Iacobus de Voragine
ca. 1230 - 1298
|
Legenda aurea
1263 - 1273
|
________________________________________________________________
|
|
CLXVIII.De sancta Elizabeth
Elizabeth, illustris Ungariae regis filia, genere nobilis, sed fide ac religione nobilior stirpem tam nobilem nobilitavit exemplis, illustravit miraculis et decoravit gratia sanctitatis. Cum adhuc esset quinquennis, in ecclesia orandi gratia tam sedula permanebat, ut eam eius sodales vel ancillae avellere vix valerent. Capellam ingrediens genua flectebat aut pavimento totaliter incumbebat, et licet litterarum peritiam non haberet, tamen coram se in ecclesiis saepe psalterium expandebat, ut quodammodo se legere fingeret, ne velut occupatam quis impediret. In ludo etiam annulorum et aliis ludis spem totam in Deo ponebat. Et ex his, quae puella parvula lucrabatur vel alias peculiariter possidebat, puellis pauperculis decimas exhibebat inducens eas, ut saepe orationem Dominicam dicerent et crebro virginem salutarent. Ne vero mundi successus sibi nimium blandiretur, quotidie in rebus prosperis sibi aliquid detrahebat. Cum enim in aliquo ludo sibi prospere succederet, reliquum intermittens dicebat: «Sufficiat vobis circuitus, iam propter Deum alios dimittamus.»Nolo procedere, sed propter Deum reliquum intermitto.» Ad choreas cum puellis ceteris advocata cum unum circuitum peregisset, dicebat: «Sufficiat vobis circuitus, iam propter Deum alios dimittamus.»Fuit lantgravio Thuringiae sociata coniugio, prout regalis exigebat magnificentia et dispositio ordinavit divina, ut scilicet ibidem multos ad Dei amorem adduceret et incultos homines edoceret. Licet autem mutaverit statum, non tamen mutavit mentis affectum.Quantae autem fuerit devotionis et humilitatis ad Deum, quantae austeritatis et abstinentiae ad se ipsam, quantae largitatis et misericordiae ad pauperes, ex bis, quae subiecta sunt, apertius declaratur. In nocte ad orationem saepe surgebat rogante eam marito, ut sibi parceret et quieti alicui corpus donaret. Ordinavit autem cum quadam domicella sibi inter ceteras magis familiari, ut, si forte somno depressa non surgeret, eam pede tangens excitaret. Quadam vero vice pedem dominae tangere voluit et casu in pedem mariti impegit, qui subito excitatus rem, ut erat, didicit et patienter sufferens prudenter dissimulavit. Tantae humilitati se subiecit, ut propter Dei amorem vilia et abiecta non sperneret, sed haec cum devotione nimia exerceret. Nam infirmum quendam vultu deformem, capitis foetore horribilem in sinu proprio reclinavit et horridum crinem tondens eius caput ancillis ridentibus lavit. In rogationibus semper processionem nudis pedibus induta laneis sequebatur et in praedicationum stationibus inter pauperculas tamquam humilis residebat.Lantgravio, viro suo, profecto ad curiam Friderici imperatoris, quae tunc erat Cremonae, ipsa omnem annonam de suis grangiis collegit et congregatis undecumque pauperibus quotidie necessaria ministrabat, eo quod tunc charistia et valida fames imminebat. Saepe autem, cum pecunia iis deficeret, ornamenta vendebat, ut pauperibus subveniret. Multa enim sibi et suis ancillis consuevit subtrahere et pauperibus reservare. Ipsa hospitio peregrinos et pauperes suscipiebat; domum enim maximam sub altissimo castro construxit, in qua infirmorum magnam multitudinem refovebat.Cupiens vero beata Elizabeth, ut vir suus in fidei defensionem potentiae suae arma converteret, ipsum salubri exhortatione induxit, ut ad terram sanctam pergeret visitandam. Ubi dum esset, ipse lantgravius princeps fidelis, devotus et inclitus fide integra et devotione sincera Deo reddidit spiritum, suorum operum fructum recipiens gloriosum. Et sic ipsa vidualem statum cum devotione amplectitur. Verum cum mors viri sui per totam fuisset Thuringiam divulgata, de patria ipsa tamquam dissipatrix a quibusdam vasallis viri sui turpiter et totaliter est eiecta, ut et hoc eius patientia claresceret et paupertatis diu conceptum desiderium obtineret. Adveniente igitur nocte in domo cuiusdam tabernarii in loco, ubi porci iacuerant, se recepit Deo gratias multas agens. Hora vero matutinali ad domum fratrum minorum pergens rogavit, ut pro sua tribulatione Deo gratias agerent et «Te Deum laudamus» cantarent.Pater vero suus, rex Ungariae, audiens filiam suam ad tantam devenisse inopiam comitem quendam ad eam misit, ut ipsam ad paterna limina reducere procuraret. Qui videns eam tali habitu decoratam cernensque sedentem humiliter et filantem prae confusione et admiratione exclamans dixit: «Numquam filia regis tam vili induta habitu apparuit nec lanam aliquando filare visa fuit.» Cum vero pro sua reductione vehementissime institisset, nullatenus acquievit cum pauperibus malens in paupertate degere quam divitiis multis cum divitibus abundare.Cum pro dote sua duo milia marcarum recepisset, partem in pauperes distribuit et de reliquo in Marpurg magnum hospitale construxit. Appropinquante vero tempore, quo Dominus dilectam suam de mundi ergastulo vocare disposuit, Christus sibi apparuit dicens: «Veni, dilecta mea, in praeparata tibi aeterna tabernacula.» Dum igitur febre correpta decumberet, et ad parietem faciem suam teneret, audita est a circumstantibus dulcissimam promere melodiam. Quae cum ab una ancillarum, quidnam hoc esset, percunctata fuisset, illa respondit: «Avicula quaedam inter me et parietem se ponens tam suaviter cecinit, quod me ad canendum similiter provocavit.» In ipsa autem sua aegritudine semper hilaris exstitit et numquam ab oratione cessavit. Ultima vero die ante transitum dixit iis: «Quid acturae essetis, si diabolus ad vos veniret?» Post paulum vero alta voce diabolum licentians: «Fuge», tribus vicibus exclamavit. Deinde dixit: «Ecce appropinquat media nox, in qua hora Christus nasci voluit et in praesepio requievit.» Appropinquante vero hora sui transitus ait: «Iam tempus instat, in quo omnipotens Deus eos, qui amici eius sunt, ad caelestes nuptias evocavit.» Post paululum vero anno Domini MCCXXVI ad extremam horam veniens dormivit in pace. |