BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iacobus de Voragine

ca. 1230 - 1298

 

Legenda aurea

 

1263 - 1273

 

________________________________________________________________

 

 

 

CXLVI.

De sancto Hieronymo

 

 

Quadam die advesperascente cum Hieronymus cum fratribus ad sacram lectionem audiendam sederet, subito leo quidam claudicans monasterium ingressus est. Quo viso cum ceteri fratres fugerent, Hieronymus ei quasi hospiti obviavit. Leo igitur dum pedem sibi laesum ostenderet, vocatis fratribus pedes sibi praecepit ablui et diligenter eius plagam inquiri. Quod cum factum fuisset, invenerunt leonis plantam a sentibus vulneratum. Adhibita igitur diligenti cura leo convaluit et omni feritate deposita inter eos quasi domesticum animal habitavit. Tunc Hieronymus videns, quod non tam pro sanitate sui pedis quam pro eorum utilitate Dominus leonem misisset, de fratrum consilio eidem hoc iniunxit officium, ut asinum, quem habebant, qui ligna de nemore deferebat, ipse leo ad pascua duceret et ductum ibidem custodiret. Quod factum est. Nam iniuncta leoni asini cura more pastoris industrii eundo ad pastum socius incessanter itineris undecumque defensor tutissimus erat; verumtamen ut se cibaret et asinus solitum perficeret opus, consuetis semper horis cum eo domum redibat.

Quadam igitur vice pascente asino et leone graviter soporato mercatores cum camelis inde transeuntes asinum solum viderunt et eum quantocius rapuerunt. Expergefactus igitur leo cum socium non inveniret, rugiendo huc illucque ibat. Quem tandem non inveniens ad portas monasterii tristis adiit et intus, ut solitus erat, prae verecundia ingredi non praesumpsit. Et videntes fratres, quod tardius solito more et sine asino venisset, putaverunt, quod fame compulsus asinum comedisset, nolentesque ei annonam attribuere consuetam dicebant: «Vade et reliquam partem aselli, quae tibi remansit, mande et tuam ingluviem reple.» Haesitantes tamen, utrum hoc malum perpetrasset, exierunt ad pascua, si forte aliquod indicium mortis invenirent, et nihil invenientes hoc Hieronymo rettulerunt.

Tunc monitis eius officium asini leoni iniungunt et ligna caedentes leoni imponunt. Quod cum leo patienter ferret, quadam die expleto opere agrum exiit, hac illaque discurrit scire desiderans, quid de suo fuisset socio factum. Et ecce vidit a longe negotiatores cum onustis camelis praecedente asino venientes. Mos enim illi regioni est, ut, quando cum camelis longius gradiuntur, cameli, ut directius vadant, praecedentem et collo funiculum gestantem asinum subsequantur. Recognito igitur leo asino cum ingenti rugitu super eos irruit et omnes homines in fugam convertit. Et leo terribiliter rugiens percutiebat cauda fortiter terram perterritosque camelos, sicut erant onusti, ante se ad cellam ire coegit.

Quod cum fratres vidissent et Hieronymo nuntiassent, ille ait: «Hospitibus nostris, fratres carissimi, pedes abluite, escas praebete et super hoc voluntatem Domini exspectate.» Tunc leo per monasterium coepit, ut solebat, laetus discurrere, singulorum fratrum vestigiis se prosternens et quasi de perpetrata, quam non fecerat, culpa cauda alludens veniam postulabat. Hieronymus autem futurorum praescius ait fratribus: «Ite, fratres, et venientibus hospitibus necessaria praeparate.» Adhuc eo loquente nuntius ad eum venit annuntians ante fores hospites adesse, qui abbatem vellent videre. Ad quos cum ille ivisset, protinus illi eius pedibus provolvuntur pro culpa veniam postulantes. Quos ille benigne elevans praecepit, ut sua reciperent et aliena non usurparent.