc in eodem sensu falsa est uniuersalis. In sensu diuisionis sunt omnes uerae; significat enim quod te currere uel te non currere sit uerum; te stare uel te non stare et sic de singulis, unde in hoc sensu uera est uniuersalis et non sequitur: «omnis propositio uel eius contradictoria est uera, ergo omnis propositio est uera,» sed est fallacia figurae dictionis; similis enim figuratio praedicti sermonis ad seipsum prout est compositus et prout est diuisus praetendit eadem esse supposita in utroque sensu, cum sint diuersa. In sensu compositionis sunt supposita te currere et te non currere, te stare et te non stare, et sic de singulis. In sensu diuisionis sunt supposita huiusmodi: te currere uel te non currere, te stare uel te non stare et sic de singulis; et haec dicunt quale // quid, // illa autem hoc aliquid, quare commutatur quale quid in hoc aliquid.Et similiter habent solui omnia argumenta alia facta extra illud sophisma. Et cum in his fit disiunctio ex parte subiecti, ideo restat nunc dicere de his in quibus fit disiunctio ex parte praedicati, uerbi gratia, TU ES QUILIBET VEL DIFFERENS A QUOLIBET.Probatio: Tu es hoc uel differens ab hoc, tu es illud uel differens ab illo et sic de singulis; ergo tu es quilibet uel differens a quolibet.Sed contra: Huius disiunctiuae utraque pars est falsa, ergo tota falsa.Et praeter hoc: Tu es quilibet uel differens a quolibet,et non es quilibet; ergo es differens a quolibet, quare es differens a te.Solutio: Prima uera est eo quod differs a quolibet. Et non ualet: «<es> differens a quolibet, ergo es differens a te.» Cum enim ad differentiam respectu prioris sequitur differentia respectu posterioris, et prius est hoc te quam hoc quod dico quolibet, cum prius sit illud a quo non conuertitur subsistendi consequentia. Sequitur igitur: differt a te ergo differt a quolibet; et non conuertitur, cum ad differentiam respectu posterioris non sequitur differentia respectu prioris.Et etiam fallit huiusmodi consequentia cum exponentibus sic: hoc non est quilibet, ergo hoc non est hoc; quia quicquid est uerum de exposito est uerum de exponente, ut dicit Aristoteles in Prioribus. Arguendo econtrario, pono consequens. Nec ualet: tu es differens a quolibet ergo quodlibet differt a te; sed est fallacia figurae dictionis, commutatur enim unus modus supponendi in alium.Item, patet iam quod a differt a b et tamen b non differt ab a, sit a iste homo, b omnis homo.Item, a differt a b, tamen non conuenienter dicitur a et b differunt, sint a et b idem quod prius; inconuenienter enim dicitur iste homo et omnis homo differunt, eo quod pars toti copulatur et per consequens idem sibi.Idem uidetur esse, TU ES QUILIBET VEL A QUOLIBET DIFFERENS, differt tamen, cum hoc sit falsum et est aliud uerum. Dico tamen quod similiter probatur et improbatur sicut prius, sed prima est falsa simpliciter et non ualet: tu es hoc uel ab hoc differens et sic de singulis, ergo tu es quilibet uel a quolibet differens. Non enim probatur disiunctiua nisi per alteram partem, et utraque pars in proposito// est uniuersalis et non est in uniuersali ueritas nisi sit ueritas in qualibet singulari; et singularia unius partis sunt haec scilicet, tu es hoc et hoc et sic de singulis, quarum quaelibet est falsa praeter unam. Singularia uero alterius partis sunt haec scilicet, tu es differens ab hoc et ab hoc et ab hoc, et sic de singulis; quarum una habet falsitatem. Ex his // sequitur praedicta disiunctio, non tamen sequitur hoc modo, tu es hoc uel differens ab hoc, et sic de singulis; ergo tu es quilibet uel a quolibet differens, sed est fallacia consequentis a positione consequentis.Idem est penitus: TU SCIS QUIDLIBET VEL QUIDLIBET IGNORAS.Probatur ut prius. Est enim falsa simpliciter et non ualet: tuscis hoc uel hoc ignoras, et tu scis illud uel illud ignoras, et sic de singulis; ergo tu scis quidlibet uel quidlibet ignoras. Sequitur enim: si tu scis quidlibet uel quidlibet ignoras, tu scis hoc uel hoc ignoras et sic de singulis, et non conuertitur nisi hoc modo sumendo singularia: tu scis hoc uel hoc et sic de singulis; uel tu ignoras hoc et hoc et sic de singulis. Arguendo ergo econtrario pono consequens.Idem est: TU SCIS QUIDLIBET VEL NIHIL. Probatio: Tu scis hoc uel non scis hoc et sic de singulis, ergo tu scis quidlibet uel nihil.Sed contra: Tu scis quidlibet uel nihil, sed non scis quidlibet; ergo nihil scis.Solutio: Prima est falsa et fallit probatio. Et hoc manifestum est, cum in praemissis sit disiunctio inter opposita contradictorie et in conclusione inter opposita contrarie, quia alterum oppositorum contradictorie est particulare uel singulare; utrumque autem contrariorum est uniuersale, et ex particulari non sequitur propositio uniuersalis, quare ad disiunctionem inter opposita contradictorie non sequitur disiunctio inter opposita contrarie. Sequitur autem conclusio illa: tu scis quidlibet uel non scis quidlibet in qua disiungitur inter opposita contradictorie. Sed non sunt idem: non scis quidlibet et quidlibet non scis, sicut nec haec: aliquid non scis, nihil scis, quarum una est uera, reliqua falsa simpliciter, quae tamen sic uidetur probari: aliquid dubitatur a te, ergo dubitas aliquid; sed quod dubitas non // scis; ergo non scis aliquid, sed non aliquid et nihil aequipollent, ergo nihil scis.Solutio: Hoc argumentum non ualet: «tu dubitas aliquid ergo non scis aliquid,» commutatur enim unus modus supponendi in alium. Supponit enim iste terminus aliquid immobiliter cum dicitur «tu dubitas aliquid,» et mobiliter cum dicitur «tu non scis aliquid.»Item: TU SCIS QUICQUID SCIS, aut ergo nunc primo scis quicquid scis aut non nunc primo scis quicquid scis; si autem nunc primo scis quicquid scis, nunc primo scis deum esse; si non nunc primo scis quicquid scis, ergo ante sciuisti quicquid scis, quare ante sciuisti te esse in hoc instanti, et hoc falsum est.Solutio: Prima est uera et haec similiter: nunc primo scis quicquid scis. Et non ualet: «nunc primo scis quicquid scis, ergo nunc primo scis // deum esse,» quia primum est ante quod nihil, unde nunc primo scis quicquid scis aequalis est isti, non ante sciuisti quicquid scis, et scimus quod non sequitur: non ante sciuisti quicquid scis, ergo non ante sciuisti deum esse.Notandum enim quod istae duae differunt, nunc primo scis quicquid scis et quicquid scis nunc primo scis; sicut istae, non ante sciuisti quicquid scis et quicquid scis non ante sciuisti, quarum una conuertitur cum isto, aliquid scis quod non ante sciuisti; et altera isti, nihil scis quod ante sciuisti.Notandum quod fallit argumentatio in qua praeponitur negatio signo uniuersali et postea suo singulari uel particulari sic: non omnis homo est Marcus, ergo non Marcus est Marcus.Item, fallit argumentatio praeponendo negationem toti integrali et postea parti sic: non uides populum, ergo non uides unum hominem.Item argumentatio fallit praeponendo negationem toti copulato et postea eius parti sic: non uides Sortem et Platonem, ergo non uides Sortem.Item, fallit argumentatio praeponendo negationem maiori numero et postea minori sic: non habes decem marcas, ergo non habes unam marcam.In his omnibus et in similibus est fallacia consequentis a destructione antecedentis.Sit a Sortem esse, b a esse, c b esse, et proponatur: A DE NUMERO ISTORUM QUORUM QUODLIBET DIFFERT AB EO QUOD EST IPSUM ESSE NON EST ILLUD. Haec propositio est manifesta, si fiat relatio ei quod est quodlibet esse.Tunc quaero utrum tantum a aut non tantum a. Si tantum a ergo non b nec c de numero istorum quorum quodlibet differt ab eo quod est ipsum esse non est illud; cum duae negationes // faciant unam affirmationem, b est illud; sed hoc falsum est. Si non tantum a de numero istorum ergo b uel c non est illud; et si b de numero istorum quorum, etc., non est illud, ergo b de numero istorum quorum a differt ab eo quod est ipsum esse non est illud; ergo b non est a esse; quod falsum est.Prima uera est et qua ratione a non est quodlibet esse, eadem ratione nec b est quodlibet esse nec etiam c. Quando quaeritur utrum tantum a aut non tantum a, dico quod non tantum a; quia b non est quodlibet esse nec c. Ergo non ualet: «b de numero istorum quorum quodlibet differt ab eo quod est ipsum esse non est illud, ergo b de numero istorum quorum a differt ab eo quod est ipsum esse non est illud.» Sed est fallacia consequentis a destructione antecedentis ut hic:// b non est quodlibet esse ergo b non est a esse; sicut hic: Marcus uidens omnem hominem existentem hicintus non est ille, ergo Marcus uidens Marcum existentem hicintus non est ille.Sequitur de illis in quibus additur signum toti copulato ut hic: OMNIS HOMO EST ET ALIUS HOMO EST, quod sic probatur: iste homo est et alius homo est, et ille homo est et alius homo est, et sic de singulis; ergo omnis homo est et alius homo est.Contra: Huius copulatiuae altera pars est falsa, cum nullus homo sit alius ab omni homine, ergo tota falsa.Solutio: Solet dici quod prima est falsa et una singularis supponendo quod iste terminus alius supponat pro eodem in qualibet singulari; si autem pro alio et pro alio supponat in singularibus, fallit probatio eo quod arguitur ab insufficienti // et incidit fallacia consequentis a positione consequentis.Sed quod iste homo sit alius ab omni homine et sic de quolibet probatio: iste homo est et omnis homo est; iste homo non est omnis homo, ergo iste homo est alius ab omni homine. Sequitur, cum oppositum conclusionis non potest stare cum praemissis quia si non est alius ab omni homine, est idem omni homine, aut iste homo non est, aut omnis homo non est, quae sunt incompossibilia cum praemissis.Praeterea, priuatio nihil addit respectu negationis nisi constantiam subiecti; posito ergo esse extremorum, ex negatione sequitur priuatio, sicut ad genus sequitur species, additis isti differentiis in quibus habundat // species respectu generis.Praeterea, ad diuersitatem respectu prioris sequitur diuersitas respectu posterioris. Probatio: quaecumque enim differunt genere differunt specie et numero et non conuertitur; et quaecumque differunt specie differunt numero et non conuertitur. Et prius est iste homo quam sit omnis homo, cum prius sit a quo non conuertitur subsistendi consequentia. Sequitur: si iste homo est alius ab isto homine, ergo est alius ab omni homine; et ex uero non sequitur nisi uerum. Haec igitur uera est, iste homo est alius ab omni homine, quod concedo; est tamen aliquid de inconueniente cum dicitur «omnis homo est et alius homo est,» quia pars toti copulatur.Similiter accidit in hoc sophismate: OMNIS HOMO ET DUO HOMINES SUNT TRES HOMINES, quod sic probatur: Iste homo et duo homines sunt tres homines, et ille, et sic de singulis; ergo omnis homo et duo homines sunt tres homines.Contra: Copulatur pars toti, ergo locutio falsa.Solutio: Prima uera est simpliciter. Concedo tamen quod pars toti copulatur; et quamuis copulatio talis sit causa alicuius improprietatis in sermone, non tamen est causa falsitatis. Et quia diuersitas completa est unius singularis ad aliud singulare et non ad suum uniuersale, est aliqua improprietas in uniuersali, cum non sit aliqua improprietas in aliqua singulari.Simile est: OMNE VERUM ET DEUM ESSE DIFFERUNT. Probatur inductiue et aliter sic: Haec propositio est uera, uerum et Deum esse differunt, // pro aliis ueris quam sit hoc uerum, Deum esse, ergo uerum et Deum esse differunt. Quare si distribuatur iste terminus uerum solum pro suppositis pro quibus// ista sit uera, erit haec uera, omne uerum et Deum esse differunt, cum sit aequalis isti: omne aliud uerum quam Deum esse et Deum esse differunt.Sed contra: Omne uerum et Deum esse differunt, ergo omne uerum differt a Deo esse; sed Deum esse est uerum; ergo Deum esse differt a Deo esse.Solutio: Sicut in praecedenti copulatur pars toti; et praeter hoc denotatur idem differe a se, unde falsa est simpliciter; et una eius singularis.Quae interimenda est, et sic resistitur inductioni. Et quamuis haec sit uera, uerum et Deum esse differunt pro aliis ueris quam sit Deum esse, nihilominus est haec falsa, omne uerum et Deum esse differunt, eo quod uniuersaliter denotatur uerum differe a Deum esse; secus enim est in uniuersali et in indefinita et singulari.Idem est penitus: OMNE VERUM ET DEUM ESSE SUNT DUO VERA. OMNE VERUM ET DEUM ESSE PONUNT IN NUMERO.Idem est: Videat unusquisque se tantum et multi asini uideant omnem hominem. Inde proponatur, OMNIS HOMO EST ET QUILIBET VIDENS ILLUM EST ASINUS, quod sic probatur: Huius copulatiuae utraque pars est uera, ergo tota uera.Contra: Omnis homo est et quilibet uidens illum est asinus, ergo iste homo est et quilibet uidens illum est asinus; sed ipse uidet seipsum, ergo ipse est asinus.Soluitur: Prima multiplex est eo quod potest fieri relatio ei quod est homo, et sic est falsa, uel ei quod est omnis homo, et sic est uera. Et non ualet: «omnis homo est et quilibet uidens illum est asinus, ergo iste homo est et quilibet uidens illum est asinus,» quia sic facta relatione distribuitur in prima propositione uidens istum hominem et in conclusione uidens omnem hominem; et communius est uidens omnem hominem quam uidens istum hominem. Quicumque enim uidet // omnem hominem uidet istum hominem et non conuertitur. Et scimus quod ab inferiori ad superius fallit consequentia cum distributione, // unde hic est fallacia consequentis a positione consequentis.Idem est: OMNIS GRAMMATICUS EST ET QUILIBET SCIENS IPSUM ESSE GRAMMATICUM EST TANTUM TALIS. Sciat quilibet qui est tantum grammaticus de quolibet grammatico ipsum esse grammaticum, et ille qui est grammaticus, rhetoricus, musicus, non sciat aliquem esse grammaticum nisi seipsum.Probatio: Haec est quaedam copulatiua cuius utraque pars est uera, ergo tota uera.Contra: Omnis grammaticus est et quilibet sciens ipsum esse grammaticum est tantum talis, sed iste est grammaticus ergo quilibet sciens ipsum esse grammaticum est tantum talis.Solutio: In hac propositione est fallacia consequentis // non inter primam partem praemissae et primam partem conclusionis, sed inter partem ultimam praemissae et ultimam conclusionis.Simile est: OMNIS HOMO EST ET QUILIBET DIFFERENS AB ILLO EST NON HOMO. Probatur et improbatur sicut praecedens.Solutio: Similiter distinguitur. Facta relatione ei quod est omnis homo sic: omnis homo est et quilibet differens ab illo, hoc est ab omni homine, est non homo, est falsa, quia unusquisque nostrum differt ab omni homine sicut superius ostenditur. Facta relatione ei quod est homo, sic omnis homo est et quilibet differens ab illo, hoc est ab homine, est non homo, uera est, quia nihil quod est homo differt ab homine. Et non sequitur sic facta relatione: omnis homo est et quodlibet differens ab illo est non homo, ergo iste homo est et quilibet differens ab illo est non homo, ergo quilibet differens ab homine est non homo, ergo quilibet differens ab isto homine est non homo. Scimus enim quod ab inferiori ad superius fallit consequentia cum distributione; et inferius est differens ab homine quam differens ab isto homine. Cum enim ad differentiam respectu prioris sequitur differentia respectu posterioris, sequitur: si aliquid differt ab homine, differt ab isto homine; et non conuertitur, cum ad differentiam respectu posterioris non sequitur differentia respectu prioris; et illud est communius a quo non conuertitur subsistendi consequentia.Sequitur de compositis mediante adiectiuo et substantiuo et etiam de illis in quibus additur implicatio ad subiectum uel ad praedicatum cum signo.OMNIS HOMO QUI EST ALBUS CURRIT. Currat omnis homo albus et nullus niger, nec medius. Probatur inductiue et improbatur sic: Omnis homo qui est albus currit, ergo omnis homo currit et ille est albus.Solutio: Prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem.// In sensu diuisionis falsa est, quia in hoc sensu resistit distributio super hunc terminum homo distribuens ipsum uniuersaliter, unde significat illud: omnem hominem currere. In sensu compositionis distribuitur hoc totum, homo qui est albus, et sic est uera. Et non ualet: «omnis homo qui est albus currit ergo omnis homo currit, et ille est albus.» Scimus enim quod ab inferiori ad superius non tenet consequentia cum distributione; et homo qui est albus inferior est quam homo, et unumquodque se habens ex appositione respectu alterius inferius est illo respectu cuius sic se habet.Aliter solet distingui in proposito, scilicet quod potest fieri relatio ei quod est omnis homo, et sic est falsa; uel ei quod est homo, et sic uera.Aliter solet dici quod hoc nomen qui potest teneri implicatiue, et sic est sermo uerus; uel non implicatiue, et sic est sermo falsus. Sed ista distinctio supponit falsum eo quod semper tenetur // implicatiue.Item: OMNE QUOD EST VERUM SCIRI A TE EST VERUM. Probatio: Omne quod scitur a te est uerum, sed omne quod scitur a te sciri a te est uerum et econuerso, ergo omne quod est uerum sciri a te est uerum.Sed contra: Omne quod est uerum sciri a te est uerum; et omne quod est uerum est uerum, ergo omne uerum sciri a te est uerum; scis, ergo, omne uerum.Solutio: prima multiplex secundum compositionem et diuisionem. Sensus diuisionis // est, «omne quod est uerum sciri a te est uerum,» et sic est falsa. Significat illud: «omne quod est uerum scitur a te.» Sensus compositionis est, «omne quod est uerum sciri a te est uerum»; et in hoc sensu est multiplicitas aliqua secundum amphiboliam eo quod li omne potest construi cum hoc uerbo est, et est sensus, «omne est uerum quod est uerum sciri a te», et sic est uera, quia significat illud: «omne est uerum quod scitur a te.» Aut potest construi cum hoc uerbo sciri sic, «omne sciri a te est uerum, quod est uerum»; et sic est falsa, quia significat illud: «omne scitur a te quod est uerum.»Simile est: OMNE QUOD //EST VERUM SCIRI A TE EST FALSUM. Probatio: Si propositio est falsa, omne quod est uerum scitur a te, ergo eius dictum est falsum; sed eius dictum est hoc: omne quod est uerum sciri a te; ergo omne quod est uerum sciri a te est falsum.Sed contra: Omne quod est uerum sciri a te est falsum; sed omne quod est uerum sciri a te scitur a te; ergo omne quod scitur a te est falsum.Solutio: prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Sensus diuisionis est: «omne quod est uerum, sciri a te est falsum»; et sic est falsa, quia significat illud: «omne quod est uerum non scitur a te», quae est aequalis isti, «nullum uerum scitur a te.» Sensus compositionis est: «omne quod est uerum sciri a te, est falsum»; et haec est multiplex secundum amphiboliam eo quod li omne potest construi cum li est, sic, «omne est falsum quod est uerum sciri a te»; et sic est falsa, et significat illud: «omne est falsum quod scitur a te.» Vel cum hoc uerbo sciri et tunc supponit hoc dictum, omne quod est uerum sciri a te cum uerbo principali, et sic est sermo uerus, quia significat quod haec propositio est falsa, omne quod est uerum scitur a te.Similiter est iste sermo multiplex secundum amphiboliam, omne quod est uerum sciri a te scitur a te, eo quod li omne potest construi cum hoc uerbo scitur, sic: «omne scitur a te quod est uerum, sciri a te»; et sic est uera, et significat «omne quod scitur a te scitur a te». Vel cum uerbo infinitiui modi, et tunc significat idem quod haec propositio, omne quod est uerum scitur a te, et sic est sermo falsus; illa propositio a nullo scitur, cum sit impossibilis.Simile est: OMNE NESCITUM A TE SCIRI A TE EST FALSUM. Probatur inductiue et aliter sic: Haec propositio est falsa, omne nescitum a te scitur a te, quare eius dictum est falsum, scilicet, omne nescitum a te sciri a te falsum.Sed contra: Omne nescitum a te sciri a te est falsum, aut igitur possibile aut impossibile. Si possibile, contra: haec propositio est impossibilis, «omne nescitum a te scitur a te», ergo suum dictum est impossibile; non igitur omne nescitum a te sciri a te est possibile. Si falsum impossibile, contra: omne nescitum a te sciri a te est impossibile; cum te currere sit nescitum a te, ergo te currere sciri a te est impossibile, sed hoc est falsum.Solutio: quaelibet istarum est multiplex, quod manifestum est, cum omnis sermo sit multiplex secundum compositionem et diuisionem in quo ordinatur modus nominalis cum dicto. Distinguenda est // igitur prima propositio; est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem; sed utroque sensu uera est. In sensu compositionis significat quod haec propositio est falsa, omne nescitum a te scitur a te. In sensu diuisionis significat illud: «omne nescitum a te non scitur a te,» quae conuertitur cum isto, «nullum nescitum a te scitur a te.»Similiter distinguenda est haec, omne nescitum a te sciri a te est possibile; tamen in utroque sensu est falsa, quia in sensu compositionis significat quod haec propositio est possibilis: Omne nescitum a te scitur a te. In sensu diuisionis significat illud: «omne nescitum a te potest sciri a te,» quorum utrumque falsum est.Similis multiplicitas accidit in hac: omne nescitum a te sciri a te est impossibile. In sensu diuisionis significat illud: «omne nescitum a te non potest sciri a te,» quae // aequipollet illi: «nullum nescitum a te potest sciri a te,» et hoc est falsum. In sensu compositionis uera est; significat enim // in hoc sensu quod haec propositio est impossibilis, omne nescitum a te scitur a te; et scimus quod est uera. Sed non ualet in hoc sensu: «omne nescitum a te sciri a te est impossibile, te currere est nescitum a te, ergo te currere sciri a te est impossibile.» Potest enim propositio uniuersalis esse impossibilis quamuis eius quaelibet singularis non sit impossibilis, ut accidit in hoc argumento fallacia figurae dictionis et in quolibet consimili.Item: DEUS ERIT IN QUOLIBET INSTANTI NON EXISTENS. Probatio: Deus erit in a non existens, et in b, similiter Deus erit in c non existens et sic de similibus; ergo Deus erit in quolibet instanti non existens.Sed contra: // Deus erit in quolibet instanti non existens, quodlibet non et nullum aequipollent; ergo Deus erit in nullo instanti existens.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Sensus compositionis est: «Deus erit in quolibet instanti non existens»; et sic est falsa, cum sit aequalis isti, «Deus <non> erit in quolibet instanti qui non existit siue qui existit.» Sensus diuisionis est: «Deus erit in quolibet instanti non existens»; et sic utraque est falsa. Unde resistendum est probationi distinguendo quamlibet singularem secundum compositionem et diuisionem, // et in sensu compositionis quaelibet est falsa. In sensu diuisionis est una falsa, quod patet sic: sit c instans in quo sit Deus; scimus enim quod haec est falsa, Deus erit in c non existens, cum implicetur ipsum non existere in c.Item: QUODLIBET ALIQUORUM ANIMALIUM EST NON HOMO QUORUM QUILIBET EST HOMO. Sit ita quod unusquisque nostrum habeat unum asinum. Probatio: Quodlibet animalium nostrum est non homo quorum nostrum quilibet est homo.Contra: Quodlibet animalium aliquorum est non homo quorum quilibet est homo, ergo non homo est homo.Solutio: Prima multiplex est secundum amphiboliam eo quod inter ista duo, aliquorum, animalium potest esse constructio intransitiua, et sic est falsa; uel transitiua siue possessiua. Et adhuc distinguendum est eo quod potest fieri relatio huic termino animalium, et sic est falsa; uel huic termino aliquorum et sic est uera. Supponit enim li aliquorum pro possidentibus et iste terminus animalium pro possessis.Item: OMNE ALIUD QUAM ANIMAL QUOD ET SORTES SUNT DUO DIFFERT A SORTE. Probatio: Omne non animal quod et Sortes sunt duo differt a Sorte, omne non animal est aliud quam animal; ergo omne aliud quam animal quod et Sortes sunt duo differt a Sorte.Contra: Omne aliud quam animal quod et Sortes sunt duo differt a Sorte, sed Sortes est aliud quam animal quod et Sortes sunt duo, ergo Sortes differt a Sorte.Solutio: Prima multiplex est ex eo quod potest fieri relatio huic termino aliud quam animal uel huic termino animal. Facta relatione huic termino aliud quam animal sermo est uerus; et facta relatione huic termino animal est sermo falsus, et sic facta relatione habet uniuersalis instantiam in uno singulari, cum haec sit falsa, hoc aliud quam animal quod et Sortes sunt duo differt a Sorte, demonstrato Sorte.Similiter distinguenda est haec, Sortes est aliud quam animal quod et Sortes sunt duo, scilicet facta relatione huic termino aliud quam animal, falsa est; et uera, facta relatione ei quod est animal. Et notandum quod in utraque, facta relatione ad idem, sequitur conclusio; sed altera praemissarum est falsa. Si ad diuersa fiat relatio, nihil ex eis sequitur eo quod non communicant in altero extremorum.Simile est: TU ES ALIUD QUAM ANIMAL QUOD EST ROMAE // Probatio: Tu non es Romae et es animal quod est, ergo es aliud quam animal quod est Romae.Contra: Quicquid est aliud quam animal quod est Romae est non animal quod est Romae, tu es aliud quam animal quod est Romae, ergo tu es non animal quod est Romae.Solutio: Distinguenda est sicut supra dictum est, scilicet facta relatione huic termino aliud quam animal// falsa est prima propositio. Et uera est, facta relatione ei quod est animal. Sic facta relatione, non ualet: «tu es aliud quam animal quod est Romae, ergo tu es non animal quod est Romae»; quia quicquid est non animal quod est Romae est aliud quam animal quod est Romae et non conuertitur, quare arguendo econtrario pono consequens.Simile est: OMNE ALIUD QUAM ANIMAL QUOD EST HICINTUS EST LAPIS. // Sint hicintus multi lapides et nihil aliud praeter caput asini, et proponatur omne aliud quam animal quod est hicintus est lapis. Probatur sic: Omne non animal quod est hicintus est lapis et omne non animal est aliud quam animal // ergo omne aliud quam animal quod est hicintus est lapis.Contra: Caput asini est aliud quam animal quod est hicintus, ergo caput asini est lapis.Solutio: distinguitur hic sicut in praecedenti. Facta relatione ei quod est animal, falsa est; et fallit probatio eo quod est processus ab inferiori ad superius cum distributione. Facta relatione ei quod est aliud quam animal, uera est secundum eos qui ponunt quod caput animalis non sit aliud ab animali; et ipsi interimunt hanc, caput asini est aliud quam animal, ponendo quod pars animalis non sit aliud ab animali. Igitur dicendum est quod prima est falsa relatione facta utroque modo, et resistendum est probationi per interemptionem.Regula est quod fallit consequentia ab inferiori ad superius procedendo utrobique posita distributione, ut, omnis homo currit, ergo omne animal currit. Et per hoc soluitur hoc sophisma:QUILIBET QUALELIBET DE SE TALI SCIT SE IPSUM ESSE TALE QUALE IPSUM EST. Dicatur qualelibet qui habet quamlibet scientiam, et sciat unusquisque se esse talem qualis ipse est et nullus alius. Prima manifesta est ex institutione.Sed contra: Quodlibet qualelibet de se tali scit se ipsum esse tale quale ipsum est, sed quodlibet qualelibet est aliquale, ergo quodlibet aliquale scit se ipsum esse tale quale ipsum est.Solutio: Prima uera est, et fallit illud ultimum argumentum ab inferiori ad superius utrobique posita distributione, quia quale inferius est quam aliquale; cum omne quale sit aliquale et non conuertitur. Et scimus quod ab inferiori ad superius non sequitur, utrobique posita distributione, sic: omnis homo scit seipsum esse hominem, omnis homo est animal, ergo omne animal scit seipsum esse hominem; non sequitur conclusio uniuersalis, quia in tertia figura non concluditur uniuersaliter. Ex iam dictis manifesta est ergo solutio sophismatis sequentis.SORTES DICIT OMNE ENUNTIABILE IN A ET IN B. Dicat in a omne uerum et solum uerum, in b omne falsum et solum falsum. Probatur sic: Sortes dicit omne enuntiabile uerum in a //, omne enuntiabile falsum in b; et omne enuntiabile est uerum uel falsum; ergo Sortes dicit omne enuntiabile in a et in b.Contra: Non dicit b esse in a, nec dicit b esse in b, nec dicit a non esse in a, nec dicit a non esse in b; cum utrumque sit falsum in a et uerum in b; non ergo dicit omne enuntiabile in a et in b.Solutio: Prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Sed in utroque sensu falsa est, quare resistendum est probationi. Et dico quod non ualet: «Sortes dicit omne ennuntiabile uerum in a et omne ennuntiabile falsum in b, ergo dicit omne ennuntiabile in a et in b.» Sed est fallacia consequentis, quia quicquid est enuntiabile uerum in a et falsum in b est enuntiabile in a et in b, et non conuertitur. Quare superius est enuntiabile in a et in b quam enuntiabile uerum in a et falsum in b. Et scimus quod ab inferiori ad superius fallit consequentia utrobique posita distributione.Idem est: SORTES VIDET OMNEM HOMINEM IN A ET IN B, Videat in a omnem hominem sanum, et solum; in b omnem hominem aegrum, et solum; sit Plato aeger in a et sanus in b.[Non] sequitur: Sortes uidet omnem hominem sanum in a et omnem hominem aegrum in b, ergo uidet omnem hominem in a et in b.Contra: Sortes uidet omnem hominem ina et in b, sed Plato est aeger in a et sanus in b; non ergo Sortes uidet omnem hominem in a et in bSimiliter non sequitur, Sortes uidet omnem hominem album in a et omnem hominem nigrum in b et omnem hominem medium in c, et quicumque est homo est albus aut niger aut medius; // ergo Sortes uidet omnem // hominem in a et in b et in c, propter causam quam dixi. Per hoc patet solutio ad hoc sophisma:OMNIS HOMO EST ANIMAL ET OMNE ANIMAL EST HOMO, Quod sic uidetur probari: Iste homo est animal et hoc animal est homo, demonstrato eodem, et ille homo est animal et illud animal est homo et sic de singulis; ergo // omnis homo est animal et omne animal est homo.Contra: Huius copulatiuae altera pars est falsa, ergo tota falsa.Solutio: Prima falsa est et inducitur insufficienter quantum ad istam partem, omne animal est homo. Non enim fit inductio nisi pro animali quod est homo. Unde fallit probatio sicut illud: omne animal quod est homo est homo, ergo omne animal est homo.Idem uidetur esse, OMNIS HOMO EST ANIMAL ET ECONVERSO. Probatur inductiue et improbatur sic: omnis homo est animal et econuerso ergo animal est omnis homo.Solutio: cum signum uniuersale affirmatiuum confundit terminum mediate sibi adiunctum confuse tantum, supponit iste terminus animal in prima propositione indeterminate. Et quando concluditur, «animal est omnis homo,» supponit determinate; commutatur enim unus modus supponendi in alium, et sic in hoc processu est fallacia figurae dictionis.Et quamuis nomina et uerba transposita idem significant, facit tamen aliqua transpositio differentiam quantum ad uerum et eius oppositum ut hic, uerbi gratia, cum haec sit uera, omnium oppositorum eadem est disciplina, haec est falsa, eadem est disciplina omnium oppositorum; et quantum ad congruum et eius oppositum, cum iste // sermo sit congruus, Ciceronem uidet suus filius, et iste incongruus, suus filius uidet Ciceronem. Identitas autem alicuius sermonis ad se ipsum transpositum est causa deceptionis in quibusdam, ut hic:OMNEM HOMINEM VIDENS EST UNUM SOLUM HOMINEM VIDENS. Videat unusquisque homo se tantum. Probatur inductiue et improbatur sic: Omnem hominem uidens uidet plures, uidens unum solum hominem non uidet plures; ergo uidens plures non uidet plures. Vel sic: Omnem hominem uidens est unum solum hominem uidens, ergo uidens omnem hominem est uidens unum solum hominem.In talibus solet distingui quod subiectum est duplex, subiectum locutionis et subiectum propositionis. Si subiectum locutionis, sic est uera; si subiectum propositionis, sic est falsa.Sed quia cuiuslibet dimensionis sunt tantum duo extrema et propositio est quaedam dimensio cuius extrema sunt, subiectum et praedicatum, cuiuslibet ergo propositionis erit subiectum unum et praedicatum unum.Praeterea non potest esse subiectum duplex nisi sit praedicatum duplex. Igitur si in hoc sermone ponatur subiectum duplex, scilicet omnem hominem uidens est unum solum hominem uidens, erit ponere in eodem sermone praedicatum duplex; et ita erunt in una propositione extrema quattuor, quod falsum est.Dico igitur quod in talibus non est nisi subiectum unum. Notandum tamen quod aliud est subiectum in hac, omnem hominem uidens est unum solum hominem uidens, et in hac, uidens omnem hominem est unum solum hominem uidens. In neutra tamen est subiectum duplex, sed est propositio alia et alia; in una enim subicitur rectus et in alia obliquus. Et concedo primam propositionem interimendo hanc, «omnem hominem uidens uidet plures»; et hanc similiter, uidens omnem hominem uidet plures eo quod implicatur falsum, scilicet, aliquem hominem uidere omnem hominem. Et non ualet: «omnem hominem uidens est unum solum hominem uidens, ergo uidens omnem hominem est uidens unum solum hominem»; commutatur enim unus modus supponendi in alium, quae commutatio est principium non existendi in proposito. Et similis figuratio huius sermonis, omnem hominem uidens et <huius> uidens omnem hominem est principium apparendi.Simile est: CUIUSLIBET // HOMINIS ASINUS CURRIT. Habeat unusquisque asinum qui currat // et omnes habeant unum asinum in communi qui non currit. Probatur sic: Istius hominis asinus currit et illius hominis asinus currit et sic de singulis; ergo prima uera.Contra: Cuiuslibet hominis asinus currit, ergo asinus // cuiuslibet hominis currit.Solutio: Prima uera est et fallit ultimum argumentum incidente fallacia figurae dictionis, commutatur enim unus modus supponendi in alium.Posito tamen quod unusquisque habeat duos asinos, unum currentem et alium // non currentem, dicendum est ad hoc quod haec est uera, cuiuslibet hominis asinus currit et haec similiter, cuiuslibet hominis asinus non currit. Sed haec ultima non conuertitur cum isto, nullius hominis asinus currit, eo quod in hac ultima supponit iste terminus asinus confuse et distributiue, et in priori confuse tantum. Ex hoc patet quod primae propositioni non contradicit haec, alicuius hominis asinus non currit, sed est simul uera cum ista. Sed ei contradicit haec, alicuius hominis nullus asinus currit siue nullius hominis asinus currit.Simile est: CUIUSLIBET HOMINIS OCULUS EST DEXTER. Dico enim quod haec est uera simpliciter non existente caeco neque monoculo. Sed ei non contradicit haec, alicuius hominis oculus est sinister siue est non dexter, sed uera est cum illa. Sed ei contradicit haec, alicuius hominis nullus oculus est dexter siue nullius hominis oculus est dexter.Simile est secundum quosdam: OMNIS HOMO MORITUR QUANDO UNUS SOLUS HOMO MORITUR. Sit ita quod omnes homines moriantur successiue ita quod unus non cum alio. Quod sic probatur: Iste homo moritur quando unus solus homo moritur et ille homo, et sic de singulis; ergo omnis homo moritur quando unus solus homo moritur.Contra: Quando omnis homo moritur plures homines moriuntur, sed quando unus solus moritur non moriuntur plures; ergo quando plures moriuntur non plures moriuntur.Solutio: Prima falsa est simpliciter et quaelibet eius singularis praeter unam. Unde respondendum est probationi per interemptionem eo quod in illa implicatur falsum, «quando omnis homo moritur moriuntur plures», scilicet, aliquod tempus esse in quo moritur omnis homo. Haec est falsa, quando omnis homo moritur unus solus homo moritur. Cum enim quaelibet istarum sit uera, quando iste homo moritur unus solus homo moritur et sic de singulis, ex istis non sequitur haec, quando omnis homo moritur unus solus homo moritur; in qualibet enim singulari copulatur quando diuersum ab alio, et in conclusione copulatur quando unum et idem. Et hoc est quod solet dici processum fieri a pluribus determinatis // ad unam.Idem est: OMNIS HOMO MORITUR QUANDO UNUS SOLUS HOMO MORIETUR, est enim falsa simpliciter. Respondendum est [im]probationi sicut prius.Idem est: OMNIS HOMO MORIETUR QUANDO UNUS SOLUS HOMO MORITUR. Est enim uera simpliciter; haec autem implicat falsum, quando omnis homo moritur etc. Et alium modum copulandi habet hic et in priori hoc quod dico quando, quia hic copulat determinate, ibi autem indeterminate.Idem est: OMNIS HOMO MORIETUR QUANDO UNUS SOLUS HOMO MORIETUR, est enim uera; et resistendum est improbationi per interemptionem sicut prius.Item: OMNEM HOMINEM MORI EST IMPOSSIBILE. Probatio: Haec propositio // est impossibilis, omnis homo moritur, retenta prima institutione; ergo eius dictum est impossibile, scilicet omnem hominem mori.Sed contra: Haec est possibilis, omnis homo morietur; ergo omnem hominem mori est possibile.Solutio: Prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem. In sensu diuisionis falsa est, quia in illo sensu significat illud, «omnis homo non potest mori», quod est idem isti, «nullus homo potest mori». In sensu compositionis uera est, significat enim in illo sensu quod haec propositio est impossibilis, omnis homo moritur.Notandum quod non ualet: omnis homo morietur, ergo haec propositio est possiblis siue aliquando erit uera de praesenti, omnis homo moritur. Habet enim haec regula instantiam loquendo per accidens: «Omnis propositio de futuro uera aliquando erit uera de praesenti; et omnis propositio uera de praeterito aliquando fuit uera de praesenti.» Unde, a erit et numquam erit // uerum dicere a est, sit a crastina dies. Similiter, a erit et numquam erit uerum dicere a fuisse, sit a idem quod prius. Item, a fuit et numquam fuit uerum dicere a est, sit a praeterita dies. Similiter, a fuit et numquam fuit uerum dicere a fore, sit a idem quod prius. Loquendo tamen de re sine accidente, non sunt uerae illae instantiae.De eo quod praeteritum // est, fuit uerum dicere quod ipsum est et erit; similiter de eo quod erit, uerum erit dicere quod est et fuit. Tamen loquendo de eo quod est accidens, fallit huiusmodi argumentatio: a fuit et numquam futurum fuit, sit a primum instans totius temporis. Similiter, a erit et non erit praeteritum, sit a ultimum instans totius temporis. Item, a fuit futurum et non est nec fuit nec erit, sit a omne quod fuit futurum. Item, a fuit futurum et tamen non fuit ante hoc instans nec erit post hoc instans nec est in hoc instanti nec partim ante nec partim post, sit a praesens instans. Scimus enim quod hoc instans non est in hoc instanti, quia nihil est in se; nec partim ante nec partim post, quia non habet partem et partem et etiam cum nihil sit partim ante se et partim post se.Item non tenet processus, cum fit distributio pro dicentibus quid et assumitur quantum uel quale uel ad aliquid uel aliquod huiusmodi nec econuerso. Et per hoc soluitur hoc sophisma:QUICQUID AUDITUR // A PLATONE PROFERTUR A SORTE, Dicat Sortes, «nullus homo est asinus» et Plato audiat totum praeter signum. Probatio: Hoc auditur a Platone et nihil aliud, demonstrato audito ab ipso, et hoc profertur a Sorte, ergo quicquid auditur a Platone profertur a Sorte.Sed contra: Falsum auditur a Platone, ergo falsum profertur a Sorte.Solutio: Prima uera est, et fallit argumentum ultimum eo quod commutatur quid in quale. Sequitur enim: qualecumque auditur a Platone profertur a Sorte, falsum auditur a Platone; ergo falsum profertur a Sorte; sed prima falsa est. Sequitur etiam: quicquid auditur a Platone profertur a Sorte, hoc auditur a Platone; ergo hoc profertur a Sorte; et est uera conclusio. Sed non ualet: hoc profertur a Sorte et hoc est falsum, ergo falsum profertur a Sorte; sed est fallacia accidentis; hoc enim non est falsum secundum quod est a Sorte prolatum, quia sic est in ratione partis et ut sic se habet neque sic sibi accidit uerum neque eius oppositum, assignatum in proposito est proferri a Sorte, falsum accidens et hoc subiectum.Simile est: ALBUM FUIT DISPUTATURUM. Esto quod Sortes fuerit albus et non sit modo albus nec amodo // erit albus, et disputabit et prius non disputauit et modo non disputat.Probatur sic: Quod fuit album fuit disputaturum, ergo album fuit disputaturum.Contra: Quicquid fuit disputaturum disputat uel disputauit uel disputabit, album fuit disputaturum; ergo album disputat uel etc. Conclusio falsa, ergo prima.Solutio: Prima est uera et fallit hoc argumentum eo quod commutatur quid in quale. Sequitur enim: qualecumque fuit disputaturum disputat uel disputauit uel disputabit, album fuit disputaturum, ergo etc. Sed prima falsa est. Sequitur etiam: quicquid fuit disputaturum disputat uel disputauit uel disputabit, hoc fuit disputaturum; igitur hoc disputat uel disputauit uel disputabit. Et est uera conclusio gratia huius partis, hoc disputabit; tamen non, album disputabit, eo quod non erit album. Unde non sequitur: album fuit disputaturum et non diputauit, ergo disputat uel disputabit; commutatur enim unus modus accidentalis in alium supponendi. In prima enim copulat siue supponat iste terminus album pro praesenti uel pro praeterito, et in conclusione pro praesenti uel pro futuro. Sequitur autem termino habente modum uniformem copulandi et in conclusione et antecedente, unde // sequitur: si album quod fuit fuit disputaturum, ergo quod fuit album disputat uel disputabit uel disputauit. Et est uera conclusio pro hac parte, quod fuit album, // disputabit. Sed non ualet: quod fuit album disputabit, ergo album disputabit, sed est fallacia figurae dictionis, commutatur enim unus modus supponendi in alium modum.Et per assignationem figurae dictionis uolunt quidam soluere hoc sophisma. // DEUS SCIT QUICQUID SCIVIT. Probatio: Sciuit omnia et nullus eorum oblitus est quae sciuit, ergo prima uera. Concedunt primam propositionem et dicunt quod non sequitur: scit quicquid sciuit, sciuit te non esse, ergo scit te non esse; eo quod commutatur quid in quando.Sed contra hoc est quod fit distributio pro enuntiabilibus prius scitis a deo, et te non esse est huiusmodi. Et praeter hoc aequalis est ratio ad ostendendum conclusionem et propositionem primam; fatuum est ergo negare conclusionem et concedere primam propositionem; probatur enim conclusio sicut et prima propositio: Deus sciuit te non esse et non est oblitus eius, cum non sit apud ipsum motus uel mutatio, ergo scit te non esse. Praeterea, quiescere est se habere nunc ut prius, ergo mutatum esse est se habere non nunc ut prius; si Deus sciuit te non esse et non scit te <non> esse, non se habet respectu huius nunc ut prius, quare mutatus est, et hoc est impossibile; scit ergo te non esse. Quam tamen negant aliqui et etiam primam propositionem eo quod perempto scibili perimitur scientia dicendo quod non sequitur: Deus sciuit omnia et nullius est oblitus, ergo scit quicquid sciuit. Sequitur: scit quicquid sciuit, ergo nullius oblitus est eorum quae sciuit; et non conuertitur nisi addatur, nec sunt res mutatae. Ad mutationem enim rerum sequitur mutatio ueri et eius oppositi et scientiae per consequens, cum dicat Aristoteles, «sedente Socrate uere opinatur Socratem sedere; surgente ipso, falsum est retinens eandem opinionem de eo». Et alibi dicit // «eo quod res est uel non, erit oratio uera uel falsa». Sed quia apud Deum non differt esse et posse, quicquid potest scire uel quicquid sciet, scit; a simili quicquid sciuit, scit.Praeterea, omnia sunt ei praesentia, unde quod nobis est praeteritum, ei est praesens, quare praesens est ei te non esse; scit ergo te non esse, quod concedo; non enim est esse rei causa scientiae in ipso. Dico igitur quod scit te non esse; quae non sequitur: ergo tu non es, eo quod aequiuecatur esse. Cum dicitur, «Deus scit te non esse», hoc non est esse temporis neque esse eius quod est; est autem tale esse cum dicitur, te non esse est uerum; illud esse est temporis et esse etiam existentis. Manifestum est igitur quod esse aequiuocatur. Solet etiam distingui conceptum scire duplex, arte et opere. Sed haec distinctio non habet hic locum, quia supposito scire in opere secundum quod dicitur non esse, locutio falsa est, «Deus scit te non esse». Probatur ut prius.Uterque differt a signo praecedente eo quod non distribuit in pluribus quam duobus, illud autem in pluribus. Similis tamen difficultas accidit in uno et in altero, unde iuxta hoc sophisma, «Omnis homo est // omnis homo,» est hoc sophisma simile huic:UTERQUE ISTORUM EST UTERQUE ISTORUM, demonstratis duobus. Quod sic probatur: Iste istorum est iste istorum, et ille illorum est ille illorum; ergo uterque istorum est uterque istorum.Contra: uterque istorum est uterque istorum, sed alter istorum non est uterque istorum; similiter, neuter istorum est uterque istorum.Solutio: Distingui potest sicut prius. Patet tamen quod uniuersalis est falsa. Et non ualet: «iste istorum est iste istorum et ille illorum etc.; ergo uterque etc.» Sed sequitur: uterque istorum est uterque istorum, ergo iste istorum est uterque istorum et ille illorum etc.; et si iste istorum est uterque istorum et ille illorum est uterque istorum, iste istorum est iste istorum et ille illorum est ille illorum; et non conuertitur. Nullam enim uniuersalem colligunt istae singulares // quia non communicant in altero extremorum; arguendo econtrario pono consequens.Item iuxta hoc sophisma, «omnis homo est unus solus homo,» est hoc sophisma, UTERQUE ISTORUM EST TANTUM ALTER ISTORUM. Quod sic probatur: Iste istorum est tantum alter istorum, demonstratis duobus, et ille illorum est tantum alter istorum, ergo uterque istorum est tantum alter istorum.Contra: Tantum alter istorum est tantum alter istorum; non ergo uterque istorum est tantum alter istorum. //Solutio: Prima uera est. Haec autem multiplex, tantum alter istorum est tantum alter istorum secundum compositionem et diuisionem, sicut illud, quod unum solum potest ferre plura potest ferre. Et in sensu compositionis falsa est et significat quod alter istorum et non reliquus est tantum alter istorum; et in hoc sensu contradicit primae. In sensu diuisionis uera est et significat illud: «ens tantum alter istorum est tantum alter istorum,» et in hoc sensu non contradicit primae propositioni.Item dubitant aliqui de hoc signo, sicut de praecedenti, utrum possit teneri collectiue uel diuisiue. Patet quod signo retento collectiue significamus de pluribus per modum coniunctionis, et opposito modo significat hoc signum uterque; de duobus enim significat per modum partitionis et diuisionis. Nequaquam igitur tenebitur collectiue, quod concedo. Et ex hoc patet responsio ad hoc sophisma: ISTI FERUNT LAPIDEM, demonstratis duobus quorum unus fert unum et alius alium. Probatio: // uterque istorum fert lapidem, ergo isti ferunt lapidem.Sed contra: Nullus lapis fertur ab istis, ergo isti non ferunt lapidem.Solutio: Haec est uera, «uterque istorum fert lapidem»; sed ex ea non sequitur, «ergo isti ferunt lapidem,» propter causam quam dixi. Et est diuersus modus significandi de pluribus huius signi uterque et pronominis demonstratiui // isti siue huius dictionis ambo. Uterque enim significat de duobus per modum partitionis et diuisionis, unde redditur ei uerbum in singulari numero sicut accidit quando praeponitur copulatiua coniunctio. Ambo autem significat per modum collectionis, sicut accidit quando interponitur copulatiua coniunctio, unde redditur ei uerbum in plurali numero; ergo patet quod diuersimode significant de duobus uterque et ambo. Et propter hoc non est necessaria consequentia unius ad alterum. Et per hoc etiam patet ratio ad istud:ISTI SCIUNT SEPTEM ARTES. Sciat unus tres et alter quattuor. Quod sic probatur: Isti sciunt tres et quattuor, sed tres et quattuor sunt septem, ergo sciunt septem.Contra: Isti sciunt septem, ergo uterque istorum scit septem; sed haec est falsa cum haec sit uera, alter istorum non scit septem, et haec similiter, neuter istorum scit septem.Solutio patet ex praedictis, non enim sequitur: «isti sciunt septem artes, ergo uterque istorum scit septem,» sicut superius patet.Tamen uidetur habere instantiam, quia sequitur: isti sciunt Deum esse, ergo uterque scit Deum esse, et conuertitur, si enim uterque scit Deum esse, isti sciunt Deum esse.Ad quod dicendum quod ista consequentia tenet gratia termini. Quia Deum esse non habet partes respectu quarum possibilis sit scientia, sequitur necessario: «si isti sciunt Deum esse, uterque scit Deum esse.» Sed hoc quod dico septem artes partes habet quas contingit scire. Et propter hoc non sequitur: «isti sciunt septem artes, ergo uterque scit septem artes»; sed econuerso sequitur in proposito gratia termini sic: uterque scit septem artes, ergo isti sciunt septem artes. Et tamen non sequitur: uterque fert lapidem, ergo isti ferunt lapidem, sicut dictum est. Ex hoc patet responsio ad illud.ISTI PUGNANT UT VINCANT SE, pugnat Sortes cum Platone ut ipsum uincat et econtrario. Quod sic probatur: Iste pugnat ut uincat illum et ille // ut uincat istum, ergo isti pugnant ut uincant se. Vel sic: Isti pugnant ut uincant aliquos, aut ergo se aut alios. Sed non pugnant ut uincant alios, pugnant igitur ut uincant se.Contra: Isti pugnant ut uincant se, ergo uterque pugnat ut uincat se. Vel sic: Isti pugnant ut uincant se, ergo isti pugnant ut uincantur; et ita iste pugnat ut uincatur et ille // pugnat ut uincatur.Solutio: Prima falsa est et non ualet: «iste pugnat ut uincat illum, et ille pugnat ut uincat istum, ergo isti pugnant ut uincant se», cum // ad transitionem actus in diuersum non sequitur transitio actus in seipsum. Nec ualet: «isti pugnant ut uincant aliquos, aut ergo se aut alios,» eo quod potest habere // aliam causam ueritatis, hanc scilicet, iste pugnat ut uincat illum et ille ut uincat istum. Sed non ualet: «isti pugnant ut uincant se, ergo uterque pugnat ut uincat se.» Tamen de consequentia non est uis cum utraque sit falsa. Haec autem uera est isti pugnant ut uincantur; sed non est passiua praedictae actiuae, sed haec, isti pugnant ut a se uincantur, sed haec falsa est simpliciter. Non sequitur: «isti pugnant ut uincantur, ergo iste pugnat ut uincatur et ille pugnat ut uincatur». Sequitur autem econtrario, et non sic, cum possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, iste pugnat ut ille uincatur et ille pugnat ut iste uincatur. Patet ergo quod sic arguendo, pono consequens. Infertur tamen duplex singulare sic: isti pugnant ut uincantur, ergo iste et ille pugnant ut uincantur; sed non contingit diuidentem dicere. Similiter se habet in quibusdam aliis. Non enim sequitur: isti ferunt lapidem, ergo iste fert lapidem et ille fert lapidem; sed inferendum est duplex singulare sic: iste et ille ferunt lapidem.Simile est: HELENA PEPERIT DECEM FILIOS. Quod sic probatur: Helena peperit unum et alium et tertium et sic usque ad decem, ergo peperit decem.Sed contra: Numquam peperit decem. Et hoc potest probari inductiue; non ergo peperit decem.Praeterea: Numquam fuit uera de praesenti sic, Helena parit decem; non ergo est uera de praeterito, Helena peperit decem filios.Vel sic: Helena peperit decem filios, ergo aliquando peperit decem filios.Solutio: Prima uera est, et non ualet: «peperit decem ergo aliquando peperit decem,» eo quod potest habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, in aliquibus temporibus peperit decem; sed est fallacia consequentis. Non ualet: peperit decem, fuit ergo haec uera in aliquo praesenti, parit DECEM. Sed sequitur econtrario sic: haec fuit uera de praesenti, parit decem, ergo haec est uera, peperit DECEM; et non conuertitur, cum possit habere aliam causam ueritatis; est enim haec uera si decies fuerit uera de praesenti, parit unum; aut erit uera si quinquies, parit duos; aut si bis, parit quinque. Patet ergo quod sic arguendo fallit: haec est uera Helena peperit decem, ergo aliquando fuit haec uera de praesenti, Helena parit decem. Et est fallacia consequentis a positione consequentis.Simile est hic: HELENA PEPERIT DECIES DECEM FILIOS // Probatur sic : Una uice peperit unum alia alium et sic usque ad decem, ergo Helena peperit decies decem.Sed contra: Decies decem sunt centum, ergo peperit centum.Solutio: Prima est falsa, et non ualet: «una // uice peperit unum etc., ergo peperit decies decem.» Sequitur enim: si peperit decies decem, una uice peperit decem et alia uice peperit decem et sic decies; et si una uice peperit decem, et alia uice usque ad decem, sequitur: una uice peperit unum et alia uice peperit alium, et sic de singulis, quia quaecumque, parit decem, parit unum; ergo a primo: si peperit decies decem, una uice peperit unum et alia uice alium usque ad decem; et non conuertitur. Sunt enim praemissae inpertinentes et non communicant in altero edecemtremorum, et propter hoc nihil ex illis sequitur.Et fallit etiam illud: peperit decies et peperit decem ergo peperit decies decem, cum superius sit peperisse decem quam peperisse decies decem. Fallit etiam; peperit decem ergo aliquotiens peperit decem; sequitur enim econuerso et non sic eo quod potest habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, aliquotiens peperit unum, scilicet, decies aut quinquies duos aut bis quinque. Patet igitur quod sic arguendo pono consequens.Item cum hoc signo sicut cum praecedenti aliquando comm//utatur unus modus supponendi in alium, et est fallacia figurae dictionis. Unde sic non ualet: omnis homo est aliquis homo, ergo aliquis homo est omnis homo; similiter non ualet: uterque istorum est alter istorum, ergo alter istorum est uterque istorum. Nec ualet: uterque istorum est Sortes uel Plato, ergo Sortes uel Plato est uterque istorum. Et sicut non ualet: omnem hominem uidens est unum solum hominem uidens, ergo uidens omnem hominem uidet unum solum hominem; nec ualet: utrumque istorum uidens est tantum alterum istorum uidens, ergo uidens utrumque uidet tantum alterum istorum; commutatur enim unus modus supponendi in alium sicut superius patet.Simile est hic: AB UTROQUE ISTORUM ENUNTIATUM EST VERUM, // dicat Sortes Deum esse et Plato hominem esse animal et uterque dicat hominem esse asinum. Non enim sequitur: ab utroque enuntiatum est uerum, ergo uerum enunciatum est ab utroque.Moriatur Sortes in a, Plato in b, patet quod utraque est falsa: uterque istorum moritur quando tantum alter istorum moritur; similiter, uterque istorum moritur quando tantum alter istorum morietur, quia utriusque una singularis est falsa. Utraque tamen istarum est uera: uterque istorum morietur quando tantum alter istorum morietur; uterque istorum morietur quando tantum alter istorum moritur. Haec tamen implicat falsum, quando uterque istorum morietur, morientur plures.Item, haec est uera, UTERQUE ISTORUM MORIETUR. Probatio: iste istorum morietur et ille // illorum, ergo prima uera.Sed contra: Si haec est uera, uterque istorum morietur, aliquando erit haec uera, uterque istorum moritur; et scimus quod hoc est falsum.Solutio: prima est uera; sed non ualet: uterque istorum morietur, ergo in aliquo praesenti erit haec uera, uterque istorum moritur. Sequitur autem econuerso et non sic eo quod potest habere aliam causam ueritatis. Sufficit enim ad eius ueritatem ut in aliquo futuro sit haec uera, iste morietur, et haec in aliquo futuro, ille morietur. Sic igitur arguendo pono consequens.Simile est in parte: ADAM ET NOE FUERUNT. Quod sic probatur: Uterque istorum fuit, ergo isti fuerunt. Vel sic: Adam fuit, Noe fuit, ergo Adam et Noe fuerunt.Sed contra: In nullo praesenti fuit haec uera, Adam et Noe sunt, quare non est // haec uera, Adam et Noe fuerunt.Praeterea: si Adam et Noe fuerunt, ergo aliquando fuerunt; sed numquam fuerunt Adam et Noe; quia non in a fuerunt nec in b et sic de quolibet, ergo Adam et Noe non fuerunt.Solutio: Prima est uera, «Adam et Noe fuerunt»; et non sequitur: ergo aliquando fuit uera in aliquo tempore praesenti, Adam et Noe sunt, quia potest habere aliam causam ueritatis. Sufficit ad eius ueritatem hanc fuisse ueram in aliquo tempore praesenti, Adam est, et hanc in alio praesenti, Noe est. Sic ergo arguendo pono consequens. Et haec similiter: Adam et Noe fuerunt, ergo fuerunt aliquando; habet enim aliam causam ueritatis, hanc scilicet, fuerunt in aliquibus temporibus. Quaesito autem in quibus, respondendum est quod Adam in uno et Noe in alio. Quidam autem concedunt hanc conclusionem, «Adam et Noe fuerunt aliquando,» dicentes quod indeterminate supponit hoc quod dico aliquando gratia copulationis praecedentis. Sed hoc est falsum quia copulatio non est causa confusionis, sicut alibi patet.Simile est praecedentibus: UTROQUE ISTORUM CURRENTE NON CURRIT UTERQUE ISTORUM. Volo quod currente Sorte non currit Plato et currente Platone non currit Sortes. Probatur sic: Isto istorum currente non currit uterque istorum, et illo illorum currente non currit uterque istorum, ergo utroque istorum currente non currit uterque istorum.Contra: Quaelibet istarum est falsa: si uterque istorum currit... quia // uterque istorum currit..., dum uterque istorum currit non currit uterque istorum, quare et illa quae per illas exponitur.Solutio: // prima falsa est et una istarum similiter: isto istorum currente, non currit uterque istorum, illo illorum currente non currit uterque istorum; ergo utroque istorum currente non currit uterque istorum. Si participium denotet concomitantiam cursus secundum idem tempus, sic est falsa. Si uero denotat concomitantiam pro tempore alio et alio, contingit eas esse ueras, sed non colligunt uniuersalem, unde ex illis sic se habentibus non sequitur, «ergo utroque istorum currente etc.»Simile est: NEUTRO ISTORUM CURRENTE ALTER ISTORUM CURRIT. Volo quod Sorte non currente Plato currat et Platone non currente currit Sortes. Probatio: Sorte non currente alter istorum currit; Platone non currente alter istorum currit; ergo neutro istorum currente, alter istorum currit.Sed contra: Quaelibet istarum est falsa: si..., quia ..., dum neuter istorum currit alter istorum currit; // ergo prima.Solutio: Prima falsa est, et respondendum est probationi sicut in praecedente. Si enim denotatur concomitantia cursus in utraque pro tempore eodem, est una praemissarum falsa; si pro tempore alio et alio, non sequitur ex illis uniuersalis.Simile est: NEUTRUM OCULUM HABENDO POTES VIDERE. Probatio: Dextrum oculum non habendo, potes uidere, et sinistrum oculum non habendo potes uidere; ergo neutrum oculum habendo potes uidere.Contra: Quaelibet istarum est falsa: Si neutrum oculum habes..., Quia neutrum oculum habes..., Dum neutrum oculum habes potes uidere, quare et illa quam ista exponunt.Solutio: Prima falsa est et una singularis in omni casu contingente, quod sic manifestum est. Dicendo «dextrum oculum non habendo potes uidere et sinistrum oculum non habendo potes uidere,» dirigatur sermo ad non uidentem uel ad uidentem. Si ad non uidentem, utraque falsa est, cum utraque affirmat ipsum posse uidere. Si ad uidentem, aut uidet oculo utroque; et sic falsa est utraque gratia implicationis importatae per gerundiuum; aut altero uidet tantum, et sic est altera falsa, illa scilicet, quae implicat ipsum non habere dextrum oculum aut ista quae implicat ipsum non habere sinistrum oculum. Patet ergo quod in omni casu contingente una // praemissarum est falsa.Item in compositis est difficultas cum hoc signo sicut in praecedenti sic: UTERQUE ISTORUM EST HOMO VEL ASINUS, homine et asino demonstratis. Et sic probatur: Iste istorum est homo uel asinus et ille, ergo uterque istorum est homo uel asinus.Sed contra: Uterque istorum est homo uel asinus, sed non uterque istorum est homo, ergo uterque istorum est asinus.Solutio: Prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Diuisa sic: «uterque istorum est homo uel uterque istorum est asinus»; et sic est falsa. In sensu compositionis uera est. Sed non ualet: «non uterque istorum est homo, ergo uterque istorum est asinus», cum conclusio sit affirmatiua et prior propositio negatiua, et ex negatiua // non sequitur affirmatiua, neque ex particulari uniuersalis; et prima propositio aequipollet particulari, conclusio uero antecedit uniuersalem, et ex quo non sequitur consequens ex illo non sequitur antecedens, unde fallit illud sicut illud: alter istorum non est homo ergo neuter istorum est homo. Et haec est fallacia consequentis a positione consequentis.Et notandum quod quando etiam ponatur relatiuum in aliquo sermone, pluribus praecedentibus quibus potest fieri relatio, multiplex est sermo. Et per hoc soluitur hoc sophisma, eisdem demonstratis quod prius: UTERQUE ISTORUM VEL RELIQUUS ISTORUM QUORUM NEUTER DIFFERT AB HOMINE EST ASINUS. Probatur sic: Huius disunctiuae altera pars est uera, haec scilicet, reliquus istorum est asinus.Contra: Haec est falsa, uterque istorum est asinus; et haec similiter, reliquus istorum quorum neuter differt ab homine est asinus, quare tota falsa.Solutio: Distinguendum est quod potest fieri relatio ad hoc pronomen istorum primo positum, et sic facta relatione est sermo uerus. Et est sensus: «uterque istorum quorum neuter differt ab homine est asinus uel reliquus est asinus», quia sic est uera pro hac parte. Vel ad idem pronomen positum secundo: sic facta relatione est sermo falsus et sic improbatur.Item eisdem demonstratis // proponatur haec: ALTER ISTORUM EST HOMO VEL RELIQUUS QUI EST HOMO EST ASINUS, quod sic probatur: Huius disiunctiuae altera pars est uera, ergo ipsa uera.Sed contra: Cum dicitur, «reliquus qui est homo est asinus» copulat hoc relatiuum reliquus pro homine gratia implicationis, et non supponit pro eodem relatiuum diuersitatis et suum antecedens; ergo iste terminus alter non supponit pro homine, est ergo haec falsa, alter istorum est homo, et haec similiter, reliquus istorum qui est homo est asinus; ergo tota falsa.Solutio: Prima uera est simpliciter. Haec autem interimenda est: «hoc relatiuum diuersitatis reliquus in hoc sermone, reliquus qui est homo est asinus, supponit pro homine»; supponit enim pro asino, quia suum antecedens in prima propositione supponit pro homine.Item in compositis mediante coniunctione // copulatiua fit sophisma cum hoc signo sicut in praecedenti sic: UTERQUE ISTORUM EST HICINTUS ET ALIUS EST HICINTUS, sint tantum duo homines hicintus. Probatur sic: Iste istorum est hicintus et alius est hicintus et ille est hicintus et alius est hicintus, ergo uterque istorum est hicintus et alius est hicintus.Sed contra: Uterque et alius sunt tres, ergo tres sunt hicintus.Solutio: Prima est uera. Haec autem falsa, «uterque et alius sunt tres.» Haec autem simpliciter est uera, alter et alius non sunt tres; et haec similiter, neuter et alius sunt tres. Per hoc autem patet responsio ad illud.UTRUMQUE ISTORUM ET DUO SUNT TRIA, quod sic probatur: Istud et duo sunt tria et illud et duo sunt tria, ergo prima uera.Sed contra: Utrumque istorum et duo sunt iiii et nulla iiii sunt tria, ergo prima falsa.Solutio: Prima uera est. Haec autem est falsa, «utrumque istorum et duo sunt // quattuor, cum haec sit uera, alter istorum et duo non sunt quattuor;et haec similiter, neuter istorum et duo sunt quattuor.Item: BIS DUO SUNT TRIA ET NON PLURA. Probatio: Bis duo sunt tria et unum, et unum non est plura; ergo bis duo sunt tria et non plura.Contra: Bis duo sunt quattuor, non ergo sunt tria et non plura.Solutio: potest distingui quod li plura potest teneri comparatiue uel positiue; sed haec distinctio non soluit hoc sophisma, quia in utroque sensu est propositio falsa. Si enim teneatur positiue, priuatur de hoc subiecto bis duo multitudo. Similiter, si comparatiue, priuatur multitudo quae est super trinarium; et scimus quod in eo intelligitur multitudo quae est super trinarium.Et dicatur quod est falsa simpliciter. Haec autem est multiplex, // «bis duo sunt tria et unum», secundum compositionem et diuisionem. Et est falsa in sensu diuisionis. In sensu compositionis uera , et non ualet in hoc sensu: «bis duo sunt tria et unum, et unum non est plura, ergo bis duo sunt tria et non plura,» eo quod propositiones primae non communicant in medio, sed sunt ex quattuor terminis. Sic autem communicant, bis duo sunt tria et unum, tria et unum non sunt plura; sequitur ergo: bis duo sunt tria et non plura; sed minor propositio falsa est.Simile est: DUO PATRES ET DUO FILII SUNT TRIA ET NON PLURA. Probatio: Duo patres et duo filii sunt tria et unum, et unum non est plura, ergo duo patres et duo filii sunt tria et non plura.Sed contra: Duo patres et duo filii sunt plura quam tria, non ergo tria et non plura.Solutio: Hoc nomen plura est aequiuocum sicut dixi. Si teneatur positiue, sic est sermo falsus; et si comparatiue, similiter est falsus, nisi fiat connumeratio ut fiat sermo de tribus, quorum unus filius sit unius et pater alterius, quia idem est secundum quod est filius et pater. Potest igitur dici quod falsa est simpliciter, non facta connumeratione. Et fallit haec probatio: «duo patres et duo filii sunt tria et unum, et unum non est plura, ergo etc.», sicut superius dixi.Similis multiplicitas est hic: PLURA PLURIBUS SEX SUNT PAUCIORA PAUCIORIBUS SEX. Quod sic probatur: Octo quae sunt plura pluribus sex sunt pauciora, scilicet decem, paucioribus sex, quia duobus; ergo plura pluribus sex sunt pauciora paucioribus sex.Sed contra: Plura pluribus sex sunt plura septem, pauciora paucioribus sex sunt pauciora quinque; accidit ergo plura septem esse pauciora quinque, quod est impossibile.Solutio: Prima multiplex est eo quod hoc nomen plura potest teneri // comparatiue, et tunc construitur cum ablatiuo sequente, et significat quod plura sex sunt pauciora quinque; et scimus quod hoc falsum est. Si positiue tenetur, tunc non construitur cum ablatiuo sequente; sed est aequalis isti, multa sunt pauciora // pluribus sex et paucioribus sex, et scimus quod est uerum. //Totus differt a signis praecedentibus eo quod distribuit inter partes integrales et illa inter partes subiectiuas; totum enim idem est quod quaelibet pars. Est tamen aequiuocum ad ista duo, quaelibet pars et perfectum ex partibus. Et per distinctionem istius soluitur hoc sophisma:TOTUS SORTES EST MINOR SORTE. Probatio: Quaelibet pars Sortis est minor Sorte, ergo totus etc.Contra: Totus Sortes est minor Sorte, sed totus Sortes est Sortes, ergo Sortes est minor Sorte.Solutio: Totum est aequiuocum sicut dixi. Sumpto uero illo sensu quo idem est quod quaelibet pars est maior uera et minor falsa. Si dicatur totum ex partibus perfectum, accidit econtrario. Et similiter accidit hic:Quicquid est est homo uel non est homo, totus Sortes est, ergo TOTUS SORTES EST HOMO VEL NON EST HOMO. Si totus Sortes est homo, ergo quaelibet pars Sortis est homo; si non totus Sortes est homo, cum totus Sortes sit Sortes, ergo Sortes non est homo.Solutio: Hoc argumentum fallit: «quicquid est est homo uel non est homo, totus Sortes est, ergo totus Sortes est homo uel non est homo», eo quod commutatur quid in ad aliquid. Sed concesso quod teneat distinguatur conclusio sicut superius dixi. Et si dicatur totum perfectum ex partibus, est haec uera, totus Sortes est homo; et haec est falsa, non totus Sortes est homo. Si dicatur totum quaelibet pars perfecti, accidit econuerso; et sic est haec uera, «non totus Sortes est homo»; et non sequitur: «non ergo Sortes est homo.»Idem est: SORTES ET PLATO SUNT HOMINES. Probatio: Sortes est homo, Plato est homo, ergo Plato et Sortes sunt homines.Contra: Aut ergo totus Sortes et Plato sunt homines aut non. Si totus Sortes et Plato sunt homines, quaelibet pars Sortis et Platonis sunt homines. Si non totus Sortes et Plato sunt homines, ergo Sortes et Plato non sunt // homines.Solutio patet; soluitur per distinctiones huius nominis totus.Sit a ista dies, b hora nona huius diei, et uolo quod Sortes nascatur in b, et proponatur: SORTES NASCITUR ANTE B. Probatio: Sortes nascitur in a, quicumque enim nascitur in hora diei nascitur in illa die; sed a est ante b, ergo nascitur ante b.Sed contra: Nascitur in b non ergo ante // b.Solutio: Haec propositio habet dubitationem, a est ante b, qua tamen concessa, dicendum est quod non ualet: «nascitur in a, a est ante b, ergo nascitur ante b»; sed est fallacia secundum ignorantiam elenchi, eo quod pro tempore alio et alio est ueritas in praemissis. Fallit etiam illud: nascitur in a, et a est ante b, ergo nascitur in a ante b; cum magis conclusione sit nasci in a quam nasci in a ante b.Item: sit a Sortes integralis, b residuum a pedibus; et proponatur: ANIMAL EST PARS ANIMALIS. Quod sic probatur: a est animal et b est pars a, ergo b est pars animalis. Sed b est animal cum sit substantia animata sensibilis et est pars animalis, ergo animal est pars animalis.Solutio: Hac concessa, «b est pars a,» non tamen secundum quod b est animal, quia sic est idem numero ei quod est a, sed secundum quod corpus minus est pars maioris, concedi potest haec similiter, «b est pars animalis,» sed non ualet: «b est pars animalis et b est animal, ergo animal est pars animalis,» sed est fallacia accidentis; non enim sequitur inest esse pars ei quod est b et ei quod est animal, inest enim ei quod est b inquantum est pars integralis et non inquantum animal.Item, aliter solet probari haec conclusio: In qualibet parte animalis est anima; quaelibet igitur pars animalis est substantia animata sensibilis possit sentiri et etiam sentire; sed quicquid est animata substantia sensibilis est animal; quaelibet pars animalis est substantia animata sensibilis; ergo quaelibet pars animalis est animal.Solutio: aequiuoce sumitur animata cum dicimus: «quicquid est substantia animata sensibilis est animal, pars animalis est substantia animata sensibilis; ergo pars animalis est animal», sicut aequiuoce sumitur dicendo, anima est in animali // anima est in eius parte.Item: Tota disiunctiua est uera cuius altera pars est uera, // et si tota est uera quaelibet pars est uera, ergo QUAELIBET PARS DISIUNCTIVAE EST VERA CUIUS ALTERA PARS EST VERA.Solutio: Totum est aequiuocum ad ista duo, perfectum ex partibus et quaelibet pars perfecti; et distinctio huius aequiuocationis est ergo in hoc processu:Item, dicitur quod non ualet: a est b est, a non est b, ergo a differt a b. Infertur enim instantia in toto et ex parte sic: pars est, totum est, pars non est totum; ergo pars differt a toto; quia si differt a toto differt a qualibet eius parte, et a se. Vel sic: Sortes est, omnis homo est, Sortes non est omnis homo, ergo Sortes differt ab omni homine et ita differt a se. Vel sic: Caesar est, antichristus est, Caesar non est antichristus, ergo Caesar differt ab antichristo.Solutio: Quamuis non sequitur: «Caesar non est antichristus, ergo Caesar differt ab antichristo», sequitur tamen: «Caesar est, antichristus est, Caesar non est antichristus; ergo Caesar differt ab antichristo», Quia cum negatione, posito esse extremorum, sequitur priuatio et nihil aliud addit priuatio super negationem. Sequitur ergo, «a est, b est, a non est b; ergo a differt a b», quod iterum manifestum est, cum oppositum conclusionis non potest stare cum praemissis, quia, si a non differt a b, a est b aut alterum istorum non est, quae sunt istis incompossibilia, a est, b est, // a non est b; ergo a differt a b.Dico enim quod sequitur: «totum est, pars est, pars non est totum; ergo pars differt a toto»; sed haec habet dubitationem, «pars est» et eo modo quo haec est uera, pars differt a toto, et haec similiter, pars differt a qualibet parte; sed non sequitur: «ergo differt a se». Nec ualet: «Sortes differt ab omni homine, ergo differt a se»; cum enim ad differentiam respectu prioris sequitur differentia respectu posterioris // et non conuertitur, cum prius sit iste homo quam omnis homo, cum prius a quo non conuertitur consequentia. Sequitur enim; differt ab isto homine, ergo differt ab omni homine, et non conuertitur. Arguendo igitur econuerso, pono consequens.Consequentiarum alia ut nunc alia simpliciter; simplicium alia naturalis alia accidentalis, et harum omnium alia simplex alia composita. Est autem consequentia ut nunc quando nunc non potest antecedens esse uerum sine consequente, sicut accidit hic:SI ALIQUID EST VERUM EST VERUM IN HOC INSTANTI. Probatio: Omne quod est uerum est uerum in hoc instanti, ergo si aliquid est uerum est uerum in hoc instanti.Sed contra: Antecedens potest esse uerum sine consequente, cum antecedens sit necessarium et consequens contingens.Solutio: Haec est multiplex, «si aliquid est uerum est uerum in hoc instanti,» eo quod haec continuatiua coniunctio si aequiuoce consignificat consequentiam ut nunc et consequentiam simpliciter. Et ipsa denotante simpliciter est sermo falsus, cum ratio istius consequentiae sic quod antecedens numquam potest esse uerum sine consequente. Scimus enim quod in proposito antecedens potest esse uerum sine consequente, quia necessarium potest esse sine contingente. Et ita fallit probatio incidente fallacia consequentis, quia ad hanc propositionem, si aliquid est uerum est uerum in hoc instanti sequitur illud, omne quod est uerum est uerum in hoc instanti, et non conuertitur, tamen illud dicat multitudinem sine conditione et hoc cum conditione. Si denotet consequentiam ut nunc uera est, et non contradicit sic dicendo «antecedens potest esse uerum sine consequente;» in tali enim consequentia non requiritur quod antecedens non potest esse uerum sine consequente, sed quod nunc non possit esse uerum sine consequente.Consequentia accidentalis fit dupliciter, uno modo quando tenet consequentia eo quod antecedit impossibile aut sequitur necessarium; alio modo quando tenet consequentia gratia terminorum ut hic, si antichristus est antichristus est homo, et haec similiter, si Deum esse est // uerum, ipsum esse est necessarium, sequitur enim gratia terminorum eo quod sua ueritas est necessitas. Et secundum hoc probatur hoc sophisma:SI ALIQUID EST VERUM IPSUM EST NECESSARIUM.Probatio: Si Deum esse est uerum ipsum est necessarium // et Deum esse est aliquid, ergo si aliquid est uerum ipsum est necessarium.Sed contra: Antecedens potest esse uerum sine consequente, cum superius non antecedit ad inferius, ergo haec est falsa.Solutio: Haec est falsa, «si aliquid est uerum ipsum est necessarium». Haec autem est multiplex, «si Deum // esse est uerum ipsum est necessarium», secundum aequiuocationem, ut si denotetur consequentia naturalis, falsa est; si accidentalis, uera est. Et non sequitur: «si aliquid est uerum ipsum est necessarium.» Sequitur enim econtrario, cum omne quod sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; et non conuertitur, cum non omne quod sequitur ad antecedens sequitur ad consequens. Sic ergo arguendo pono consequens.Idem est: SI ALIQUID EST IPSUM EST DEUS. Probatio: Si Deus est ipse est Deus et Deus est aliquid, ergo prima uera.Contra: Antecedens potest esse uerum sine consequente, cum superius possit esse sine inferiori.Solutio: Prima est falsa. Haec autem multiplex, si Deus est ipse est Deus eo quod potest [enim] denotare consequentiam naturalem uel accidentalem. Si naturalem, falsa; si accidentalem, uera. Et in ullo sensu non ualet: «si Deus est ipse est Deus, ergo si aliquid est ipsum est Deus.» Sequitur econuerso, cum omne quod sequitur ad consequens sequitur ad antecedens, et non econuerso, et non sequitur, quia non omne quod sequitur ad antecedens sequitur ad consequens. Arguendo igitur econuerso, pono consequens.Consequentia accidentalis est uera quando sequitur necessarium aut quando antecedit impossibile. Dicitur tamen quod ex impossibili non sequitur quidlibet sed solum omne aliud a suo opposito; neque necessarium a quolibet sed solum ad omne aliud a suo opposito. Sed quia oppositum impossibilis aequaliter inhaeret aut magis quam omne aliud impossibile, quod patet per considerationem eorum quae similiter insunt aut secundum magis, aequaliter sequitur oppositum impossibilis ad ipsum quam aliquid aliorum.Praeterea, te currere non est oppositum huic, tu es asinus, neque huic, tu non es asinus; huic igitur antecedit et ex illo sequitur. Sequitur enim: si tu es asinus tu // curris et si tu curris tu non es asinus, ergo a primo, si tu es asinus tu non es asinus.Praeterea: si tu es asinus tu es animal et si tu es animal tu es homo. Non enim stabat oppositum consequentis, quia incompossibilia sunt ista: te non esse hominem, et te esse animal; et si tu es homo tu non es asinus; ergo a primo, si tu es asinus tu non es asinus. Et prohiberi potest iste processus per hoc quod aequiuocatur consequentia. Cum enim dicitur: si tu es asinus tu es animal, est consequentia naturalis; et cum dicitur si tu es animal tu es homo, est consequentia accidentalis. Et propter hoc non est necesse extrema coniungi; est tamen conclusio uera, quia ex impossibili sequitur quidlibet consequentia accidentali. Et per hoc probatur illud:SI TU ES HOMO ET ASINUS TU ES LEO ET CAPRA. Probatio: Antecedit impossibile, cum copulatiua sit impossibilis cuius altera pars sit impossibilis, est ergo uerum, quicquid sequitur.Sed contra: Nec es leo nec capra, ergo nec es homo nec asinus, a destructione consequentis.Solutio: Prima uera est sumpta consequentia accidentali; sed non ualet: «non es leo nec capra, ergo nec homo nec asinus,» sed incidit fallacia secundum non causam ut causam, quia haec pars, tu es homo, non est causa quare sequitur consequens, cum hac remota nihilominus sequitur consequens; consequente ergo destructo non destruitur homo.Consequentia naturalis est quando antecedens non potest esse uerum sine consequente, et consequentia naturali ex uero non // sequitur falsum neque ex necessario contingens, neque ex contingenti impossibile. Et per hoc manifesta est probatio et improbatio in sophismatibus quae sequuntur.FALSUM EST VERUM SI ANTICHRISTUS EST. Probatio: Antichristum esse est uerum si antichristus est, et antichristum esse est falsum; ergo falsum est uerum si antichristus est.Sed contra: Antichristum esse est contingens; falsum esse uerum // est impossibile, et ex contingenti non sequitur impossibile.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «antichristum esse est uerum, si antichristus est; antichristum esse est falsum; ergo falsum est uerum, si antichristus est.» Sed est fallacia accidentis, non enim necessario inest accidenti quod inest rei substantiae; subiectum enim in proposito est antichristum esse, falsum accidens, uerum si antichristus est assignatum; et assignatur utrique inesse, cum alteri non insit.Opposito modo accidit in hoc sophismate: OMNE FALSUM DIFFERT AB A SI ANTICHRISTUS EST. Sit a antichristum esse. Quod sic probatur: Si antichristus est, antichristum esse est uerum, et si antichristum esse est uerum, a est uerum; et si a est uerum omne falsum differt ab a; ergo omne falsum differt ab a, si antichristus est.Sed contra: // Omne falsum differt ab a, si antichristus est, et a est falsum, ergo a differt ab a, si antichristus est. Sed hic antecedit contingens et sequitur impossibile, ergo conditionalis est falsa.Solutio: Prima uera est et hoc argumentum peccat secundum accidens: «omne falsum differt ab a, si antichristus est, a est falsum; ergo a differt ab a si antichristus est»; non enim inest necessario subiecto quod inest accidenti. Accidens in proposito est hoc quod dico falsum, a subiectum, differt ab a, si antichristus est, assignatum; et assignatur utrique inesse cum alteri non insit.Demonstratis duobus contradictorie oppositis contingentibus, proponatur: UTRUMQUE ISTORUM EST VERUM SI ALTERUM ISTORUM EST FALSUM. Quod sic probatur: Hoc est uerum si alterum istorum est falsum, et illud est uerum si alterum istorum est falsum, ergo utrumque istorum est uerum si alterum istorum est falsum.Contra: Alterum istorum esse falsum est necessarium, utrumque istorum esse uerum est impossibile et ex necessario non sequitur impossibile.Solutio: Prima falsa est et utraque istarum similiter, «hoc est uerum si alterum istorum est falsum» et «illud est uerum si alterum istorum est falsum,» cum in utraque antecedit necessarium et sequitur contingens; est enim haec necessaria, alterum istorum est falsum, cum non supponit iste terminus alterum determinate prohibente conditione.Item: SI ALIQUIS DICIT TE ESSE ANIMAL DICIT VERUM. Probatio: Te esse animal est uerum, ergo si aliquis dicit te esse animal dicit uerum.Contra: Si aliquis dicit te esse asinum dicit te esse animal, et si dicit te esse animal dicit uerum, ergo a primo, si aliquis dicit te esse asinum dicit uerum.Solutio: Ad hoc solet dici quod non ualet: «si aliquis dicit te esse asinum dicit te esse animal et si // dicit te esse animal dicit uerum; ergo si aliquis dicit te esse asinum dicit uerum,» eo quod est processus a superiori ad inferius affirmando. Sed tamen cum haec sit maxima necessaria, «Quicquid sequitur // ad consequens sequitur ad antecedens,» consequentia decurrens secundum hanc maximam est necessaria, et secundum eam decurrens est haec consequentia: «si aliquis dicit te esse animal dicit uerum, ergo si aliquis dicit te esse asinum dicit uerum,» cum superius sit dicere te esse animal quam dicere te esse asinum, est igitur haec consequentia necessaria, quod concedo; tum per hoc quod nunc dixi, tum quia oppositum consequentis non potest stare cum antecedente; sed interimenda est haec, si aliquis dicit te esse animal dicit uerum, eo quod antecedens potest esse uerum sine consequente, ut si, te non existente, dicat aliquis te esse animal. Aut etiam te existente in suo antecedente ad uerum potest antecedere falsum; uerbi gratia, ad te esse animal potest antecedere falsum sicut te esse capram uel asinum, quod concedo. Dico <***> te esse animal; non tamen dico uerum. Posito etiam quod nullus loquatur nisi Sortes et ipse dicat te esse asinum, negandum est aliquem dicere uerum tamquam repugnans; et tamen concededum est aliquem dicere te esse animal; non ergo sequitur, «si aliquis dicit te esse animal dicit uerum.»Praeterea: eius oppositum sequitur ex ueris: nullus dicens te esse asinum dicit uerum; omnis dicens te esse asinum dicit te esse animal, ergo quidam dicens te esse animal non dicit uerum.Dico ergo quod haec est falsa, omnis dicens te esse animal dicit uerum; et non ualet: te esse animal est uerum, ergo omnis // dicens te esse animal dicit uerum; sed est fallacia figurae dictionis; commutatur enim unus modus supponendi in alium.Idem est: SI DICO TE ESSE ASINUM DICO VERUM. Probatio: Oppositum consequentis non potest stare cum antecedente, quia si nullum uerum dico et te esse animal est uerum, ergo non dico te esse animal, et si non dico te esse animal non dico te esse asinum.In antecedente non intelligitur consequens, ergo conditionalis nulla.Solutio: Prima est falsa et fallit hoc argumentum: «si nullum uerum dico et te esse animal est uerum, ergo te esse animal non dico»; oportet enim minorem extremitatem informari ratione medii hic sicut in quibusdam aliis, scilicet: nullum uerum dico, te esse animal est uerum, ergo non dico te esse animal inquantum uerum. Et non sequitur ulterius: si non dico te esse animal inquantum uerum, ergo non dico te esse animal. Et accidit simile ei quod nunc dixi circa hoc insolubile, «nullum est uerum per se»; et circa similia patet suo loco.Item: SI QUILIBET EST NON HOMO, HOMO EST NON HOMO. // Probatio: Si quilibet est non homo nihil non est non homo, et si nihil non est non homo nec homo nec aliud quam homo non est non homo; et si nec homo nec aliud quam homo non est non homo, non homo non est non homo; et si non homo non est non homo, homo est non homo; ergo a primo, si quilibet est non homo, homo est non homo.Sed contra: Haec est contingens, quilibet est non homo, et haec est impossibilis, homo est non homo; et ex contingenti non sequitur impossibile.Solutio: Prima est falsa et fallit haec consequentia: «si nihil non est non homo nec homo nec aliud quam homo non est non homo,» cum prior propositio aequipollet isti, quilibet est non homo, et conclusio aequipollet huic copulatiuae, homo est non homo et aliud quam homo est non homo. Scimus enim quod non sequitur: quilibet est non homo ergo homo est non homo, et ex quo non sequitur consequens nec sequitur antecedens; non ergo sequitur: quilibet // est non homo ergo homo est non homo et aliud quam homo est non homo. Sed est fallacia consequentis, et eadem est ratio in eorum conuertibilibus.Item: SI SORTES DE NECESSITATE EST MORTALIS SORTES DE NECESSITATE NON EST MORTALIS. Probatio: Si Sortes de necessitate est mortalis, Sortes de necessitate est aliqualis et si de necessitate est aliqualis, de necessitate est; et si de necessitate est, non potest non esse, et si non potest non esse, de necessitate non est mortalis; ergo a primo, si Sortes de necessitate est mortalis Sortes de necessitate non est mortalis.Sed haec est falsa, cum unum oppositorum non antecedit ad suum oppositum.Solutio: Solet concedi conclusio eo quod in antecedente primo intelliguntur opposita eo quod esse mortale significat posse non esse et necessario ei additum non posse non esse, et haec sunt opposita; sed cum necessitas respectu huius posse mori est necessitas deminuta et necessitas deminuta non significat non posse non esse, non significabuntur opposita in hoc sermone, Sortes de necessitate est mortalis. Et praeter hoc, quae per se insunt superiori per se inerunt inferiori etsi non primo; cum ergo mortale per se insit homini, per se inerit isti homini, et quae per se // insunt de necessitate insunt rebus, mortale igitur de necessitate inest isti homini; et sermo significans de necessitate inesse quod de necessitate inest non significat opposita. Hic igitur non significantur opposita, Sortes de necessitate est mortalis.Hac concessa dicendum quod non ualet: «Sortes de necessitate est mortalis, ergo Sortes de necessitate est aliqualis»; sed est fallacia secundum quid et simpliciter eo quod cum dico, Sortes de necessitate est mortalis est necessitas conditionalis; et haec est necessitas deminuta ad quam non sequitur necessitas simpliciter, quod significatur cum dicitur Sortes de necessitate est aliqualis.Item: SI TU SCIS TE ESSE LAPIDEM TU NON SCIS TE ESSE LAPIDEM. Probatio: Si tu scis te esse lapidem tu es lapis, quia quicquid scitur est uerum; et si tu es lapis tu nihil scis; et si nihil scis, non scis te esse lapidem; ergo a primo, si tu scis te esse lapidem, tu non scis te esse lapidem.Sed contra: Oppositum non antecedit ad suum oppositum.Solutio: In antecedente primo intelliguntur opposita, et ex antecedente sic se habente naturaliter sequuntur opposita; ex quolibet enim naturaliter sequitur quod in eo intelligitur et cum dicitur, tu scis te esse lapidem, cum non sit scientia nisi in animatis quorum nullus est lapis // intelligitur te non esse lapidem. Per hoc autem in quod transit hoc scire, scilicet te esse lapidem, eo quod quicquid scitur est uerum, intelligitur te esse lapidem. In hac ergo, tu scis te esse lapidem, intelliguntur haec opposita, tu es lapis, tu non es lapis, quorum utrumque antecedit // ad illud, tu non scis te esse lapidem. Sequitur enim: si tu es lapis, tu nihil scis; ex quo sequitur, tu non scis te esse lapidem; ergo a primo, si tu es lapis tu non scis te esse lapidem. Item, si tu non es lapis te esse lapidem est falsum; et si te esse lapidem est falsum, tu non scis te esse lapidem; ergo a primo, si tu non es lapis non scis te esse lapidem. Quia ergo in antecedente primo intelliguntur opposita ex quorum utroque sequitur naturaliter, tu non scis te esse lapidem, dicendum est quod tenet processus a primo ad ultimum. Et respondendum est improbationi per interemptionem; ex tali enim antecedente in quo intelliguntur opposita naturaliter sequitur eius oppositum. Et per hoc soluitur hoc sophisma:SI TU ES UBIQUE TU NON ES UBIQUE. Probatio: Si tu es ubique tu es Romae, et si tu es Romae tu non es hic, et si tu non es hic tu non es ubique; ergo a primo, si tu es ubique tu non es ubique.Sed contra: In naturali consequentia non antecedit oppositum ad suum oppositum.Solutio: In hoc antecedente, tu es ubique, intelliguntur opposita, scilicet, te esse hic et te non esse hic; uniuntur enim opposita per modum copulationis, unde est aequalis isti, tu es hic et ibi et sic de singulis; et haec sunt incompossibilia quia si tu ibi non es hic. In hac enim intelliguntur te esse hic et te non esse hic, et ex quolibet sic se habente naturaliter sequitur eius oppositum. Dico ergo quod sequitur naturaliter: «si tu es ubique tu non es ubique», cum sequitur: si tu es hic tu non es alibi, et si non es alibi, non es ubique»; ergo a primo, si tu es ubique // tu non es ubique. Et similiter sequitur: si non es hic non es ubique; sequitur enim: si tu es ubique tu es hic, naturaliter; ergo destruendo consequens: si non es hic non es ubique. Concedo ergo quod naturaliter sequitur, «si tu es ubique tu non es ubique,» dicendo quod in antecedente huiusmodi, in quo scilicet, intelliguntur opposita, naturaliter sequitur eius oppositum. Et ex illo sequitur utrumque oppositorum quae in eo intelliguuntur, et ex utroque illorum naturaliter sequitur oppositum alterius, ex quo etiam sequitur naturaliter oppositum eius in quo intelligitur.Simile est hoc: SI OMNIS PROPOSITIO EST VERA NON OMNIS PROPOSITIO EST VERA. Probatio: Si omnis propositio est uera haec propositio est uera, demonstrata aliqua; et si haec est uera eius contradictoria non est uera; et si eius contradictoria non est uera, aliqua propositio non est uera; // ergo a primo, si omnis propositio est uera non omnis propositio est uera.Et haec est falsa quia oppositum antecedit ad suum oppositum.Solutio: Dicendum est sicut ad praecedens. In hac enim omnis // propositio est uera intelliguntur opposita, scilicet haec, aliquam propositionem esse ueram et eius oppositum, et per consequens aliquam propositionem esse ueram et aliquam non esse ueram, quarum utraque naturaliter antecedit ad hanc, non omnis propositio est uera, sicut in praecedentibus patet. Respondendum est igitur improbationi sicut superius dixi.Simile uidetur esse: SI NULLA PROPOSITIO EST VERA ALIQUA PROPOSITIO EST VERA. Probatio: Si nulla propositio est uera haec non est uera, et si haec non est uera eius contradictoria est uera, et si eius contradictoria est uera, aliqua propositio est uera; ergo a primo, si nulla propositio est uera, aliqua propositio est uera.Contra: Hic sequitur oppositum ad suum oppositum, etc.Solutio: Prima est falsa et fallit haec consequentia: «si haec propositio non est uera eius contradictoria est uera», cum ex negatione non sequitur affirmatio. Quod enim haec non sit uera potest esse eo quod non sit, quo // casu contingente, non est uera nec eius oppositum, quia oppositum non habet; aut quod non sit uera, ipsa existente, potest esse quia falsa, et tunc est uera eius oppositum. Patet ergo quod prima propositio potest habere duas causas ueritatis et non est uera conclusio nisi existente una illarum. Unde sequitur: si eius oppositum est uerum haec non est uera; et non conuertitur, cum possit habere aliam causam ueritatis. Unde arguendo econtrario pono consequens.Simile est hic: SI NULLUM TEMPUS EST ALIQUOD TEMPUS EST. Quod sic probatur: Si nullum tempus est dies non est, et si dies non est nox est, et si nox est aliquod tempus est; ergo a primo, si nullum tempus est aliquod tempus est.Contra: Antecedit oppositum ad suum oppositum, ergo etc.Solutio: Prima est falsa et fallit haec consequentia, «si dies non est, nox est,» cum ex negatiua non sequitur affirmatiua. Sed sequitur: si nox est dies non est; et non conuertitur, cum antecedens possit habere duplicem causam ueritatis quarum una implicatur per consequens. Scimus enim quod ad propositionem quae plures potest habere causas ueritatis non sequitur una illarum nisi disiungatur cum altera.Tenet autem haec consequentia, si dies non est et aliquod tempus est, nox est; et sic dicendo: si nullum tempus est dies non est, et si dies non est et aliquod tempus est nox est, et si nox est aliquod tempus est; et non sequitur: ergo si nullum tempus est aliquod tempus est; nec haec consequentia tenet a primo ad ultimum eo quod non continuantur propositiones inter se. Continuantur enim in tali processu per hoc quod consequens conditionalis praecedentis fit antecedens in conditionali consequente, cuius oppositum accidit in proposito.Simile est: SI NULLUS HOMO EST HICINTUS ALIQUIS HOMO EST HICINTUS. Volo quod Sorte non existente hicintus, Plato sit hicintus et econuerso. Et probatur sic: // Si nullus homo est hicintus Sortes non est hicintus, et si Sortes non est hicintus Plato est hicintus, et si Plato est hicintus aliquis homo est hicintus; ergo a primo, si nullus homo est hicintus aliquis homo est hicintus.Contra: Antecedit oppositum ad suum oppositum.Solutio: Ista consequentia prohiberi potest a primo ad ultimum eo quod aequiuocatur consequentia. In prima enim conditionali est consequentia naturalis et in secunda accidentalis. Aut dicatur quod gratia suae petitionis intelliguntur opposita in primo antecedente, scilicet Platonem esse hicintus et non esse hicintus; similiter et Sortem esse hicintus et non esse hicintus. Naturaliter enim intelligitur utrumque istorum, Sortes non est hicintus, Plato non est hicintus, in quorum utroque gratia suae petitionis intelligitur oppositum alterius; igitur post petitionem concedenda est conclusio, quamuis impossibilis sit eo quod eadem est petitio et consequens ad illam petitionem; petitum enim est illud, si Sortes non est hicintus, Plato est hicintus, ex quo sequitur haec, si nullus homo est hicintus, Plato est hicintus, cum omne quod sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Et ex hac sequitur, «si nullus homo est hicintus aliquis homo est hicintus», quia uniuersale sequitur ad partem subiectiuam.Item: SI NIHIL EST ALIQUID EST. Probatio: Si nihil est nihil esse est uerum, et si nihil esse est uerum, hoc dictum nihil esse est uerum et si hoc dictum nihil esse est uerum, aliquid est uerum; et si aliquid est uerum, aliquid esse est uerum; et si aliquid esse est uerum, aliquid est; ergo a primo, si nihil est aliquid est.Contra, sicut prius.Solutio: Solet dici quod sequitur: si nihil est aliquid est, eo quod in antecedente primo intelliguntur opposita hac ratione: in omni uniuersali intelligitur sua indefinita; in hac igitur intelligitur indefinita sua // et est ens non est; sed ens est illud quod est, ex quo sequitur illud quod est non est. Et haec sunt opposita quorum utrumque sequitur naturaliter. Et propter hoc dicitur quod sequitur naturaliter, «si nihil est aliquid est.» // Sed quia nihil dicit priuationem entis, ad hanc propositionem nihil est non sequitur, ens non est. Concesso etiam quod sequitur potest hoc prohiberi, «ens est id quod est»; ens enim est aequiuocum ad participium et ad nomen; et secundum quod est nomen non est idem cum illo, id quod est ens est, // sed secundum quod est participium.Aliter soluitur in proposito; distinguitur enim illud consequens, «nihil esse est uerum,» quia est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et in sensu diuisionis sequitur et fallit ista consequentia in isto sensu, «si nihil esse est uerum, hoc dictum nihil esse est uerum», quia in isto sensu non subicitur esse sed res, et est uniuersalis et negatiua; haec autem affirmatiua est, «hoc dictum est uerum»; et ex negatiua non sequitur affirmatiua. In sensu compositionis dicitur quod non sequitur: «si nihil est nihil esse est uerum», cum sit affirmatiua in hoc sensu et antecedens negatiua tantum, et // cum ponat hoc esse et antecedens priuat idem, et etiam cum ad idem antecedens non sequitur idem consequens affirmatiuum et negatiuum. Et sequitur: si nihil est nihil esse non est uerum; quia si nihil est, non est propositio neque dictum ex quo sequitur nullum dictum est uerum, et per consequens, nihil esse non est uerum. Sed quia haec oratio nihil esse est uerum significat hoc esse uerum, scilicet, nihil esse; et quando nihil est, uera est oratio quae dicit nihil esse, dicente Aristotele, «Sedente Socrate uera est oratio quae dicit Socratem sedere.» Et alibi «esse namque hominem conuertitur ad ueram de se orationem.»Sed soluet fortasse aliquis has rationes dicendo quod in hiis implicatur orationem esse cuius oppositum accidit in proposito; quia hoc quod dico nihil esse uniuersaliter priuat esse orationis. Sed sicut sedere et non sedere sunt sub hac affirmatione et negatione sedet et non sedet, similiter, nihil esse est sub hac negatione, nihil est tamquam res eius; ergo ad esse unius sequitur esse alterius. Quod concedo, dicendo quod non ponit esse sicut nec eius consequens. Nec est affirmatiua simpliciter; affirmare enim esse de eo quod non est non est affirmare esse. Nec sequitur eius oppositum sic: si nihil est, nihil esse non est uerum; sed fallit illud sicut illud: nihil scio ergo non scio me // nihil scire. Sequitur enim: si nihil est nihil esse est uerum; sed non ualet: «nihil esse est uerum, ergo aliquod est uerum»; ueritas enim eius quod est non esse siue non ueri non est ueritas sed est priuatio, sicut scire priuationem eius quod est scire aliquid non est. Dico ergo quod hic incidit fallacia secundum quid et simpliciter, nihil esse est uerum ergo aliquid est uerum, sicut hic, dico hoc uerum quod est me non dicere uerum, ergo dico uerum.Item, quandocumque modus nominalis ut possibile, impossibile, contingens, necessarium, uerum, falsum, ordinatur cum dicto conditionali fit sophisma sic: ANIMAL CURRERE SI HOMO CURRIT EST NECESSARIUM. Probatio: Haec conditionalis est uera, animal currit si homo currit. Et notandum quod conditionalis uera est necessaria et conditionalis falsa est impossibilis; est ergo ista conditionalis necessaria, quare et suum dictum est necessarium, quod est, animal currere, si homo currit; ergo animal currere si homo currit est necessarium.Contra: Homo currit ergo animal currit est necessarium, et hoc est falsum; est enim contingens.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem; et est composita sic prolata: «animal currit si homo currit, est necessarium»; significat scilicet, quod haec propositio est necessaria, animal currit si homo currit. Sensus diuisionis est iste: «animal currere, si homo currit, est necessarium»; et sic est falsa, quia significat quod animal currere // est necessarium si homo currit. Et hoc est falsum quia homine currente potest illud esse contingens.Item: IMPOSSIBILE EST TE SEDERE SI TU IACES. Probatio; Haec est falsa, si tu iaces tu sedes; est igitur conditionalis impossibilis, quare et eius dictum scilicet, te sedere si tu iaces, ergo impossibile est te sedere si tu iaces.Sed tu iaces, ergo impossibile est te sedere.Distinguendum est sicut praecedens, et in sensu diuisionis est sermo falsus, quia significat quod non potes sedere, te iacente. In sensu compositionis est sermo uerus, quia significat quod haec propositio est impossibilis, tu sedes si tu iaces.Simile est: POSSIBILE EST TE TACERE SI TU LOQUERIS.// Pro- batio: Antecedens non potest esse uerum sine consequente non enim possibile est te loqui nisi possibile est te tacere.Sed contra: Haec conditionalis est falsa, tu taces si tu loqueris, et igitur est impossibilis; et ita suum dictum est impossibile, scilicet te tacere si tu loqueris; non ergo est possibile.Solutio: Distinguendum est sicut in aliis. Sed in sensu compositionis falsa est, quia in hoc sensu significat quod haec propositio sit possibilis, tu taces si tu // loqueris. Et in sensu diuisionis uera est, quia significat quod potes tacere te loquente.Simile est: DEUM ESSE SI A NON ERIT ERIT VERUM IN A, sit a crastina dies. Quod sic probatur: Omne necessarium erit uerum in a, quia semper; Deum esse, si a non erit, erit necessarium; cum haec sit necessaria, Deus est si a non erit; ergo Deum esse si a non erit erit uerum in a.Contra: Si a non erit, nihil erit uerum in a; ergo Deum esse, si a non erit, non erit uerum in a.Solutio: Haec est multiplex secundum compositionem et diuisionem; et in utroque sensu uera est. Et in sensu compositionis tenet hoc argumentum: «omne necessarium erit uerum in a; Deum esse, si a non erit, erit necessarium; ergo Deum esse, si a non erit, erit uerum in a. Sed distinguenda est conclusio. Est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem et falsa in sensu diuisionis, quia significat quod Deum esse erit uerum in a, a non existente; sed in sensu compositionis uera est, quia in hoc sensu significat quod haec propositio erit uera in a, Deus est, si a non erit; et hoc uerum est, quia semper erit uera haec propositio. Econtrario sensu uera est, et falsa eius opposita, haec scilicet, Deum esse, si a non erit, non erit uerum in a.Idem est: A ESSE SI A NON ERIT ERIT FALSUM IN A, sit a idem quod prius fuit, et probatur sic: Omne impossibile erit falsum in a, a esse si a non erit est impossibile; cum haec sit impossibilis, a est si a non erit; ergo a esse, si a non erit, erit falsum in a.Contra: Si a non erit, nihil erit falsum in a.Solutio: Distinguitur ut prius. Est enim haec multiplex, «a esse, si a non erit, est impossibile,» secundum compositionem et diuisionem. // Et falsa est in sensu diuisionis quia in hoc sensu significat quod a non potest esse, si a non erit. Et scimus quod illud est falsum; scimus enim quod multa non erunt et tamen possibile est ipsa esse. In sensu compositionis uera est, quia in hoc sensu significat quod haec propositio est impossibilis, a est, si a non erit. Et in hoc sensu tenet argumentum hoc: «omne impossibile erit falsum in a, a esse si a non erit est impossibile; ergo a esse, si a non erit, erit falsum in a.» Sed distinguenda est haec conclusio sicut in praedicto sophismate. Est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem; et falsa est in sensu diuisionis, quia significat quod a esse erit falsum in a, a non existente; et uera in sensu compositionis. Et econuerso accidit in hac, a esse, si a non erit, non erit falsum in a.Consequentiarum alia ut nunc, alia simpliciter; et harum quae sunt simpliciter, alia naturalis, alia accidentalis; et accidentalium triplex est diuisio; harum omnium, alia simplex alia composita. Dicitur autem consequentia simplex quae est ex praedicatis simplicibus et habet differentiam, sicut dicit Boetius, quia alia ex duabus affirmatiuis et alia ex duabus negatiuis et alia ex affirmatiua et negatiua, et alia ex negatiua et affirmatiua. A negatione tamen ad affirmationem raro est consequentia, uel numquam, nisi per intellectum alicuius affirmatiuae. Consequentia composita est quae est ex praedicatis compositis aut ex simplici et composita, et haec habet differentiam nunc datam et etiam ampliorem. Potest enim esse consequentia ex simplici et composita per disiunctionem, sicut accidit hic: SI DE EO QUOD EST SORTES VERUM EST IPSUM ESSE VEL NON ESSE SORTES EST. Quod sic probatur: Si de eo quod est Sortes uerum est ipsum esse, Sortes est; et si de eo quod est Sortes uerum est ipsum non esse, Sortes est; ergo prima uera.Contra: Sortes et id quod est Sortes conuertuntur, ergo si de Sorte uerum est ipsum esse uel non esse, Sortes est. Sed antecedens est necessarium, consequens autem contingens, et ex necessario non sequitur contingens.Solutio: Prima est uera simpliciter. Haec autem falsa, «Sortes et id quod est Sortes conuertuntur.» Non enim antecedunt et consequuntur sibi inuicem uniuersaliter; quamuis sequitur // cum hoc uerbo esse: si Sortes est, id quod est Sortes est; et si id quod est Sortes est, Sortes est. Non enim sequitur: si opinio est de // Sorte, opinio est de eo quod est Sortes. Nec etiam sequitur: si de eo quod est Sortes uerum est ipsum esse uel non esse, Sortes est; ergo si de Sorte uerum est ipsum esse uel non esse <Sortes est>, cum illud sit necessarium, «si de Sorte uerum est ipsum esse uel non esse, <Sortes est>; et illud est contingens, «si de eo quod est Sortes uerum est ipsum esse uel non esse, Sortes est.» Fallit hoc argumentum: si de eo quod est Sortes uerum est ipsum esse uel non esse, Sortes est; ergo si de Sorte uerum est ipsum esse uel non esse, Sortes est, incidente fallacia consequentis a positione consequentis. Sequitur enim econuerso, eo quod omne quod sequitur ad consequens sequitur ad antecedens, et sic non, cum non omne quod sequitur ad antecedens sequitur ad consequens.Simile est: SI AD HOMINEM ESSE QUOD EST VERUM SEQUITUR ANIMAL ESSE QUOD EST VERUM HOMO EST. Probatio: Consequens intelligitur // in antecedente, quia antecedens implicat hominem esse.Sed contra: Si ad hominem esse quod est uerum sequitur animal esse quod est uerum homo est; ergo si ad hominem esse sequitur animal esse, homo est. Sed haec est necessaria, ad hominem esse sequitur animal esse, et haec est contingens, homo est; et ex necessario non sequitur contingens.Solutio: Prima uera est et non ualet: «si ad hominem esse quod est uerum sequitur animal esse quod est uerum, homo est; ergo si ad hominem esse sequitur animal esse, homo est» Cum enim omne quod sequitur ad consequens sequitur ad antecedens, et non sequitur econuerso, quia non necessario sequitur ad consequens quod sequitur ad antecedens, sed non sequitur, ergo arguendo econuerso, pono consequens.Dicat Sortes solum Platonem loqui et proponatur: SORTES DICIT ID QUOD EST VERUM SI SOLUS PLATO LOQUITUR. Probatio: Sortes dicit solum Platonem loqui et id est uerum, si solus Plato loquitur; ergo Sortes dicit id quod est uerum, si solus Plato loquitur.Contra: Si solus Plato loquitur Sortes non loquitur, et si Sortes non loquitur Sortes non dicit uerum, et si non dicit uerum non dicit id quod est uerum; ergo Sortes non dicit id quod est uerum, si solus Plato loquitur.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et est composita sic prolata: «Sortes dicit id quod est uerum, si solus Plato loquitur». Et sic est falsa. Diuisa est sic prolata: «Sortes dicit id quod est uerum, si solus Plato loquitur.» Et sic est multiplex eo quod potest fieri relatio huic totali, Sortes dicit id quod est uerum; et tunc significat quod Sortem dicere solum Platonem loqui est uerum, si solus Plato loquitur. Et scimus quod hoc est falsum. Vel potest fieri relatio ei quod est id; et tunc significat illud: solum Platonem loqui est uerum, si solus Plato loquitur. *Et per illud quod praecessit illud Sortes dicit solum Platonem loqui quorum utrumque est uerum.* Oratione sic prolata, Sortes dicit uerum si solus Plato loquitur, non est distinguendum; est enim falsa simpliciter et non ualet: «Sortes dicit solum Platonem loqui, et solum Platonem loqui est uerum si solus Plato loquitur; ergo Sortes dicit uerum, si solus Plato loquitur. Sed est fallacia accidentis; assignatur enim inesse subiecto et accidenti quod alteri non inest, scilicet dicere; et est subiectum, solum Platonem loqui, et accidens, uerum, si solus Plato loquitur et dicit assignatum.Consequentia composita potest esse quae ex simplici et composita per copulationem, ut hic et in similibus: TU ES BONUS ET TU ES MALUS SI TU ES MALUS. Quod sic probatur: Huius copulatiuae utraquae pars est uera, ergo tota uera.Contra: Haec est contingens, tu es malus, et haec impossibilis, tu es bonus et malus; et ex contingenti non sequitur impossibile.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem; et falsa composita et uera diuisa. Est sensus diuisionis: «tu es bonus, et tu es malus si tu es malus. Sensus compositionis est continue proferendo.Simile est: SI // VERUM EST TE CURRERE ET TE NON CURRERE TU ES CAPRA. Probatio: Te currere et te non currere est impossibile, et ex impossibili // quidlibet sequitur.Contra: Te currere et te non currere est uerum, et ex uero non sequitur falsum.Solutio: Haec est multiplex, te currere et te non currere, secundum compositionem et diuisionem. Et impossibilis est illa in sensu compositionis, unde in sensu illo sequitur ad eam // te esse capram. In sensu diuisionis uera est te currere et te non currere et in hoc sensu uera est, quia significat ista duo, scilicet te currere et te non currere. Et tunc in hoc sensu falsa est conditionalis, quia ex uero non sequitur falsum.Item potest esse composita consequentia eo quod est ex simplici conditionali, sicut accidit hic: SI SORTES EST SI PLATO EST CICERO EST. Probatio: Haec est impossibilis, Sortes est si Plato est, et ex impossibili sequitur quidlibet; ex ista ergo sequitur, Cicero est.Sed contra: Haec est contingens, Sortes est, et haec impossibilis, si Plato est Cicero est; et ex contingenti non sequitur impossibile; non ergo sequitur: «si Sortes est, si Plato est Cicero est».Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Sensus compositionis est: «si Sortes est si Plato est, Cicero est»; et sic est uera conditionalis, cum haec sit impossibilis, si Sortes est si Plato est. Sensus diuisionis est: «si Sortes est, si Plato est Cichero est.» Haec est falsa, cum ex contingenti non sequitur impossibile.Simile est: QUICQUID CONTINGAT SI TU ES ASINUS TU ES CAPRA. Probatio: Haec est necessaria, si tu es asinus tu es capra, summendo consequentiam accidentalem; et necessarium erit uerum, quicquid contingat; ergo quicquid contingat, si tu es asinus tu es capra.Contra: quicquid contingat, si tu es asinus tu es capra; te esse asinum contingit si tu es asinus; ergo tu es capra.Solutio: Prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Est composita continue prolata et uera, quia in hoc sensu est hoc totum contingens, si tu es asinus tu es capra, respectu conditionis intellectae in hoc quod dico quicquid. Sensus diuisionis sic exponitur: «quicquid contingat si tu es asinus, tu es capra»; et in hoc sensu falsa est eo quod antecedit necessarium; est enim quaelibet istarum necessaria, hoc contingit, si tu es asinus et illud... et sic de singulis. Et scimus quod ex necessario non sequitur impossibile.Item composita consequentia est aliquando eo quod est utraque composita. Et recipit diuisionem; aut enim est ex utraque copulatiua aut ex utraque disiunctiua aut ex utraque conditionali aut ex altera copulatiua. Et notandum quod si et sequitur hanc habent differentiam eo quod mediante hac coniunctione, si, exercetur consequentia et fit actu conditionalis; mediante hoc uerbo sequitur significatur consequentia et non exercetur, unde ista non est consequentia, // < nec aliqua talis, sed praedicatiua.>AD QUODLIBET ENUNTIABILE SEQUITUR IPSUM ESSE VERUM. Et probatur sic: Ad te sedere sequitur ipsum esse uerum, et ad te currere sequitur ipsum esse uerum, et ad te esse asinum sequitur ipsum esse uerum; sequitur enim: si tu es asinus te esse asinum est uerum, et sic de quolibet. Ergo prima uera.Sed contra: Aliquid esse falsum est enuntiabile, ergo ad aliquid esse falsum sequitur ipsum esse uerum; ergo sequitur: si aliquid est falsum ipsum est uerum.Solutio: Prima est uera simpliciter et non sequitur: «aliquid esse falsum est enuntiabile, ergo ad aliquid esse falsum sequitur ipsum esse uerum.» Sed distinguenda est conclusio, ex eo quod potest fieri relatio huic totali, aliquid esse falsum; et sic est uera, cum sequitur: si aliquid est falsum aliquid falsum esse ipsum est uerum. Aut fiet relatio ei quod dico aliquid, et haec fit dupliciter. Si enim sumatur communiter, tunc significat hanc esse ueram, si aliquid est falsum aliquid est uerum, et tenet consequentia accidentalis, cum haec sit necessaria, aliquid est uerum. Aut fiet relatio ei quod dico aliquid secundum quod hic subicitur, et significat quod haec sit uera, si aliquid est falsum illud aliquid est uerum. Et scimus quod hoc est falsum. Aut fiet relatio ei quod dico falsum et significat quod haec sit uera, si aliquid est falsum, falsum est uerum; et haec iterum falsa est et in hoc sensu procedit improbatio. Similis multiplicitas est in hoc sophismate: //ALIQUID EST IMPOSSIBILE ET IDEM EST NECESSARIO VERUM. Probatio: Huius copulatiuae utraque pars est uera, ergo tota uera. Idem enim necessario est necessarium et scimus quod necessarium est uerum; et haec similiter uera est, aliquid est impossibile; ergo tota uera.Contra: Ex hac sequitur aliquid impossibile et illud necessario est uerum et illud impossibile, ergo impossibile est necessario uerum.Solutio: Prima est multiplex secundum aequiuocationem eo quod hoc quod dico necessario potest esse nomen uel aduerbium secundum aequiuocationem; et in sensu nominis est sermo uerus; et si sit aduerbium, dicendum est ulterius quod relatiuum potest referre ad hoc quod dico impossibile, et // significatur sic quod impossibile de necessitate sit uerum, et hoc est falsum. Aut fiet relatio huic termino aliquid; et hoc potest esse dupliciter: prout hic subicitur, et sic est sermo falsus; aut prout sumitur communiter, et sic est sermo uerus, et significat quod aliquid de necessitate est uerum. Potest etiam fieri relatio ad propositionem hanc, aliquid est impossibile; et tunc significatur quod uerum sit de necessitate aliquid est impossibile.Inquantum addit consequentiam respectu signi praecedentis quia non solum dicit consequentiam sed etiam causam consequentiae, et propter hoc solet dici quod haec est falsa: ALIQUA INQUANTUM SUNT AEQUIVOCA SUNT UNIVOCA. Probatio: Aliqua inquantum sunt aequiuoca habent hoc nomen aequiuocum et rationem eandem secundum idem nomen; sunt autem uniuoca quorum // nomen idem est et ratio eadem secundum idem nomen; ergo aequiuoca inquantum sunt aequiuoca sunt uniuoca. Et aliter sic: aequiuoca inquantum sunt aequiuoca habent diuersam rationem secundum idem nomen et conuenit eis habere diuersam rationem secundum idem nomen et idem nomen cuius ratio est haec; et inquantum conuenit eis habere diuersam rationem secundum idem nomen cuius est ratio contingit eis eadem ratio et idem nomen cuius est illa ratio; et inquantum contingit eis habere eandem rationem et idem nomen cuius est illa ratio, sunt uniuoca; ergo a primo, aliqua inquantum sunt aequiuoca sunt uniuoca.Contra: Praedicatur oppositum de opposito.Solutio: Quia non sunt aequiuoca nisi quibus conuenit hoc nomen aequiuocata et sua ratio, et quibus haec conueniunt sunt uniuoca secundum nomen idem, potest haec concedi, «aliqua inquantum sunt aequiuoca sunt uniuoca.» Dico autem quod non dicitur oppositum de opposito. Dicendum est quod quamuis hoc sit inconueniens et falsum in formis absolutis, sicut album est nigrum, bonum est malum et in similibus, illud tamen contingit in his quae sunt ad aliquid, uerbi gratia, duplum et dimidium; dominus, seruus; pater et filius; et sic se habent aequiuoca et uniuoca. Dicuntur autem aequiuoca aequiuocata, et uniuoca uniuocata, et non uniuoca aequiuoca; sunt autem sub nomine uno necessario uniuoca aut sub nomine alio Et propter hoc aequiuoca sunt uniuocata; et etiam eo ipso quod sunt aequiuoca sunt uniuoca, cum non sit possibile aliqua esse aequiuocata nisi uniuocantur in hoc nomine, scilicet aequiuoca conueniente ipsis in sua ratione.Sed notandum quod non ualet: aliqua inquantum sunt uniuoca sunt aequiuoca, quia nihil prohibet uniuoca esse secundum idem nomen et non aequiuoca secundum nomen aliud; sed concedenda est haec, non inquantum sunt uniuoca sunt aequiuoca; non tamen propter hoc concedenda est haec, non inquantum aequiuoca sunt uniuoca, quia aequiuoca<tio> sub nomine uno est causa uniuocationis sub nomine alio.Sustinendo autem quod haec sit falsa, «aliqua inquantum sunt aequiuoca sunt uniuoca,» respondendum est probationi sic: concessis omnibus consequentiis usque ad hanc, «inquantum conuenit eis habere diuersam rationem secundum idem nomen contingit eis eadem ratio cum eodem nomine» assignando fallaciam secundum quid et simpliciter; habere enim hanc eandem rationem non est habere eandem rationem sed rationem differentem, sicut alibi manifestius est, defectus, posita ratione loco nominis sic, est homo mortuus, ergo est homo. Econuerso patet hic defectus posito nomine pro ratione sic, inquantum conuenit aliquibus esse aequiuoca conuenit eis eadem ratio.Per hoc patet // responsio ad aliam probationem; est enim haec interimenda, inquantum contingit eis hoc nomen aequiuoca et ratio eadem secundum hoc nomen conuenit eis eadem ratio secundum idem nomen; habere enim eandem rationem secundum hoc nomen non est habere eandem rationem, sicut ostensum est, sed diuersam, ut prius dixi.Simile est: ALIQUA INQUANTUM CONVENIUNT DIFFERUNT. Quod sic probatur: Aliqua inquantum // conueniunt sunt conuenientia, et inquantum sunt conuenienta sunt multa, et inquantum multa sunt sunt diuersa, et inquantum sunt diuersa differunt; ergo a primo, aliqua inquantum conueniunt differunt.Contra: Hic affirmatur oppositum de opposito.Solutio: Quia conuenientia est unitas fundata super multitudinem et ubi est multitudo ibi est diuersitas secundum numerum, quae diuersitas facit differentiam simpliciter, sequitur per causam formalem, «aliqua inquantum conueniunt differunt.» Et respondendum est huic argumento: «affirmatur oppositum de opposito,» sicut iam dixi: In eis quae sunt ad aliquid non est inconueniens, dicente Aristotele, «fatendum est non esse impossibile idem esse duplum et non duplum»; et causa huius est quia eorum respectus ducunt intellectum ad diuersa. Et propter hoc non est ibi oppositio nisi apparentis, sicut patet in proposito; est enim conuenientia unitas secundum qualitatem quae est species una fundata in numero differentibus. Unde secundum unum est conuenientia, secundum aliud differentia.Simile uidetur esse: ALIQUA INQUANTUM DIFFERUNT CONVENIUNT. Probatio: Aliqua inquantum differunt sunt differentia, et inquantum sunt differentia sunt, et inquantum sunt conueniunt; ergo aliqua inquantum differunt, conueniunt.Contra: Affirmatur oppositum de opposito.Solutio: Haec est falsa; non enim similiter se habet praecedenti. Potest enim esse differentia eorum quae non conueniunt, quamuis non possit esse conuenientia nisi eorum quae differunt. Et fallit ista consequentia: «inquantum sunt conueniunt,» quia conuenire in ente non est conuenire nisi forte secundum genus, et non dicimus aliqua conuenire propter hoc quod conueniunt in aliquo quod est unum secundum genus, sicut non dicimus esse aliqua similia per participationem qualitatum quae sunt idem secundum genus. In tali consequentia ponitur consequens; et est fallacia consequentis a positione consequentis, sic [autem] dicendo inquantum sunt in ente conueniunt, ergo conueniunt. Et est fallacia secundum quid et simpliciter sicut hic, conueniunt secundum genus, ergo conueniunt.Simile est: ALIQUA INQUANTUM SUNT DISSIMILIA SUNT SIMILIA. Probatio: Aliqua inquantum sunt // dissimilia conueniunt in dissimilitudine; et inquantum in hoc conueniunt, secundum hoc sunt similia; et si secundum hoc sunt similia, sunt similia; ergo a primo, aliqua inquantum sunt dissimilia sunt similia.Contra: Hic praedicatur oppositum de opposito.Solutio: Prima falsa est et fallit ista consequentia: sunt similia secundum dissimilitudinem, ergo sunt similia; sicut hic: bene iuro secundum hoc quod est me periurare, ergo bene iuro. Et patet omissio determinationis impropriae.Simile est: ALIQUA INQUANTUM SUNT SIMILIA SUNT DISSIMILIA. Probatio: Aliqua inquantum sunt similia sunt multa et inquantum sunt multa sunt diuersa et inquantum sunt diuersa sunt dissimilia, ergo a primo, aliqua inquantum sunt similia sunt dissimilia.Contra: Hic praedicatur oppositum de opposito.Solutio: Haec est falsa et fallit haec consequentia: «inquantum sunt diuersa sunt dissimilia,» quia dissimilitudo priuat conuenientiam qualitatis quae est specie una et diuersitas priuat unitatem secundum numerum. Et scimus quod ad priuationem identitatis secundum numerum non sequitur priuatio identitatis secundum speciem. Unde fallit haec consequentia incidente fallacia consequentis a positione consequentis.Item: HOMO INQUANTUM EST ANIMAL DIFFERT AB ASINO. Probatio: Homo inquantum est homo differt ab asino et inquantum est homo est animal, ergo homo inquantum est animal differt ab asino.Contra: In eo quod est animal conuenit cum asino.Idem est in omnibus terminis sic se habentibus, uerbi gratia, LOGICUS INQUANTUM CLERICUS DIFFERT A PHYSICO. Probatio: Logicus inquantum logicus differt a physico, inquantum est logicus est clericus, ergo inquantum est clericus differt a physico.Soluendum est in omnibus his dicendo quod non ualet, aliquod huiusmodi: «inquantum est homo differt ab asino et inquantum est homo est animal, ergo inquantum est animal differt ab asino»; sed est fallacia accidentis. Et est assignatum in proposito differt ab asino, homo est subiectum, animal est accidens; quamuis animal non accidit homini nec sit ei accidentale simpliciter, est tamen accidentale secundum quod ista duo comparantur ad tertium. Et omnino in talibus patet // defectus, cum ad differentiam respectu posterioris non sequitur differentia respectu prioris.Item: QUANTO ALIQUID MAIUS EST TANTO MINUS VIDETUR. Probatio: Quanto aliquid maius est tanto a remotiori uidetur, et quanto a remotiori uidetur tanto minus uidetur; ergo a primo, quanto aliquid maius est tanto minus uidetur.Sed eius oppositum sequitur, et ad // idem antecedens non sequitur opposita.Soluet aliquis dicendo quod fallit processus a primo ad ultimum incidente fallacia accidentis; assignatur enim idem inesse subiecto et accidenti quod alteri istorum non inest, scilicet, minus uideri alicui ut est sub diuersis dis- positionibus huius quod dico maius uidetur // a remotiori, quorum unum est subiectum in proposito, scilicet maius et aliud accidens, scilicet uideri a remotiori, et aliud est assignatum, scilicet minus uidetur. Et erit facilior assignatio huius fallaciae in proposito, si iste processus reducatur in similem apparentem sic: omne uisum a remotiori inquantum est uisum a remotiori minus uidetur; sed maius inquantum maius uisum est a remotiori; ergo maius inquantum maius minus uidetur.Aliter solet impediri iste processus sic: maius est respectiuum; et si suppleatur quod terminat eius respectum, sic, quanto aliquid maius minore tanto a remotiore uidetur, si idem suppleatur in propositione secunda sic, quanto a remotiori minore uidetur tanto minus uidetur, interimenda est. Si aliud suppleatur sic, quanto a remotiori uidetur tanto minus uidetur se ipso uiso a loco propinquiore, aut si non addatur quod terminat respectum, non est processus continuus et tunc non est necesse extrema coniungi.Aliter solet dici quod uideri aequiuoce significat, scilicet actu et habitu, secundum quod dicit Aristoteles: «uidere est aequiuocum ad habere uisum et uti uisu.» Et in prima propositione sumitur uidere pro eo quod uideri habitu est, et in secunda cum dicitur, quanto a remotiori uidetur tanto minus uidetur, sumitur uideri pro eo quod est uideri actu; et propter hoc non est medium unum per hoc quod possit extrema coniungi, quia solum est uox eadem et significatur diuersum.Idem potest dici hic: QUANTO MAGIS SITIS TANTO MINUS SITIS. Probatio: Quanto magis sitis, tanto maius potas, et quanto magis potas tanto minus sitis; ergo quanto magis sitis tanto minus sitis; et haec sequitur.Simile est: QUANTO MAGIS ES FOEDUS TANTO MINUS ES FOEDUS. Probatio: Quanto magis es foedus tanto magis te adornas; et quanto magis adornas te tanto minus es foedus; ergo quanto magis foedus est, tanto minus foedus es.Hoc tamen falsum.Solet solui processus per interemptionem primae consequentiae; nec conuenit hic distinguere sicut in praecedenti.Item: scias scientiam quae est collectio X principiorum et addiscas aliam quae est XX principiorum, et proponatur: QUANTO PLUS ADDISCIS TANTO MINUS SCIS. Probatio: Quanto illud est plus quod tu addiscis tanto illud est minus quod tu scis; ergo quanto plus addiscis tanto minus scis.Sed contra: Quanto plus addiscis tanto magis es sciens et quanto magis es sciens tanto minus es sciens, ergo quanto magis es sciens tanto minus es sciens.Solutio: plus aequiuoce significat intentionem qualitatis et quantitatis et minus remissionem. Et hoc est quod solet dici quod possunt esse nomina uel aduerbia. Si dicant intentionem et remissionem quantitatis uerus // est sermo, et sic sunt nomina. Si dicant intentionem et remissionem qualitatis, falsus est sermo, et sic sunt aduerbia.Siue addit consequentiae disiunctionem et aliquando est signum consequentiae quae est simpliciter et aliquando consequentiae ut nunc; sed cum eo est semper consequentia composita, sicut hic: //Sit Sortes modo albus et Plato niger, // cras autem econuerso. Inde: SIVE HOMO QUI EST ALBUS EST PLATO SIVE TU ES ASINUS TU ES CAPRA. Probatio: Haec est impossibilis, homo qui est albus est Plato, et haec similiter, tu es asinus. Et ex impossibili sequitur quidlibet, ergo prima uera.Sed contra: Cras erit haec uera, homo qui est albus est Plato; est igitur contingens, et ex contingenti non sequitur impossibile.Solutio: Siue est aequiuocum ad consequentiam simpliciter et ad consequentiam ut nunc. Si denotat consequentiam ut nunc, uera est conditionalis; quia nunc non potest antecedens esse uerum sine consequente. Si denotat consequentiam simpliciter, falsa est; et significatur te esse capram in quocumque tempore. Vera est ista propositio, homo qui est albus est Plato; sed interimenda est haec, «haec est impossibilis, homo qui est albus est Plato,» et non ualet: haec est impossibilis, iste homo qui est albus est Plato, ergo haec est impossibilis, homo qui est albus est Plato. Sed sequitur econuerso, quia si consequens est impossibile antecedens est impossibile et non conuertitur; cum non sequitur: si antecedens est impossibile consequens est impossibile. Sic ergo arguendo pono consequens.Posito quod per implicationem contrahatur li homo ad supponendum solum pro homine qui nunc est albus, concedenda est prima propositio sine disiunctione et haec est interimenda, «cras erit haec uera, homo qui est albus est Plato,» quia numquam, sicut nec haec, Sortes est Plato.Qualecumque et omne nomen huiusmodi potest exponi dupliciter: per copulatiuam coniunctionem aut per hanc coniunctionem siue; unde dupliciter potest exponi iste sermo: QUALECUMQUE EST ALIQUID SI IPSUM EST ALBUM TALE EST ALIQUID SI IPSUM EST NIGRUM. Uno modo sic: album est aliquid si ipsum est album, et tale est aliquid si ipsum est nigrum; et nigrum est aliquid si ipsum est album, et tale est aliquid si ipsum est nigrum; et medium est aliquid si ipsum est album, et tale est aliquid si ipsum est nigrum; [et nigrum est aliquid si ipsum est nigrum etc., et medium est aliquid si ipsum est nigrum etc.], ergo qualecumque etc.Et alio modo sic: siue album siue nigrum siue medium est aliquid si ipsum est album et tale est aliquid si ipsum est nigrum; ergo qualecumque est aliquid si ipsum est album etc.Contra: Qualecumque est aliquid si ipsum est album tale est aliquid si ipsum est nigrum; ergo qualicumque colore efficitur si ipsum est album tali colore efficitur aliquid si ipsum est nigrum; sed albo colore efficitur aliquid si ipsum est album; ergo albedine efficitur aliquid si ipsum est nigrum.Solutio: Quidam putant hanc soluere distinguendo tale est aliquid eo quod li tale potest construi cum hoc uerbo est ex parte <apposito aut ex parte> suppositi; et secundum hoc est haec necessaria, tale est aliquid; et illa conditionalis per consequens, tale est aliquid si ipsum est nigrum eo quod necessarium sequitur ad quodlibet, et haec totalis, «qualecumque etc.,» siue exponitur // per conditionem siue per copulationem, quia istae duae conuertuntur, tale est aliquid et aliquid est tale; et cum necessario nihil conuertitur nisi necessarium. Sed haec est necessaria, tale est aliquid; ergo haec est necessaria, aliquid est tale. Et tunc erit conditionalis necessaria cuius consequens est illud, aliquid est tale, sicut et ista in qua sequitur haec, tale est aliquid. Unde haec differens constructio non facit differentiam in proposito quantum ad uerum et eius oppositum.Dicatur igitur aliter quod haec est multiplex, tale est aliquid si ipsum est nigrum, eo quod potest fieri relatio ei quod dico tale uel ei quod dico aliquid. Facta relatione ei quod dico aliquid sic, tale est aliquid si aliquid est nigrum, est sermo falsus nisi uelimus dicere quod haec sit necessaria, tale est aliquid. Facta relatione ei quod dico tale sic, tale est aliquid si tale est nigrum, est sermo uerus. Sequitur enim naturaliter: si tale est nigrum tale est aliquid, quocumque demonstrato.Similiter dicendum est ad illud, UBICUMQUE EXISTENS EST ALIQUID SI IPSUM EST ROMAE IBIDEM EXISTENS EST ALIQUID SI IPSUM EST PARISIUS. Quod sic probatur: Oxoniae existens est aliquid, // si ipsum est Romae ibidem existens est aliquid, scilicet Rome, si ipsum est Parisius ... , et sic de similibus; ergo ubicumque, etc., ibidem, etc.Contra: ex hoc sequitur, ubicumque existit aliquid si ipsum est Romae ibidem existit aliquid si ipsum est Parisius; et illud est falsum, et falsum non sequitur nisi ex falso.Illud soluitur sicut praecedens. Potest enim distingui quod participium potest construi cum uerbo ex parte suppositi uel ex parte appositi. Illud tamen non habet locum in proposito eo quod conuertuntur, ibidem existens est aliquid et // aliquid est existens ibidem. Unde dico sicut ad praecedens quod potest fieri relatio ei quod dico aliquid, et sic est falsa; aut huic toti existens ibidem, et sic est uera.Idem accidit in omnibus huiusmodi, uerbi gratia, QUODCUMQUE EST ALIQUID SI EST HOMO IDEM EST ALIQUID SI EST ALBUS. QUOTCUMQUE SUNT ALIQUOT SI IPSA SUNT VII TOT SUNT EADEM SI IPSA SUNT DUO. QUANTUMCUMQUE EST ALIQUID SI IPSUM EST BICUBITUM TANTUM EST ALIQUID SI IPSUM EST MONACUBITUM.Exponitur autem similiter istis hoc quod dico quotienscumque, et ex hoc patet solutio huiusmodi: QUOTIENSCUMQUE FUISTI SEDENS TOTIENS FUISTI HOMO. Probatio: In a fuisti sedens et tunc fuisti homo, et in b, et in c, et sic de singulis; ergo prima uera.Vel sic: Haec est falsa, aliquotiens fuisti sedens et tunc non fuisti homo, ergo haec est uera, quotienscumque fuisti sedens totiens fuisti homo.Sed contra: Quotienscumque fuisti sedens totiens fuisti homo, sed bis fuisiti sedens, ergo bis fuisti homo.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «haec est falsa, aliquotiens fuisti sedens et tunc non fuisti homo, ergo haec est uera, quotienscumque fuisti sedens totiens fuisti homo.» Non enim opponuntur eo quod non similiter est affirmatio et negatio. Et non ualet: «in a fuisti sedens et tunc // fuisti homo, et in b, et sic de singulis, ergo quotienscumque fuisti sedens totiens fuisti homo.» Commutatur enim continua quantitas in discretam et est causa apparentiae in proposito similis figuratio secundum dictionem inter haec, quotienscumque et quantumcumque.Nisi consequentiam denotat cum negatione, sicut patet hic: NULLUS HOMO LEGIT PARISIUS NISI IPSE SIT ASINUS. Quod sic probatur: Haec est falsa, aliquis homo legit Parisius nisi ipse sit asinus; ergo eius opposita est uera, haec scilicet, nullus homo legit Parisius etc..Sed contra: Haec est necessaria, homo non est asinus, et haec contingens, nullus homo legit Parisius; et ex necessario non sequitur contingens.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «haec est falsa, aliquis homo legit Parisius nisi ipse sit asinus; ergo haec est uera, nullus homo etc.«. Haec enim non opponitur illi, cum sit affirmatiua simpliciter et illa similiter. Sed ei opponitur ista, non aliquis homo legit Parisius nisi ipse sit asinus. Uno modo est multiplex secundum compositionem et diuisionem; et est composita sic: «non aliquis homo legit Parisius nisi ipse sit asinus,» et est uera; negat enim consequens sequi ab antecedente, et secundum hoc dicitur negatio esse consequentiae. Diuisa autem sic: «non aliquis homo legit Parisius, nisi ipse sit asinus», et falsa; stat enim negatio in uerbo consequentis negando ipsum prout est contingens, et in hoc sensu est conditionalis affirmatiua et denotatur contingens sequi ad necessarium.Item: NIHIL EST VERUM NISI IPSUM SIT FALSUM. Probatio: Haec est falsa, aliquid est uerum nisi ipsum sit falsum, ergo prima uera.Sed contra: Aliquid non est falsum est possibile, et nihil est uerum est impossibile; et ex possibili non sequitur impossibile.Solutio: Prima est falsa simpliciter et haec distinguenda est, non aliquid est uerum nisi ipsum sit falsum, sicut patet in praecedenti.Item: SORTES DECIPITUR NISI DECIPIATUR. Credat Sortes se decipi. Probatio: Sortes credit se decipi et illud est falsum nisi decipiatur; ergo Sortes credit falsum nisi decipiatur; sed qui credit // falsum decipitur; ergo Sortes decipitur nisi decipiatur.Sed contra: Oppositum non sequitur ad suum oppositum.Solutio: Prima est falsa et haec similiter. «Sortes credit falsum nisi decipiatur»; et non ualet: «Sortes credit se decipi et illud est falsum nisi decipiatur, ergo credit falsum nisi decipiatur.» Est enim idem isti: Sortes credit hoc falsum, se decipi nisi decipiatur, ergo credit falsum nisi decipiatur, in quo manifesta est omissio determinationis impropriae; cum oppositum sequatur sic: si Sortes credit // hoc falsum nisi decipiatur, hoc est falsum nisi decipiatur; et si hoc est falsum nisi decipiatur, cum hoc sit ipsum decipi falsum est ipsum decipi nisi decipiatur; et si falsum est ipsum decipi nisi decipiatur non decipitur nisi decipiatur; et si non decipitur nisi // decipiatur, non credit falsum nisi decipiatur; ergo a primo, si Sortes credit hoc falsum nisi decipitur non credit falsum nisi decipitur.Idem est: SORTES DICIT FALSUM NISI DICAT FALSUM. Dicat Sortes se dicere falsum. Probatio: Sortes dicit se dicere falsum et hoc est falsum nisi dicat falsum; ergo prima uera.Contra: Oppositum sequitur ad suum oppositum etc.Solutio: Prima est falsa et fallit probatio, et est fallacia secundum quid et simpliciter ex omissione determinationis impropriae. Et sequitur oppositum sic: si Sortes dicat hoc falsum nisi dicat falsum, hoc est falsum nisi dicat falsum; et si hoc est falsum nisi dicat falsum, cum hoc sit Sortem dicere falsum, ergo falsum est Sortem dicere falsum nisi dicat falsum; et si falsum est Sortem dicere falsum nisi dicat falsum, Sortes non dicit falsum nisi dicat falsum. Patet ergo quod non sequitur: dicit hoc quod est falsum nisi dicat falsum, ergo dicit falsum nisi dicat falsum.NIHIL EST VERUM NISI IN HOC INSTANTI. Probatio: Si hoc est uerum est uerum in hoc instanti siue illud et sic de quolibet, ergo nihil est uerum nisi in hoc instanti.Contra: Ex hoc sequitur te esse asinum non est uerum nisi in hoc instanti, ex quo sequitur quod te esse asinum est uerum in hoc instanti.Sustinendo quod nisi potest teneri exceptiue distinguendum est quod potest denotare consequentiam simplicem, et sic est falsa, eo quod antecedens potest esse uerum sine consequente; et ratio huius: Conclusio exigit oppositum. Vel consequentiam ut nunc, et sic est uera, quia non potest antecedens nunc esse uerum sine consequente. Et eodem modo accidit in hac:SI ALIQUID EST VERUM EST VERUM IN HOC INSTANTI, quae ex illa sequitur, quod potest ibi esse consequentia ut nunc uel simpliciter per consequentiam econtrario. Et sequitur: «nihil est uerum nisi in hoc instanti, ergo te esse asinum non est uerum nisi in hoc instanti»; et haec est uera conclusio, sumpta consequentia ut prius dixi, et etiam, si sit consequentia simpliciter, cum antecedens sit necessarium. Sed non ualet: te esse asinum non est uerum nisi in hoc instanti, ergo te esse asinum est uerum [nisi] in hoc instanti; sed est fallacia secundum quid et simpliciter. Significat enim [quod] haec propositio, te esse asinum est uerum in hoc instanti sub conditione et conuertitur isti: si te esse asinum est uerum est uerum in hoc instanti, ex qua non sequitur te esse asinum est uerum in hoc instanti; conditionalis enim non ponit alterum extremorum.Concesso quod nisi potest teneri exceptiue ut prima propositio sit aequalis isti: nihil est uerum in aliquo instanti praeter quam in hoc, concedenda est haec; et non sequitur, ergo te esse asinum non est uerum in aliquo instanti praeter quam hoc, quod manifestum est, cum expositio prioris propositionis sit haec, nihil est uerum in ali[qu]o instanti quam in hoc instanti, et aliquid est uerum in hoc instanti. Et expositio conclusionis est haec, te esse asinum non est uerum in alio instanti ab hoc, et est uerum in hoc. Quamuis ad negationem sequitur negatiua sic: nihil est uerum in aliquo alio instanti ab hoc, ergo te esse asinum non est uerum in aliquo alio instanti ab hoc, non tamen affirmatiua sequitur ad affirmatiuam sic: aliquid est uerum in hoc instanti, ergo te esse asinum est uerum in hoc instanti. Et de quo non est uera expositio non est uerum expositum. Patet igitur quod non sequitur: nihil est uerum in aliquo instanti praeter quam in hoc, ergo te esse asinum non est uerum in aliquo instanti praeter quam in hoc; sed est ibi fallacia consequentis, sicut in exponentibus.Cum disiunctione accidit difficultas in talibus: NECESSARIUM EST TE SEDERE VEL NON SEDERE. Et probatur sic: Haec est necessaria, // tu sedes uel non sedes, ergo eius dictum, scilicet te sedere uel non sedere.Contra: Utrumque istorum est contingens. Et praeter hoc non est necessarium te sedere, ergo necessarium est te non sedere.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem et falsa in sensu diuisionis eo quod significat alterum istorum esse necessarium, cum utrumque sit contingens. In sensu compositionis uera est; et non tenet, «utrumque istorum est contingens, ergo non est necessarium compositum;» potest enim antecedens esse contingens et consequens necessarium. Nec ualet: «necessarium est te sedere uel non sedere; sed non est necessarium te sedere // ergo necessarium est te non sedere» secundum quod sermo est compositus. Sed sequitur: necessarium est te non sedere, ergo non est necessarium te sedere; et non conuertitur, cum ad negationem non sequitur affirmatio. Sic ergo arguendo, pono consequens.Simile est: OMNE ANIMAL EST RATIONALE VEL IRRATIONALE. Probatur inductiue et improbatur sic: Non omne animal est rationale, ergo omne animal est irrationale.Et distinguendum est; est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et falsa in sensu diuisionis, quamuis in hoc sensu sit quaelibet singularis uera. Et fallit probatio eo quod respectu utriusque partis disiunctorum fit insufficiens inductio In sensu compositionis uera est et non sequitur: «non omne animal est rationale ergo omne animal est irrationale»; sed sequitur econuerso, et non sic; ad negationem enim non sequitur affirmatio. Sic ergo arguendo, pono consequens.Item: sit a Sortem esse, et solum illud dicat Sortes, b Platonem esse; c hoc totum disiunctum, Sortem esse uel Platonem esse; et proponatur: SORTES DICIT C. Probatio: Sortes dicit a uel b; sed a uel b est c; ergo Sortes dicit c.Sed contra: c est totum disiunctum et nullum tale dicit Sortes, ergo etc.Solutio: Prima est falsa et haec est multiplex secundum compositionem et diuisionem, Sortes dicit a uel b, et falsa in sensu compositionis, et uera in sensu diuisionis, et sic est haec falsa, a uel b est c, et uera est in sensu compositionis. Unde utraque sumpta in eodem sensu sequitur conclusio, sed altera praemissarum est falsa. Unde una sumpta in uno sensu et altera in alio sensu, nihil ex eis sequitur eo quod impertinentes sunt et non communicantes in medio.An habundat super disiunctionem eo quod cum disiunctione denotat electionem, gratia cuius exigit uerbum pertinens ad motum animi. An semel posita disiungit inter opposita. An bis posita disiungit inter proposita; et fallit ab an semel posita ad an bis positam et econuerso sic: tu scis an Sortes currit, ergo tu scis an Sortes currit an Plato currit; tu scis Sortem currere uel non currere, ergo tu scis Sortem currere uel Platonem currere. Et econuerso sic: tu scis an Sortes currat an Plato currat, ergo tu scis an Sortes currit in distantia; tu scis Sortem currere uel Platonem currere, ergo tu scis Sortem currere uel non currere.Solet etiam dici quod fallit ab an praeposita signo uniuersali ad an postpositam // eidem signo: Tu scis an omnis homo currit, ergo tu scis omnis homo an currit; quod tamen non est uerum, cum non sit dictum grammatice, tu scis omnis homo an currit, eo quod disiungit inter complexiones.Sed fallit ab an praeposita signo uniuersali ad an praepositam signo particulari sic: tu scis an omnis homo currit, ergo tu scis an aliquis homo currit. Quamuis enim necessaria sit consequentia affirmatiuae ad affirmatiuam, est tamen defectus in consequentia negatiuae ad negatiuam, sic: tu scis non omnem hominem currere, ergo tu scis non istum hominem currere. Est tamen apparentia eo quod tenet conuersa consequentia. Unde hic incidit fallacia consequentis.Fallit etiam ab an praeposita signo particulari ad an praepositam signo uniuersali, sic: tu scis an aliquis homo currit, ergo tu scis an omnis homo currit, cum non sequatur affirmatiua ad affirmatiuam, sic: tu scis aliquem hominem currere, ergo tu scis omnem hominem currere; sed econuerso sequitur.Item fallit a magis communi ad minus commune cum hac dictione an, sic: tu scis an animal currat ergo tu scis an homo currat, cum non sequitur: tu scis animal currere ergo tu scis hominem currere. Sed sequitur econuerso, scilicet: tu scis an homo currit ergo tu scis an animal currit. Tamen non sequitur: tu scis nullum hominem currere // ergo tu scis nullum animal currere.Item fallit processus cum hac dictione an ab uno priuatione oppositorum ad aliud, sic: tu scis an Sortes sit uidens, ergo tu scis an Sortes sit caecus, cum non sequitur: tu scis Sortem non esse uidentem, ergo tu scis Sortem esse caecum. Sed econuerso sequitur. Similiter accidit in contrariis, uerbi gratia: tu scis an rex Indie sit albus, ergo tu scis an rex Indie sit niger. Fallit etiam sicut illud: tu scis regem Indie non esse album, ergo tu scis Indie regem esse nigrum. Et causa est quod possumus dubitare unum contrariorum et scire reliquum esse falsum. Et idem accidit in priuatione oppositis.Ex his patet quod non ualet: tu scis an de mentiente sit falsum Sortem esse ipsum, ergo tu scis an de mentiente sit uerum Sortem esse ipsum. Et sic patet solutio sophismatis quod sequitur.Mentiatur Sortes uel Plato et nescias utrum illorum, et proponatur: TU SCIS AN DE MENTIENTE SIT FALSUM SORTEM ESSE IPSUM. Et probatur sic: Tu scis non esse falsum de mentiente Sortem esse ipsum quia casu contingente quod Sortes mentiatur, non est falsum de mentiente Sortem esse ipsum, immo uerum; et casu contingente quod Plato mentiatur, non est falsum de mentiente Sortem esse ipsum, quia neque uerum neque falsum, cum Platonem mentiri de Sorte neque sit uerum neque falsum; et non sunt plures casus, et hoc scis, et u // troque casu non est falsum de mentiente Sortem esse ipsum; ergo tu scis non esse falsum de mentiente Sortem esse ipsum; et ita tu scis esse falsum uel non esse falsum de mentiente Sortem esse ipsum; ergo tu scis an de mentiente sit falsum Sortem esse ipsum.Sed contra: Tu scis an de mentiente sit falsum Sortem esse ipsum, ergo tu scis an de mentiente sit uerum Sortem esse ipsum; sed hoc est falsum. Vel aliter sic: tu scis an de mentiente sit falsum Sortem esse ipsum; ergo tu scis an de mentiente sit falsum ipsum esse Sortem, et hoc iterum est falsum; non enim de mentiente scis esse falsum ipsum esse Sortem, quia casu contingente quod Sortes mentitur uerum est de mentiente Sortem esse ipsum, et casu contingente quod Plato mentitur falsum est de mentiente ipsum esse Sortem; et tu nescis uter casus contingat; tu nec scis de mentiente non esse falsum ipsum esse Sortem, sed dubitas, sicut et eius oppositum, cum non sit possibile dubitare unum contradictoriae oppositorum nisi dubites reliquum.Solutio: Haec est uera, «tu scis an de mentiente sit falsum Sortem esse ipsum,» et non sequitur, «ergo, tu scis an de mentiente sit uerum Sortem esse ipsum», cum non sequitur: tu scis non esse falsum de mentiente Sortem esse ipsum, ergo scis esse uerum de mentiente Sortem esse ipsum; sed econuerso. Unde hic est fallacia consequentis sicut hic: tu scis non esse falsum de pariete te esse asinum, ergo scis esse uerum de pariete te esse asinum. Nec ualet: tu scis an de mentiente sit falsum Sortem esse ipsum, ergo tu scis an de mentiente sit falsum ipsum esse Sortem, cum non sequatur: non est falsum de mentiente Sortem esse mentientem, ergo non est falsum de mentiente mentientem esse Sortem; sed fallit sicut illud: non est falsum de pariete Sortem esse parietem, ergo non est falsum de pariete parietem esse Sortem. Est enim falsum de pariete parietem esse Sortem sicut de suo subiecto, et non est falsum de pariete Sortem esse parietem eo quod de pariete non est haec enuntiatio, et propter hoc non est uerum de pariete neque falsum. Iam patet quod a et b conuertuntur et a est falsum de c,; non tamen de c est b falsum, sit a Sortem esse parietem, b parietem esse Sortem, c Sortes.Item, dubitet Plato utrum Sortes sciat aliquid de eo et similiter Sortes dubitet utrum Plato sciat aliquid de eo et proponatur: SORTES SCIT AN PLATO SCIAT AN SORTES SCIAT AN PLATO SCIAT ALIQUID DE EO. Et probatur sic: Sortem scire an Plato sciat aliquid de eo, scilicet de Sorte, est quoddam falsum; et Sortes scit quod nullum falsum scitur, ergo Sortes scit Platonem non scire Sortem // scire an Plato sciat aliquid de eo; ergo // Sortes scit an Plato sciat an Plato sciat etc.Sed contra: Sortes neque scit Platonem scire neque non scire aliquid de eo; non ergo Sortes scit an Plato sciat an Sortes sciat an Plato sciat aliquid de eo.Solet distingui quod potest fieri relatio huic termino Sortes et sic est sermo falsus; uel huic termino Plato et sic est sermo uerus. Et dico quod falsa est utroque modo facta relatione et est sicut hic et si dicatur, Sortes scit an Plato sciat aliquid de eo, scilicet Sorte; haec enim est uera, sicut praedictum est, et altera falsa utroque modo. Quamuis enim Sortes sciat Platonem scire aliquid de Platone, non tamen scit Plato Sortem scire illud, quia sic sciret Plato Sortem scire aliquid de Platone, quod est contra institutionem; ergo Platonem scire an Sortes sciat an Plato sciat aliquid de Platone est falsum, et ita Sortes non scit an Plato sciat an Sortes sciat an Plato sciat aliquid de eo. Et sic manifestum est quod est sermo falsus facta relatione ei quod dico Plato, et scimus quod est falsa, facta relatione ei quod dico Sortes.Et fallit hoc argumentum: «Sortes scit quod nullum falsum scitur, ergo Sortes scit quod hoc falsum non scitur a Platone, Sortem scire an Plato sciat aliquid de Sorte.» Dubitat enim Sortes an Plato sciat illud. Possumus enim scire in uniuersali, et dubitare tamen in particulari, ut hic: tu scis omnem mulam esse sterilem et tamen potes dubitare de hac. Similiter, scis quod nullum falsum scitur et tamen <potes> dubitare de hoc an hoc falsum sciatur scilicet, eo quod dubitas an hoc sit falsum. Et est in huiusmodi omnibus fallacia accidentis, quia unum praedicatur essentiale et reliquum accidentale, sicut hic: tu scis an omnis homo uiuens uiuat et pater tuus est uiuens, ergo tu scis an pater tuus uiuat; tu scis an omne album sit album et est album quod est in sinu meo, ergo tu scis an hoc sit album.Item: TU SCIS AN OMNE ANIMAL SIT RATIONALE AN ILLUD SIT IRRATIONALE. Probatur inductiue et improbatur sic: Huius disiunctiuae utraque pars est falsa ergo tota falsa eo quod an disiungit inter propositiones et utraque propositio est falsa et propter hoc disiunctiua inter eas est falsa.Solutio: Prima est falsa et fallit illud argumentum: «tu scis an hoc animal sit rationale an illud sit irrationale et sic de singulis; ergo tu scis an omne animal sit rationale an illud sit irrationale.» Sed est fallacia consequentis a positione consequentis. Nec est sufficiens inductio; quamuis enim sit sufficiens inductio respectu huius disiunctiuae, rationale uel irrationale, non tamen est sufficiens inductio respectu alterius partis disiunctiuae quod opportet quatenus probetur ista disiunctiua, tu scis an omne animal sit rationale an illud sit irrationale.Illud simile est: TU SCIS AN OMNIS HOMO SIT SORTES AN DIFFERAT A SORTE. Et patet responsio in praecedenti.Simile est: TU SCIS OMNE ANIMAL ESSE RATIONALE VEL IRRATIONALE. Hic tamen est multiplicitas secundum compositionem et diuisionem, et non in praecedenti. Sic probatur: Haec propositio est uera, omne // animal est rationale uel irrationale et hoc scis, ergo eius dictum scis, scilicet, omne animal esse rationale uel irrationale.Contra: Haec est quaedam disiunctio cuius utraque pars est falsa, ergo etc.Solutio: Haec est multiplex secundum compositionem et diuisionem, scilicet omne animal est rationale uel irrationale. Et haec similiter, «tu scis omne animal esse rationale uel irrationale». Et est uera in sensu compositionis et falsa in sensu diuisionis, «tu scis omne animal esse rationale uel irrationale.» Et uidetur alicui quod similis multiplicitas est hic sicut in praecedentibus, sed hoc non est uerum; sunt enim disiunctiuae uerae. Et omnino in disiunctiuis non est haec multiplicitas, sed in his quae sunt de disiuncto subiecto uel // praedicato.Item: TU SCIS ALIQUID ESSE QUOD NON SCIS ESSE. Probatio: haec est uera, aliquid est quod non scis esse et hoc scis ergo eius dictum scis; et ita scis aliquid esse quod non scis esse.Sed contra: Oppositum sequitur ad suum oppositum;. ex hac sequitur, tu scis aliquid esse et illud non scis esse.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et uera in sensu compositionis, quia significat quod scis hanc propositionem, aliquid esse quod non scis esse. Sensus diuisionis est: «tu scis aliquid esse, quod non scis esse,» et haec est falsa. Dicendum est cum dicitur «haec est uera, aliquid est quod non scis esse« quod hic est duplex propositio quarum utraque non potest sciri, scire sumpto uniformiter; sed potes scire aliquid esse in uniuersali quod non scis esse in particulari et in ratione propria.Ne est aequiuocum. Aliquando sumitur pro ut non, aliquando pro ut; et per hoc soluitur hoc sophisma: DEUS VULT NE FACIAS MALUM ET DEUS PROHIBET NE FACIAS MALUM, ERGO IDEM VULT ET PROHIBET.Sed quod prohibet non uult, ergo idem uult et non uult.Solutio: Distinguendum est quod ne potest sumi pro ut non et sic est haec uera, Deus uult ne facias malum; uel pro ut et sic est haec uera, Deus prohibet ne facias malum; et sic non est idem quod uult et quod prohibet.Item: TU VIS NE TIBI CONCLUDATUR, ET CAVES NE TIBI CONCLUDATUR, ERGO IDEM VIS ET CAVES.Sed contra: Quod caues non uis; ergo idem uis et non uis.Idem dicitur hic et superius.Solet etiam distingui tu caues ne tibi concludatur eo quod hoc uerbum caues potest sumi transitiue uel absolute, et ita aequiuoce. Et si absolute sumitur, uera est, quamuis sumitur ne pro ut non. Et est intentio sermonis, tu caues hoc fieri ut non tibi concludatur.Negatio duplex est: termini scilicet, quae facit terminum infinitum et orationis, quae facit orationem negatiuam; et praeter hoc est terminus priuatiuus. Et haec sic se habent secundum ordinem: Ad terminum enim infinitum sequitur negatio sic: homo est non iustus, ergo homo non est iustus; et non conuertitur, cum ex negatione non sequitur affirmatio. Et sic se habet priuatio respectu negationis et respectu infiniti; sequitur enim: est iniustus, ergo non est iustus; et non conuertitur. Et similiter sequitur: est iniustus, ergo est non iustus; // et non conuertitur, ut dicit Aristoteles. Similiter se habent secundum consequentiam affirmatio et negatio praedicati infiniti ad affirmationem et negationem de utroque termino finito ut priuationes; ad utriusque enim affirmationem sequitur alterius negatio, et non conuertitur, cum ex negatione non sequitur affirmatio. *Et quod nunc dicitur uerum est siue enuntiemus de singulari siue de uniuersali uniuersaliter siue non uniuersaliter subiciendo finitum uel infinitum; praedicatis enim differentibus secundum finitum et infinitum in quatuor propositionibus participantibus subiectum idem tenet consequentia econuerso, ita scilicet quod ad utriusque affirmationem sequitur alterius negatio* Ex his manifestum est quae sit consequentia propositionis habentis negationem ad praedicatum ad propositionem quae habet negationem ad compositionem de eodem subiecto.Et quia fieri potest negatio praeposita subiecto et postposita, uidendum est utrum hoc facit differentiam et quia negatio praeposita termino communi negat uniuersaliter in suis suppositis et postposita particulariter, et quando subicitur uniuersale uniuersaliter accidit econuerso, manifestum est ergo quod haec diuersitas facit differentiam in consequentiis.Notandum est quod ex particulari non sequitur uniuersale, sed econuerso. Unde ad negationem postpositam ei quod subicitur uniuersaliter sequitur negatio eidem praeposita, et non conuertitur. Et ad negationem praepositam ei quod subicitur non uniuersaliter sequitur negatio eidem praeposita, et non conuertitur. In ea uero in qua singulare subicitur conuertitur negatio praeposita et postposita, quod significat Aristoteles cum dicit in singularibus, «si uerum est interrogatum negare, uerum est etiam affirmare». Habent autem intelligi praedictae // consequentiae cum uerbo sustantiuo de praesenti; fallunt enim quaedam illarum cum uerbis adiectiuis sic: est uidens iniustum siue non iustum, ergo est non uidens iustum; et cum uerbo sustantiuo de praeterito et futuro sic: tu fuisti iniustus siue non iustus, ergo tu non fuisiti iustus; eris iniustus siue non iustus, ergo non eris iustus. Et quamuis cum uerbo substantiuo de praesenti ad priuationem sequitur negatio, non tamen: a est dissimile b, ergo non est simile b, sit a iste homo, b aliquis homo. Nec similiter: a est inaequale b, ergo a non est aequale b, sint a et b idem quod prius fuerunt. Item: a non est b et tamen b est a, sit a aliquis homo; et b Sortes.Item: Fallit consequentia negando ab inferiori ad superius cum negatione sequente utrumque, sic: hoc animal non currit, ergo animal non currit, cum impossibile sit oppositum consequentis stare cum antecedente. Sunt enim opposita: omne animal currit et hoc animal non currit. Habet autem haec regula intelligi quando negatio praecedit utrumque et quia magis commune negatum inferius est minus communi negato, cum in affirmationibus et negationibus est ordo contrarius, fallit consequentia utrobique praeposita negatione termino, sic: nullus homo est nullum animal, ergo nullus homo est nullus asinus. Ex hoc patet solutio ad hoc sophisma:NULLUS HOMO NULLUM ANIMAL EST. [VERUM EST DE NIHILO // NIHIL EST VERUM] Probatio et improbatio patent.Et soluendum est dicendo quod quaelibet istarum est uera. Et non ualet: nullus homo est nullum animal, ergo nullus homo nullus asinus est; sed est fallacia consequentis. Sequitur enim: si homo est nullum animal, homo est nullus asinus; et non conuertitur. Sic ergo arguendo, pono consequens, nullus homo est nullum animal, ergo nullus homo est nullus asinus; id est, destruitur antecedens. Et praeter hoc, nullus homo est nullum animal conuertitur isti, omnis homo est aliquod animal; et hoc, nullus homo est nullus asinus conuertitur isti, omnis homo est aliquis asinus; et scimus quod non sequitur: omnis homo est aliquod animal, ergo omnis homo est aliquis asinus. Sequitur autem econuerso et non sic, cum possit habere aliam causam ueritatis. Sic ergo arguendo, pono consequens.Et similiter accidit hic: NULLUS HOMO NULLUM ANIMAL EST; ERGO NULLUM ANIMAL NULLUS HOMO EST. Sequitur enim: si est nullum animal est nullus homo et non conuertitur. Arguendo sic, nullus homo est nullum animal, ergo nullum animal est nullus homo, destruitur antecedens. Patet etiam defectus in eorum conuertibilibus, cum non sequitur: omnis homo est aliquod animal ergo omne animal est aliquis homo. Sic ergo arguendo, pono consequens. Ex hoc patet solutio huius:NULLUS HOMO NULLUS HOMO EST. Est enim uera simpliciter. Et non ualet: nullus homo nullus homo est, ergo nullus homo nullus homo albus est. Est enim negatio superioris in minus quam negatio inferioris; et a minus communi ad magis commune non sequitur praeponendo utrique negationem. Et ex hoc patet responsio ad illud.NIHIL NIHIL EST siue NIHIL NULLA RES EST. Quod sic probatur: Haec est falsa, aliquid nihil est; ergo haec est uera, nihil nihil est.Contra: Nihil nihil est, ergo nihil nulla substantia est.Solutio: Prima est uera simpliciter. Et non ualet: nihil nihil est, ergo nihil nulla substantia est.Idem est ista: DE NIHILO NIHIL EST VERUM. Probatio: Haec est falsa de aliquo, nihil est uerum; ergo prima uera. Et praeter hoc, de quolibet aliquid est uerum haec est uera; ergo sua conuertibilis, haec scilicet, de nihilo nihil est uerum.Sed contra: De nihilo nihil est uerum, ergo de nihilo non est hoc uerum, demonstrato Sortem esse aliquem; et ita de quolibet hoc est uerum. Et hoc est impossibile.Solutio: Prima est uera et non ualet: «de nihilo nihil est uerum, ergo de nihilo non est hoc uerum»; sequitur enim: si de aliquo nihil est uerum, ergo de aliquo non est hoc uerum; et non conuertitur. Sic igitur arguendo // destruitur antecedens. Et praeter hoc, prima conuertitur isti, de quolibet aliquid est uerum, et conclusio isti, de quolibet hoc est uerum. Et scimus quod non sequitur: de quolibet aliquid est uerum, ergo de quolibet hoc est uerum; sed sequitur econuerso et sic non, cum possit habere aliam causam ueritatis. Sic ergo arguendo, pono consequens.Notandum quod quamuis haec sit uera, de nihilo nihil est uerum, haec tamen est falsa, nihil de nihilo est uerum, quod manifestum est, cum sit conuertibilis isti, quidlibet de aliquo est uerum, et etiam cum sua contradictoria sit uera, haec scilicet, aliquid de nihilo est uerum.Simile est in parte: NULLUS HOMO EST OMNIS HOMO. Probatur inductiue et per falsitatem suae contradictoriae.Sed contra: Nullus homo est omnis homo, ergo nullus homo est homo.Solutio: // Prima uera et non ualet: «nullus homo est omnis homo, ergo nullus homo est homo»; sed est fallacia consequentis a destructione antecedentis.Item, cum negatio consequentiam impediat ab inferiori ad superius, ad negationem totius copulatiuae non sequitur negatio alterius partis; est enim copulatiua in minus quam altera pars. Ex hoc patet responsio ad illud:.NON ALIQUID EST ET TU ES ASINUS. Probatio: Haec est falsa, aliquid est et tu es asinus, ergo illa est uera.Sed contra: Non aliquid est et tu es asinus, ergo non aliquid est.Solutio: Hoc argumentum non ualet: «haec est falsa, aliquid est et tu es asinus, ergo haec est uera, non aliquid est et tu es asinus«; cum dicit Aristoteles, «In talibus non est necesse hanc esse ueram, illam uero falsam.» Concesso tamen quod sequitur, distinguenda est conclusio; est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et est sensus diuisionis: «non aliquid est, et tu es asinus»; et sic est falsa et cadit negatio super primam partem. Sensus compositionis exprimitur proferendo hunc sermonem continue, et in hoc sensu uera est. Sic non sequitur, aliquid est et tu es asinus; et non sequitur, non aliquid est siue nihil est; sequitur enim: si aliquid est et tu es asinus aliquid est; et non conuertitur. Sic ergo arguendo: non aliquid est et tu es asinus, ergo non aliquid est, destruitur antecedens. Praeterea, haec propositio, non aliquid est et tu es asinus potest habere aliam causam ueritatis et unam illarum exprimit ista, nihil est et tu es asinus. Et ex propositione quae potest habere plures causas ueritatis non sequitur propositio significans unam illarum.NIHIL ET CHIMAERA SUNT FRATRES. Probatio: Haec est falsa, aliquid et chimaera sunt fratres, ergo illa uera.Sed contra: Quaecumque sunt fratres sunt, nihil et chimaera sunt fratres, ergo nihil et chimaera sunt.Solutio: Prima est uera simpliciter eo quod negatio in eo quod est nihil negat compositum, unde est aequalis isti, quaelibet et chimaera non sunt fratres; et non ualet: «quaecumque sunt fratres, sunt; nihil et chimaera sunt fratres, ergo etc.» Sequitur enim sed contra, sunt fratres, <ergo> sunt et non conuertitur. Arguendo ergo negando, destruo antecedens. Unde fallit sicut illud: quaelibet et chimaera non // sunt fratres, ergo quaelibet et chimaera non sunt.Dato quod prima propositio sit actu plures, fallit hoc argumentum: «haec est falsa, aliquid et chimaera sunt fratres, ergo haec est uera, nihil et chimaera sunt fratres,» cum in talibus non necesse est hanc esse ueram et illam esse falsam, ut dicit Aristoteles. Et eadem est causa falsitatis in utraque, quia sicut affirmatiua est falsa eo quod affirmatur esse de duobus quorum alterum est non esse, sic falsa est negatiua eo quod negatur esse de duobus quorum alterum est ens. Non ergo necessarium est alteram partem esse ueram et alteram falsam.Similiter accidit hic: ALIQUID NEC EST NEC ERIT ET EST ET ERIT. Probatio: haec est falsa, aliquid est nec erit et est <et> erit, ergo prima uera.Sed contra: Significat idem esse et non esse et fore et non fore.Solutio: Utraque est falsa. Et respondendum est argumento per hoc quod in talibus non est necesse alteram partem esse ueram et alteram esse falsam, sicut superius patet, et hic similiter.NEC HOMO VIDENS SUUM ASINUM NEC SUUS ASINUS EST CAPRA. Habeat Sortes unum asinum et non uideat eum et Plato similiter. Probatio: Haec est falsa, homo uidens suum asinum nec suus asinus est capra, ergo haec est uera, nec homo uidens suum asinum nec suus asinus est capra.Contra: Implicatur hominem uidere suum asinum.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «haec est falsa, homo uidens suum asinum nec suus asinus est capra; ergo haec est uera, nec homo uidens suum asinum nec suus asinus est capra,» eo quod in talibus non est necesse hanc esse ueram et aliam falsam.Et idem accidit hic: TU SCIS QUOD NIHIL SCIS QUOD SI SCIS NIHIL SCIS. Non enim sequitur si haec est falsa, tu scis quod aliquid scis quod si scis nihil scis quod illa sit uera, eo quod in talibus non necesse est hanc esse ueram et aliam falsam. Et idem accidit in omnibus copulatiuis et in aequiuocatis.Item: SI TU SCIS QUOD NIHIL SCIS NIHIL SCIS. Probatio: Si tu scis quod nihil scis, tu scis te nihil scire; et cum non scias nisi uerum, te nihil scire est uerum; et ita nihil scis. Ergo a primo, si tu scis quod nihil scis // nihil scis.Sed contra: Ad idem antecedens non sequitur opposita eius; et sequitur: si tu scis quod nihil scis, aliquid scis, quia si tu scis quod nihil scis, scis hoc dictum te nihil scire et si scis hoc dictum, scis aliquid.Solutio: Prima est uera et haec est falsa, «si tu scis quod nihil scis, aliquid scis.» Concesso tamen quod teneat: scis quod nihil scis, ergo scis hoc dictum te nihil scire, dicendum quod non ualet: scis hoc dictum te nihil scire, ergo scis aliquid. Sed est fallacia secundum quid et simpliciter ex omissione determinationis impropriae; sicut hic, dico hoc uerum quod est me non dicere uerum, ergo dico uerum; scire enim me non scire non est scire, sicut uidere tenebras non est uidere.Item: SUNT DUO QUAE DUO SUNT ET SUNT DUO QUAE DUO NON SUNT. Huius copulatiuae prima pars est uera simpliciter et secunda similiter, quia duo non omnia duo sunt et ita duo sunt <quae> alia duo non sunt; et ita sunt duo quae duo // non sunt.Quae duo si duo sunt, nulla duo duo sunt, cum ex impossibili sequitur quidlibet.Solutio: Haec sunt plures et cuilibet danda est sua solutio. Ad primam dicendum est quod haec est multiplex secundum amphiboliam eo quod hoc nomen duo ultimo ponitur potest construi cum uerbo sequenti ex parte suppositi uel ex parte appositi; sed utroque sensu uera est. Si enim construatur ex parte suppositi significat quod duo sunt quae duo habent esse; et si ex parte appositi significat quod duo sunt quae duo sunt duo. Et similis multiplicitas accidit hic, sunt duo quae duo non sunt. Sed si construatur ex parte suppositi, falsa est; significatur enim quod sunt duo quae duo non sunt, id est, non habent esse. Si ex parte appositi, dummodo praeponitur ei negatio, uera, et significat quod sunt duo quae duo non sunt omnia duo. Et non ualet: duo non sunt, ergo duo non sunt duo, quia numquam tenet processus a negatione postposita termino communi uel signo particulari ad negationem praepositam eidem, quia postposita negat particulariter et praeposita uniuersaliter et ex particulari non sequitur uniuersale. Haec autem est falsa, «quae duo si duo sunt, nulla duo duo sunt; et non antecedit impossibile quamuis enim sit impossibile, haec duo esse illa duo, non tamen est impossibile haec duo esse duo, quod significatur cum dicitur «quae duo si duo sunt.» Per praedictam possumus respondere ad illud:ALIQUA CAUSA NON ES HOMO. Probatio: Haec est falsa, omni causa es homo ergo haec est uera, aliqua causa non es homo.Contra: Si causa est, effectus est; sed effectus huius causae qua non es homo est te non esse hominem; ergo, si aliqua causa non es homo, non es homo.Praeterea: Aliqua causa non es homo, ergo non es homo aliqua causa; et ita nulla causa es homo; et scimus hoc esse falsum.Solutio: Prima est uera et sequitur: «si causa est qua non es homo, ergo effectus est»; sed haec est falsa, «effectus illius causae est te non esse hominem,» quia causa qua non es homo est causa quaelibet quae est causa esse alterius, et harum nullus effectus est te non esse hominem.Potest tamen hoc distingui: aliqua causa est qua non es homo; et potest esse causa huius negationis, tu non es homo, aut negationis huius, te non esse hominem secundum aliquam causam. Et priori modo falsa est et his est sensus, aliqua est causa, quae quidem causa causat te non esse hominem, et sic est falsa. Secundo modo uera est; significat quod aliqua est causa quae quidem causa non causat te esse hominem, et sic est uera. Et haec multiplicitas operatur amphiboliam. Illud autem non ualet: «aliqua causa non es homo, ergo non es homo aliqua causa»; sed est fallacia consequentis, ut dictum est.NULLO CURRENTE CRESCUNT TIBI CORNUA FRONTE. Probatio: Non hoc currente nec illo et sic de quolibet, ergo nullo currente crescunt tibi cornua fronte.Sed nulli currunt, ergo tibi cornua crescunt.Solutio: Quia affirmatur consequentia, prima est falsa. // Sed distinguendum est in singularibus; est enim quaelibet multiplex secundum compositionem et diuisionem. Exprimitur sensus diuisionis diuidendo negationem secundum prolationem a participio, et sic est uera; significat enim quod haec est uera, isto currente non crescunt tibi cornua fronte: // Et in hoc sensu non sequitur haec, «nullo currente etc.,» cum stet negatio pro participio, per hanc regulam: «ad nihil pertinet negatio ad quod non pertinet distinctio quae est in ista;» quando dico affirmatiua includuntur in aliquo sermone; ad nihil pertinet unum ad quod non reliquum. Compositae sunt singulares secundum quod continuatur negatio secundum prolationem cum participio, sic, «non hoc currente etc.»; et sic quaelibet est falsa, sicut etiam haec affirmatiua, nullo currente crescunt tibi cornua fronte.Idem solet dici hic: NULLUM HOMINEM SEDERE EST NECESSARIUM. Probatio: Non istum hominem sedere est necessarium, nec illum, et sic de singulis; ergo prima uera.Contra: Quicquid est necessarium est uerum; nullum hominem sedere est necessarium, ergo nullum hominem sedere est uerum.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et est sensus compositionis: «nullum hominem sedere, est necessarium»; et est sermo falsus. Significat enim quod haec compositio est necessaria, nullus homo sedet. Et in hoc sensu sequitur illud, «nullum hominem sedere est uerum.» Est tamen haec multiplex sicut et illa; sed ex illa sumpta in sensu compositionis sequitur haec siue sumatur in sensu compositionis siue in sensu diuisionis. Sensus diuisionis prioris propositionis est iste; nullum hominem sedere est necessarium; et sic est uera et significat quod nullus homo sedet necessario. Et in hoc sensu non ualet, nullum hominem sedere est necessarium, ergo nullum hominem sedere est uerum; sed est fallacia consequentis.AD NULLUM HOMINEM ESSE SEQUITUR OMNEM HOMINEM ESSE. Probatio: Non ad istum hominem esse sequitur omnem hominem esse et sic de singulis, ergo prima uera.Contra: Contrarium non sequitur ad suum contrarium.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «non ad istum hominem esse sequitur omnem hominem esse et sic de singulis, ergo ad nullum etc.,» cum quaelibet singularis sit negatiua et conclusio affirmatiua.AD OMNEM HOMINEM ESSE NON SEQUITUR OMNEM HOMINEM ESSE. Probatio: Ad istum hominem esse non sequitur omnem hominem esse et sic de singulis, ergo prima uera.Contra: Idem sequitur ad se, cuius oppositum accidit hic in proposito.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «ad istum hominem esse non sequitur omnem hominem esse et sic de singulis, ergo ad omnem hominem esse non sequitur omnem hominem esse.» Decurrit enim haec consequentia super hanc maximam: «Quod non sequitur ad consequens non sequitur ad antecedens.» Quae est impossibilis et est fallacia consequentis. Sequitur enim: si ad istum hominem esse sequitur omnem hominem esse et sic de singulis, ergo ad omnem hominem esse sequitur omnem hominem esse; et non conuertitur, cum omne quod sequitur ad consequens sequitur ad antecedens, et non conuertitur, cum non sit necessarium, omne quod sequitur ad antecedens sequitur ad consequens. Sic ergo arguendo: ad istum hominem esse non sequitur omnem hominem esse et sic de singulis, ergo ad omnem hominem esse non sequitur omnem hominem <esse>, destruitur antecedens.Simile est: AD ALIQUEM HOMINEM ESSE NON SEQUITUR ALIQUEM HOMINEM ESSE // Probatio: Ad aliquem hominem esse non sequitur istum hominem esse et sic de singulis, ergo prima ueraContra: Negatur idem sequi ad idem.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «ad aliquem hominem esse non sequitur istum hominem esse et sic de singulis, ergo ad aliquem hominem esse non sequitur aliquem hominem esse.» Sequitur enim: si ad aliquem hominem esse sequitur istum hominem esse et sic de singulis, ergo ad aliquem hominem esse sequitur aliquem hominem esse; et non conuertitur, cum ex quocumque sequitur antecedens sequitur consequens et non conuertitur. Arguendo ergo priori modo destruo antecedens.NULLUM HOMINEM ESSE SEQUITUR AD ALIQUEM HOMINEM ESSE. Probatio: Non istum hominem esse sequitur ad aliquem hominem esse et sic de singulis, ergo nullum etc.Contra: Oppositum non sequitur ad suum oppositum et eius oppositum significat iste sermo.Solutio: Prima est falsa et distinguendum est singularibus; est enim quaelibet multiplex secundum compositionem et diuisonem. Et est sensus diuisonis secundum quod negatio diuiditur a proximo sequenti uerbo et significat quod istum hominem esse non sequitur ad aliquem // hominem esse, et sic est uera. Et in hoc sensu non inferunt hanc, nullum hominem esse sequitur ad aliquem hominem esse; cum haec sit affirmatiua et quaelibet istarum negatiua. In sensu compositionis falsa est quaelibet singularis et significat quod istum hominem non esse sequitur ad aliquem hominem esse.Item: NULLUS HOMO EST SI ALIQUIS HOMO EST. Probatio: Non iste homo est si aliquis homo est, et sic de singulis; ergo prima uera.Contra: Oppositum non sequitur ad suum oppositum et eius oppositum significat iste sermo.Solutio: Prima est falsa et distinguendum est singularibus; est enim quaelibet multiplex secundum compositionem et diuisionem. Sensus compositionis est secundum quod continue profertur negatio cum eo uerbo quod sequitur, et sic est falsa et significat illud, iste homo non est si aliquis homo est. Et sufficienter sumptis singularibus in hoc sensu sequitur conclusio. Sensus diuisionis est faciendo diuisionem inter negationem et illud quod sequitur ipsam. Et sic est quaelibet singularis uera et negatiua eo quod negatur consequens sequi ab antecedente; ex quibus non sequitur, ergo nullus homo est si aliquis homo est, cum haec sit affirmatiua et quaelibet singularis in hoc sensu negatiua.NULLUS HOMO POTEST SCIRE QUOD ALIQUIS HOMO POTEST SCIRE. Probatio: Sortes non potest scire quod aliquis homo potest scire quia non potest scire se esse Platonem, et aliquis homo potest scire illud, quia Plato; scit enim Plato se esse Platonem. Et similiter Plato non potest, et sic de singulis; ergo prima uera.Contra: Aliquis homo potest scire quod aliquis homo potest scire.Solutio: Prima est falsa et quaelibet eius singularis implicat falsum, cum dicit Sortes non potest scire // se esse Platonem, quod aliquis homo potest scire, scilicet, aliquem hominem posse scire Sortem esse Platonem. Et etiam non ualet: «Sortes non potest scire se esse Platonem quod aliquis homo potest scire, ergo Sortes non potest scire quod aliquis homo potest scire»; sed est fallacia consequentis.NULLUM CAPUT HABENS EST ALIQUOD CAPUT HABENS. Probatio: Non hoc caput habens est aliquod caput habens et sic de singulis, ergo prima uera.Contra: Sua contradictoria est uera: aliquod caput habens est aliquod capud habens, ergo etc.Solutio: In prima propositione est multiplicitas secundum aequiuocationem. Potest enim li nullum esse nominatiui casus et tunc significat, nihil habens caput est habens aliquod caput; uel accusatiui casus praepositi participio; et tunc participium confunditur uniuersaliter; uel postpositi eidem sic, habens nullum caput est habens aliquod caput. Sed in omnibus modis est sermo falsus.Et respondendum est probationi distinguendo in singularibus; est enim haec multiplex, «non hoc caput habens est aliquod caput habens,» et quaelibet huiusmodi. Potest enim negatio negare hoc uerbum est, et significatur quod hoc caput habens non est aliquod caput habens; et scimus quod hoc est falsum. Vel participium hoc modo, non habens hoc caput est habens aliquod caput; et quia negatio praeposita termino communi habenti multiplicitatem suppositorum negat uniuersaliter pro omnibus suppositis suis, haec propositio est conuertibilis isti, nihil habens hoc caput est habens aliquod caput, quam scimus esse falsam, unde est quaelibet singularis sic falsa. Et similiter se habent istae, non hoc caput habens est habens aliquod caput, et sic de singulis. Si autem postponitur negatio participio sic, habens non hoc caput est habens aliquod caput, facta inductione sufficienter respectu eiusdem habentis, est una singularis falsa; si non respectu eiusdem habentis sufficienter inducamus, sed non sequitur haec conclusio, habens nullum caput est habens aliquod caput; sed incidit fallacia consequentis. Sequitur enim: habens nullum capud est habens aliquod caput, ergo habens non hoc caput est habens aliquod caput et sic de singulis. Et non sequitur non facta inductione sufficienti respectu eiusdem habentis. Unde sic procedendo, ponitur consequens.Idem est: NIHIL VIDENS EST ALIQUOD VIDENS et ex praecedenti patent probatio; et improbatio, et solutio.Item: Dicat Sortes «homo est albus» et non loquatur alius, et proponatur: A NULLO ENUNTIATUM A NULLO VERE DICITUR. Et probatur sic: Enuntiatum a nullo neque uere dicitur neque false dicitur, ergo a nullo enuntiatum a nullo uere dicitur.Contra: Sua contraria est uera, scilicet ab aliquo // enuntiatum a nullo uere dicitur.Solutio: Si proponatur prima propositio sub hoc ordine, «enuntiatum a nullo, a nullo uere dicitur,» uera est; et non ei contradicit haec, enuntiatum ab aliquo a nullo uere // dicitur; cum non pro eodem supponit in utraque iste terminus enuntiatum; quia prima est particularis negatiua et hoc quod dico enuntiatum pro nullo supponit. Si autem proponatur sub hoc ordine, «a nullo, enuntiatum a nullo uere dicitur,» sic falsa est, quia sic negatur participium uniuersaliter pro suis suppositis et significat illud, nullum enuntiatum ab aliquo a nullo uere dicitur, cuius contradictoria est uera.Et respondendum est probationi. Dicendum quod non ualet: «enuntiatum a nullo neque uere neque false dicitur, ergo a nullo enuntiatum a nullo uere dicitur,» eo quod comutatur unus modus supponendi in alium; et est fallacia figurae dictionis. Similis enim figuratio secundum dictionem huius dictionis enuntiatum signo praecedenti ad ipsum signo sequenti praetendit eundem esse modum supponendi in ipso utroque modo se habente.Solet distingui de hoc aduerbio uere quod potest diuersimode compositi, et hic similiter: TU NON POTES VERE NEGARE TE NON ESSE ASINUM. Quod sic probatur: Nullum necessarium potes uere negare, te non esse asinum est necessarium, ergo non potes uere negare te non esse asinum.Contra: Non potes uere negare te non esse asinum, ergo non potes uere negare quod non es asinus; et ita non potes uere negare quod non sis asinus; et si non potes uere negare quod non sis asinus, non potes uere negare quin sis asinus; et ita tu es asinus.Solutio: In propositione prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Est enim composita sic: «tu non potes uere negare te non esse asinum»; et falsa, quia significat illud uerum est quod non potes uere negare te non esse asinum. Sensus diuisionis est, «tu non potes uere negare te non esse asinum». Et solet distingui quod negare potest significare negatiue dicere, et sic falsa est, quia potes negatiue dicere te non esse asinum; dicitur enim negatiue per hanc propositionem, tu non es asinus et uere potes hanc dicere. Si negare significet deasserere sine negatione, haec uera est, quia non potes uere negatiue respondere ad hanc propositionem, tu non es asinus; et sequitur ergo non potes uere negare quod non es asinus; sed non ualet: «tu non potes uere negare quod non es asinus, ergo tu non potes uere negare quin sis asinus.»Conclusio tamen est multiplex eo quod hoc uerbum negare potest sumi intransitiue. Et est sensus: «tu non potes uere negare aliquid nisi sis asinus»; et in hoc sensu manifestum est quod non sequitur ex priori. Dicitur etiam quod potest sumi transitiue ut terminetur eius transitio per hoc quod dico quod sis asinus quod tamen non uidetur, cum non terminetur eius transitio in hoc sensu nisi ad aliquid quod significet uerum uel falsum, et illud non sic se habet quia quod non cum uerbo coniunctiui modi conuertitur ei quod est coniunctiui. Sed non sequitur: «tu non potes uere negare quod non es asinus, ergo non potes uere negare quod non sis asinus.» Nec sequitur: tu non potes uere negare quod non es asinus, ergo non potes uere negare quin sis asinus. Et non tenet prior consequentia, quia sic sequeretur: tu non potes uere negare quod non sis asinus, ergo tu es asinus. Sed sequitur oppositum sic: si // non potes uere negare quod non es asinus et uere posses illud negare nisi esset uerum; et si uerum est quod non es asinus, tu non es asinus; ergo a primo: si tu potes uere negare quod non es asinus, ergo tu non es asinus. Non ergo sequitur oppositum sic: non potes uere negare quod non es asinus, ergo tu es asinus; et ex quo non sequitur consequens non sequitur antecedens. Non igitur sequitur: tu non potes uere negare quod non es asinus, ergo non potes uere negare quin sis asinus; quare non sequitur suum conuertibile sic: tu non potes uere negare quod non es asinus, ergo non potes uere negare quod sis asinus. Et potest dici quod hoc uerbum negare aequiuoce sumitur in consequente, scilicet intransitiue et in antecedente, transitiue.Per hanc dictionem non exercetur negatio et non significatur; econtrario per has dictiones, negare, negatio, negatum significatur et non exercetur. // Est tamen alia diuersitas in talibus, ut patet hic: Proponatur, tu non es asinus, et fiat hoc argumentum: te non esse asinum est enuntiatum, ergo affirmatur uel negatur; dato quod affirmatur, solet esse argumentum: te non esse asinum affirmatur, ergo affirmatiue profertur; dato quod negatur, cum nihil aliud sit negare unum oppositorum quam aliud concedere, ergo conceditur te esse asinum; et hoc est falsum.Solet dici quod negare aequiuocum est ad negatiue dicere et deasserere; et affirmare ad affirmatiue dicere et asserere. Unde te non esse asinum negatur, scilicet, negatiue dicitur, et affirmatur eo quod asseritur. Sed quia asserereet affirmatiue dicere consequenter se habent; et quae sic se habent non dicuntur aequiuoce per aliquem terminum, uidetur ergo quod non possumus sic distinguere. Dico quod sic dato tu non es asinus affirmatur te non esse asinum, quia omnis propositio est affirmatiua sui dicti. Unde haec propositio affirmat suum dictum, te non esse asinum; et non ualet: «te non esse asinum affirmatur, ergo affirmatiua oratione profertur.» Sed est fallacia consequentis; omne enim quod affirmatiue dicitur affirmatur et non conuertitur.Item: negata hac propositione, Deum esse est lignum, proponatur: NEGATUM ESSE LIGNUM EST VERUM. Probatur sic: Deum esse est uerum et hoc est negatum esse lignum; ergo negatum esse lignum est uerum.Contra: Haec propositio non est uera, negatum est lignum; ergo eius dictum non est uerum, scilicet negatum esse lignum, et ita negatum esse lignum non est uerum.Solutio: Prima multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Et est sensus diuisionis, «negatum esse lignum, est uerum»; et sic est falsa, cum significet illud, negatum uerum est esse lignum, quod est conuertibile isti, negatum est lignum. Sensus compositionis est, «negatum esse lignum est uerum»; et adhuc est alia multiplicitas, scilicet secundum amphiboliam eo quod iste terminus negatum construi potest cum hoc uerbo esse uel cum hoc uerbo est. Et si construatur cum hoc uerbo esse, falsa est; cum significat quod haec propositio est uera, negatum est lignum. Si construatur cum hoc uerbo est uera est; et sic commutatur hoc negatum in suam locutionem, scilicet illud quod negatur, quia significat quod illud est uerum quod negatur esse lignum, quod fuit Deum esse; et scimus quod hoc est uerum.Item: Proponatur te esse asinum et negatur <ita> quod fiat hoc argumentum: tu bene respondes, «Falsum est,» // non obligatus; ergo res se habet aliter quam dico et dico falsum; ergo res se habet aliter quam falso, et hoc est uere; ergo uere se habet; ergo haec est uera, TU ES ASINUS.Contra: Sua contraria est uera, scilicet tu non es asinus.Solutio: Hac negata, tu es asinus, cum non bene respondes «Falsum est,» non obligatus; ergo res se habet aliter quam dico; sed res in proposito idem est quod rei ueritas, et haec non est res huis propositionis, tu es asinus, sed eius oppositae; et scimus quod haec res se habet aliter quam dico. Et sequitur: res se habet aliter quam dico et dico falsum, ergo res se habet aliter quam falso»; et sequitur postea: «res se habet aliter quam falso, ergo uere.» Sed non ualet: «res se habet uere, ergo haec est uera, tu es asinus«; non enim supponit iste terminus res pro re huius propositionis, tu es asinus, sed pro re eius oppositae, sicut ab initio dictum est.Solet etiam dici quod non ualet: «res se habet aliter quam dico et dico falsum, ergo res se habet aliter quam falso», quia rem se habere aliter quam dico potest esse dupliciter, scilicet aliter quam falso uel aliter quam affirmatiue, cum modus inesse dictionis sit dupliciter, scilicet modus falsitatis et affirmationis; et sic procedit a pluribus causis ad unam.Sed contra: Hic est quidam modus affirmationis; non est modus rei sed sermonis. Et praeter hoc, petito quod aliter solum dicat diuersum modum falsitatis, non conuenit sic respondere. Bene respondendo, respondendum est sicut prius dixi.Quam similiter ut solet dici impedit consequentiam ut negatio. Unde sicut non ualet: Sortes non est Plato, et Plato est homo, ergo Sortes non est homo, nec ualet: Sortes est alius quam Plato, Plato est homo,ergo Sortes est alius quam homo. Dicitur etiam quod non ualet:// Sortes erit albus et Plato erit niger, ergo Sortes erit alterius modi quam Plato. Sed quia conuertuntur, Sortes erit alterius modi quam Plato et Sortes erit dissimilis Platoni, sicut sequitur: Sortes erit albus et Plato niger, ergo Sortes erit dissimilis Platoni, similiter sequitur: Sortes erit albus et Plato niger, ergo Sortes erit alterius modi quam Plato.Item: Sint Sortes et Burnellus et proponatur: SORTES EST ALIUD ANIMAL QUAM BURNELLUS. Et probatur sic: Sortes est animal, Burnellus est animal, et non sunt idem, ergo est aliud.Contra: Quicquid est animal est rationale uel irrationale; Sortes est aliud quam Burnellus; ergo Sortes est aliud rationale quam Burnellus uel aliud irrationale quam Burnellus.Solutio: Hoc quod dico Sortes, quod determinat respectum huius relatiui aliud, est numero differens ab altero extremorum et communicans in forma significata per substantiuum eiusdem relatiui. Et quia conuenientia potest esse secundum superius non existente conuenientia secundum inferius, et iste sermo «Sortes est aliud animal quam Burnellus» denotat conuenientiam Sortis ad Burnellum in eo quod est animal, et iste sermo «aliud rationale uel irrationale quam Burnellus» conuenientiam denotat utriusque extremorum ad alterum in eo quod est rationale uel irrationale, et non possunt in hoc conuenire, cum neque rationale neque irrationale utrique conueniat, procedendo ergo ad alteram partem disiunctionis uel ad utramque disiunctiuam est fallacia consequentis. Procedendo ad hoc totum rationale uel irrationale est fallacia accidentis; animal enim subiectum, rationale uel irrationale accidens, aliud est assignatum.Item: Sciat // Sortes uii enuntiabilia et obliuiscatur u istorum et proponatur sic: SORTES DESINIT SCIRE PLURA QUAM DESINIT SCIRE. Et probatur sic: Scit plura quam desinit scire et non sciet plura quam desinit scire. Ista est manifesta, quia non sciet nisi duo. Et maior sic probatur: Scit uii et desinit scire u, ergo scit plura quam desinit scire; relinquitur ergo quod desinit scire plura quam desinit scire.Contra: Solum desinit scire tot quot desinit scire.Solutio: Prima est falsa. Sequitur tamen: «si scit plura quam desinit scire et non sciet plura quam desinit scire, ergo desinit scire plura quam desinit scire»; sed prima est falsa. Et non ualet: scit uii et desinit scire u, ergo scit plura quam desinit scire, nisi addatur, scire tantum u; aut sic dicatur, non desinit scire nisi u, et haec est falsa eo quod desinit scire uii. Et etiam est incompossibilis isti, scit uii, quia Sortem desinere scire tantum u et scire plura quam u sunt incompossibilia, cum sequatur: si Sortes desinit scire u, non sciet u; et si non sciet u, non sciet plura quam u; quare non sciet uii; et scit uii, ergo desinit scire uii; ex quo sequitur quod non desinit scire tantum u. Haec igitur repugnat, desinit scire tantum u; et ex hac etiam sequitur oppositum huius, Sortes scit uii uel plura quam u, quia si Sortes desinit scire tantum u, non desinit scire plura quam u; ex quo sequitur, non scit plura quam u aut adhuc sciet plura quam u; sed quia desinit scire u, non sciet u; et si non sciet u, non scit plura quam u; et cum non sciet plura quam u aut adhuc scit plura quam u et non scit plura quam u, non sciet plura quam u; et si non sciet plura quam u, non sciet uii; ergo, si Sortes desinit scire u et tantum u, non sciet uii; quare Sortem scire uii siue plura quam u his repugnat Sortes desinit scire u et tantum u.Simile est: Sciat Sortes uii enuntiabilia et non sciat alius nisi duo et proponatur: PLURA SCIUNTUR A SORTE QUAM SCIUNTUR A SOLO SORTE. Et probatur sic: uii sciuntur a Sorte, u a solo Sorte, et plura sunt uii quam u; ergo plura sciuntur a Sorte quam a solo Sorte.Contra: Quaecumque sciuntur a solo Sorte, sciuntur a Sorte. Sed si plura sciuntur a Sorte quam a solo Sorte, ergo plura sciuntur a Sorte quam a Sorte.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «uii sciuntur a Sorte, u a solo Sorte, ergo plura sciuntur a Sorte quam a solo Sorte.» Esset enim addendum, et tantum u sciuntur a solo Sorte; et haec est falsa et incompossibilis isti, uii sciuntur a Sorte. Et haec, ui // sciuntur a solo Sorte et tantum ui... sunt hoc modo incompossibilia //<***> ,plura quam ui sciuntur a solo Sorte, quia sequitur, si u sciuntur a solo Sorte, a nullo alio sciuntur u; et si a nullo alio sciuntur u a nullo alio sciuntur plura quam u; et si a nullo alio sciuntur plura quam u et a Sorte sciuntur plura quam u, ergo a solo Sorte sciuntur plura quam u. Ex qua sequitur, non tantum ui sciuntur a solo Sorte. Haec ergo repugnat, tantum ui sciuntur a solo Sorte; ex hac sequitur oppositum huius, uii siue plura quam ui sciuntur a Sorte. Sequitur, si tantum ui sciuntur a solo Sorte, non plura quam ui sciuntur a solo Sorte; si non plura quam u sciuntur a solo Sorte, non plura sciuntur a Sorte aut ab alio sciuntur plura. Sed quia u sciuntur a solo Sorte a nullo alio sciuntur u; et si a nullo alio sciuntur u, a nullo alio sciuntur plura quam u; et si non plura quam u sciuntur a Sorte aut plura sciuntur ab alio et a nullo alio sciuntur plura quam u, et non plura quam ui sciuntur a Sorte, ergo a primo: Si u sciuntur a solo Sorte et tantum u, non plura quam ui sciuntur a Sorte; his ergo repugnat, plura quam ui sciuntur a Sorte; et haec per consequens, uii sciuntur a Sorte.Item: Sint iiii enuntiabilia uera de iiii subiectis diuersis, scilicet homo, leo, bos, asinus; et tria enuntiabilia, ut me sedere, me loqui, me disputare; et proponatur: PLURA SUNT VERA DE SIBI TOTIDEM QUAM SUNT VERA DE PAUCIORIBUS SE. Et sic probatur: iiii sunt uera de sibi totidem et tria sunt uera de paucioribus se, et plura sunt iiii quam tria, ergo plura sunt uera de sibi totidem quam sunt uera de paucioribus se.Contra: Infinita sunt uera de totidem sibi et infinita sunt uera de paucioribus se, ergo non plura sunt uera de sibi totidem quam sunt uera de paucioribus se.Solutio: Hoc argumentum non ualet: «iiii sunt uera de sibi totidem; tria sunt uera de paucioribus se, ergo plura sunt uera de sibi totidem quam sunt uera de paucioribus se», nisi addat hanc, tantum tria sunt uera de paucioribus se; et sic est incompossibilis istis, tria sunt uera de paucioribus se, iiii sunt uera de sibi totidem, cum enim sequatur: tria sunt uera de paucioribus se, iiii de sibi totidem, et tria et iiii sunt uera de uii; ex qua sequitur quod uii sunt uera de paucioribus se; et si uii sunt uera de paucioribus se, ergo non tantum tria sunt uera de paucioribus se. Haec igitur repugnat, tantum tria sunt uera de paucioribus se. Et uniuersaliter pluribus existentibus ueris quam tribus, haec est falsa, tantum tria sunt uera de pau // cioribus se. Illa enim aut erit uera de sibi totidem aut de paucioribus se; si de paucioribus se, habeo propositum; et si de sibi totidem, quia addendo illis ea quae sunt uera de paucioribus se, erit uerum dicere ea esse uera de paucioribus se, et tunc non erit uerum dicere, «tantum tria sunt uera de paucioribus se.»Deest etiam improbatio; non enim ualet: «infinita sunt uera de sibi totidem et infinita sunt uera de paucioribus se, ergo non plura sunt uera de sibi totidem quam sunt uera de paucioribus se,» addendo etiam infinita non sunt plura infinitis, nisi dicatur uniuersaliter, nulla infinita sunt plura infinitis; et scimus quod hoc est falsum. Scimus quod plures arenae sunt in mari quam in riuulo, cum utrobique sint arenae infinitae.Item solet probari eadem conclusio sic: duo non sunt uera de paucioribus se, sunt autem uera de sibi totidem, scilicet quia duobus non sunt pauciora; et tria non sunt uera de paucioribus se, et iiii, et sic de aliis; et plura sunt duo, tria, iiii, et sic deinceps quam tria et quatuor et sic deinceps; ergo plura sunt uera de sibi totidem // quam sunt uera de paucioribus se. Et illud fallit sicut praecedens; si enim uerum sit dicere aliquot esse uera de paucioribus se quia addendo ea aliis, siue illa alia sint uera de sibi totidem siue de paucioribus se, de hiis omnibus similiter sumptis erit uerum dicere quod sunt uera de paucioribus se; et tunc non erit uerum dicere quod plura sunt uera de sibi totidem quam sunt uera de paucioribus se, quia istis non sunt plura.Ad argumentum dicendum quod ipse arguit ab insufficienti et esset addendum, tantum unica tria sunt uera de paucioribus se et tantum unica iiii... et sic de aliis; et sunt incompossibilia; si enim uerum esset dicere de aliquibus tribus quod sunt uera de paucioribus se, et de iiii quae diuersa sunt ab illis tribus, erit <uerum> dicere de aliis tribus diuersis quod sunt uera de paucioribus; et tunc non tantum unica tria sunt uera de paucioribus se.Simile est: PLURA SUNT PARIA QUAM INPARIA. Quod probatur sic: Parium et inparium quae sunt super binarium est aequalitas; sit ita, et praeter hoc sunt duo et illa sunt paria, ergo plura sunt paria quam inparia.Sed contra: Quaecumque sunt super binarium simul accepta sunt inparia, sint super binarium iiii, ui, uiii; tria, u, et uii, quia duobus additis illis adhuc sunt inparia; omnis ergo simul accepta sunt inparia, non ergo plura sunt paria quam inparia.Solutio: Posito quod numerus in ascendendo terminetur in numerum parem, concedendum est quod plura sunt paria quam inparia // et hoc supponit in sua probatione; non enim parium et inparium quae sunt super binarium est aequalitas nisi terminetur numerus in numero pari. Si terminetur numerus in numerum inparem, falsa est, et hoc supponit in sua improbatione, quia petere quod non sunt super binarium nisi iiii, ui, et uiiii et tria et u et uii est petere quod terminus numeri in ascendendo est numerus inpar, ergo proposita opposita in probatione et in inprobatione.Haec etiam est multiplex secundum aequiuocationem, «omnia, (scilicet, sic accepta) sunt inparia» et «quaelibet», haec similis, eo quod hoc nomen, omnia potest sumi collectiue uel diuisiue. Si collectiue sumatur, concedenda est, posito quod terminus numeri sit numerus inpar; si autem diuisiue sumatur, falsa est omni casu.Item: quaecumque sunt uera de sibi totidem sunt finita, infinita sunt uera de sibi totidem; ergo INFINITA SUNT FINITA. Et praeter hoc duo sunt finita et tria et sic in infinitum, ergo infinita sunt finita.Item, non duo quin plura sunt finita, nec tria quin plura sunt finita et sic in infinitum, ergo infinita sunt finita.Contra: Iste sermo infert oppositum de opposito.Solutio: Prima multiplex est secundum aequiuocationem; significat enim hoc nomen, infinita aequiuoce illa duo, res quae sunt infinitae et infinitae res. Et hoc est quod solet dici quod potest teneri categorematice uel syncategorematice. Et secundum quod utimur eo pro hac significatione, infinitae res, est sermo uerus; significat enim tantundem illi, non finis est eorum quae sunt infinita siue innumerata sunt infinita. Secundum quod utimur illo pro hac significatione, res quae sunt infinitae, falsa est, nec etiam est instantia cum dicitur: «duo sunt finita, tria sunt finita et sic in infinitum, ergo infinita sunt finita,» quia duo, tria, et sic de singulis huiusmodi sunt supposita huius termini infinita accepti in hac significatione res quae sunt infinitae. Et eodem modo dicendum est ad istam probationem: «non duo quin plura sunt finita etc.»; similis multiplicitas est in hac: infinita sunt uera de sibi totidem et ideo innumerabilia sunt numerata.Incipit et desinit cum diuersis differentem habent expositionem, quia secundum unam expositionem ponit utrumque esse secundum praesens sic: incipit esse= est et non fuit, desinit esse= est et non erit. Et secundum aliam expositionem in eis est priuatio secundum praesens sic: incipit esse= non est, sed erit; desinit esse= non est sed fuit. Et per hoc potest solui hoc sophisma: QUOD INCIPIT ESSE DESINIT NON ESSE.Probatur sic: // Quod incipit esse nunc primo capit esse et quod sic // se habet, cessat non esse; et quod cessat non esse desinit non esse; ergo quod incipit esse desinit non esse.Contra: Quod incipit esse est; et quod desinit non esse non est; ergo quod est non est.Solutio: Utroque uerbo dicente positionem secundum praesens aut priuationem, secundum praesens est sermo impossibilis, quia eadem expositione qua dicimus Sortes desinit esse= est et non erit, eadem expositione dicimus Sortes desinit non esse= non est et erit. Significabit ergo iste sermo «quod incipit esse desinit non esse», exponendo sicut nunc dixi alterum horum: quod est et non fuit, non est et erit; et quod non est et erit, est et non fuit, quorum utrumque est impossibile. Et eadem expositione qua diximus, Sortes desinit esse= non est sed prius fuit, dicimus, Sortes desinit non esse= est et prius non fuit. Si autem hoc uerbum incipit exponitur per positionem secundum praesens et hoc uerbum desinit per negationem secundum praesens, uerus est sermo praedictus, quia his est sensus, «quod est et non fuit est et non fuit,» quia sicut desinit esse secundum nunc dictam expositionem significat illud, non est et fuit, et desinit non esse significabit secundum eandum expositionem est et prius non fuit.Et alia est aequiuocatio in his uerbis incipit, desinit, quocumque modo exponantur, ut solet dici, eo quod incipit potest dicere inceptionem simplicem uel inceptionem quandam. Et hoc uerbum desinit desitionem simplicem aut desitionem quandam. Et per hoc uolunt quidem soluere hoc sophisma: SORTES DESINIT ESSE ALTER ISTORUM, ipso demonstrato, et Platone, et moriatur Plato.Probatio: Sortes est alter istorum et non erit alter istorum, ergo desinit esse alter istorum.Contra: Quicquid est alter istorum est Sortes uel Plato. Sortes desinit esse alter istorum; ergo Sortes desinit esse Sortes uel Plato.Contra: Nec desinit esse Sortes nec desinit esse Plato; ergo non desinit esse alter istorum.Idem: SORTES INCIPIT ESSE ALTER ISTORUM. Nascatur Plato qui est alter istorum et prius non fuit alter istorum, ergo incipit esse alter istorum.Contra: Quicumque est alter istorum est Sortes uel Plato. Sortes incipit esse alter istorum; ergo Sortes incipit esse Sortes uel Plato; sed non incipit esse Plato neque Sortes quia prius fuit Sortes.Solutio: Solet dici in talibus sicut praedixi quod secundum hoc uerbum desinit denotet desitionem simplicem, haec falsa est, Sortes desinit esse alter istorum, quia significat quod Sortes desinit esse illud quod est alter istorum, et hoc est // Sortes uel Plato. Si denotet desitionem quandam, uera est, quia significat quod desinit esse sub hoc accidente alteritas. Et in hoc sensu non sequitur, «ergo Sortes desinit esse Sortes uel Plato,» sed est fallacia accidentis; non enim necessario inest subiecto quod inest accidenti. In proposito est ipsum desinit attributum, Sortes uel Plato subiectum, alter accidens. Idem dicendum est ad illud, Sortes incipit esse alter istorum.Item: Sint Sortes et Plato albi et uterque permutetur in nigredinem, et proponatur: SORTES DESINIT ESSE SIMILIS PLATONI.Probatio: Sortes desinit esse talis qualis est Plato cum sit talis qualis est Plato et non erit talis qualis est Plato, ergo desinit esse similis Platoni.Sed contra: Quicumque est talis qualis est Plato est similis Platoni; sed Sortes est talis qualis est Plato, ergo Sortes <non> desinit esse similis Platoni.Sed contra: Est et erit similis Platoni, non ergo desinit esse similis Platoni.Idem est: Ipsis permutatis proponatur hoc: SORTES INCIPIT ESSE SIMILIS PLATONI.Probatio: Incipit esse talis qualis est Plato quia est talis qualis est Plato, scilicet niger; et prius non fuit talis qualis est Plato; ergo incipit esse talis qualis est Plato; et ita incipit esse similis Platoni.Contra: Est et fuit similis Platoni; non ergo incipit esse similis Platoni.Simile est: Sint Sortes et Plato albi et alteretur Plato et proponatur: SORTES DESINIT ESSE SIMILIS PLATONI.Probatio: Est similis Platoni et non erit, ergo desinit esse similis Platoni. //Contra: Quicumque desinit esse similis Platoni desinit esse talis qualis est Plato; Sortes desinit esse similis Platoni; ergo Sortes desinit esse talis qualis est Plato. Et hoc est falsum, quia est et erit talis qualis est Plato.Sortes incipit esse similis Platoni, ergo Sortes incipit esse talis qualis est Plato, alteretur Plato a nigredine in albedinem, Sorte existente albo nunc sicut prius.Solutio: Ad haec omnia dicendum est quod unumquodque istorum fallit: «desinit esse talis qualis est Plato, ergo desinit esse similis Platoni»; «Incipit esse talis qualis est Plato, ergo incipit esse similis Platoni»; «Desinit esse similis Platoni, ergo desinit esse talis qualis est Plato»; «Incipit esse similis Platoni, ergo incipit esse talis qualis est Plato.» Et est in quolibet huiusmodi fallacia accidentis et est subiectum esse talis qualis est Plato, accidens est esse similis Platoni, assignatum, desinit et incipit; et scimus quod non necessario inest subiecto quod inest accidenti neque necessario inest accidenti quod inest subiecto. Per hoc patet responsio ad illud:SORTES VULT ESSE TALIS QUALIS EST PLATO. Esto quod Sortes uelit esse bonus, qualis est Plato, non tamen similis // Platoni. Probatio: Sortes uult esse esse bonus qualis est Plato, ergo uult esse talis qualis est Plato.Sed Contra: Quicumque uult esse talis qualis est Plato uult esse similis Platoni; Sortes uult esse talis qualis est Plato, ergo uult esse similis Platoni.Ad hoc dicunt aliqui quod petit incompossibilia; cum petit quod Sortes esse bonus qualis est Plato uelit et non similis illi. Dicunt enim quod sequitur: si uult esse talis qualis est Plato, uult esse similis Platoni; igitur petit oppositum consequentis cum antecedente suo; et scimus quod haec sunt incompossibilia. Sed quia possumus uelle antecedens et non consequens, sicut uelles esse in luto cum centum marcis et non tamen esse in luto uelles, et aliquis uellet esse episcopus, non tamen sacerdos, dicimus ergo quod compossibilia sunt quae petuntur. Sed non ualet: «Sortes uult esse talis qualis est Plato, ergo Sortes uult esse similis Plationi»; sed est fallacia accidentis. Est enim assignatum uult, subiectum esse talis qualis est Plato, accidens, esse similis Platoni.Et tamen non fallit huiusmodi consequentia cum hoc uerbo est; tamen fallit cum hoc uerbo uult. Et non erit iste defectus propter aliquid in quo communicant sed in quo differunt. Et potest dici quod aliqua non separantur adinuicem secundum esse, et nihilominus respectu unius est appetitus et non respectu alterius. Et propter hoc quamuis ad esse unius sequitur esse alterius, non tamen ad uelle unius sequitur uelle alterius. Et propter hoc quod uoluntas est eorum quae distant siue non entium, quorum non est esse.Patet igitur defectus huiusmodi tam ex parte significationis quam ex parte modi significandi et etiam in terminis, casu contingente quod Sortes sit niger et Plato albus et permutetur uterque; et Sortes uellet esse albus, uult enim esse talis qualis est Plato, non tamen similis Platoni. Et patet quod non ualet in eisdem terminis: «erit talis qualis est Plato, ergo erit similis Platoni» nec econuerso, casu contingente quod maneat albedo in Sorte et Plato sit niger et statim post hoc erit albus. Scimus enim quod Sortes erit similis Platoni, non tamen erit talis qualis est Plato. Et tamen non fallit huiusmodi processus cum uerbo substantiuo de praesenti. Fallit cum eodem uerbo de futuro eo quod in futuro est multitudo et sic se habet ad non ens. Dicamus similiter cum hoc uerbo uelle; est enim uoluntas respectu non-entis, ut praedictum est.Sit Sortes albus et Plato niger et fiat Sortes niger et Plato albus, et proponatur: SORTES ET PLATO DESINUNT ESSE TALES QUALES IPSI SUNT.Probatio: Sortes desinit esse talis qualis ipse et Plato similiter, ergo Sortes et Plato desinunt esse tales quales ipsi sunt.Sed contra: Sortes et Plato sunt et erunt // tales quales ipsi sunt, ergo non desinunt esse tales quales ipsi sunt.Solutio: Prima est plures et illi dandae sunt plures responsiones, ut dicit Aristoteles. Dicendum est igitur ad primam propositionem, «uerum est», «uerum est»; et ad secundam, Sortes et Plato non desinunt esse tales quales ipsi sunt, «falsum est», «falsum est». Respondendo huic, «sunt et erunt tales quales // ipsi sunt,» dandae sunt similiter plures responsiones sicut prius, cum plus sit hic de pluralitate quam in praecedente est, cum haec plures per se, sunt tales quales ipsi sunt, cui dandae sunt duae affirmationes, et haec similiter, erunt tales quales ipsi sunt, cui dandae sunt duae negationes; et hae coniunguntur quare dandae sunt iiii responsiones. Cum enim interrogatio sit petitio responsionis, ad multitudinem interrogationum erit multitudo responsionum et ex unitate interrogationis erit unitas responsionis.Item, cum his uerbis incipit et desinit fallit argumentum a magis communi ad minus commune sic: desinit esse coloratus, ergo desinit esse albus, et econuerso in omnibus nisi in illis quorum priuatio est priuatio esse, ut hic: desinit esse homo, ergo desinit esse animal. Fallit enim: desinit esse albus, ergo desinit esse coloratus; incipit esse logicus, ergo incipit esse clericus; et similiter: desinit esse homo, ergo desinit non esse non-homo, quia Sorte moriente desinit esse homo, non tamen non desinit esse non-homo, quia post mortem erit uerum dicere de eo, «non est non-homo», cum haec sit falsa, Sortes est non-homo. Ex nunc dictis patet solutio ad hoc sophisma:SORTES DESINIT VIDERE OMNEM HOMINEM. Videat modo omnem hominem et amodo omnem hominem alium a Platone et Platonem non.Probatio patet. Improbatur sic: Sortes desinit uidere omnem hominem, et ipse est homo, ergo desinit uidere se.Similiter: SORTES INCIPIT VIDERE OMNEM HOMINEM. Videat modo omnem hominem et prius non uiderit omnem hominem.Probatio patetEt improbatur sic: Sortes incipit uidere omnem hominem et ipse est homo, ergo incipit uidere se.Et dicendum quod huiusmodi argumenta non tenent: Sortes desinit uidere omnem hominem, ergo desinit uidere istum; incipit uidere omnem hominem, et ipse est homo, ergo incipit uidere se, cum enim non sequatur: non uidebit omnem hominem, ergo non uidebit istum; sed est fallacia consequentis. Scimus enim quod inferius est uidere omnem hominem quam uidere istum hominem, et fallit cum negatione sic se habente ab inferiori ad superius cum his uerbis per consequens.Obliuiscatur Sortes unius enuntiabilis, et proponatur: SORTES DESINIT SCIRE QUICQUID SCIT. Probatio: Scit quicquid scit et non sciet quicquid scit, ergo prima uera.Sed contra: Desinit scire quicquid scit, ergo nihil sciet istorum quae scit.Similiter: SORTES INCIPIT SCIRE QUICQUID SCIT. Probatio: sciat modo unum enuntiabile quod non sciuit prius.Solutio: Post petitionem concedenda est haec, «Sortes desinit scire quicquid scit»; et non sequitur, «ergo nihil // sciet eorum quae scit. Sed est fallacia consequentis ut hic: «Sciet quicquid scit, ergo nihil sciet eorum quae sciet». Fallit etiam: Desinit scire quicquid scit, ergo desinit scire hoc quod scit, sicut illud: Non sciet quicquid scit, ergo non sciet hoc quod scit. Est notandum quod istae differunt: Desinit scire quicquid scit et Quicquid scit desinit scire; sicut istae: Non sciet quicquid scit et Quicquid scit non sciet; et hae sicut illae: Aliquid quod scit non sciet et Nihil sciet quod scit. Ex quibus manifestum est quod haec est uera, «Sortes desinit scire quicquid scit» et haec falsa: «Quicquid scit Sortes desinit scire».Item: Sciat Sortes X enuntiabilia et obliuiscatur trium illorum et Plato sciat X et obliuiscatur duorum, et proponatur: SORTES DESINIT SCIRE PLURA QUAM PLATO.Probatio: Sortes desinit scire uiii et Plato non desinit scire uiii, quia scit octo et sciet octo; ergo Sortes desinit scire plura quam Plato.Contra: Sortes desinit scire plura quam Plato. Plato desinit scire X; ergo Sortes desinit scire plura quam X.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «Sortes desinit scire octo, Plato non desinit scire octo, ergo Sortes desinit scire plura quam Plato,» eo quod ibi est argumentatio ab insufficienti. Esset enim addendum, non desinit scire plura quam octo; et haec est falsa, cum non sequatur: Plato non desinit scire octo, ergo non desinit scire plura quam octo. Ex hoc patet responsio ad illud: //PLATO DESINIT SCIRE PLURA QUAM SORTES. Sciat Plato octo enuntiabilia et obliuiscatur trium et Sortes X et obliuiscatur unius. Quia Plato desinit scire tria et Sortes desinit scire unum, ergo Plato desinit scire plura quam Sortes.Sed contra: Sortes desinit scire X, non tot desinit scire Plato, ergo Sortes desinit scire plura quam Plato.Solutio: Prima est falsa et haec similiter, «Plato desinit scire tria,» quia scit et sciet tria; quamuis enim desinit scire haec tria, non tamen desinit scire tria, cum non sequatur: non sciet haec tria, ergo non sciet tria. Et haec est falsa duplici de causa: Sortes non desinit scire nisi unum; supponit enim quod Sortes desinit scire unum et non plura quam unum, quorum utrumque est falsum, quia non desinit scire unum et desinit scire plura quam unum, quia desinit scire X.Retenta priori positione, probatur haec propositio: PLATO DESINIT SCIRE PLURA QUAM SORTES sic: Plato plurium obliuiscitur quam Sortes, ergo Plato desinit scire plura quam Sortes. Et improbatur ut prius.Et dico quod non ualet: «Plato purium obliuiscitur quam Sortes, ergo Plato desinit scire plura quam Sortes»; non enim possumus dicere, si Plato obliuiscatur trium, desinit scire tria, quia non similiter se habent obliuisci et desinere scire respectu multitudinidis quae sequitur, quia attingit iste actus obliuisci multitudinem quae sequitur pro qualibet parte eius, et desinere nequaquam; et huius causa est quod non immediate respicit multitudinem sed per medium, et iste actus obliuisci // immediate eam respicit, et propter hoc attingit eam pro qualibet sui parte; sicut enim scire tria est scire hoc et hoc et hoc, sic obliuisci trium est obliuisci huius et huius et huius; et omnino obliuisci se habet ad multitudinem quae sequitur sicut in finem ad quam terminatur desitio et non sicut hoc uerbum desinit; et propter hoc non aequaliter respiciunt multitudinem sequentem.Item: Sciat Sortes hoc enuntiabile, se nihil desinere scire et obliuiscatur eiusdem, et proponatur: SORTES DESINIT SCIRE SE NIHIL DESINERE SCIRE, quia scit se nihil desinere scire et non sciet se nihil desinere scire, ergo desinit etc.Contra: Desinit scire se nihil desinere scire, ergo scit se nihil desinere scire; et quia nihil scit nisi uerum, se nihil desinere scire est uerum, et ita nihil desinit scire; ergo non desinit scire se nihil desinere scire.Dicit aliquis quod haec sunt incompossibilia, Sortem scire se nihil desinere scire et obliuisci eiusdem, eo quod sequitur: Sortes desinit scire se nihil desinere scire, ergo desinit scire aliquid. Ratiocinatur enim sic: Sortes obliuiscitur huius, ergo desinit scire hoc, et ita desinit scire aliquid; et tunc falsum est se nihil desinere scire, ex quo sequitur non scit se nihil desinere scire, quia falsum non scitur. Ergo a primo: si Sortes obliuiscitur huius, se nihil desinere scire, Sortes non scit se nihil desinere scire; antecedenti igitur repugnat haec, Sortes scit se nihil desinere scire. Scimus tamen quod ex eo sequitur, quia si obliuiscatur huius, scit hoc; non <enim> obliuiscitur nisi prius sciret. Dico ergo quod decipimur concedendo istam consequentiam: «Sortes desinit scire se nihil desinere scire, ergo desinit scire aliquid». Fallit etiam duplici de causa. Una est quod ab inferiori ad superius procedit, ut hic: non scit se nihil desinere scire, ergo non scit aliquid; alia est quae est specialis et magis propria in proposito, et est quod desinere scire hoc non est desinere scire aliquid; hoc enim est priuatio eius quod est desinere scire. Unde non sequitur: «desinit scire se nihil desinere scire, ergo desinit scire aliquid,» sed sequitur oppositum, quia si desinit scire se nihil desinere scire, scit se nihil desinere scire; et ita nihil desinit scire. Fallit ergo: «desinit scire se nihil desinere scire, ergo desinit scire aliquid»; et est fallacia secundum quid et simpliciter ex omissione determinationis impropriae. Dico ergo quod sunt compossibiles petitiones concedendo primam propositionem et omnes alias usque ad hanc, «nihil desinit scire, ergo non desinit scire se nihil desinere scire,» quia sicut fallit: est homo mortuus, ergo est homo, fallit et econuerso negando: non est homo, ergo non est homo mortuus. Et quia ex praedictis patet quod non ualet: «desinit scire se nihil desinere scire, ergo desinit scire aliquid,» patet etiam quod non ualet: «nihil desinit scire, ergo non desinit scire se nihil // desinere scire.»Item: Sint duo homines et nascatur tertius. Inde sic: OMNIS HOMO INCIPIT ESSE. Probatio: Omnis homo est et prius non fuit omnis homo, ergo omnis homo incipit esse.Contra: Aliquis homo non incipit esse. //Idem est: OMNIS HOMO DESINIT ESSE. Moriatur omnis homo praeter Sortes. Probatur sic: Omnis homo est et amplius non erit omnis homo, ergo omnis homo desinit esse.Contra: Omnis homo desinit esse; Sortes est homo, ergo Sortes desinit esse.Solutio: In talibus prima est falsa et non ualet: «omnis homo est et prius non fuit omnis homo, ergo omnis homo incipit esse»; nec tenet: «omnis homo est et amplius non erit omnis homo, ergo omnis homo desinit esse.» Fallit enim sicut illud: amplius non erit omnis homo, ergo omnis homo amplius non erit; negatiua enim quae est pars huius expositionis, «omnis homo desinit esse,» non est haec, amplius non erit omnis homo, sed haec, omnis homo amplius non erit, Et scimus quod non sequitur: non amplius erit omnis homo, ergo omnis homo amplius non erit, cum ex particulari non sequitur uniuersalis. Sequitur autem: omnis homo est et omnis homo amplius non erit, ergo omnis homo desinit esse; sed media est falsa, cum sit aequalis isti, nullus homo amplius erit. Et similiter accidit hic: omnis homo est et omnis homo prius non fuit, ergo omnis homo incipit esse; sed media est falsa, cum sit aequalis isti, nullus homo prius fuit.Item in talibus accidit multiplicitas secundum compositionem et diuisionem; uerbi gratia, DEUS DESINIT NUNC ESSE. Et est sensus compositionis, «Deus desinit nunc esse»; et est falsa, quia significat quod esse amodo non conueniat ei. Sensus diuisionis est, «Deus desinit nunc esse»; et sic est sermo uerus, quia significat quod esse nunc amodo non conueniat Deo.Idem accidit hic: DEUS INCIPIT NUNC ESSE. Et hic similiter: SORTES INCIPIT ESSE NON INCIPIENDO ESSE, sit Sortes in secundo instanti uitae suae. Et in hoc antiquo sophismate:SORTES DESINIT ESSE NON DESINENDO ESSE, sit Sortes in paenultimo instanti uitae suae. Quod sic probatur: Sortes est non desinendo esse et non erit non desinendo esse, ergo desinit esse non desinendo esse.Contra: Quaelibet istarum est falsa, Sortes desinit esse si non desinit esse, ...dum non desinit esse, ...quia non desinit esse.Et dicunt aliqui quod prima est falsa distinguendo hanc, «Sortes non erit non desinendo esse,» quia negatio potest negare hoc uerbum erit et sic est falsa; uel gerundiuum ut his sit sensus, «Sortes erit non non desinendo esse,» quae aequipollet isti, Sortes erit desinendo esse, et haec cum affirmatiua de praesenti non infert hanc, «Sortes desinit <esse> non desinendo esse,» cum utraque sit affirmatiua et eius expositio est sicut quaelibet huiusmodi per affirmationem et negationem. Sed uidetur in terminis: sequitur enim: Sortes est albus et statim postea erit niger, ergo Sortes desinit esse albus, cum utraque sit affirmatiua. Et praeter hoc quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens, et etiam quicquid sequitur ad consequens cum aliquod addito sequitur ad antecedens cum eodem; quod ergo sequitur ad negatiuam de futuro // cum affirmatiua de praesenti sequitur ad affirmatiuam de futuro quae antecedit ad illam negatiuam cum affirmatiua de praesenti. Nihil ergo prohibet ad istas duas, Sortes erit non desinendo esse et Sortes non erit non desinendo esse, quamuis negetur gerundiuum ut sit affirmatiua,istam sequi, «Sortes desinit esse non desinendo esse.» Et praeter hoc negatio potest negare uerbum et non erit propositio falsa. Est tamen multiplex secundum compositionem et diuisionem; et in sensu diuisionis falsa est et propositio principalis similiter; et uera in sensu compositionis; non enim negatur esse de Sorte simpliciter, sed sub modo quodam; et in hoc sensu uera est propositio principalis. Unde distinguenda est et sensus diuisionis est: «Sortes desinit esse, non desinendo esse», et sic est falsa: terminatur enim desitio simpliciter ad esse, unde significat quod amplius non erit; et praeter hoc affirmatur // desitio repectu esse, et per illud quod sequitur negatur esse respectu eiusdem, unde significat opposita. Sensus compositionis est, «Sortes desinit esse non desinendo esse,» et sic est uera, et sic non terminatur desitio ad esse simpliciter sed ad esse contractum; nec est respectu eiusdem affirmatio et negatio, negatur enim esse desitio respectu esse et affirmatur respectu esse non desinendo esse; et in hoc sensu non sequitur, ergo Sortes desinit esse dum non desinit, uel si non desinit esse, uel quia; sed est fallacia consequentis ut hic: non erit non desinendo esse, ergo non erit dum non desinit esse; terminatur enim desitio ad hoc totum, esse non desinendo esse, et in conclusione, cum dicitur, «Sortes desinit esse dum non desinit esse» ad esse simpliciter; quia illud dum non desinit esse non determinat esse ut coartet simpliciter illud cum hoc non desinendo esse, cum sit propositio secundum speciem et non desinendo esse tantum secundum materiam, unde potest alii addi per modum determinationis. Et non prohibetur expositio gerundiui per si aut per dum aut per quia propter hoc <quod> non sit aliquod istorum de eius intellectu, sed quia nullum istorum determinat esse praecedens. Unde exponendo gerundiuum per aliquod istorum terminorum, terminatur desitio ad esse non contractum, cuius contrarium accidit in sensu compositionis. Et ex hoc manifestum est quod non distinguendum est in talibus:SORTES INCIPIT ESSE SI EST ET NON FUIT. DESINIT ESSE SI EST ET NON ERIT. Probatio patet quia expositio est uera de exposito. Contra: Esse si est et non erit conuenit Sorti et ei conueniet, ergo non desinit esse si est et non erit.Solutio: Quaelibet talis est uera et haec est falsa, «esse si est et non erit conuenit Sorti et conueniet»; et non est distinguere quod illud, si est et non erit, cadat supra esse ut cohartet ipsum nisi sicut antecedens est determinatio consequentis. Et scimus quod hoc contingit dupliciter, ut uno modo faciat conditionalem compositam et alio modo diuisam, quia sic est distinguere conditionalem omnem.Item sit Sortes // albissimus hominum modo existentium et nascatur Plato albior eo. Inde sic: SORTES DESINIT ESSE ALBISSIMUS HOMINUM. Probatio patet.Contra: Aut ergo hominum qui sunt aut hominum qui non sunt. Sed non desinit esse albissimus hominum qui sunt, quia est et erit albissimus hominum qui sunt. Desinit ergo esse albissimus hominum qui non sunt, quod est impossibile.Solutio: Quia illud quod per superabundantiam, id est, superlatiuo gradu dicitur uni soli contingit, et respectu quorum est Sortes albissimus hominum erit Plato statim albissimus, falsum est dicere quod Sortes erit albissimus hominum qui sunt, cum esse albissimus hominum qui sunt uni soli contingit. Possumus ergo dicere quod Sortes desinit esse albissimus hominum qui sunt et tunc interimenda est ista, erit albissimus hominum qui sunt. Sed quamuis illud quod per superabundantiam dicitur uni soli conueniat respectu quorundam, tamen potest conuenire aliis respectu aliorum; et quia alia est multitudo connumerando Sortem cum aliis quae sunt et alia connumerando Platonem cum eisdem, compossibiles sunt istae duae, Sortes est albissimus istorum hominum, demonstrato Sorte cum aliis, Plato est albissimus hominum istorum, demonstrato Platone cum aliis. Unde erit uerum dicere, Sortes erit albissimus hominum istorum, demonstrato Sorte cum aliis et non Platone; et similiter erit uerum dicere, Plato erit albissimus hominum <istorum>, demonstrato Platone cum aliis et non Sorte. Sed non est eadem multitudo utrobique intellecta per pronomen demonstratiuum. Patet ergo quod quamuis haec sit uera, Plato erit albissimus hominum qui sunt, nihilominus haec est uera, Sortes erit albissimus hominum qui sunt, quia non est extremum idem respectu cuius denotatur intensio albedinis in Sorte et respectu cuius denotatur in Platone. Distinguitur ergo haec propositio, «Sortes desinit esse albissimus hominum qui sunt uel qui non sunt», quia multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Et falsa in sensu diuisionis, quia nec desinit esse albissimus hominum qui sunt ut prius ostensum est; neque hominum qui non sunt. In sensu compositionis uera est, non enim denotatur desitio intensionis albedinis respectu unius partis uel alterius, sed respectu huius totius hominum qui sunt uel hominum qui non sunt. // Et in hoc sensu non ualet: «non desinit esse albissimus hominum qui sunt, ergo desinit esse albissimus hominum qui non sunt,» quia hoc argumentum supponit sensum diuisionis, et sic prout sermo est falsus.Item: Videat Sortes omnem hominem modo et postea nullum hominem praeter Platonem. Inde sic: SORTES DESINIT VIDERE OMNEM HOMINEM PRAETER PLATONEM. Probatio: Sortes desinit uidere omnem hominem alium a Platone et non desinit uidere Platonem, ergo desinit uidere omnem hominem praeter Platonem.Contra: Sortes desinit uidere omnem hominem praeter Platonem, ergo uidet omnem hominem praeter Platonem; non ergo uidet Platonem.Praeterea, haec est uera, Sortes desinit uidere omnem hominem, ergo haec est falsa, Sortes desinit uidere omnem hominem praeter // Platonem, quia non sunt simul uerae praeiacens et exceptiua.Solutio: Prima est uera et non ualet: «Sortes desinit uidere omnem hominem praeter Platonem, ergo uidet omnem hominem praeter Platonem»; quamuis enim affirmatiua ad affirmatiuam sequatur sic: desinit uidere omnem alium a Platone, ergo uidet omnem alium a Platone, ex negatiua tamen non sequitur negatiua sic: Sortes non desinit uidere Platonem, ergo non uidet Platonem; sequitur enim: si desinit uidere Platonem uidet Platonem. Ergo destruendo consequens: si non uidet Platonem non desinit uidere Platonem; et non conuertitur, cum possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, uidebit Platonem. Sic ergo arguendo, pono consequens.Ad aliud dicendum quod istae possunt simul stare: Sortes desinit uidere omnem hominem et Sortes desinit uidere omnem hominem praeter Platonem, quia haec non repugnant, Sortes desinit uidere omnem hominem, et non desinit uidere Platonem; sicut nec istae, non uidebit omnem hominem et uidebit Platonem. Et non est haec propositio uera uniuersaliter: «Si praeiacens est uera non est exceptiua uera.» Solum enim tenet quando propositio habita ratione exceptionis instare potest praeiacenti, et hoc non est nisi quando fit exceptio ab uniuersali sumpto uniuersaliter signo non inmobilitato; et sic non est in proposito, «Sortes desinit uidere omnem hominem praeter Platonem,» signum enim immobilitatur per hoc quod dico desinit. Unde compossibilia sunt, Sortes desinit uidere omnem hominem et Sortes desinit uidere omnem hominem praeter Platonem. Sed haec sunt incompossibilia, omnem hominem desinit uidere Sortes, omnem hominem Sortes desinit uidere praeter Platonem.Item: Negatione praeposita his uerbis sic, non incipit, non desinit, fit sophisma simile isti: TU NON CESSAS COMEDERE FERRUM. Quod sic probatur: Haec est falsa, tu cessas comedere ferrum, ergo prima uera.Contra: Tu non cessas comedere ferrum, ergo comedis et comedes ferrum.Solutio: Prima est uera et fallit hoc argumentum: «tu non cessas comedere ferrum, ergo comedis et comedes ferrum»; sequitur enim econuerso et sic non, cum possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, tu non comedis ferrum; sequitur enim: si cessas comedere ferrum, comedis ferrum; ergo destruendo consequens: si non comedis ferrum, non cessas comedere ferrum; sic igitur arguendo: non cessas comedere ferrum, ergo comedis et comedes, pono consequens.Praeterea: Quot modis interimitur unum oppositorum tot modis ponitur reliquum. Iterimitur autem ista, tu cessas comedere ferrum tripliciter, ergo tot modis ponitur ista, tu non cessas comedere ferrum; ex quo manifestum est quod potest habere plures causas ueritatis et ex propositione sic se habente non sequitur una illarum.Praeter aliquando tenetur exceptiue et tunc notat exemplum in praeiacenti; et quia affirmationi instat negatio et econuerso, cum sit exceptio in affirmatiuis sequitur remotio praedicati a parte exceptiua et in negatiuis sequitur eius affirmatio de ex // cepto. Et aliquando non sumitur exceptiue et tunc debet teneri deminutiue et tunc non sequitur remotio praedicati ab eo quod sequitur hanc dictionem praeter. Ex hoc // patet solutio in hoc sophismate et hoc similibus:X PRAETER V SUNT V. Quod sic probatur: Haec est falsa, X sunt V et non nisi praeter V, ergo prima uera.Contra: X praeter V sunt V, ergo V non sunt V. Quia regula est in exceptiua uera et affirmatiua remouitur praedicatum ab eo quod excipitur.Solutio: Distinguendum est quod praeter potest sumi exceptiue, et sic est sermo falsus, quia in hoc sensu sequitur remotio praedicati ab eo quod excipitur. Et etiam respondendum est probationi per interemptionem, cum dicitur, «Haec propositio X sunt V est falsa praeter V,» quia significat hanc esse falsam, V sunt V. Si teneatur non exceptiue, uerus est sermo et significat idem isti, X remotis V sunt V; et in hoc sensu non sequitur, ergo V non sunt V, quia in hoc sensu ad hanc dictionem praeter non sequitur aliqua negatio. Et in hoc sensu cum aliquo praedicato potest esse simul uera praeiacens cum ea in qua ponitur praeter, uerbi gratia, X animalibus currentibus, ambae istae sunt uerae, X animalia praeter duo currunt, X animalia currunt. Et ex hoc patet responsio ad illud.X ANIMALIA PRAETER DUO SCIUNT SE ESSE ALBA. Sint X animalia alba et sciant octo illorum se esse alba. Probatio patet, est enim haec falsa, X sciunt se esse alba solum pro duobus, ergo exceptiua est uera.Contra: Iste sermo significat alterum istorum, X animalia praeter duo sciunt X esse alba uel X animalia praeter duo sciunt X praeter duo esse alba, quorum utrumque est falsum. Scimus enim ex positione quod nulla animalia sciunt X esse alba. Unde haec est falsa, X animalia praeter duo sciunt X esse alba, et haec similiter, X animalia praeter duo sciunt X praeter duo esse alba, cum sua praeiacens sit uera, haec scilicet, X animalia sciunt octo esse alba cuicumque fiat relatio.Et solet dici quod potest fieri exceptio ab hac multitudine X et sic est falsa cuicumque fiat relatio; uel a multitudine intellecta in propositione, et sic est uera et est sensus, «X animalia sciunt se praeter duo esse alba»; sed quia in hoc sermone X animalia praeter duo immediate ordinatur haec dictio praeter, ad hoc quod dico X, si excipiat, excipit partem huius multitudinis X. Dico igitur quod haec propositio est uera et concedo hanc, X praeter duo sciunt octo esse alba simul cum hac, X sciunt octo esse alba.Et respondendum est ad hoc quod potest obici: «si praeiacens est uera exclusiua est falsa». Dicendum quod illa non est exclusiua, X praeter duo sciunt octo esse alba, quia haec dictio praeter non sumitur hic exclusiue, nec est possibile quod sumatur exclusiue in talibus; quando enim sumitur exclusiue denotat exemplum esse in praeiacente et propositio uera cum alia conuenit alii; et scimus quod non possunt simul esse uerae, X sciunt octo esse alba //, duo non sciunt octo esse alba; patet igitur quod haec, duo non sciunt octo esse alba non conuenit isti, X sciunt octo esse alba. Et si dicat aliquis quod negari debet praedicatum praeiacentis ab excepto uniuersaliter et * tunc excipit praeiaecenti * illud non potest stare; ex hoc enim sequitur quod nulla talis possit esse uera, X praeter duo currunt, quia si nulla duo currunt non est haec uera, X praeter duo currunt. Patet enim quod in talibus non sumitur haec dictio praeter exclusiue neque in toto integrali nec in toto uniuersali, sed tantum in toto in quantitate; quia solum in hoc genere totius negatio alicuius in parte est exemplum affirmationi eiusdem totius et affirmatio negationi. Et in aliquo sermone est duplex multitudo et potest haec dictio praeter excipere utrumque, ut hic:OMNIA X PRAETER UNUM SUNT IX. Probatur inductiue.Contra: Omnia X sunt infinita, ergo infinita praeter unum sunt IX. Vel sic: omnia X praeter unum sunt IX, triginta sunt aliquot uel aliqua X, ergo XXX praeter unum sunt IX.Praeterea: dictio exclusiua non immobilitat terminum designantem exceptum, potest igitur fieri descensus in hoc termino unum sic: omnia X praeter unum sunt IX, ergo omnia X praeter hoc unum sunt IX.Solutio: Quamuis hic sit dupliciter totum, scilicet in quantitate et totum uniuersale, non tamen oportet distinguere in proposito quod excipiatur pars unius uel pars alterius; procedit enim hoc sophisma secundum quod excipitur pars huius multitudinis X, et distinguendum est quod omnia potest teneri diuisiue uel collectiue et ita aequiuoce. Et si sumatur collectiue, falsa est; et haec est uera, «omnia X sunt infinita». Si // diuisiue, uera est; et non ualet: «omnia X praeter unum sunt IX, XXX sunt aliquot X, ergo XXX praeter unum sunt IX»; commutatur enim quod in quantum, quia cum dicitur «omnia X praeter etc.,» ibi li X est species numeri et species ponitur in eo quod quid, unde licet de se significet quantitatem tamen in eo quod est species, numerus significat substantiam, et si dicatur, «XXX sunt aliqua X,» interimenda est. Nec possumus distinguere in termino designante exceptum, quamuis fuerit uniuersale sumptum uniuersaliter uel non uniuersaliter; si enim exceptum fuerit uniuersale non sumptum uniuersaliter, remouetur praedicatum ab illo particulari aut particulariter de ipso affirmatur et non uniuersaliter eo quod particularis affirmatio instat sufficienter praeiacenti in exceptiuis negatiuis et particularis negatio instat sufficienter praeiacenti in exceptiuis affirmatiuis. Et scimus quod in particularibus non tenet descensus ad aliquod inferius; non ergo contingit descendere in excepto quando est uniuerale sumptum non uniuersaliter; nec quando est sumptum uniuersaliter, ut si dicatur: omne animal currit praeter omnem hominem, ergo omne animal currit praeter istum hominem. Et impeditur iste descensus ex parte multitudinis cuius pars excipitur, quia in priori propositione fit distributio pro animali quod non est homo; in conclusione fit distributio pro animali quod non est iste homo. Et scimus quod non sequitur: omne animal quod non est homo currit, ergo omne animal quod non est iste homo currit.Sint // VI fratres, tres albi et tres nigri, et fiant ex illis tres binarii ita quod semper niger associetur albo, et proponatur: OMNIUM DUORUM FRATRUM UTERQUE PRAETER UNUM EST ALBUS. Probatio: Istorum duorum fratrum uterque praeter unum est albus et illorum, et illorum, et non sunt plures; ergo omnium duorum fratrum uterque praeter unum est albus.Contra: Omnium duorum fratrum uterque praeter unum est albus, ergo istorum duorum fratrum uterque praeter unum est albus, demonstratis duobus albis aut duobus nigris.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «istorum duorum fratrum uterque praeter unum est albus, et illorum, et illorum et non sunt plures, ergo omnium etc.»; quamuis non sunt plures, erit tamen facere plures binarios faciendo connumerationem sicut plures sunt binarii unitatibus in quaternariis. Patet igitur quod arguit ab insufficienti. Unde econuerso sequitur et sic non; sic ergo arguendo pono consequens.Regula est quod haec dictio praeter inuenit distributionem mobilem et reddit eam immobilem. Notandum tamen quod sub distributione a qua fit exceptio potest esse descensus pro omni alio ab excepto. Verbi gratia, conuenienter dicitur, «omnis homo currit praeter Sortem, ergo iste homo currit et ille et sic de singulis aliis a Sorte»; sed non est simile sub multitudine cuius pars excipitur nisi quod est aliud ab excepto. Per hoc patet responsio ad illud.OMNIS NUMERUS PRAETER BINARIUM EXCEDIT UNITATEM NUMERO.Probatio patet et improbatur sic: Omnis numerus praeter binarium excedit unitatem numero, ergo si ternarius siue quaternarius est numerus, quaternarius praeter binarium siue ternarius praeter binarium excedit unitatem numero.Solutio: Prima est uera et non ualet: «omnis numerus praeter binarium excedit unitatem numero, ergo ternarius praeter binarium excedit unitatem numero,» quia sicut dictum est, sub multitudine cuius pars excipitur non est descendere nisi pro aliis ab excepto et quaternarius praeter binarium est idem excepto et ternarius praeter binarium non est aliud ab excepto. Et aliud est hic speciale, scilicet quod hoc quod dico praeter sumitur aequiuoce: hic enim sumitur exceptiue, «omnis numerus praeter binarium etc.,» et hic nequaquam, «quaternarius praeter binarium etc.,» sicut superius ostensum est.Simile est: QUOTLIBET PRAETER DUO ET TRIA SUNT PLURA DUOBUS NUMERO.Probatio: Haec est falsa, quotlibet sunt plura duobus numero pro duobus et tribus solum; ergo his exceptis est sermo uerus; et sic est haec uera, quotlibet praeter duo et tria sunt plura duobus numero.Contra: Quotlibet // praeter duo et tria sunt plura duobus numero, ergo VI praeter duo et tria sunt plura duobus numero. Vel sic: quotlibet praeter duo et tria sunt plura duobus numero, sed duo et tria sunt V, ergo quotlibet praeter V sunt plura duobus numero.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem et est sensus compositionis, «Si componantur ista duo, duo et tria,» et sic est falsa et significat illud, quotlibet praeter V sunt plura duobus numero. Sensus diuisionis est, «Quotlibet praeter duo, et tria, sunt plura duobus numero,» et sic est uera; et non sequitur, «ergo VI praeter duo et tria sunt plura duobus numero,» cum non sit aliud ab excepto; et etiam aequiuoce utimur hac dictione praeter; nec sequitur in hoc sensu, «ergo quotlibet praeter V sunt plura duobus numero,» cum haec sit falsa in sensu diuisionis, V sunt duo et tria, et in hoc sensu fuit prima uera.Item: Omnis alius a Sorte uideat omnem hominem alium a Sorte et Sortes non uideat neque uideatur. Inde sic: OMNIS HOMO VIDET OMNEM HOMINEM PRAETER SORTEM.Probatio: Haec est falsa, omnis homo uidet omnem hominem solum pro Sorte; ergo haec est uera, omnis homo uidet omnem hominem praeter Sortem.Contra: Omnis homo uidet omnem hominem praeter Sortem, ergo Sortes uidet omnem hominem praeter Sortem.Solutio: Solet dici quod haec est falsa, «omnis homo uidet omnem hominem praeter Sortem,» eo quod in sua praeiacente est duplex multitudo, quarum utraque habet exemplum, et non sufficit exceptio una ad denotandum illam duplicem exemplum. Unde si uerificari debet per dictionem denotantem exemplum addi habet ad utramque multitudinem sic, omnis homo praeter Sortem uidet omnem hominem praeter Sortem, et sic manifestum est quod non sequitur, «ergo Sortes uidet omnem hominem praeter Sortem,» cum sub multitudine cuius pars excipitur non contingit exceptum sumere. Mihi uidetur tamen quod haec est multiplex secundum compositionem et diuisionem, «omnis homo uidet omnem hominem praeter Sortem.» Sensus diuisionis est, «omnis homo uidet omnem hominem alium a Sorte,» et haec est falsa pro Sorte. Sensus compositionis est, «omnis homo uidet omnem hominem, praeter Sortem,» et sic est uera, quia in hoc sensu infert instatiam contra totum et denotat quod haec, «omnis homo uidet omnem hominem praeter Sortem» habet instantiam pro Sorte, et scimus quod hoc est uerum; et in hoc sensu non sequitur, «ergo Sortes uidet omnem hominem praeter Sortem,» Quia enim eius praeiacens habet exemplum pro Sorte, potest esse eo quod Sortes non uidet omnem hominem aut non omnis homo uidet Sortem aut quia neque Sortes uidet omnem hominem neque omnis homo Sortem. Et quod Sortes non uidet omnem hominem potest esse quia nullum uideat aut quia aliquem uideat et aliquem non, quorum alterum significatur per hanc propositionem, Sortes uidet omnem hominem praeter Sortem; et scimus quod ex propositione quae potest habere plures causas ueritatis non sequitur ad unam illarum, sed est fallacia consequentis.Similiter, esto quod nullus homo uideat asinum nisi Sortes et Sortes nullum asinum uideat nisi Brunellum. Inde sic: NULLUS HOMO VIDET ASINUM PRAETER BRUNELLUM. Probatio patet.Et improbatur sic: Nullus homo uidet asinum praeter Brunellum, ergo Plato non uidet asinum praeter Brunellum et ita Plato uidet Brunellum.Solet dici quod non contingit hanc uerificari exceptione unica cum hic sit duplex multitudo habens instantiam unam pro Sorte et aliam pro Brunello. Sed contra: Utraque illarum est uera, nullus homo uidet alium asinum a Brunello et aliquis homo uidet Brunellum, ex quibus sequitur, «nullus homo uidet asinum praeter Brunellum.» Dico igitur quod uera est et non sequitur: «ergo Plato non uidet asinum praeter Brunellum», quamuis sequatur: nullus homo uidet alium asinum a Brunello, ergo Plato non uidet alium asinum a Brunello, cum non sequitur: aliquis homo uidet Brunellum ,ergo Plato uidet Brunellum; quare non sequitur: nullus homo uidet asinum praeter Brunellum, ergo Plato non uidet asinum praeter Brunellum, quia quod non est uerum de exponente non est uerum de exposito.Item: Videat Sortes omnem hominem et postea omnem hominem alium a Platone // et non ipsum. Inde: SORTES BIS VIDEBIT OMNEM HOMINEM PRAETER PLATONEM.Probatio: Haec non est // exemplum nisi pro Platone, Sortes bis uidebit omnem hominem, ergo haec est uera, «Sortes bis uidebit omnem hominem praeter Platonem,» in qua Plato excipitur.Contra: Sortes bis uidebit omnem hominem praeter Platonem, ergo una uice uidebit omnem hominem praeter Platonem et alia uice uidebit omnem hominem praeter Platonem, quod falsum est; et ita nec una uice nec alia uidebit Platonem, quare prima falsa est.Solutio: Prima est uera simpliciter et in improbatione non sequitur, «ergo Sortes una uice uidebit omnem hominem praeter Platonem et alia uice uidebit omnem hominem praeter Platonem»; denotat enim exceptio quod haec habet exemplum, Sortes bis uidebit omnem hominem et huic instare possumus copulatiuae tripliciter inferendo exemplum uni parti uel alteri uel utrique. Similiter contingit in proposito; quod enim haec habet exemplum pro Platone, Sortes bis uidebit omnem hominem potest esse quia una uice non uidebit Platonem et alia uice uideat uel quia neque una uice neque alia uice uidebit Platonem; et tantum alterum istorum significatur in «una uice uidebit omnem hominem praeter Platonem et alia uice uidebit omnem hominem praeter Platonem»; et scimus quod ex propositione quae potest habere plures causas ueritatis non sequitur una illarum. Praeter hoc, quamuis affirmatiua sequatur ad affirmatiuam sic: Sortes bis uidebit omnem hominem alium a Platone, ergo una uice uidebit omnem hominem alium a Platone et alia uice uidebit omnem hominem alium a Platone, negatiua non sequitur ex negatiua sic: non bis uidebit Platonem, ergo non una uice uidebit Platonem nec alia uice uidebit Platonem, sed eius contrarius.Item: Currat omnis homo alius a Sorte necessario et Sortes contingenter. Inde: OMNIS HOMO CURRIT NECESSARIO PRAETER SORTEM. Probatio: Haec non habet instantiam nisi pro Sorte, omnis homo currit necessario, haec ergo est uera in qua Sortes excipitur.Contra: Omnis homo currit necessario praeter Sortem,ergo omnis homo currit praeter Sortem.Solutio: Prima est uera et ex ea non sequitur, «ergo omnis homo currit praeter Sortem»; quamuis enim ad affirmatiuam sequatur affirmatiua sic: omnis homo alius a Sorte currit necessario, ergo omnis homo alius a Sorte currit, ex negatiua tamen non sequitur negatiua sic: Sortes non currit necessario, ergo Sortes non currit; sed est fallacia consequentis a destructione antecedentis.Item regula est quod exceptiua est falsa in qua tot excipiuntur quot supponuntur in praeiacenti sic: omnis homo currit praeter omnem hominem.Sed contra: Demonstrato Socrate et Platone et proponatur: UTERQUE ISTORUM PRAETER UTRUMQUE DIFFERT AB ILLO. Probatio: Uterque istorum praeter Sortem differt ab illo et uterque istorum praeter Platonem differt ab illo, ergo uterque istorum praeter utrumque differt ab illo. Sed contra: Tot excipiuntur quot supponuntur. Ergo regula falsa.Item: Omnis homo praeter Sortem differt ab illo et omnis homo praeter Platonem differt ab isto, ergo OMNIS HOMO PRAETER OMNEM HOMINEM DIFFERT AB ISTO.Contra: Tot excipiuntur quot supponuntur in praeiacenti.Solutio: Quaelibet huiusmodi est falsa et non ualet: «omnis homo praeter Sortem differt ab isto et sic de singulis, ergo omnis homo praeter omnem hominem differt ab isto»; sunt enim praemissae impertinentes, quia non communicant in altero extremorum et propter hoc nullum uniuersale colligunt. Et similiter accidit hic:QUIDLIBET EST QUIDLIBET QUOLIBET EXCEPTO PRAETER QUIDLIBET. Probatio: Sortes est quidlibet quolibet excepto praeter Sortem et sic de singulis, ergo prima uera.Contra: Tot excipiuntur quot supponuntur.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «Sortes est quidlibet quolibet excepto praeter Sortem; Plato est quidlibet quolibet excepto praeter Platonem et sic de singulis, ergo etc.»; singulares // enim nullum uniuersale colligunt, cum sunt impertinentes et non communicant in altero extremorum. Possumus primam propositionem reducere ad istam, quidlibet // est quidlibet et singulares iam dictas ad has, hoc est hoc et illud est illud et sic de singulis, ex quibus non sequitur aliqua uniuersalis, propter hoc quod nunc dixi. Tunc erit manifestum quod similiter accidit in proposito.Item: regula est quod si praeiacens est uera exceptiua est falsa et econuerso. Sed contra: Excipitur omnis homo alius a Sorte respectu alicuius actus et non Sortes. Haec est uera, omnis homo praeter Sortem excipitur; et quia in hac Sortes excipitur, cum omnis alius excipiatur similiter haec est uera, omnis homo excipitur.Solet dici quod post prolationem huius, «omnis homo praeter Sortem excipitur,» uera est praeiacens et falsa est exceptiua et in tempore prolationis accidit econuerso, et ita accidit hic quod Sortes non excipitur, quamuis excipiatur respectu huius quod est excipi quia excipi respectu huius quod est excipi non est excipi. Dico quod praeiacens est falsa et exceptiua uera post tempus suae prolationis sicut et ante et non ualet: in hac Sortes excipitur ergo Sortes excipitur; sed sequitur oppositum conclusionis sic: si Sortes excipitur in hac, Sortes non excipitur; Sortes enim excipitur respectu eius quod est excipi et si respectu eius excipitur non excipitur, quia in affirmatiua exceptiua sequitur remotio praedicati ab exceptiuo. Ergo a primo: si Sortes excipitur in hac, Sortes non excipitur. Non ergo sequitur: si Sortes in hac excipitur, ergo Sortes excipitur; sed est fallacia secundum quid et simpliciter ex omissione determinationis impropriae.Item: OMNIS HOMO EXCIPITUR PRAETER SORTEM.Ergo omnis homo excipitur excepto Sorte; sed ablatiuus absolute positus exponitur per si, quia, et dum. Si igitur omnis homo excipitur excepto Sorte, omnis homo excipitur si uel dum uel quia Sortes excipitur.Solutio: Solet dici quod non ualet: «omnis homo excipitur praeter Sortem, ergo omnis homo excipitur excepto Sorte,» eo quod per hanc dictionem excepto non exercetur exceptio sed significatur, per hanc dictionem praeter exercetur et non significatur, et potest exceptio exerceri et non significari et econuerso. Posito tamen quod sequitur: «omnis homo excipitur praeter Sortem, ergo omnis homo excipitur excepto Sorte,» potest dici quod non ualet: «omnis homo excipitur excepto Sorte, ergo omnis homo excipitur uel quia uel si uel dum Sortes excipitur.» Dicendum quod non omnis ablatiuus absolute positus exponitur praedicto modo solum enim exponitur praedicto modo ablatiuus denotans concomitantiam actus actu uerbi; et non omnis ablatiuus sic se habet, ut patet in proposito et hic similiter, Sortes comedit se altero, et in multis aliis.Item: SI NON ALIQUID CURRIT ALIQUID CURRIT. Probatio: Si non aliquid currit non nihil praeter Sortem currit; sequitur enim: si nihil praeter Sortem currit aliquid currit; ergo destruendo consequens, si non aliquid currit non nihil praeter Sortem currit; et si non nihil praeter Sortem currit, aliquid praeter Sortem currit; et si aliquid praeter Sortem currit aliquid currit; ergo a primo: si non aliquid currit aliquid currit.Solutio: Haec consequentia fallit: «si non nihil praeter Sortem currit aliquid praeter Sortem currit.» Sequitur enim: si aliquid praeter Sortem currit non nihil praeter Sortem currit; et non conuertitur, cum possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, Sortes non currit, quia sequitur: si nihil praeter Sortem currit, Sortes currit, ergo destruendo consequens, si Sortes non currit non nihil praeter Sortem currit. Potest igitur praedicta propositio habere aliam causam ueritatis quam hanc // aliud a Sorte currit, non ergo sequitur: «non nihil praeter Sortem currit, ergo aliquid praeter Sortem currit» siue aliud a Sorte currit; sed est fallacia consequentis a positione consequentis.Tantum positum cum subiecto denotat praedicatum remoueri ab oppositis subiecti et illud positum cum praedicato denotat oppositum praedicati remoueri a subiecto praeiacentis. Et iterum utrumlibet contingit dupliciter: uno modo faciendo generalem exclusionem, alio modo specialem; et ex hoc accidit diuersitas in quibusdam sermonibus // sic:Sit de qualibet specie animalium brutorum unicum indiuiduum et currat, et currat similiter omnis homo. Inde sic: TANTUM OMNIS HOMO CURRIT. Probatio: Omnis homo currit et non omnis leo nec omnis capra et sic de singulis, ergo tantum omnis homo currit.Contra: Tantum omnis homo currit, ergo tantum omne animal rationale mortale currit.Solutio: Prima est multiplex ex eo quod potest fieri exclusio generalis uel specialis; et facta exclusione generali, falsa est et est sensus, «nihil currit quod non sit omnis homo.» Facta autem exclusione speciali, uera est et est sensus, «non omnis leo currit, non omnis equus et sic de singulis.» Et sic facta exclusione, fallit hoc argumentum: «tantum omnis homo currit ergo tantum omne animal rationale mortale currit.» Quamuis affirmatiua sequatur ad affirmatiuam sic: omnis homo currit, ergo omne animal rationale mortale currit, ad negatiuam non sequitur negatiua sic: non omnis leo, non omnis equus, ergo non omne animal irrationale mortale; sed est fallacia consequentis a destructione antecedentis, sicut hic a positione consequentis: omne animal irrationale currit, ergo omnis equus et omnis capra currit et sic de singulis.Item: SI TANTUM OMNIS HOMO CURRIT NON TANTUM OMNIS HOMO CURRIT. Probatio: Si tantum omnis homo currit nihil currit quod non sit omnis homo et si nihil currit quod non sit omnis homo, iste homo non currit et si iste homo non currit non omnis homo currit; et si non omnis homo currit non tantum omnis homo currit; ergo a primo, si tantum omnis homo currit non tantum omnis homo currit.Solutio: Primum antecedens est multiplex eo quod potest fieri exclusio generalis uel specialis. Et facta exclusione speciali, fallit haec consequentia: «si tantum omnis homo currit, nihil currit quod non sit omnis homo.» Et facta exclusione generali, tenet et sequitur oppositum eius; et sic facta exclusione intelliguntur opposita in hac propositione, tantum omnis homo currit; cum enim exclusiua ponit praeiacentem, in hac propositione, tantum omnis homo currit, intelliguntur ista, omnis homo currit; et ratione exclusionis intelligitur antecedens ad eius oppositum, hoc scilicet, nihil currit quod non sit omnis homo; sequitur enim: si nihil currit quod non sit omnis homo iste homo non currit, et si iste homo non currit, ergo non omnis homo currit. In hoc sensu est haec impossibilis, «tantum omnis homo currit.»Similiter accidit hic: SI TANTUM PATER EST NON TANTUM PATER EST. Probatio: Si tantum pater est, pater est; et si pater est, filius est; et si filius est, non tantum pater est; ergo a primo, si tantum pater est, non tantum pater est.Contra: Oppositum sequitur ad suum oppositum, ergo etc.Solutio: Haec est multiplex, tantum pater est, eo quod potest fieri exclusio generalis uel specialis; sed utroque modo est impossibilis. Scimus enim quod in ea intelligitur praeiaecens et eius oppositum ratione exclusionis quocumque modo fiat exclusio, scilicet, nihil aliud quam pater est uel non filius est; ex utraque enim sequitur pater non est. In hac igitur, tantum pater est, intelliguntur opposita siue specialis siue generalis fiat exclusio et sequitur ex ea necessario non tantum pater est.Simile est: SI TANTUM ALTER ISTORUM EST NON // TANTUM ALTER ISTORUM EST. Probatio: Si tantum alter istorum est alter istorum est et si alter istorum est uterque istorum est et si uterque istorum est, non tantum alter istorum est; ergo a primo: si tantum alter istorum est non tantum alter <istorum> est.Contra: Sequitur oppositum ad suum oppositum, ergo etc.Solutio: Haec est multiplex, tantum alter istorum est, eo quod potest esse exclusio generalis uel specialis; et facta exclusione speciali est haec sua expositio, // alter istorum est et non uterque; et sic ponit opposita, scilicet suam praeiacentem et antecedens ad suum oppositum; et sequitur sic facta exclusione: «si tantum alter istorum est non tantum alter istorum est.» Facta exclusione generali exponitur sic, alter istorum est et nihil aliud quam alter istorum, et sic est possibilis; et sic facta exclusione, non ualet: «si uterque istorum est non alter istorum est»; cum non sequitur: si uterque istorum est non tantum alter istorum est; nec etiam sequitur: si uterque istorum est non nihil aliud quam alter istorum est siue aliud quam alter istorum est; et sic est possibilis, cum haec sunt compossibilia, uterque istorum est et nihil aliud quam alter istorum est. Ex hoc patet solutio huius.Item: ALTER ISTORUM EST ALTER ISTORUM ET TANTUM ALTER ISTORUM EST. Patet solutio: facta exclusione speciali est possibilis sicut prius dixi et facta exclusione generali est possibilis et ei contradicit, uterque istorum est.Item: TANTUM UNUS HOMO EST UNUS HOMO. Probatio: Unus homo est unus homo et nihil aliud quam unus homo est unus homo, ergo tantum unus homo est unus homo.Contra: Omnis homo est unus homo.Solutio iam patet; est enim similis multiplicitas hic et in praecedentibus; et facta exclusione speciali, falsa est et est sensus, «non omnis homo est unus homo.» Facta autem exclusione generali, uera est et est sensus, «nihil aliud quam unus homo est unus homo.» Et in hoc sensu non contradicit haec, omnis homo est unus homo; ei enim contradicit, aliud quam unus homo est unus homo. Et scimus quod haec est falsa, omnis homo est aliud quam unus homo.Simile est: TANTUM UNUM EST. Probatio: Quicquid est unum est, ergo tantum unum est.Contra: Plura sunt; non ergo tantum unum est.Solutio: Distinguendum est ut in praecedentibus. Facta exclusione speciali falsa est et sic exponenda est: unum est et non multa sunt. Facta exclusione generali, uera est et ei non contradicit haec, plura sunt, quia iste terminus unum habet suppositionem confusam et terminus sic supponens ponit multitudinem et confuse supponit et indeterminate. Patet ex hoc quod similem modum habet supponendi in hac, «tantum unum est» et in hac nihil aliud quam unum est; hic enim confuse supponit et indeterminate; quamuis enim negatio quicquid confundit <confundit> confuse et distributiue, cum distributio fit gratia huius termini aliud, negatio cadens supra hunc terminum aliud confundit hunc terminum unum immobiliter. Unde non ualet: nihil aliud quam unum est ergo nihil aliud quam hoc unum est; sicut non ualet: Sortes non est aliud ab homine ergo non est aliud ab isto homine – remota autem negatione, tenet sic: est aliud ab homine ergo est aliud ab isto homine. Et hoc ostensum est superius.Simile est: TANTUM ALTER ISTORUM EST HOMO VEL ASINUS, homine et asino demonstratis. Probatio: Alter istorum est homo uel asinus et nihil aliud quod sit de numero istorum quam alter istorum est homo uel asinus, ergo tantum alter istorum est homo uel asinus.Contra: Uterque istorum est homo uel asinus.Solutio: Distinguendum est sicut in praecedentibus. Facta exclusione generali sic, nihil aliud quod sit de numero istorum quam alter istorum est homo uel asinus, uera est et non contradicit ei, uterque istorum est homo uel asinus; cum uterque non sit aliud quam alter. Et hoc accidit eo quod iste terminus alter confuse supponit et indeterminate. Facta exclusione speciali sic, non uter- // que est homo uel asinus, falsa est uno modo; est enim multiplex haec, non uterque istorum est homo uel asinus secundum compositionem et diuisionem et uera in sensu diuisionis, falsa in sensu compositionis.Simile est: TANTUM ALTER ISTORUM VEL RELIQUUS ISTORUM EST HOMO VEL ASINUS. Probatio: Alter istorum uel reliquus istorum est homo uel asinus et nihil aliud quod sit // de numero istorum quam alter istorum uel reliquus istorum est homo uel asinus, ergo tantum alter istorum uel reliquus istorum est homo uel asinus.Contra: Uterque istorum uel reliquus istorum est homo uel asinus.Solutio: Dicendum est sicut in aliis. Facta exclusione generali uera est; facta exclusione speciali falsa est.Simile est: TANTUM DUO VEL TRIA SUNT TRIA. Probatio: Tantum tria sunt tria ergo tantum duo uel tria sunt tria.Contra: iiii uel tria sunt tria.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem et falsa in sensu compositionis, quia in hoc sensu significat quod esse tria praecise conueniat huic termino distincto, duo uel tria; et scimus quod hoc est falsum; conuenit enim multis aliis, uerbi gratia, iiii uel tria ... u uel tria sunt tria et sic de aliis. In sensu diuisionis uera et non contradicit ei ista, iiii uel tria sunt tria, sed est uera pro eadem parte pro qua et illa.Item fit sophisma quotienscumque exceptio ordinatur cum dicto exceptiuo sic: TANTUM HOMINEM ESSE HOMINEM EST VERUM. Et distinguendum est quod potest fieri exceptio respectu huius uerbi esse uel respectu huius uerbi est. Et facta exclusione respectu huius uerbi est falsa est, quia in hoc sensu significatur hoc dictum esse uerum hominem esse hominem et nihil aliud. Et facta exclusione respectu huius uerbi esse multiplex est secundum compositionem et diuisionem. Sed utroque sensu uera est; significat enim in sensu compositionis quod haec propositio est uera, tantum homo est homo; et in sensu diuisionis significat quod tantum hominem sit uerum esse hominem.TANTUM DEUM ESSE DEUM EST NECESSARIUM. Probatio: Deum esse Deum est necessarium et nihil aliud quam Deum esse Deum est necessarium, ergo tantum Deum esse Deum est necessarium.Contra: Hominem esse animal est necessarium.Solutio: Distinguendum est sicut in praecedentibus omnibus modis. Haec est multiplex, «nihil aliud quam Deum esse Deum est necessarium» secundum compositionem et diuisionem, et est sensus diuisionis, «nihil aliud quam Deum, esse Deum est necessarium»; et sic est uera. Est autem sensus compositionis, «nihil aliud quam Deum esse Deum est necessarium», et haec multiplex est secundum amphiboliam eo quod hoc nomen aliud potest construi cum hoc uerbo est, et sic est falsa, cum significat quod nihil aliud quam Deum esse Deum est necessarium; uel cum hoc uerbo esse, et tunc significat quod necessarium est nihil aliud esse Deum quam Deum, et sic uera est.Similiter est hic: TANTUM HOMINEM ESSE ASINUM EST IMPOSSIBILE. Probatio: Haec est impossibilis, tantum homo est asinus, ergo eius dictum est impossibile et ita tantum hominem esse asinum est impossibile et ita prima uera.Contra: Lapidem esse asinum est impossibile.Solutio: Distinguendum est ut prius. Facta exclusione respectu huius uerbi est, falsa est; significat enim quod nihil aliud est impossibile nisi hominem esse asinum. Facta exclusione respectu huius uerbi esse, multiplex est secundum compositionem et diuisionem; et uera in sensu compositionis quia in hoc sensu significat quod haec propositio sit impossibilis, tantum homo est asinus. Sensus diuisionis est, «tantum hominem, esse asinum est impossibile,» et sic falsa est quia significat illud, tantum homo numquam est asinus.Idem est: TANTUM HOMINEM ESSE HOMINEM EST POSSIBILE. Probatio patet et improbatio sicut etiam solutio ex praecedentibus. Et facta exclusione respectu huius uerbi est, falsa est et facta exclusione respectu huius uerbi esse, multiplex est secundum compositionem et diuisionem; et uera in sensu compositionis. Et sensus diuisionis est, «tantum hominem, esse hominem // est possibile,» et in hoc sensu significat quod tantum homo potest esse homo. Et haec potest habere duas causas ueritatis, una est, tantum quod est homo potest esse homo, et sic falsa est; alia est quod tantum quod potest esse homo potest esse homo, et gratia huius uera est. Et ex praecedentibus patet solutio ad hoc sophisma: //TANTUM VERUM POTEST ESSE VERUM. Probatio sic: Tantum quod potest esse uerum potest esse uerum.Contra: Falsum potest esse uerum.Solutio: Prima est uera et non contradicit ei, «falsum potest esse uerum,» cum possit habere duas causas ueritatis quarum una est haec, tantum quod est uerum potest esse uerum, et haec contradicit huic, falsum potest esse uerum; alia est, tantum quod potest esse uerum potest esse uerum, et haec compossibilis est, falsum potest esse uerum.TANTUM VERUM EST VERUM. Probatio patet cum nihil aliud sit uerum quam uerum.Sed contra: In exclusiua affirmatiua remouetur praedicatum ab eis quae non supponuntur per subiectum termini, et illud totum tantum uerum esse uerum per subiectum termini non supponitur cum pars non supponit pro toto, ergo tantum uerum esse uerum non est uerum.Solutio: Prima est uera sed haec est falsa, «iste terminus uerum pro hoc toto non supponit, tantum esse uerum«, et haec similiter, «pars pro toto non supponit,» sicut patet alibi.TANTUM VERUM EST IDEM VERO. Probatio patet cum nihil aliud sit idem uero quam uerum.Contra: Bonum est idem bono et homo homini et sic de singulis, non ergo tantum <uerum> idem est uero.Solutio: Prima est uera et non contradicit ei, «bonum est idem bono»; scimus enim quod nihil aliud quam uerum est idem uero aliud quam bonum est idem bono non opponuntur, quia idem oportet negare negatio[nem] quod affirmat affirmatio et de eodem sicut dicit Aristoteles; si enim aliud neget de eodem uel de alio idem, non erit affirmatiua opposita, sed ab eadem diuersa.Simile est: TANTUM VERUM OPPONITUR FALSO. Probatio: Verum opponitur falso sed nihil aliud quam uerum opponitur falso, etc.Contra: Bonum opponitur malo, sed tantum uerum opponitur falso, ergo tantum uerum et falsum opponuntur.Solutio: Possumus negare primam et hanc similiter, nihil aliud quam uerum opponitur falso; scimus enim quod falsum opponitur falso contrarie. Quare sustinendo quod uerum opponitur falso, concedenda est prima propositio et ei non opponitur illud, «bonum opponitur malo» per rationem dictam. Nec ualet: «tantum uerum opponitur falso, ergo tantum uerum et falsum opponuntur»; sed est fallacia consequentis ab inferiori ad superius cum exclusione, cum inferius sit opponi falso quam opponi. Et est ex praedicto argumento «nihil aliud quam uerum opponitur falso, ergo nulla alia opponuntur.»Regula est quod ad magis commune a minus communi fallit argumentum cum exclusione et econuerso. Et notandum quod a magis communi ad minus commune fallit tam ratione exclusionis quam ratione praeiacentis sic: tantum animal currit ergo tantum homo currit, sed <est> fallacia consequentis a destructione antecedentis quia sic non sequitur: animal currit ergo homo currit; nec sequitur: nihil aliud quam animal currit ergo nihil aliud quam homo currit, cum inferius sit aliud quam animal quam aliud quam homo; sed ab inferiori ad superius solum fallit gratia dictionis exclusiuae sic: tantum homo currit ergo tantum homo mouetur, tantum Sortes uidet hominem caecum ergo tantum Sortes uidet hominem non uidentem se, nihil aliud quam Sortes uidet hominem non uidentem ergo nihil aliud quam Sortes uidet hominem non uidentem se. Sicut uidens se est inferius quam uidens, sic inferius est non uidens quam se non uidens cum affirmationibus et negationibus cum exclusione sit ordo contrarius; quamuis patet // quod ab inferiori ad superius fallit argumentum cum exclusione.Contra: Sequitur: tantum homo currit, ergo tantum animal currit, cum sequitur: homo currit et nihil aliud quam homo currit, ergo animal currit et nihil aliud quam animal currit; non ergo uniuersaliter impedit exclusio huiusmodi processum, fit ergo exclusio quando impedit et quando non.Ad quod dicendum: quod posita exclusione ad subiectum faciendo ascensum in praedicato fallit iste processus // debetur negationi quae est pars expositionis dictionis exclusiuae, et quia negatio non impedit processum a magis a communi ad minus commune nisi quando uterque imponitur et sumendo superius in subiecto exclusiue posito ad praedicatum uel ad ipsum subiectum cuius superius sumitur, non sic se habet negatio quae impedit dictionem exclusiuam, manifestum est quod exclusio sic ordinata non erit causa defectus. Patet igitur quando impedit et quando non,scilicet exclusio.TANTUM ISTA QUAE NON SUNT HOMINES SUNT ANIMALIA, omnibus animalibus demonstratis. Probatur sic: Ista quae non sunt homines sunt animalia et non alia quam ista quae non sunt homines sunt animalia, ergo prima uera.Contra: ergo tantum non homines sunt animalia, non ergo homines sunt animalia.Solutio: Quia negatio excedit terminum infinitum et a magis communi ad minus commune fallit ista cum exclusione, solet dici quod non ualet: «tantum ista quae non sunt homines sunt animalia, ergo tantum non homines sunt animalia»; sed quia negatio non excedit terminum infinitum nisi propter hoc quod sit uera de non ente, cum ista negatio coartetur ad ens in proposito per pronomen demonstratiuum, sequitur conuertibiliter: tantum ista quae non sunt homines sunt animalia, ergo tantum non homines sunt animalia. Dico ergo quod prima est falsa et haec similiter, ista quae non sunt homines sunt animalia, est enim eadem isti, omnia animalia quae non sunt homines sunt animalia cum per pronomen demonstrantur omnia animalia et hoc implicat falsum, scilicet, nulla animalia esse homines, cum aequiuallent omnia non et nulla.Currant ui homines et Sortes tantum sciat tres illorum currere et non plures. Inde sic: SORTES SCIT TANTUM TRES HOMINES CURRERE. Probatio: Scit tres homines currere et non plures, ergo prima est uera.Contra: Quicquid scitur est uerum, tantum tres homines currere scitur, ergo tantum tres homines currere est uerum.Solutio: Prima solet distingui. Dico autem quod prima falsa est simpliciter cum expositio huius sit haec, tantum tres homines currere scitur: tres homines et non plures currere scitur; scire tantum tres currere est scire tres homines currere et non plures; sed non plures homines currere est falsum. Dico ergo quod prima est falsa et non ualet: «scit tres homines currere et non plures, ergo scit tantum tres homines currere,» cum non sequitur: non scit plures homines currere, ergo scit non plures homines currere; sed est fallacia consequentis. Sequitur enim: si scit non plures homines currere, non plures homines currere est uerum; et si non plures homines currere est uerum, plures homines currere est falsum; et si plures homines currere est falsum non scit plures homines currere. Ergo a primo, si scit non plures homines currere, non scit plures homines currere; et non conuertitur, cum ex negatione non sequitur affirmatio.Est autem haec uera, tantum tres homines currere scitur a Sorte. // Unde distinguendum est quod potest fieri exclusio respectu huius uerbi currere uel respectu huius scitur; et si fiat exclusio respectu huius uerbi scitur sic falsa est, cum significat quod nihil aliud ab hoc quod est tres homines currere scitur a Sorte. Facta exclusione respectu huius uerbi currere, adhuc distinguendum est; est enim multiplex secundum composition- em et diuisionem; et falsa in sensu compositionis, cum significat quod haec propositio tantum tres homines currere scitur a Sorte; et uera in sensu diuisionis, cum significat quod non plures homines currere sciuntur a Sorte. Et in hoc sensu non sequitur:ergo, tantum tres homines currere est uerum; cum non sequitur: non plures homines currere scitur a Sorte, // ergo non plures homines currere est uerum, sed est fallacia consequentis.Similiter accidit hic: Sortes scit tantum tres homines currere, ergo tantum tres homines currere est uerum, priori sumpta in sensu diuisionis. In aliquo sensu uera est quamuis haec omni modo sit falsa, Sortes scit tantum tres homines currere.POSSIBILE EST SORTEM VIDERE TANTUM OMNEM HOMINEM NON VIDENTEM SE. Probatio: Possibile est quod non sint nisi tres homines non uidentes se et possibile est Sortem uidere tantum illos tres, ergo possibile est Sortem uidere tantum omnem hominem non uidentem se.Et proponatur postea Sortes uidet se. Quo concesso conceditur antecedens ad oppositum positi et sic repugnans posito. Sequitur enim: si Sortes uidet se uidet hominem uidentem se, et si uidet hominem uidentem se, non tantum uidet omnem hominem non uidentem se. Et hoc negato proponatur, non tantum uidet omnem hominem non uidentem se, quo negato negetur sequens ex opposito negati, cum sequitur: si Sortes uidet se non uidet omnem hominem non uidentem se, et si non uidet omnem hominem non uidentem se, non tantum uidet omnem hominem non uidentem se. Et hoc concesso, concedo oppositum positi.Solutio: Quidam dicunt quod prima propositio est impossibilis non distinguendo eam. Sed quia non est in ea falsitas nisi gratia huius possibile est Sortem uidere tantum Sortem non uidentem se, sed haec habet multiplicitatem et uera est in aliquo sensu, dicimus eam esse multiplicem et uera est in eodem sensu. Dico igitur quod haec est multiplex, possibile est Sortem uidere tantum Sortem non uidentum se secundum compositionem et diuisionem. Et est sensus compositionis: «possibile est Sortem tantum uidere Sortem non uidentem se,» et in hoc sensu falsa est, et significat quod haec propositio est possibilis, tantum Sortes uidet Sortem non uidentem se, et est impossibilis gratia praeiacentis. Sensus diuisionis est, «possibile est Sortem uidere tantum Sortem non uidentem se»; et in hoc sensu significat quod Sortes potest uidere tantum Sortem non uidentem se, et sic uera est.Et similiter dicendum est ad hanc, «possibile est Sortem tantum uidere omnem hominem non uidentem se.» In sensu diuisionis significat quod Sortes potest uidere tantum omnem hominem non uidentem se; et in hoc sensu uera est. Sed positio est respectu alicuius complexi et possibilitas in illo sensu est respectu alicuius incomplexi; et in hoc senso non procedit positio nisi uelit ponere illud, Sortes potest uidere tantum omnem hominem non uidentem se, ex quo non sequitur quod Sortes uideat tantum omnem hominem // non uidentem se neque eius oppositum neque quod Sortes uideat se neque quod Sortes non uideat se. In sensu compositionis significat quod haec sit possibilis, Sortes uidet tantum omnem hominem non uidentem se; et haec est impossibilis, cum exponenda sit per istas, uidet omnem hominem non uidentem se et non uidet aliquem hominem uidentem se, quarum utraque alteri repugnat, quia utraque est oppositum ex altero. Sequitur enim: si Sortes non uidet aliquem hominem uidentem se non uidet se uidentem se, et si non uidet se uidentem se non uidet se, et si non uidet se non uidet omnem hominem <non> uidentem se; ergo a primo, si non uidet aliquem hominem uidentem se, Sortes non uidet omnem hominem <non> uidentem se. Sequitur etiam: si Sortes uidet omnem hominem non uidentem se, uidet se non uidentem se aut non est homo non uidens se; et cum ista sit impossibilis, uidet se non uidentem se, oportet dicere quod non est homo non uidens se et quia aut est homo uidens se aut non uidens se et non est homo non uidens se, ergo est homo uidens se; et si est homo uidens se, uidet // aliquem hominem uidentem se; ergo a primo, si Sortes tantum uidet omnem hominem non uidentem se, Sortes uidet aliquem hominem uidentem se. Patet igitur quod haec sunt incompossibiles, Sortes uidet omnem hominem non uidentem se et non uidet aliquem hominem uidentem se, quare et haec est impossibilis, Sortes uidet <tantum> omnem hominem non uidentem se.Haec etiam sunt incompossibiles, quod non sunt nisi tres homines non uidentes se et quod Sortes uidet tantum illos tres, ex quo patet qualiter impeditur processus, quia aut Sortes est <<de numero>> istorum aut non. Si est de numero istorum, non uidet se , quia cum ipse sit << >> non uidet tres, ex qua sequitur non uidet tantum tres. quia haec << >> tantum tres. Si non est de numero istorum, et tantum uidet istos << >> hic quattuor sunt non uidentes se; ergo hoc repug<<nat >> se, ex quo patet qualiter impeditur processus.SI NON ALIUD CURRIT TANTUM SORTES CURRIT.<Contra: Si non aliud currit, non tantum Sortes currit;> et si non tantum Sortes currit, Sortes currit et alius a Sorte currit; et si Sortes currit et alius a Sorte currit, aliud currit; ergo a primo, si non aliud currit aliud currit.Solutio: Prima concedenda est necessaria, sed haec est falsa, «si non tantum Sortes currit, Sortes currit et alius a Sorte currit»; sequitur enim econuerso et sic non, cum possit <habere> aliam causam ueritatis, hanc scilicet, Sortes non currit siue nihil currit. Sequitur enim: si tantum Sortes currit, aliquid currit; ergo destruendo consequens, si nihil currit, non tantum Sortes currit. Non ergo sequitur: «si non tantum Sortes currit, Sortes currit et alius a Sorte currit»; sed est fallacia consequentis a positione consequentis.Idem est: NON TU TANTUM ES ASINUS. Probatio: Haec est falsa, tu tantum es asinus; ergo prima uera.Contra: Non tu tantum es asinus, ergo tu es asinus et alius a te est asinus.Solutio: Prima uera est et non ualet: «non tu tantum es asinus, ergo tu es asinus et alius a te est asinus»; sequitur enim: si tu es asinus // et alius a te est asinus, ergo non tantum tu es asinus; et non conuertitur, cum possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, tu non es asinus aut alius a te est asinus aut neque tu es asinus [aut] neque alius a te est asinus aut tu es asinus aut alius a te est asinus. Nam quot modis interimitur ista, tu tantum es asinus, tot modis construitur eius oppositum; interimitur aut<em> hac interempta, tu es asinus uel hac, non aliud a te est asinus, uel utraque; <et> tot modis construitur eius oppositum, <scilicet> hac posita, tu <non> es asinus uel aliud a te est asinus uel utraque. Ex ea ergo non sequitur alterum istorum, sed est fallacia consequentis a positione consequentis.Simile est hic: TU NON ERIS ASINUS DONEC CRAS. Probatio: Haec est falsa, tu eris asinus donec cras, ergo eius opposita est uera et sic prima uera.Contra: Tu non eris asinus donec cras, ergo tu eris asinus cras.Solutio: Prima est uera et non ualet: «tu non eris asinus donec cras, ergo cras eris asinus,» cum prior propositio possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, numquam eris asinus. Si eris asinus donec cras, cras eris asinus; ergo destruendo consequens, si numquam eris asinus nec eris asinus donec cras, et antecedens potest esse causa ueritatis in consequente; patet igitur quod ista, numquam eris asinus potest esse causa ueritatis in hac, non eris asinus donec cras.Solus cum eo conuenit quod est tantum in significatione et officio, sed quia est nomen adiectiuum semper nomini adiungitur excipiendo actum aliquem uel passionem ab opposito nominis, quia eius officium est excipere, et significat priuationem concomitantiae. Solus enim <idem> significat cum hac dictione non cum alio siue non aliis. Ex quo manifestum est quod non ualet: tu das unum solum denarium et non habes, ergo das quod non habes, sed commutatur ad aliquid in quid. Neque ualet: das quod habes et das unum solum denarium, ergo habes // unum solum denarium; commutatur enim quid in <ad> aliquid.Notandum quod conclusio est multiplex secundum compositionem et diuisionem sicut et illud, quod unum solum potest ferre plura potest ferre; et per distinctionem eandem soluitur hoc sophisma:SOLUS SORTES EST ALBUS QUO PLATO EST ALBIOR <EO>. Sint multi homines albi et Plato albior solo Sorte. Et probatur sic: Sortes est albus quo Plato est albior eo, et non alius est albus quo Plato est albior eo, quia haec est falsa, alius est albus quo Plato est albior eo; ergo solus Sortes est albus quo Plato est albior eo.Contra: Solus Sortes est albus quo Plato est albior <eo>, ergo solus Sortes est albus et Plato est albior eo.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Sensus diuisionis est, «solus Sortes est albus quo Plato est albior eo»; et in hoc sensu falsa est; sequitur «ergo solus Sortes est albus et Plato est albior eo.» In sensu compositionis, scilicet continue proferendo, uera est et non sequitur, «ergo solus Sortes est albus et Plato est albior eo,» sed est fallacia consequentis, ut hic: non alius est albus // quo Plato est albior eo, ergo non alius est albus et Plato est albior eo. Fit enim exclusio in prima propositione respectu esse contracti per implicationem quia terminatur exclusio ad hoc totum esse albus quo Plato est albior eo; <cum uero> dicitur solus Sortes est albus et Plato est albior eo, terminatur ad esse album simpliciter, quia illud quod sequitur non determinat esse praecedens. Propositio enim est secundum speciem et non secundum materiam, sicut implicatio, quare hic est processus a minus communi ad magis commune cum exclusione. Unde quodcumque sic se habens respectu alterius ex appositione habens ordinem ad illud inferius est eo.Idem est: SOLI IX HOMINES SUNT QUI NON SOLI SUNT. Sint tantum X homines. Probatio: IX homines sunt qui non soli sunt et non plures homines sunt qui non soli sunt, ergo etc.Contra: Soli IX homines sunt qui non soli sunt, ergo soli IX homines sunt et illi non sunt soli.Solutio: Dicendum est sicut ad praecedens; et in sensu diuisionis falsa est. In sensu compositionis, uera; et in illo sensu non sequitur, «ergo soli IX homines sunt et illi non sunt soli,» ut patet in sophismate praecedenti.Idem est: SOLA IX ANIMALIA SUNT ALBA ET ILLA NON SUNT SOLA. Sint tantum X animalia alba et non plura et probatur sic: IX animalia sunt alba et illa non sunt sola, et non plura animalia sunt alba et illa non sunt sola, ergo sola IX animalia sunt alba et illa non sunt sola.Contra: Huius copulatiuae altera pars est falsa.Solutio: Concedo quod altera pars est falsa et illa plures est, et ideo dandae sunt plures responsiones. Cum dicitur «sola IX animalia sunt alba et illa non sunt sola,» dicendum quod falsum pro prima, uerum pro secunda secundum quod exclusio non cadit sub relatione; et si sub relatione cadit, neganda est sicut prima. Et notandum quod potest cadere sub relatione uel extra [et] omne quod est dispositio subiecti inquantum est subiectum, sed non sic se habet quod est dispositio subiecti inquantum est res sicut se habet album, nigrum et huiusmodi; non enim potest relatio referri ad dispositum per huiusmodi siue ipsius dispositionis. Ad probationem dicendum quod haec est plures, «non plura sunt alba et illa non sunt sola,» et neganda est pro prima parte et secunda pars concedenda est.Simile est hic: SOLIUS BINARII PARS EST UNITAS ET NULLUS NUMERUS. Probatio: Binarii pars est unitas et nullus numerus, et non alterius numeri pars est unitas et nullus numerus, ergo etc.Sed contra: Huius copulatiuae altera pars est falsa. Et praeter hoc: solius binarii pars est unitas et nullus numerus, ergo solius binarii pars est unitas et nullus quaternarius.Solutio: Apparet secundum quosdam quod hic est multiplicitas secundum amphiboliam ex eo quod hoc quod // dico pars potest construi cum hoc uerbo est ex parte suppositi uel appositi sic: unitas et nullus numerus est pars solius binarii. Sed quia haec distinctio supponit uerum uel falsum, et uerum uel falsum supponit congruum, cum iste sermo non sit congruus, «unitas et nullus // numerus est pars solius binarii,» dicimus ergo quod haec dictio pars solum construitur cum hoc uerbo est ex parte suppositi. Et est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Sensus diuisionis est, «solius binarii pars est unitas et nullus numerus»; et sic est falsa. Dico etiam quod falsa est in sensu compositionis, quia alterius numeri quam binarii pars est unitas et nullus numerus, cum alterius numeri pars sit unitas et cum unitas non sit numerus siue nullus numerus. Dico ergo quod alterius numeri quam binarii pars est unitas et nullus numerus; et non opponitur ei, alterius numeri quam binarii pars est unitas et aliquis numerus, cum utraque sit affirmatiua, quia esse non hoc et esse non album habent affirmatiuam figuram, ut dicit Aristoteles.Sustinendo quod negatio quamuis uocetenus sequatur compositionem tamen praecedit secundum intellectum, dicemus quod haec est falsa, «alterius numeri quam binarii pars est unitas et numerus nullus» quia trinarii pars est unitas et aliquis numerus, quia binarius est pars trinarii; et tunc erit ista uera, <non> nullus numerus est pars alterius numeri quam binarii; et tunc erit haec uera, non numeri alterius quam binarii pars est unitas et nullus numerus in sensu compositionis. Et haec similiter, solius binarii pars est unitas et nullus numerus; et non sequitur, ergo solius binarii pars est unitas et nullus quaternarius; sed est fallacia consequentis ab inferiori ad superius cum exclusione; inferius enim est nullus numerus quam nullus quaternarius cum numerus sit in plus quam quaternarius et in affirmationibus et negationibus sit ordo contrarius.SOLA NECESSARIA NECESSARIO SUNT VERA. Probatio: Necessaria necessario sunt uera et non alia quam necessaria necessario sunt uera, ergo prima uera.Contra: Quaecumque sunt necessario uera sunt uera; sola necessaria necessario sunt uera, ergo sola necessaria sunt uera. Et praeter hoc contingentia necessario sunt uera.Solutio: Prima est multiplex ex eo quod hoc aduerbium necessario potest determinare uerbum ratione compositionis, et sic est falsa; significat enim quod haec propositio est necessaria, sola necessaria sunt uera; aut ratione rei uerbi, et sic terminatur exclusio ad illud esse necessario uera et sic est uera; et non ualet «ergo sola necessaria sunt uera»; sed est fallacia consequentis ab inferiori ad superius cum exclusione, sicut hic cum negatione: non alia quam necessaria necessario sunt uera, ergo non alia sunt uera. Haec autem est multiplex, «contingentia necessario sunt uera,» sicut dicetur in suo loco.Simile est: SOLA CONTINGENTIA ESSE VERA EST VERUM CONTINGENS. Probatio: Contingentia esse uera est uerum contingens et non alia quam contingentia esse uera est uerum contingens, ergo sola contingentia etc.Contra: Sola contingentia esse uera est impossibile, cum haec sit impossibilis, sola contingentia sunt uera, et nullum impossibile est uerum contingens.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et est sensus compositionis, «sola contingentia esse uera est uerum contingens»; et in hoc sensu est falsa; significat enim quod haec propositio, sola contingentia sunt uera sit uerum contingens. Sensus diuisionis est, «sola contingentia esse uera est uerum contingens»; et in hoc sensu dicitur esse uera, quia significat idem isti, sola contingentia sunt uera contingenter. Mihi tamen uidetur quod haec est falsa et dico probationi quod haec multiplex est, «non alia quam contingentia esse uera est uerum contingens,» eo quod negatio potest negare hoc uerbum est, ut his sit sensus: «alia quam contingentia esse uera non est uerum contingens», et haec // est uera; sed // ex hac cum hac affirmatiua contingentia esse uera est uerum contingens non sequitur haec, «sola contingentia esse uera est uerum contingens,» cum non sequatur: alia quam contingentia esse uera est uerum contingens, ergo non alia quam contingentia esse uera est uerum contingens, ex eo quod ex negatione non sequitur priuatio, sed econuerso sic: si est uerum contingens et si nulla alia sunt uera, alia esse uera non est uerum; et si alia esse uera non est uerum, alia esse uera non est uerum contingens; ergo a primo, si nulla alia esse uera est uerum contingens, alia esse uera non est uerum contingens. Si negatur hoc [est] uerbum est falsa est siue dicatur non alia esse uera est uerum contingens siue nulla alia esse uera est uerum contingens; et quia alia non esse uera est uerum necessarium et alia esse uera est falsum impossibile, neutrum ergo est uerum contingens.SORTES ET DUO <HOMINES> SUNT TRES. Probatio: Eius contradictoria est falsa, scilicet, non Sortes et duo homines, etc..<Contra: Sortes et duo homines sunt tres.> Aut ergo solus Sortes aut non solus Sortes; si solus Sortes et duo homines sunt tres, non ergo Plato et duo homines sunt tres homines. Si non solus Sortes et duo homines sunt tres, ergo Sortes et alius et duo homines sunt tres; sed Sortes et alius et duo homines sunt iiii.Solutio: Prima uera est et haec similiter, «non solus Sortes et duo homines sunt tres»; sed non ualet: «non solus Sortes et duo homines sunt tres, ergo Sortes et alius et duo sunt tres»; sed est fallacia consequentis, cum prior propositio possit habere aliam causam ueritatis, hanc scilicet, Sortes et duo sunt tres, et alius et duo sunt tres et hanc, non Sortes et duo sunt tres. Quidam tamen distinguunt hanc, «Sortes et alius et duo sunt tres,» dicendo quod multiplex est secundum compositionem et diuisionem et falsa in sensu compositionis et uera in sensu diuisionis sic: «Sortes et [et alius et] duo sunt tres, et alius a Sorte et duo sunt tres.»Sciat Sortes uii artes et non alius sciat uii artes, sed Plato sciat iiii et Cicero tres; et proponatur: SOLUS SORTES SCIT VII ARTES. Probatio: Sortes scit uii artes et non alius, ergo etc.Contra: Plato et Cicero sciunt uii artes.Solutio: Prima est uera et ei non opponitur, «Plato et Cicero sciunt uii artes,» cum non <ualet>: Plato et Cicero sciunt uii, ergo alius a Sortes scit uii artes, quia li scit in numero singulari et in plurali non sumitur uniformiter.Sit a quoddam enuntiabile et solus Plato sciat illud et solus Sortes sciat solum Platonem scire a. Inde sic: SORTES SCIT A. Probatio: Scit Platonem scire a et scit quod Plato nihil scit nisi uerum, ergo Sortes scit a esse uerum; sed quicquid scit esse uerum scit; ergo Sortes scit a.Contra: Solus Plato scit a; ergo Sortes non scit <a>.Solutio: Sumpto scire uniformiter, haec sunt incompossibilia: solum Platonem scire a, et Sortem scire solum Platonem scire a, cum sequatur haec: si solus Plato scit a Sortes non scit a; et si non scit a non scit a esse uerum; et si non scit a esse uerum non scit a sciri a Platone; et si hoc, non scit solum Platonem scire a. Dico igitur quod solum Platonem scire a et Sortem scire solum Platonem scire a sunt incompossibilia. Haec etiam impossibilis est, Sortes scit solum Platonem scire a, cum ex hac sequitur quod Sortes scit a, et tunc non scit solum Platonem scire a, cum hoc sit falsum. Notandum tamen quod solus Plato potest scire aliquid in ratione propria, et Sortes potest scire in uniuersali solum Platonem scire illud, et in uniuersali scit istud esse uerum, et propter hoc non scit illud; scis, enim, omne scitum a deo esse uerum, non tamen scis omne scitum a deo.Sint iii enuntiabilia a et // sciantur a Platone, Sorte, Cicerone et Catone; et praeter hoc sciat Sortes unum enuntiabile quod non sciat aliquis illorum. Inde: SOLUS SORTES SCIT QUOD ALIUS A PLATONE IGNORAT. Probatio: Sortes scit quod alius a Platone ignorat // et nullus alius scit quod alius a Platone ignorat, ergo prima uera.Contra: Quia de quolibet affirmatio uel negatio, ergo solus Sortes scit quod omnis alius a Platone ignorat uel quod non omnis alius a Platone ignorat. Sed si solus Sortes scit quod omnis alius a Platone ignorat, solus Sortes scit quod Sortes ignorat. Si solus Sortes scit quod non omnis alius a Platone ignorat, contra: Cato scit quod non omnis alius a Platone ignorat et Plato similiter.Solutio: Prima est uera et non ualet: «solus Sortes scit quod alius a Platone ignorat, ergo solus Sortes scit quod omnis alius a Platone ignorat uel quod non omnis alius a Platone ignorat,» cum non sequitur: Sortes scit quod alius a Platone ignorat, ergo Sortes scit quod omnis alius a Platone ignorat; sed est fallacia consequentis a positione consequentis. Nec etiam sequitur: non alius a Sorte scit quod alius a Platone ignorat, ergo non alius a Sorte scit quod non omnis alius a Platone ignorat. Quamuis etiam de quolibet affirmatio uel negatio, non tamen de solo Sorte; non enim sequitur: de quolibet affirmatio uel negatio uera, ergo de solo Sorte uera est negatio haec uel affirmatio, «scit quod omnis alius a Platone ignorat aut quod non omnis alius a Platone ignorat.» Hic commutatur quid in ad aliquid.Iam patet quod a et b opponuntur secundum contradictionem, neutrum tamen est uerum de c, sit a currere, b non currere, c solus Sortes. Item, a est affirmatio, b negatio; non tamen est a uel b uerum de quolibet; sit a Sortem esse, b Sortem non esse, de Platone neque est uerum Sortem esse neque Sortem non esse, cum non sit uera enuntiatio neque falsa nisi de suo subiecto. Item, a est, b est, et b est a; non tamen si a est, b est, sit a Sortes, b solus Sortes. Item, a et b sunt eadem numero; non tamen ad esse unius sequitur esse alterius, sit a Sortes, b Sortes sedens. Item, posito a, ponitur b et econuerso, et interempto a, interimitur b et econuerso; non tamen conuertuntur a et b, sit a binarius et b numerus. Item a et b opponuntur et tamen posito a ponitur b et econuerso, et interempto a interimitur b et econuerso, sit a substantia, b accidens. Et idem accidit in oppositis relatione, ut si a sit pater, b filius.A SOLO SORTE DIFFERT QUICQUID NON EST SORTES NEC PARS SORTIS. Probatio: A solo Sorte differt quicquid non est Sortes et non ab alio differt quicquid non est Sortes, cum haec sit falsa, ab alio differt quicquid non est Sortes; ergo a solo Sorte differt quicquid non est Sortes.Contra: Plato non est Sortes, ergo a solo Sorte differt Plato.Solutio: Non inferendo instantiam pro parte Sortis neque pro non ente, concedenda est prima propositio. Et non ualet: «a solo Sorte differt quicquid non est Sortes, Plato non est // Sortes; ergo a solo Sorte differt Plato»; sed est fallacia figurae dictionis; similis enim figuratio secundum dictionem huius sermonis quicquid non est Sortes differt a solo Sorte ad hunc sermonem, «a solo Sorte differt quicquid non est Sortes» facit deceptum credere quod possit fieri descensus cum dicitur «a solo Sorte differt quicquid non est Sortes,» eo quod potest fieri descensus cum dicitur, quicquid non est Sortes differt a solo Sorte. Et notandum quod hae differunt quia haec est falsa, quicquid non est Sortes differt a solo Sorte, quia sic Sortes differt a se; et alia uera. Differunt enim sicut istae, non ab alio differt quicquid non est Sortes, quicquid non est Sortes non differt ab alio; et haec est falsa et ista uera.Consueuerunt tamen dicere quidam quod haec est falsa, «a solo Sorte,etc.,» sicut et haec quicquid non est Sortes differt a Sorte, concedentes autem hanc, non a solo Sorte differt, etc. et hanc similiter, // ab alio a Sorte differt, etc. Et quaesito, «A quo alio?» dicebant fatuum esse quaesitum, non tamen quia iste terminus alio indeterminate supponit. Et propter eandem causam dixerunt quod non ualet: non ab hoc alio differt quicquid non est Sortes nec ab illo alio et sic de singulis; ergo non ab alio, etc. Sed quia non supponit terminus indeterminate nisi quando aliud praecedat ipsum ut coartet ipsum sic supponere, et nihil praecedit ipsum in proposito, ergo non supponit hic indeterminate; non igitur prohibet modus supponendi in hoc sermone quin possit quaeri, «A quo?» et certificari.Dico igitur sicut prius quod haec est uera, «non ab alio differt quicquid non est Sortes,» quamuis haec sit falsa, «quicquid non est Sortes non differt ab alio a Sorte»; et similis differentia est inter istas «a solo Sorte differt quicquid non est Sortes, quicquid non est Sortes differt a solo Sorte.SOLUS SORTES EST INDIFFERENS SOLI SORTI. Probatio: Sortes est indifferens soli Sorti et non alius, ergo prima uera.Contra: Solus Sortes est indifferens soli Sorti, ergo solus Sortes non est differens a solo Sorte; sed haec est falsa, quia alius a Sorte non est differens a solo Sorte.Solutio: Prima est uera et non ualet: «solus Sortes est indifferens soli Sorti, ergo solus Sortes non est differens a solo Sorte»; cum non sequitur: non alius a Sorte est indifferens Sorti et non alii, ergo nullus alius non est differens a Sorte et non ab alio. Et fallit sicut ista: non alius a Sorte est indifferens non alii a Sorte, ergo omnis alius a Sorte est differens a non alio a Sorte. Huius defectus manifestus est, cum ex negatiua non sequitur affirmatiua.Item: SOLUS GENITIVUS PRAECEDITUR A SOLO NOMINATIVO. Probatio: Genitiuus praeceditur a solo nominatiuo et non alius, ergo prima uera.Contra: Solus genitiuus praeceditur a solo nominatiuo, ergo solus nominatiuus praecedit solum genitiuum; sed haec est falsa, cum sua praeiacens sit falsa, haec scilicet, nominatiuus praecedit solum genitiuum. // Quae tamen uidetur sic probari: solus nominatiuus praecedit genitiuum, et solus nominatiuus non praecedit alium, ergo solus nominatiuus praecedit solum genitiuum.Solutio: Prima est uera et non ualet: «solus genitiuus praeceditur a solo nominatiuo, ergo solus nominatiuus praecedit solum genitiuum»; cum non sequitur: non alius quam genitiuus praeceditur a solo nominatiuo, ergo solus nominatiuus non praecedit alium. Sed est fallacia consequentis, ut hic: non alius quam genitiuus praeceditur ab utroque, ergo utrumque non praecedit alium. Scimus quod fallit praeponendo negationem signo uniuersali et postea postponendo, et uniuersaliter fallit cum negatione sic se habente respectu totius copulatiuae aut habentis uim eius, et sic se habet exclusio; ergo accidit fallacia consequentis cum dicitur: «non alius quam genitiuus praeceditur a solo nominatiuo, ergo solus nominatiuus non praecedit alium.» Nec sic infertur actiua ex passiua, sed est eius actiua haec, non alium praecedit solus nominatiuus; et hae differunt: non alium praecedit solus nominatiuus et solus nominatiuus non praecedit alium propter hoc quod in una praeponitur negatio exclusioni et tunc non contingit sumere exponentia diuisim; et postea postponitur negatio et potest utrumque exponentium sic sumi per se.Iam patet quod non ualet: «solus genitiuus praeceditur a solo nominatiuo, ergo solus nominatiuus praecedit solum genitiuum.» Sed sequitur haec actiua sic: solum genitiuum praecedit solus nominatiuus; et ex hac differt ista, solus nominatiuus praecedit solum genitiuum propter diuersitatem situs exclusionis, et +hic debetur+ negationibus quae exponunt istas. Ad aliud argumentum dicendum est: «solus nominatiuus praecedit genitiuum et solus nominatiuus non praecedit alium, ergo solus nominatiuus praecedit solum genitiuum»; sed respondendum est per interemptionem huius, «solus nominatiuus non praecedit // alium», sed est falsa gratia huius nominatiuus non praecedit alium. Scimus enim quod nominatiuus casus praecedit alium, unde haec est falsa simpliciter, solus nominatiuus non praecedit alium quam genitiuum gratia huius praeiacentis; et haec est falsa gratia alterius praeiacentis, solus nominatiuus praecedit non alium quam genitiuum.Idem est: SOLA ASSUMPTIO PRAECEDIT SOLAM CONCLUSIONEM. Est enim uera et non ualet, ergo sola conclusio praeceditur a sola assumptione.Idem est: Haec est uera: SOLA TRIA SUNT PLURES SOLIS DUOBUS. Et non sequitur, ergo sola duo sunt pauciora solis tribus; sed sequitur solis tribus sola duo sunt pauciora; et haec non est aequalis isti, sola duo sunt pauciora <solis> tribus propter differentem situm exclusionis.Similiter haec est uera: SOLUS SORTES VIDETUR A SOLO SORTE, uideat Sortes omnem hominem et nullus alius uideat nisi se; et non sequitur, ergo solus Sortes uidet solum Sortem; sed est eius actiua, solum Sortem uidet solus Sortes.Similiter haec est uera: SOLUS SORTES VIDET SOLUM SORTEM, uideat Sortes se tantum et omnis alius a Sorte uideat omnem hominem; et non sequitur, ergo solus Sortes uidetur a solo Sorte, nec est eius passiua, sed ista, a solo Sorte uidetur solus Sortes. //Videat unusquisque homo se tantum et proponatur: SOLUS SORTES VIDET SE. Probatio: Solus Sortes uidet Sortem, ergo solus Sortes uidet se.Contra: Plato uidet se.Solutio: Solet dici quod prima est falsa et non ualet: «solus Sortes uidet Sortem, ergo solus Sortes uidet se,» quia Sortem est inferius quam hoc quod dico se.Contra: Cum utrumque sit discretum non est differentia in his secundum superius et inferius; aut enim refertur Sortes per pronomen et tunc est aequalis isti; aut aliud a Sorte, et tunc est ei disparatum. Quare nullo modo est inter ea ordo secundum prius et posterius.Dico ergo quod prima est uera et non opponitur ei Plato uidet se, cum non opponuntur: non alius a Sorte uidet Sortem, alius a Sorte uidet Platonem.Simile est: Sint a et b et c tria enuntiabilia et solus Sortes sciat a et solus Plato b et Cicero c. Inde: SOLUS SORTES SCIT QUOD A NULLO ALIO SCITUR. Probatio: Solus Sortes scit a, et a a nullo alio scitur, ergo solus Sortes scit quod a nullo alio scitur.Contra: Plato scit quod a nullo alio scitur.Solutio: Dicunt aliqui quod prima est falsa et non ualet: «solus Sortes scit a, quod a nullo alio scitur, ergo solus Sortes scit quod a nullo alio scitur»; sed est fallacia consequentis ab inferiori ad superius cum negatione.Dico quod prima oratio truncata est et ad huiusmodi orationes non potest responderi antequam perficiantur, ut dicit Aristoteles in libro Elenchorum. Perficiatur ergo ut terminetur respectus relatiui diuersitatis sic: solus Sortes scit quod a nullo alio a Sorte scitur; et haec est uera simpliciter, et haec similiter, Plato scit quod a nullo alio a Platone scitur, addito isto ad quod terminatur respectus relatiui diuersitatis sic, Plato scit quod a nullo alio a Platone scitur; sic autem non opponitur priori. Scimus enim quod non opponitur non alius a Sorte scit quod a nullo alio a Sorte scitur, alius a Sorte scit siue Plato scit quod a nullo alio a Platone scitur, cum idem oporteret negare negatio quod affirmauit affirmatio et de eodem.Idem est: SOLI SORTI ALIQUID EST IDEM. Probatio: Soli Sorti Sortes est idem, ergo soli Sorti aliquid est idem.Contra: Platoni aliquid est idem.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «soli Sorti Sortes est idem, ergo soli Sorti aliquid est idem», cum non sequitur: non alii quam Sorti Sortes est idem, ergo non alii quam Sorti aliquid est idem. Hic est fallacia consequentis a destructione antecedentis. Haec autem est uera, aliquid est idem soli Sorti // et non opponitur ei, aliquid est idem Platoni. Scimus enim quod non opponuntur : aliquid non est idem a Sorte alii, aliquid est idem Platoni siue alii a Sorte.AD SOLUM SORTEM ESSE SEQUITUR SORTEM ESSE. Probatio: sequitur: si solus Sortes est, Sortes est; ergo prima uera.Contra: Ad Sortem esse et ad Platonem esse sequitur Sortem esse, non ergo ad solum Sortem esse.Solutio: Prima est uera et haec multiplex, «ad Sortem et ad Platonem esse sequitur Sortem esse,» secundum compositionem et diuisionem; et falsa in sensu diuisionis et uera in sensu compositionis. Et non opponitur ei ad Sortem et alium esse sequitur Sortem esse, unde non ualet: ad Sortem et ad // alium esse sequitur Sortem esse, non ergo ad solum Sortem esse sequitur Sortem esse, sicut non ualet: ad Sortem esse album sequitur Sortem esse coloratum, non ergo ad Sortem esse nigrum sequitur ipsum esse coloratum. Potest enim ad opposita idem sequi naturaliter dummodo non opponitur secundum contradictionem; et scimus quod non opponuntur ad solum Sortem esse sequitur Sortem esse et ad Sortem et ad alium esse ..., cum possint simul esse falsae.Idem est: AD SORTEM ESSE SEQUITUR SOLUM SORTEM ESSE. Probatio: Ad Sortem esse sequitur Sortem esse, et ad Sortem esse non sequitur alium esse, ergo prima uera.Contra: Non sequitur: si Sortes est, solus Sortes est; non ergo ad Sortem esse sequitur solum Sortem esse.Solutio: Prima est falsa et non ualet: «ad Sortem esse sequitur Sortem esse, et ad Sortem esse non sequitur alium esse, ergo ad Sortem esse sequitur solum Sortem esse,» cum non sequitur: ad Sortem esse non sequitur alium esse, ergo ad Sortem esse sequitur non alium esse; sed est fallacia consequentis; si enim ad Sortem esse sequitur non alium esse, ad Sortem esse non sequitur alium esse; et non conuertitur quia ad idem antecedens non sequitur idem consequens affirmatum et negatum. Et non sequitur, cum non sit necessarium alterum oppositorum sequi ad quodlibet, et etiam cum ad negatiua non sequitur affirmatiua.Idem est: SOLUM SORTEM ESSE SEQUITUR AD SORTEM ESSE ET AD ALIUM ESSE. Probatio: Sortem esse sequitur ad Sortem esse et ad alium esse, et non [ad] alium esse sequitur ad Sortem esse et ad alium esse, quia ad Sortem esse et ad alium esse non sequitur istum alium esse uel illum et sic de singulis; ergo ad Sortem et ad alium esse, etc.; quare solum Sortem esse sequitur ad Sortem esse et ad alium esse.Contra: Alium a Sorte esse sequitur ad Sortem esse et ad alium esse, cum sequatur: alius a Sorte est cum Sortes et alius sunt.Solutio: Prima est falsa et haec similiter, non alium a Sorte esse sequitur ad Sortem esse et ad alium esse. Est tamen multiplex secundum compositionem et diuisionem et falsa in utroque sensu; et quaelibet istarum distinguenda est, non istum alium esse sequitur ad Sortem et ad alium esse, nec illum et sic de singulis; est enim quaelibet multiplex secundum compositionem et diuisionem, et falsa in sensu compositionis, quia in hoc sensu significat illud: «ad Sortem et ad alium esse sequitur non istum alium esse.» Scimus enim quod non ualet: si Sortes et alius homo sunt, non iste alius homo est. In sensu diuisionis uera est et significat illud: «ad Sortem esse, et ad alium esse non sequitur istum alium esse.» Sed non ualet: «ad Sortem esse et ad alium esse non sequitur istum alium esse nec illum alium et sic de singulis, ergo ad alium esse et ad Sortem esse non sequitur alium esse»; scimus enim quod si ad Sortem et ad alium esse sequitur istum alium esse, ad Sortem et ad alium esse sequeretur alium esse, quia ex quocumque sequitur antecedens sequitur consequens et non conuertitur; arguendo igitur praedicto modo destruo antecedens.SOLUS SORTES EST SI SORTES ET ALIUS HOMO SUNT. Probatio: Sortes est si Sortes et alius homo sunt, et non alius a Sorte est si Sortes et alius homo sunt, quia nec iste et iste et sic de singulis; ergo non alius homo est si Sortes et alius homo sunt.Contra: Alius // a Sorte est si Sortes et alius homo sunt, non ergo solus Sortes est.Solutio: Prima falsa est et haec multiplex est, «non alius a Sorte est si Sortes et alius homo sunt» secundum compositionem et diuisionem; et hoc // est quod dicitur quod potest esse negatio consequentis uel consequentiae, sed utroque modo falsa est. Et similis multiplicitas est in his singularibus, «nec iste alius homo est si Sortes et alius homo sunt, nec iste,» sed quaelibet est falsa in sensu compositionis; et uera in sensu diuisionis, quia in hoc sensu negatur hoc consequens iste alius est sequi ad hoc antecedens, Sortes et alius homo sunt. Sed in hoc sensu non sequitur, «ergo non alius est si Sortes et alius homo sunt,» quia si sequeretur quod iste alius homo est si Sortes et alius homo sunt ...et ille... et sic de singulis, sequeretur necessario alius a Sorte est, si Sortes et alius homo sunt, quia ex quocumque sequitur antecedens sequitur consequens et non conuertitur, cum non necessario sequitur antecedens ex quo sequitur consequens. Arguendo igitur praedicto modo destruo antecedens; non ergo necessarium est sequi consequens, ex quo non sequitur antecedens.Quia esse et esse uerum conuertuntur et non esse et esse falsum conuertuntur, non sunt sophismata specialia cum istis uerum et falsum; sed sunt specialia cum modis aliis, et est impossibile per se et per accidens, cuius ratio est quod potuit fuisse [falsum] uerum <uel> quod fuit uerum, sed non potuit amodo esse uerum, uel poterit fuisse uerum, sed a modo non poterit esse uerum. Ex hoc patet probatio ad hoc sophisma: IMPOSSIBILE FUIT POSSIBILE. Probatio: Quod est impossibile fuit possibile quia fuit uerum, ergo impossibile fuit possibile.Contra: Propositio uera de praeterito aliquando fuit uera de praesenti; sed numquam fuit haec uera de praesenti, impossibile est possibile.Solutio: Prima est uera et haec falsa, «propositio uera de praeterito aliquando fuit uera de praesenti»; loquendo tamen de re, quae est, est eo quod fuit possibile. Possumus tamen dicere quod aliquando fuit ueritas secundum praesens; sed non sumitur illa ueritas sic, impossibile est possibile, si hoc modo est possibile, demonstrato aliquo quod modo est impossibile.Siimile est: IMPOSSIBILE POTEST ESSE VERUM. Quod erit impossibile, scilicet antichristum non fuisse, potest esse uerum, quia modo est uerum; ergo impossibile potest esse uerum.Contra: Quicquid potest esse uerum est possibile; impossibile potest esse uerum, ergo impossibile est possibile.Solutio: Prima est uera et non ualet: «quicquid potest esse uerum est possibile, impossibile potest esse uerum, ergo impossibile est possibile»; commutatur enim quid in quale. Nec ualet arguendo sine signo: impossibile potest esse uerum, ergo impossibile est possibile, cum non sequitur: quod est uel quod erit impossibile uerum potest esse, ergo quod est impossibile potest esse uerum; sed est fallacia consequentis a positione consequentis, cum impossibile sit ex propositione quae potest habere plures causas ueritatis inferre unam <plus> quam alteram istarum.Impossibile per se est quod non potest nec potuit nec poterit esse uerum et de hoc impossibile non est dicere quod impossibile potest esse uerum neque quod impossibile fuit possibile. Sed sic: IMPOSSIBILE EST TE SCIRE PLURA QUAM SCIS. Probatio: Haec est impossibilis, tu scis plura quam scis, ergo eius dictum est impossibile, scilicet te scire plura quam scis.Contra: Tu scies plura quam scis, ergo possibile est te scire plura quam scis.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem et uera in sensu compositionis;significat enim quod haec // propositio est impossibilis, tu scis plura quam scis; et falsa in sensu diuisionis // quia in hoc sensu significat quod non potes scire plura quam scis.Et econuerso accidit in hac, possibile est <te> scire plura quam scis.IMPOSSIBILE EST DICI QUOD IMPOSSIBILE EST DICI. Probatio: Quod non potest dici non potest dici, ergo prima uera.Contra: Impossibile dici est quoddam dictum et omne dictum potest dici, ergo possibile est dici quod impossibile est dici.Solutio: Prima multiplex est secundum amphoboliam eo quod hoc nomen impossibile potest construi cum hoc uerbo est, et sic est sermo falsus, et est sensus: «quod est impossibile dici non potest dici»; et scimus quod hoc dictum impossibile dici potest dici. Aut cum hoc uerbo infinitiui modi, et sic est uera, et est sensus: «quod est dici impossibile, impossibile est dici.»QUOD NULLI EST DUBIUM OMNIBUS EST CERTUM. Probatio: Haec est indefinita habens unam singularem ueram, ergo prima uera.Contra: Aliquod impossibile nulli est dubium, ergo aliquod impossibile omnibus est certum.Solutio: Prima est multiplex secundum aequiuocationem eo quod hoc pronomen quod potest teneri infinite, et sic est falsa; et in hoc sensu aequipollet uniuersali et significat illud: «siue hoc siue illud et sic de singulis quod nulli est dubium est omnibus est certum»; et ad ueritatem huius non sufficit ueritas unius singularis. Si tenetur relatiue, uera est et significat illud: «aliquod quod nulli est dubium omnibus est certum»; et non sequitur: aliquod impossibile, siue te esse asinum, nulli est dubium, ergo te esse asinum omnibus est certum; sed est fallacia consequentis, cum ex particulari indefinita non sequitur singularis.SICUT SE HABET IMPOSSIBILE AD NON IMPOSSIBILE SIC SE HABET VERUM AD NON VERUM.Ergo permutatim, sicut se habet uerum ad non impossibile sic se habet non uerum ad impossibile; sed esse uerum est non impossibile, ergo esse non uerum est impossibile.Solutio: Prima est uera et non ualet: «ergo permutatim sicut se habet uerum ad non impossibile sic se habet non uerum ad impossibile»; in his enim non tenet consequentia in seipso, sed in contrario; sed est fallacia consequentis. Quod enim sit permutatio potest esse dupliciter: uno modo ut nunc dictum est, et alio modo sic: sicut se habet uerum ad non impossibile sic se habet impossibile ad non uerum. Unde inferendo alteram partem, pono consequens.Idem est penitus: SICUT SE HABET HOMO AD NON HOMO SIC SE HABET ANIMAL AD NON ANIMAL. Est enim uera simpliciter et non ualet: ergo permutatim, sicut se habet homo ad animal sic se habet non homo ad non animal, cum possit dupliciter inferri permutatio; et ex propositione quae potest habere plures causas ueritatis, non sequitur una istarum.SICUT SE HABENT PROPINQUITAS ET DISTANTIA MEI AD ROMAM SIC SE HABENT PROPINQUITAS ET DISTANTIA MEI AD PARIETEM.Ergo permutatim sicut se habet haec propinquitas ad istam propinquitatem sic se habet haec distantia ad istam distantiam; sed haec propinquitas est maior ista, ergo ista distantia est maior illa.Solutio: Prima est uera et non ualet: «ergo permutatim sicut se habet haec propinquitas ad istam sic se habet haec distantia ad istam.» Sed sequitur: ergo sicut <se> habet haec propinquitas ad istam sic se habet illa distantia ad istam et ad illam; et sicut ex hac non sequitur eius altera pars, similiter nec // ex illa, sed est fallacia consequentis.SICUT SE HABET NOVENARIUS AD SENARIUM SIC SE HABET SENARIUS AD QUATERNARIUM, scilicet // ex altera proportione, continet; enim totum et dimidiam eius partem.Contra: Nonarius separat senarium tribus partibus, ergo senarius separat quaternarium tribus unibus.Solutio: Prima est uera; possumus tamen distinguere quod sicut potest denotare proportionem arithmeticam, sic est uera; uel geometricam, et sic est falsa. Unde non ualet: «sicut se habet nouenarius ad senarium sic se habet senarius ad quaternarium, sed nouenarius separat senarium tribus unibus, ergo senarius separat quaternarium tribus unibus», quia non est unica proportio, sed est ibi fallacia consequentis, quia per hoc quod dico sicut denotatur similitudo particulariter et non contingit descendere sub aliquo dicto particulariter.Necessarium sicut impossibile recipit differentiam; dicitur enim necessarium respectiue, ut TE SEDERE DUM SEDES EST NECESSARIUM. Et probatur sic: siue sedes siue non, haec propositio est necessaria, tu sedes dum sedes; igitur necessarium est, quare eius dictum est necessarium; ergo necessarium est te sedere dum sedes.Contra: Te sedere est contingens uerum uel contingens falsum; sed quando est contingens falsum non est necessarium neque quando contingens uerum; sed non est contingens uerum nisi quando sedes, ergo te sedere dum sedes non est necessarium.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem et sensus compositionis est, «te sedere dum sedes est necessarium,» et sic est uera; significat enim quod haec propositio est necessaria, tu sedes dum sedes. Sensus diuisionis est, «te sedere dum sedes est necessarium,» et sic est falsa; est enim te sedere contingens dum sedes sicut et dum non sedes; sed dum sedes est contingens uerum et dum non sedes est contingens falsum.Simile est hic: OMNE QUOD EST NECESSE EST ESSE QUANDO EST. Quod sic probatur: Haec propositio est necessaria, omne quod est est quando est, quare et suum dictum, scilicet omne quod est esse quando est. Ergo prima uera, quia significat illud dictum esse necessarium.Contra: Omne quod est necesse est esse quando est, et omne quod est non est nisi quando est, ergo omne quod est necesse est esse.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem; et est sensus diuisionis, «omne quod est necesse est esse quando est,» et sic est falsa quia aliquod eorum quae sunt contingens est esse quando est, sicut et quando non est; sed tunc est contingens uerum quando est, et quando non est est contingens falsum. In sensu compositionis uera est et non ualet: «omne quod est necesse est esse quando est, et omne quod est non est nisi quando est, ergo omne quod est necesse est esse»; sed est fallacia secundum quid et simpliciter; in prima enim est necessitas conditionalis et in secunda necessitas absolute.Necessarium per accidens est quod fuit falsum aut quod potuit fuisse falsum et nec potest nec poterit esse falsum, et secundum hoc possumus dicere quod NECESSARIUM FUIT NON NECESSARIUM. Probatio: Quod est necessarium, sicut me fuisse, fuit non necessarium, quia fuit falsum; ergo necessarium fuit non necessarium.Contra: Omne uerum de praeterito aliquando fuit uerum de praesenti et ita hoc fuit uerum, necessarium non est necessarium, quod est impossibile.Solutio: Prima est uera et non ualet: «haec est uera, necessarium fuit non neceessarium, ergo aliquando // fuit hoc uerum necessarium est non necessarium, sicut superius patet; de eo tamen quod est necessarium potuit aliquando uero dici hoc non est necessarium.Simile est: NECESSARIUM POTEST ESSE FALSUM. Probatio: Quod erit necessarium, sicut antichristum fuisse, potest esse falsum, quia modo est falsum; ergo necessarium potest esse falsum.Contra: quicquid potest esse falsum est non necessarium, necessarium potest esse falsum, ergo necessarium est non necessarium.Solutio: Prima uera est et non ualet: «quidquid potest esse falsum est non necesesarium, necessarium potest esse falsum, ergo necesesarium est non necessarium»; commutatur // enim quid in quale. Nec ualet: necessarium potest esse falsum; ergo necessarium est non necessarium; commutatur unus modus supponendi in alium; supponit enim iste terminus necessarium in prima propositione, scilicet necessarium potest esse falsum, aequaliter pro futuro et pro praesenti; et in conclusione pro praesenti tantum; et ita est ibi fallacia figurae dictionis. Similis enim figuratio huius termini necessarium ut est in una propositione ad seipsum ut est in alia propositione facit deceptum credere quod in utraque sit unus modus supponendi, et scimus quod est modus differens supponendi. Et est ibi fallacia consequentis, cum prior propositio sit aequalis isti, quod est necessarium uel quod erit necessarium potest esse falsum; scimus enim quod non ualet: quod est necessarium uel quod erit necessarium potest esse falsum, ergo quod est necessarium potest esse falsum, cum ex tota disiunctiua non sequitur eius altera pars, et non ad totum disiunctiuum sequitur alterum disiunctorum; sed est in huiusmodi consequentiis semper fallacia consequentis.Necessarium per se est quod non potest nec potuit nec poterit esse falsum, ut hominem esse animal, et propter hoc dicitur quod haec est uera: OMNIS HOMO DE NECESSITATE EST ANIMAL. Quod sic probatur: Haec est uera et semper fuit uera et semper erit uera, omnis homo est animal, ergo necessaria; ergo omnis homo de necessitate est animal.Sed contra: Omnis homo de necessitate est animal, Sortes est homo, ergo Sortes de necessitate est animal.Solutio: Solet dici quod prima uera est et non ualet: «omnis homo de necessitate est animal, Sortes est homo, ergo Sortes de necessitate est animal»; commutatur enim unus modus supponendi in alium; ampliatur enim suppositio huius termini homo in prima propositione uniuersaliter unde habet modum indeterminate supponendi, et supponit determinate cum dicit «Sortes est homo.» Unde est ibi fallacia figurae dictionis. Et alio modo est ibi fallacia aequiuocationis, quia in prima propositione est esse habitudinis siue consequentiae et in secunda ut nunc, cum dicitur operatio entis, et sic aequiuocatur esse.Sed modo uidetur quod prima propositio sit falsa et non ualet: «haec est uera omnis homo est animal et semper fuit uera et semper erit haec uera, ergo omnis homo de necessitate est animal,» quamuis etiam dicatur quod non potest non esse uera.Sed sic sequitur quod haec propositio est necessaria, omnis homo est animal et haec similiter, omnem hominem esse animal est necessarium, quae est multiplex secundum compositionem et diuisionem, et uera in sensu compositionis, quia in hoc sensu significat quod haec propositio est necessaria, omnis homo est animal; et in sensu diuisionis falsa est, et ille sensus exprimitur per hanc, omnis homo, de necessitate est animal. [Secundum unum sensum] est enim multiplex ex eo quod modus potest determinare // uerbum ratione compositionis uel ratione rei uerbi. Si ratione compositionis, significatur quod haec propositio est necessaria omnis homo est animal; si ratione rei uerbi, tunc significatur quod iste homo et ille et sic de singulis sit animal necessario, et hoc est falsum.Similis diuersitas accidit hic: OMNIS ANIMA EST ALIQUA ISTARUM DE NECESSITATE, omnibus animabus demonstratis. Probatur inductiue et improbatur sic: Creatis aliis animabus erit haec falsa, quare non est necessaria, et ita haec est falsa omnis anima de necessitate est aliqua istarum. Econuerso autem dicendum est hic et in praecedenti. Unde illi qui dixerunt priorem propositionem esse ueram simpliciter dicunt hanc esse falsam; et fallit haec inductio secundum eos: illa anima de necessitate est aliqua istarum et sic de singulis nunc existentibus, ergo etc., eo quod non est sufficiens inductio; ampliatur enim suppositio huius termini anima gratia modi ut non supponat solum pro terminis qui sunt, sed pro futuris. Unde si completa est inductio oporteret sic dicere: illa anima de necessitate est aliqua istarum et sic de singulis animabus quae sunt et quae erunt, et scimus quod hoc est falsum.Mihi tamen uidetur quod haec est uera uno modo; est enim multiplex eo quod modus potest determinare uerbum ratione // compositionis, et est sensus, «haec est necessario uera, omnis anima est aliqua istarum«; et sic est falsa et fallit probatio, sicut dictum est. Aut ratione rei uerbi et sic est sensus, «omnis anima est aliqa istarum necessario,» et in hoc sensu est uera et non ampliatur iste terminus anima neque confunditur per modum.Simile est: CONTINGENTIA NECESSARIO SUNT VERA. Probatio: Haec propositio est necessaria, contingentia sunt uera; est enim uera et non potest non esse uera, ergo contingentia necesssario sunt uera.Contra: Quaecumque sunt necessario uera sunt necessaria, contingentia sunt necessario uera, ergo contingentia sunt necessaria; et scimus quod non sunt necessaria, non ergo sunt uera necessario.Solutio: Prima est multiplex eo quod necessario potest determinare uerbum ratione rei uerbi, et sic est falsa et est sensus, «contingentia sunt uera necessario»; aut ratione compositionis et sic est uera et est sensus, «haec propositio est necessaria, contingentia sunt uera«.Est notandum quod secundum quod iste terminus necessario determinat uerbum ratione compositionis, se habent extrema sicut in contingentibus; habent enim suppositionem confusam ita quod non terminetur eorum suppositio ad aliquod tempus; et ex hoc accidit quod utraque istarum est necessaria, contingentia sunt uera, contingentia non sunt uera.Simile est in parte: ANIMA ANTICHRISTI NECESSARIO ERIT, posito animam antichristi fore, et proponatur antichristus erit; quo concesso eo quod est positum, proponatur anima antichristi erit; quo concesso eo quod sequitur ex posito proponatur anima antichristi necessario erit; si neget, negat sequens; sequitur enim gratia termini: si anima antichristi erit, necessario erit, quia haec sunt incompossibilia erit et non necessario erit, quia si non erit necessario poterit non esse, et si poterit non esse uel non fore et erit, potest esse et non esse; et hoc est impossibile de quolibet rationali animali. Si conceditur, fiat // hoc argumentum: antichristus contingenter erit, ergo anima antichristi contingenter erit.Et solet distingui sicut in praecedentibus quod modus potest determinare uerbum ratione compositionis uel ratione rei uerbi. Erit uera simpliciter cum determinat ratione rei uerbi et significat quod existentia animae antichristi erit necessaria; et in hoc sensu concedenda est. Aut ratione compositionis, et significat quod haec propositio est necessaria, anima antichristi erit; et sic est neganda.Sed quia existentia animae antichristi erit necessaria, necessaria est propositio significans eam fore; et hoc significat haec propositio anima antichristi erit, et ita est uera uel concedenda. Secundum quod determinat uerbum ratione rei uerbi erit uera simpliciter et concedenda prout determinat uerbum ratione compositionis. Et propter hoc dico quod haec distinctio non ualet in proposito; et posito antichristum fore, concedenda est haec propositio, anima antichristi erit necessario; et non ualet: «antichristus erit contingenter, ergo anima antichristi erit contingenter»; quia non sequitur: si antecedens est contingens, consequens erit contingens. Nec ualet: anima antichristi necessario erit, ergo antichristus necessario erit, cum consequens possit esse necessarium, antecedens non necessarium, et in utraque est fallacia consequentis.<DE NECESSITATE SORTES EST HOMO>, posito Sortem esse hominem necessario et proponatur Sortes est homo; quo concesso eo quod sequitur ex posito, proponatur Sortem esse animal rationale mortale; quo concesso quia sequitur, proponatur Sortes est mortalis: et hoc concesso proponatur Sortes potest mori; quo concesso quia sequitur – sequitur enim: si Sortes est mortalis, Sortes potest mori – proponatur non de necessitate Sortes est homo. Si neget, negat sequens; si concedat, dicatur «cedat tempus; concessisti oppositum positi, ergo male».Solutio: Posito admisso et omnibus consequentiis usque ad hanc «potest mori», negatur haec; et fallit consequentia ista: «Sortes est mortalis, ergo potest mori,» sicut et ista: est gressibile, ergo potest gradi, et utraque, sicut hic: est aptus // natus ad moriendum, ergo potest mori, et: est aptus natus ad gradendum, ergo potest gradi. In qualibet enim est fallacia secundum quid et simpliciter sicut hic: est naturaliter castus, ergo est castus.QUICQUID EST DE NECESSITATE VERUM EST NECESSARIUM. Conuertuntur enim necessario uerum et necessarium, ergo quicquid est de necessitate uerum est necessarium.Contra: Quicquid est de necessitate uerum est necessarium, alterum oppositorum est de necessitate uerum; ergo alterum oppositorum est necessarium, demonstratis duobus contradictorie oppositis contingentibus ut te sedere et te non sedere.Solutio: Hoc argumentum non ualet: «Quicquid de necessitate est uerum est necessarium, alterum istorum de necessitate est uerum, ergo alterum istorum est necessarium»; commutatur quid in ad aliquid. Haec etiam multiplex est, «alterum istorum de necessitate est uerum,» eo quod modus potest determinare uerbum ratione compositionis, et sic significat quod haec propositio est necessaria alterum istorum est uerum, et sic uera est. Aut ratione rei uerbi, et est sensus, «alterum istorum necessario est uerum»; et hoc est dicere «alterum istorum est necessarium»; et sic est sermo falsus, et est haec multiplicitas amphiboliae.QUICQUID DE NECESSITATE EST VERUM VEL FALSUM EST NECESSARIUM VEL IMPOSSIBILE. Probatio: Quicquid de neces- sitate est uerum est necessarium et quicquid est de neces- sitate falsum est impossibile, ergo quicquid est de neces- sitate uerum uel falsum est necessarium uel impossibile.Contra: Te sedere est de necessitate uerum uel falsum, ergo te sedere est necessarium uel impossibile.Solutio: Dicendum quod prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem, et falsa in sensu compositionis, et fallit probatio eo quod proceditur a minus communi ad magis commune cum distributione; in praemissis enim solum fit distributio pro necessariis et impossibilibus, et in conclusione tam pro necessariis quam pro impossibilibus et contingentibus. Unde fallit sicut illud: omne necessarium et omne impossibile est necessarium uel impossibile, ergo omne necessarium et omne contingens et omne impossibile est necessarium uel impossibile. In sensu diuisionis uera est et haec est falsa, «te sedere de necessitate est uerum uel falsum.» Unde si utraque sumatur in eodem sensu falsa est una praemissarum, et sequitur econuerso, si una praemissarum sumatur in sensu compositionis, altera autem in sensu diuisionis, nihil ex eis sequitur eo quod non sunt communicantes, cum non sit eadem oratio eadem composita et diuisa.Simile: OMNE QUOD NECESSE EST ESSE VEL NON ESSE NON CONTINGIT ESSE. Probatio: Omne quod necesse est non esse non contingit esse, quia quod necesse est non esse impossibile est esse, et quod impossibile est esse non possibile est esse, et quod non possibile est esse non contingit esse; ergo omne quod neceesse est non esse non contingit esse. Et similiter, quod necesse est esse non contingit esse quia necesse esse et contingere esse opponuntur, et negatio unius oppositorum ex altero sequitur. Et ita omne quod necesse est esse uel non esse non contingit esse.Sed contra: Te sedere necesse est esse uel non esse, ergo te sedere non contingit esse.Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem et falsa in sensu compositionis, quia significat omne quod necesse est esse uel non esse coniunctim; et fallit probatio sicut illud: omne quod necesse est esse et omne quod est impossibile esse non contingit esse, ergo omne quod impossibile est esse et omne quod necesse est esse [et omne quod contingit esse] non contingit esse. Et uera est in sensu diuisionis pro hac parte «omne quod necesse est non esse non contingit esse» et pro utroque supposito contingit ad utrumlibet.Et similis multiplicitas est in hac: TE SEDERE NECESSARIO EST ESSE VEL NON ESSE. Et opposito modo est uera uel falsa. Unde utraque sumpta in sensu eodem sequitur conclusio, sed altera praemissarum est falsa. Unde una sumpta in sensu compositionis et altera in sensu // diuisionis, nihil ex eis sequitur eo quod non communicant in medio, cum non fit oratio eadem composita et diuisa neque significat idem.NECESSARIUM ET NON NECESSARIUM ET POSSIBILE CONTINGERE DICUNTUR. Quod enim necesse est esse non impossibile est esse, et quod non impossibile est esse possibile est esse, et quod possibile est esse contingit esse. Non necessarium dicitur contingere quia quod non necessarium est esse potest esse et non esse, et quod potest esse et non esse contingit esse. Et quod possibile est esse contingit esse, et hoc est manifestum. Sic igitur manifestum est quod necessarium et non necessarium et possibile contingere dicuntur.Contra: Quod contingit esse contingit non esse, et quod necesse est esse non contingit non esse, ergo quod necesse est esse non contingit esse. Aut sic: Quod necesse est esse contingit esse, et quod contingit esse potest esse et non esse, et quod potest non // esse non necesse est esse, ergo quod necesse est esse non necesse est esse. Similiter: Quod non necesse est esse non contingit esse, quod enim impossibile est esse non necesse est esse et quod impossibile est esse non contingit esse; ergo quod necesse est esse non contingit esse.Solutio: Possibile esse siue contingens esse se habent ut genus ad possibile esse et ad possibile non esse ex quo manifestum est quod non sequitur: quod contingit esse contingit non esse; siue: si possibile est esse, possibile est non esse. Nec ualet: «quod impossibile est esse non necesse est esse, et quod impossibile est esse non contingit esse, ergo quod non necesse est esse non contingit esse,» quia non necessario sequitur ad consequens quod sequitur ad antecedens, et non necesse esse est consequens ad impossibile esse.Currat omnis alius a Sorte necesssario et Sortes contingenter. Inde: OMNIS HOMO CURRIT CONTINGENTER. Probatio: Haec propositio est contingens, omnis homo currit, ergo suum dictum est contingens, scilicet omnem hominem currere; sed ex modo nominali sequitur modus aduerbialis, ergo cum omnem hominem currere sit contingens, omnis homo currit contingenter.Item: Uno casu contingente, scilicet Sorte currente, est haec uera, omnis homo currit, et alio casu contingente, non omnis homo currit; ergo omnis homo currit contingenter.Contra: Huius uniuersalis falsa est quaelibet singularis praeter unam.Solutio: Prima est simpliciter falsa, haec autem multiplex, omnem hominem currere est possibile contingens, secundum compositionem et diuisionem. Et in sensu diuisionis significat illud quod omnis homo currit contingenter, et sic est falsa. In sensu compositionis significat quod haec propositio est contingens, omnis homo currit, et sic est uera. Et in hoc sensu non sequitur, «omnis homo currit contingenter,» cum haec propositio sit contingens, uno solo homine currente uel quolibet. Nec ualet: «Uno casu contingente, omnis homo currit, et alio casu contingente, non omnis homo currit; ergo omnis homo currit contingenter,» cum ex particulari non sequitur uniuersalis. Sed sequitur: uno casu contingente omnis homo currit, et alio casu contingente omnis homo non currit, ergo omnis homo currit contingenter; sed minor est falsa.Simile est: SORTES VIDET UTRUMQUE ISTORUM CONTINGENTER. Videat Sortes Platonem contingenter, quidem Ciceronem necessario. Et patet solutio cum idem sit priori.Possibile similem differentiam habet ei quod est contingens, et omnibus modis opponitur impossibile; et hoc est quod dicit Aristoteles, «In utrisque uerum est non impossibile esse,» et propter hoc posito possibili non accidit impossibile, cuius oppositum accidit hic apparenter in talibus:POSSIBILE EST OMNEM HOMINEM DIFFERRE AB ANTICHRISTO. // Proponatur omnis homo differt ab antichristo; quo concesso eo quod est positum, proponitur antichristus est; quo concesso eo quod sequitur, cum non sit differentia entis ad non entis, proponatur antichristus est homo; quo concesso eo quod sequitur gratia termini, si antichristus est, antichristus est homo, cum impossibile sit ipsum esse et non esse hominem, proponatur antichristus differt ab antichristo, quo negato scilicet, negatur sequens, cum sequatur: omnis homo differt ab antichristo, antichristus est homo, ergo antichristus differt ab antichristo. Quo concesso, dicatur «cedat tempus; concessum est impossibile, posito possibili, ergo male.»Solutio: Haec distinguenda est, «possibile est omnem differre ab antichristo»; est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et in sensu compositionis significat quod haec propositio sit possibilis, omnis homo differt ab antichristo, et sic est // falsa; est enim haec propositio impossibilis, cum sit falsa ipso existente et non existente, et necesse est ipsum esse uel non esse. Unde in hoc sensu respondendum est per interemptionem. Et cum dicit, «possibile est omnem hominem differre ab antichristo,» in sensu diuisionis significat illud: «omnis homo potest differe ab antichristo,» et sic est uera; sed quia ista potestas dicitur respectu incomplexi et non possibile est nisi complexum, dico quod in hoc sensu respondendum est per interemptionem; et cum dicit postea, «possibile, etc.,» non procedit positio.Item: POSSIBILE EST ANTICHRISTUM ESSE HOMINEM.Aut ergo hominem qui est aut hominem qui non est. Non hominem qui est, quia non possibile est antichristum esse hominem illum qui est, nec istum qui est et sic de singulis; ergo impossibile est antichristum esse hominem qui est. Si uero possibile est, ponatur et proponatur possibile antichristus est iste homo qui est uel ille et sic de singulis; quo concesso, conceditur impossibile; negatis omnibus aliis proponatur non sunt plures homines; quo concesso, proponatur antichristus non est homo qui est; quo concesso, conceditur oppositum positi, et illo negato, negetur sequens ex oppositis bene negatorum et bene concessis, cum sequitur: si antichristus non est iste homo qui est nec ille et sic de singulis, et non sunt plures, ergo antichristus non est homo qui est. Nec possibile est antichristum esse hominem qui non est, cum haec sit impossibilis, antichristus est homo qui non est; aut si est possibile, ponatur et proponatur antichristus est homo qui non est; si negetur negatur positum; et illo concesso proponatur antichristus est et non est; quo negato negatur sequens; quo concesso conceditur impossibile.Solutio: Utraque istarum est multiplex secundum compositionem et diuisionem, possibile est antichristum esse hominem qui est, et possibile est antichristum esse hominem qui non est. Et in sensu diuisionis significat quod antichristus potest esse homo qui est, et sic falsa. In sensu compositionis significat quod haec propositio est possibilis, antichristus est homo qui est, et sic est uera; et non ualet: non possibile est antichristum esse hominem istum qui est nec illum et sic de singulis, ergo non est possibile antichristum esse hominem qui est. Sed est fallacia consequentis, cum sequitur: si est possibile antichristum esse istum hominem qui est uel illum et sic de singulis, ergo possibile est antichristum esse hominem qui est. Et non conuertitur, cum non sequitur si consequens est impossibile et antecedens est possibile; unde econuerso arguendo, pono consequens a destructione antecedentis; et posito antichristum esse hominem qui est, neganda est quaelibet istarum,. antichristus est iste homo qui est et ille et sic de singulis. Et haec similiter, quamuis sit uera, non sunt plures, cum eius oppositum sequatur ex posito et oppositis bene negatarum sic: si antichristus est homo qui est et non est iste nec ille et sic de singulis, ergo sunt plures homines. Similis multiplicitas est in hac, possibile est antichristum esse hominem qui non est. Et in sensu compositionis falsa est, cum significat quod haec propositio // sit possibilis, antichristus est homo qui non est; dico igitur quod, cum dicit, «possibile est antichristum esse hominem qui non est, in hoc sensu est possibile et ponitur,» respondendum est, «non est possibile nec ponatur.» Et in sensu diuisionis significat idem quod antichristus [est] potest esse homo qui non est, et sic est uera; et quia illa potestas est potestas incomplexa, et non est possibile nisi complexum, concesso in hoc sensu quod antichristum esse hominem qui non est est possibile, dicendum quod non est possibile nec ponatur.Item: sciat Sortes tria enuntiabilia et Plato eadem et adhuc quartum et eius statim obliuiscatur, et uolo quod impossibile sit Sortem scire illud, et uocetur a. Deinde proponatur: // POSSIBILE EST SORTEM SCIRE QUICQUID PLATO SCIT. Probatio: Haec erit cras uera, Sortes scit quicquid Plato scit, quare est modo possibile et ita prima uera.Contra: possibile est Sortem scire quicquid scit Plato, sed Plato scit a; ergo possibile est Sortem scire a, quod est impossibile, quare illud ex quo sequitur, scilicet Sortem scire quicquid Plato scit. Aut si est possibile, ponatur; et proponatur, Plato scit a; quo concesso, cum non sit repugnans – non enim sequitur: Si Sortes scit quicquid Plato scit, Plato non scit a – proponatur Sortes scit a; quo negato, negetur sequens, cum sequatur: si Sortes scit quicquid Plato scit et Plato scit a, Sortes scit a. Et illo concesso, dicitur, «cedat tempus; concessisti impossibile, possibili tamen posito, ergo male.»Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. In sensu diuisionis significat illud: «Sortes potest scire quicquid Plato scit,» et sic est falsa. In sensu compositionis significat illud, quod haec propositio est possibilis, Sortes scit quicquid Plato scit, et sic est uera; et non ualet in hoc sensu: «possibile est Sortem scire quicquid Plato scit, Plato scit a, ergo possibile est Sortem scire a. Sed est fallacia figurae dictionis; similis enim figuratio huius sermonis secundum dictionem, possibile est Sortem scire quicquid Plato scit, prout est compositus ad seipsum ut est diuisus facit deceptum credere quod teneat descensus in sensu compositionis sicut tenet in sensu diuisionis. Et posito Sortem scire quicquid Plato scit, negandum est Platonem scire a eo quod repugnat posito, cum sequatur: si Sortes scit quicquid Plato scit, et Sortes non scit a, ergo Plato non scit a.Simile est: POSSIBILE EST OMNEM HOMINEM CURRERE. Probatio: Haec propositio potest esse uera, omnis homo currit, ergo est possibilis, quare eius dictum; et ita omnem hominem currere est possibile.Contra: Non omnem hominem qui est possibile est currere, quia aliquis homo est truncatus; neque omnem hominem quem possibile est esse possibile est currere, quia truncatum possibile est esse, non tamen currere; non ergo omnem hominem possibile est currere. Aut si est possibile et ponibile, ponatur, et proponatur, a est iste homo, demonstrato truncato; quo concesso eo quod est uerum non repugnans – cum non sequatur: si omnis homo currit, iste non est homo – , proponatur iste homo currit, demonstrato truncato; quo negato, negatur sequens, cum sequitur: si omnis homo currit, iste homo currit; et isto concesso, dicatur, «cedat tempus; concessisti impossibile, posito possibili, ergo male.»Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem. Et est sensus diuisionis, «omnem hominem possibile est currere»; et sic est falsa cum sit aequalis isti, omnis homo potest currere. Sensus compositionis est, «omnem hominem currere, est possibile»; et sic est uera; significat enim quod haec propositio sit possibilis, omnis homo currit; et in hoc sensu non sequitur, ergo omnem hominem qui est uel omnem hominem quem possibile est esse possibile est currere; haec enim exponit intentionem huius, «omnem hominem possibile est currere,» solum secundum quod sumitur in sensu diuisionis; et hoc manifestum est eo quod sic exprimitur // intentio huius, omne a contingit esse b, quae solum est aequalis isti, omne a esse b est contingens ut est diuisa. Concesso tamen quod intentio eodem modo sumitur ut est composita, distinguenda est haec, omnem hominem qui est possibile est currere, sicut et prima, et est falsa in sensu diuisionis sicut et ista, omnis homo qui est potest currere, cum sit aequalis isti; et uera in sensu compositionis, cum sit aequalis isti, «haec propositio est possibilis, omnis homo qui est currit.» Posito autem omnem hominem currere, negandum est istum esse hominem, demonstrato truncato, eo quod repugnat posito; sequitur enim necessario: si omnis homo currit et iste // non currit, demonstrato truncato, iste non est homo.Simile est: POSSIBILE EST OMNE <ANIMAL> ESSE HOMINEM. Probatio: Omni homine existente et nullo alio ente, omne animal est homo, ergo primum possibile.Contra: Omne animal esse hominem est possibile. Aut ergo omne animal quod est aut quod possibile est esse possibile est esse hominem; sed non omne animal quod est possibile est esse hominem, quia non omnis asinus potest esse homo; neque omne animal <quod possibile est esse> potest esse homo, quia omne brutum possibile est esse; non ergo omne animal possibile est esse hominem. Aut si est possibile, ponatur, et proponatur omne animal est homo; quo concesso eo quod est positum, proponatur, omnis asinus est animal; quo concesso quia necessarium, proponatur omnis asinus est homo; quo negato, negatur sequens, cum sequatur: si omne animal est homo, et omnis asinus est animal, omnis asinus est homo. Et illo concesso, dicatur, «cedat tempus; posito possibili, concessisti impossibile, ergo male.»Solutio: Prima est multiplex secundum compositionem et diuisionem; et falsa in sensu diuisionis, cum sit aequalis isti, omne animal potest esse homo; et uera in sensu compositionis, cum significet quod haec propositio est possibilis, omne animal est homo; et in hoc sensu non sequitur, «ergo omne animal quod est uel omne animal quod possibile est esse possibile est esse hominem,» quia illud solum dicit intentionem huius, «omne animal possibile est esse hominem» ut diuisa est, ut superius dixi. Concesso tamen quod possit exprimere intentionem huius «omne animal possibile est esse hominem» ut est composita, concedenda est ista in sensu compositionis, «omne animal quod est esse hominem est possibile»; est enim multiplex secundum compositionem et diuisionem sicut et prima et falsa in sensu diuisionis, cum significet illud: «omne animal quod est potest esse homo»; et uera in sensu compositionis, cum significat quod haec propositio est possibilis, omne animal quod est est homo.Posito autem omne animal esse hominem negant ideo quidam hanc propositionem, omnis asinus est animal, dicentes hanc esse falsam in contingenti materia, cum modo posito possibili negasti necessarium, eo quod posito possibili non negandum necessarium, et si necessaria, impossibile fuit positum. Dico autem quod haec est necessaria, omnis asinus est animal; et nihilominus est positum possibile, et quia necessarium possibili non repugnat, concedenda est ista, omnis asinus est animal; sed neganda est ista, omnis asinus est homo, et non ualet: omne animal est homo, omnis asinus est animal, ergo omnis asinus est homo, eo quod aequiuocatur esse. In prima enim sumitur esse ut nunc, in secunda esse habitudinis siue consequentiae, et ita aequiuocatur esse.
Expliciunt ista, quae tu, Ricarde Sophista,fecesti, morum flos et doctor logicorum.Dirige scribentis, Spiritus alme, manum.
Expliciunt abstractionesMagistri Ricardi Sophistae. |