Liber ignium
ca. 1250
|
Liber igniumad comburendos hostes
ca. 1250
Textus:in: Ferdinand Hoefer (1811-1878),Histoire de la chimie I, p. 491 - 497ed. Firmin Didot, Paris 1866Versio digitalis:Bibliothèque nationale de FranceTranscriptio (sine correctionibus!):Brian Smith Hong Kong
|
_______________________________________________________
|
|
Incipit liber ignium a Marco Graeco descriptus, cujus virtus et efficacia ad comburendos hostes tam in mari quam in terra plurimum efficax reperitur, quorum primum hic est.Recipe sandaracae purae lib. I, armoniaci liquidi ana. Haec simul pista et in vase fictili vitreato et hilo sapientiae diligenter obturato. Deinde donec liquescat, ignis supponatur. Liquoris vero istius haec sunt signa, ut ligno intromisso per foramen ad modum butiri videatur. Postea vero IV libras de alkilma (terme arabe qui signifie: poix, resine F.H.) graeco infundas. Haec autem sub tecto fieri prohibeantur, quum periculum immineret.Cum autem in mari ex ipso operari volueris, de pelle caprina accipies utrem, et in ipsum de hoc oleo lib. II intromittas. Si hostes prope fuerint, intromittes minus, si vero remoti fuerunt, plus mittes. Postea vero utrem ad veru ferreum ligabis, ligneum adversus veru grassitudinem faciens. Ipsum veru inferius sepo perungues, lignum praedictum in ripa succendes, et sub utre locabis. Tunc vero oleum sub veru et super ligneum distillans accensum super aquas discurret, et quicquid obviam fuerit, concremabit.Et sequitur alia species ignis quae comburit domos inimicorum in montibus sitas, aut in aliis locis, si libet.Recipe balsami sive petrolei lib. I, medulae ?cannae ferulae libras sex, sulphuris lib. I, pinguedinis arietinae liquefactae lib. I, et oleum terebenthinae sive de lateribus vel anethorum. Omnibus his collectis sagittam quadrifidam faciens de confectione praedicta replebis. Igne autem intus reposito, in aere cum arcu dimittes; ibi enim sepo liquefacto et confectione succensa, quocumque loco cecidit, comburet illum; et si aqua superjecta fuerit, augmentabitur flamma ignis.Alius modus ignis ad comburendos hostes ubique sitos. Recipe balsamum, oleum Aethiopiae, alkitran et oleum sulphuris. Haec quidem omnia in vase fictili reposita in fimo diebus XV subfodias. Quo inde extracto, corvos eodem perunguens ad hostilia loca sive tentoria destinabis. Oriente enim sole, ubicumque illud liquefactum fuerit, accendetur. Unde semper ante solis ortum aut post occasum ipsius praecipimus esse mittendos.Oleum vero sulphuris sic fit. Recipe sulphuris uncias quatuor, quibus in marmoreo lapide contritis et in pulverem redactis, oleum juniperi quatuor uncias admisces et in caldario pone, ut, lento igne supposito, distillare incipiat.Modus autem ad idem. Recipe sulphuris splendidi quatuor uncias, vitella ovorum quinquaginta unum contrita, et in patella ferrea lento igne coquantur, et cum ardere inceperit, in altera parte patellae declinans, quod liquidius emanabit ipsum est quod quaeris, oleum scilicet sulphuricum.Sequitur alia species ignis, cum qua, si opus, subeas hostiles domus vicinas. Recipe alkitran, boni olei ovorum, sulphuris quod leviter frangitur ana unciam unam. Quae quidem omnia commisceantur. Pista et ad prunas appone. Cum autem commixta fuerint, ad collectionem totius confectionis quartam partem cerae novae adjiciens, ut in modum cataplasmatis convertatur. Cum autem operari volueris, vesicam bovis vento repletam accipies, et foramen in ea faciens, cera supposita ipsam obturabis. Vesica tali praescripta saepissime oleo peruncta cum ligno marrubii, quod ad haec invenitur aptius accenso ac simul imposito foramen aperies; ea enim semel accensa et a filtro quo involuta fuerit extracta, in ventosia nocte sub lecto vel tecto inimici tui supponatur (reponatur F.H.).Quocumque enim ventus eam sufflaverit, quicquid propinquum fuerit, comburetur, et si aqua projecta fuerit, letales procreabit (procreat F.H.) flammas.Sub pacis namque specie missis nunciis, ad loca hostilia ?bacleos gerentes excavos hac materia repletos et confectione, qui jam prope hostes fuerint, quo fungebantur ignem jam per domos et vias fundentes. Dum calor solis supervenerit, omnia incendio comburentur. Recipe sandaracae, boni tartaris lib. I, in vase vero fictili, ore concluso, liquescant. Cum autem liquefacta fuerint, medietatem librae olei lini et sulphuris superadjicies. Quae quidem omnia in eodem vase tribus mensibus in fimo ovino reponantur, verumtamen fimum ter in mense innovando.Ignis quem invenit Aristoteles quum cum Alexandro ad obscura loca iter ageret, volens in eo per mensem fieri id quod sol in anno praeparat, ut in spera de aurichalco. Recipe aeris rubicundi lib. I, alauni et plumbi, limaturae ferri, singulorum medietatem librae. Quibus pariter liquefactis, ad modum astrolabii, lamina formetur lata et rotunda. Ipsam eodem igne perunctam X diebus siccabis, duodecies iterando; per annum namque integrum ignis idem succensus nullatenus deficiet. Quae enim inunctio ultra annum durabit. Si vero locum quempiam inunguere libeat, eo dissiccato, scintilla quaelibet diffusa ardebit continue, nec aqua exstingui poterit. Et haec est praedicti ignis composito: Recipe alkitran, colophonii, sulphuris, crocei, olei ovorum sulphurici (la quantité est omise F.H.). Sulphur in marmore teratur. Quo facto universum oleum superponas. Deinde tectoris limaginem ad omne pondus acceptam insimul pista et inungue.Sequitur alia species ignis, quo Aristoteles domos in montibus sitas destruere incendio ait, ut et mons ipse subsideret. Recipe balsami lib. I., alkitran lib. V, oleum ovorum et calcis non exstinctae lib. X. Calcem teras cum oleo donec una fiat massa, deinde inunguas lapides ex ipso et herbas ac renascentias quaslibet in diebus canicularibus, et sub fimo eiusdem regionis subfossa dimittes; postea namque autumnalis pluvia dilapsu succenditur. Terram et indigenas comburit igne Aristoteles, namque hunc ignem annis II durare (durasse F.H.) asserit.Composito inexstinguibilis facilis et experta. Accipe sulphur vivum, colophonium, asphaltum, classam tartari piculani navalem, fimum ovinum aut columbinum. Haec pulveriza subtiliter petruleo; postea in ampulla reponendo vitrea, orificio bene clauso per dies XV in fimo calido equino subhumetur, extracta vero ampulla distillabis oleum in cucurbita lento igne ac cinere ?meliante calidissima ac subtili. In quo si bombax intincta fuerit ac incensa, omnia super quae arcu vel balista projecta fuerit, incendio concremabit.Nota quod omnis ignis inexstinguibilis, ?in rebus exstingui vel suffocari poterit, videlicet cum aceto aut cum urina antiqua vel arena, sive filtro ter in aceto imbibito et toties dessiccato ignem jam dictum suffocat.Nota quod ignis volatilis in aera duplex est composito; quorum primus est: Recipe partem unam colophonii et tantum sulphuris vivi, II partes vero salis petrosi et in oleo linoso vel lamii, quod est melius. dissolvatur bene pulverizata et oleo liquefacta. Postea in canna vel ligno excavo reponatur et accendatur. Evolat enim subito ad quemcumque locum volueris, et omnia incendio concremabit.Secundus modus ignis volatilis hoc modo conficitur: Accipias lib. I sulphuris vivi, lib. II carbonum vitis vel salicis, VI lib. salis petrosi. Quae tria subtilissima terantur in lapide marmoreo. Postea pulvis ad libitum in tunica reponatur volatili vel tonitro faciente. Nota quod tunica ad volandum debet esse gracilis et longa et cum praedicto pulvere optime conculcato repleta. Tunica vero tonitrum faciens debet esse brevis et grossa et praedicto pulvere semiplena et ab utraque parte fortissime filo ferreo bene ligata. Nota quod in tali tunica parvum foramen faciendum est, ut ?tenta imposita accendatur; quae ?tenta in extremitatibus sit gracilis, in medio vero lata et praedicto pulvere repleta. Nota quod, quae ad volandum tunica, plicaturas ad libidum habere potest; tonitrum vero faciens, quam plurimas plicaturas. Nota quod duplex poteris facere tonitrum atque duplex volatile instrumentum, videlicet tunicam includendo.Nota quod sal petrosum est minera terrae et reperitur in scopulis et lapidibus. Haec terra dissolvatur in aqua bulliente, postea depurata et distillata per filtrum permittatur per diem et noctem integram decoqui: et invenies in fundo laminas salis congelatas cristallinas.Candela quae, si semel accensa fuerit, non amplius exstinguitur. Si vero aqua irrogata fuerit, majus parabit incendium. Formetur spera de aere Italico, deinde accipies caleis vivae partem unam, galbani mediam et cum fello testudinis ad pondus galbani sumpto conficies; postea cantharides quot volueris accipies, capitibus et alia abscisis, cum aquali parte olei sambac (terme arabe signifiant huile de lis ou toute autre huile essentielle F.H.); teras et in vase fictili reposita, XI diebus sub fimo equino reponantur, de quinto in quintum diem fimum renovando. Sic olei fetidi et cruori spiritum assument, de quo speram illinias; qua siccata, sepo inunguatur, post igne accendatur.Alia candela quae continuum praestat incendium. Vermes noctilucas cum oleo zambac puro teres et in rotunda pones vitrea, orificio ?lutato cera graeca et sale combusto bene recluso et in fimo, ut iam dictum est, equino reponenda. Quo soluto, speram de ferro ludico vel aurichalco undique cum penna illinias; quae bis inuncta et dessicata igne succendatur et numquam deficiet. Si vero attingat pluvia, majus praestat incendii incrementum.Alia quae semel incensa dat lumen diuturnum. Recipe noctilucas quum incipiunt volare, et cum aequali parte olei zambac commixta, XIV diebus sub fimo fodias equino. Quo inde extracto, ad quartam partem istius assumas fella testudinis ad sex fella mustellae, ad medietatem fellis furonis in fimo repone, ut jam dictum est. Deinde exhibe in quolibet vase lichnum cujuscumque generis, pone de ligno aut latone vel ferro vel aere; ea tandem hoc oleo peruncta et accensa diuturnum praestat incendium. Haec autem opera prodigiosa et admiranda Hermes et Ptolomaeus asserunt.Hoc autem genus candelae neque in domo clausa nec aperta neque in aqua exstingui poterit. Quod est: Recipe fel testudinis, fel marini leporis sive lupi aquatici de cuius felle tyriaca (theriaca? F.H.). Quibus insimul collectis quadrupliciter noctilucarum capitibus ac alis praecisis adjicies; totumque in vase plumbeo vel vitreo repositum in fimo subfodias equino, ut dictum est; quod extractum oleum recipias. Verum tum cum aequali parte praedictorum fellum et aequali noctilucarum admiscens, sub fimo XI diebus subfodias per singularem hebdomadas fimum removendo. Quo jam extracte de ?radico herbae quae cyroga leonis (? F.H.) et noctilucis pabulum factum, ex hoc liquore medium superfundas; quod si volueris, omnia repone in vase vitreo et eodem ordine fit. Quolibet enim loco repositum fuerit, continuum praestat incendium.Candela quae in domo relucet ut argentum: Recipe lacertam nigram vel viridem, cujus caudam amputa et dessicca; nam in cauda ejus argenti vivi ?niticem reperies. Deinde quodcumque lichnum in illo illicitum ac involutum in lampade locabis vitrea aut ferrea, quae accensa mox domus argenteum induet colorem, et quicumque in domo illa erit, ad modum argenti relucebit.Ut domus quaelibet viridem induat colorem et aviculae coloris ejusdem volandae: Recipe cerebrum aviculae in passo involvens tantum et , inde faciens vel pabulum in lampade viridi novo oleo olivarum accendatur.Ut ignem manibus gestare possis sine ulla laesione. Cum aqua ?faborum calida calx dissolvatur, modicum terrae ?Messinae, postea parum malvae et visci adjicies. Quibus insimul commixtis pulverem illinias et dessiccari permittas, sic enim et caetera.Ut aliquis sine laesione comburi videatur: Alceam cum ?albumine ovorum conjice, et corpus perungue, et dessiccari permitte. Deinde coque eum vitellis ovorum iteram, commisceas terendo super pannum lineum. Postea sulphur pulverizatum superaspergens accende.Candela quae, cum aliquis in manibus apertis tenuerit, cito exstinguitur; si vero clausis, ignis subito renitebitur. Et haec millies, si vis, poteris facere. Recipe ?aucem ?ludicam vel castaneam, eam aqua camphora conficias, et manus cum eo inungue, et fiet confestim.Confectio vini est cum si aqua proiecta fuerit, accendetur ex toto. Recipe calcem vivam, eamque cum modico gummi arabici et oleo in vase candido cum sulphure confice; ex quo factum vinum et aqua aspersa, ac accendatur. Hac vero confectione domus quaelibet adveniente pluvia accendetur.Lapis qui dicitur petra salis, in domo locandus et appositus lapidi qui dicitur albacarimum. Lapis quidem niger est et rotundus, candidas vero habens notas, ex quo vero lux solaris, serenissimus procedit radius. Quem si in domo dimiseris, non minor quam ex candelis cereis splendor procedit. Hoc in loco sublimi positus et aqua compositus relucet valde.Ignem Graecum tali modo facies: Recipe sulphur vivum, tartarum, sarcocollam et piceam, sal coctum, oleum, petroleum et oleum ?gemmae. Facias bullire invicem omnia ista bene. Postea impone stupa et accende, quod si volueris exhibere per ?embotum, ut supra diximus. Stupa illinita non exstinguetur, nisi urina vel aceto vel arena.Aquam ardentem sic facies: Recipe vinum nigrum ?spinsum et vetus et in una quarta ipsius distemperabuntur uncias II sulphuris vivi subtilissime pulverizati, lib. II tartari extracti a bono vino ?alko, unciae II salis communis; et subdita pones in cucurbita bene plumbata et ?alambico supposito distillabis aquam ardentem quam servare debes in vase clauso vitreo.Experimentum mirabile quod fecit homines ire in igne sine laesione vel etiam portare ignem vel ferrum calidum in manu. Recipe succum bimalvae et albumen ovi et semen psillii et calcem, et pulveriza; et confice cum albumine, succis raphani et ?con...igne et ex hac commixtione illinias corpus tuum et manum et dessiccare sine ?nocumento. Si autem velis ut videtur comburi, tunc accenditur sulphur nec nocebit ei.Candela accensa quae ?tenta reddit flammam quae crines vel vestes tenentes eam comburit. Recipe terebinthinam et distilla per alambicam aquam ardentem, quam impones in vino cui applicatur candela et ardebit ipsa. Recipe colophonium et picem subtilissime tritam et ibi cum tunica projicies in ignem vel in flammam candelae.Ignis volantis in aere triplex est composito, quorum primus fit de sale petroso et sulphure et oleo lini, quibus tritis, distemperatis et in canna positis et accensis, poterit in aerem sublevari.Alius ignis volans in aere fit ex sale petroso et sulphure vivo et ex carbonibus vitis vel salicis; quibus mixtis et in ?tenta de papiro facta positis et accensis, mox in aerem volat. Et nota quod respectu sulphuris debes ponere tres partes de carbonibus, et respectu carbonum, tres partes salpetrae.Carbunculum gemmae lumen praestantem sic facies: Recipe noctilucas quam plurimas, ipsas conteras in ampulla vitrea et in fimo equino calido sepelias et permorari permittas per XV dies. Postea ipsas remotas distillabis per alambicum et ipsam aquam in cristallo reponas concavo. Candela durabilis maxime ingeniosa fit. Fiat archa plumbea vel aenea omnino plena intus et in fundo locetur canale gracile tendens ad candelabrum et praestabit lumen continuum oleo durante.
Explicit liber ignium. |