Iacobus de Voragine
ca. 1230 - 1298
|
Legenda aurea
1263 - 1273
|
________________________________________________________________
|
|
XII.De sancto Silvestro
Silvester a matre re et nomine Iusta genitus a Cyrino presbytero eruditus hospitalitatem summe exercebat. Timotheus autem quidam Christianissimus ab eo in hospitium suscipitur, qui tamen ob persecutionem ab aliis vitabatur. Hic coronam assecutus est martyrii, dum praedicaret constantissime fidem Christi.Putans autem Tarquinius praefectus Timotheum multis abundasse divitiis eas a Silvestro expetiit inferens ei minas mortis. Se cum vero Timotheum huismodi divitias non habuisse comperit, Silvestrum idolis immolare praecepit, alioquin in crastinum diversa reciperet genera tormentorum. Cui Silvester: «Stulte, hac nocte morieris et sempiterna turmenta recipies et, velis nolis, verum Deum esse, quem colimus, recognosces.»Silvester igitur carceri traditur et Tarquinius ad prandium invitatur. Dum ergo comederet, os piscis in eius gutture sic versatur, ut nulla ratione· reicere potuerit vel glutire. Sicque media nocte defunctus ad tumulum cum luctu ducitur et Silvester cum gaudio a carcere liberatur, qui non solum a Christianis, sed etiam a paganis miro diligebatur affectu. Erat enim aspectu angelicus, sermone nitidus, integer corpore, sanctus opere, consilio magnus, fide catholicus, spe patientis simus, caritate diffusus.Morto igitur Melchiade, episcopo urbis Romae, Silvester ab omni plebe plurimum renitens in summum pontificem est electus. Hic omnium orphanorum et viduarum et pauperum nomina in matricula scripta habebat et omnibus necessaria providebat. Hic quartum et sextum diem et sabbatum lelunw instituit observandum, quintum vero quasi dominicum re servandum. Graecis vero Christianis dicentibus sabbatum potius quam quintum diem celebrandum respondit hoc fieri non debere, et quia hoc est traditionis apostolicae et quia dominicae debetur compassio sepulturae. Cui illi: «Unum est sabbatum sepulturae, in quo semel in anno ieiunium exhibendum.» Quibus Silvester: «Sicut omnis dies dominicus resurrectionis gloria sic omne sabbatum decoratur dominica sepultura.» Igitur de sabbato acquiescunt, sed de quinta feria vehementer contendunt asserentes non debere Christianorum solemnitatibus sociari. Silvester autem eius dignitatem praecipue in tribus ostendit. Quoniam hac die Dominus coelum ascendit et corporis su; et sanguinis sacramentum instituit et sacrum chrisma ecclesia confecit. Omnes igitur rationibus eius acquiescunt.Persequente autem Constantino Christianos Silvester de urbe exiit et in quodam monte cum suis clericis mansit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannicae in incurabilem cecidit plagam leprae. Tandem ad consilium pontificum idolorum adducta sunt tria milia puerorum, ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recenti et calido balnearet. Egrediente autem eo ad locum, ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem occurrerunt, quae resolutis crinibus miserabiliter ululabant, et iacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: «Audite me, comites et commilitones et omnes populi, qui adstatis. Dignitas Romani populi de fonte nascitur pietatis, quae etiam hanc legem dedit, ut capitali sententiae subderetur, quicumque in bello occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas, ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis! Quid iuvat barbaros superasse, si a crudelitate vincamur. Nam vicisse extraneas nationes ratione virium est bellantium populorum, vincere autem vitia et peccata virtus morum. In illis ergo proeliis fortiores nos exsistimus illis, in his vero nobis ipsis fortiores simus. Qui enim fuerit in isto certamine superatus victoriam obtinet victus. Victor autem post victoriam vincitur, si pietas ab impietate superatur. Vincat ergo pietas in isto congressu. Bene enim omnium adversariorum poterimus esse victores, si sola pietate vincamus. Omnium enim se esse dominum comprobat, qui servum se monstravit pietatis. Melius est ergo me mori salva vita innocentium quam per eorum interitum vitam recuperare crudelem. Quam tamen recuperare incertum est, cum tamen certum sit, quod sic recuperata crudelis est.»Iussit igitur, ut matribus sui pueri redderentur et dona plurima et infinita et vehicula praeberentur. Sicque matres, quae flendo venerant, ad loca sua cum gaudio redierunt. Ipse autem imperator ad palatium suum reversus est.Sequente vero nocte Petrus et Paulus apparuerunt ei dicentes: «Quoniam exhorruisti effusionem sanguinis innocentis, misit nos Dominus Iesus Christus dare tibi recuperandae consilium sanitatis. Silvestrum igitur episcopum, qui apud montem Siraptim latitat, accerse. Hic tibi piscinam ostendet, in qua immersus tertio ab omni curaberis leprae morbo. Tu vero Christo hanc vicissitudinem reddas, ut idolorum templa diruas, Christi restaures ecclesias et eius deinceps cultor fias.» Evigilans igitur Constantinus statim milites misit ad Silvestrum. Videns autem Silvester milites statim ad palmam martyrii credidit se vocari. Deo autem se recommendans et socios secum adhortans Constantino intrepidus praesentatur. Cui Constantinus ait: «Bene te venisse gratulamur.» Qui a Silvestro resalutatus narravit ei per ordinem sui somnii visionem. Percunctanti vero Constantino, qui essent illi duo dii, qui sibi apparuerunt, Silvester respondit illos esse Christi apostolos et non deos. Tunc ad preces imperatoris Silvester apostolorum imagines sibi iussit afferri. Quas ut imperator aspexit, tales esse, qui sibi apparuerunt, exclamavit.Silvester igitur eum catechumenon fecit et unius hebdomadae sibi ieiunium indixit et carceres aperire monuit. Cumque in aquam descendisset baptismatis, mirabilis ibi emicuit splendor lucis, sicque inde mundus exivit et Christum se vidisse aperuit.Prima autem die sui baptismatis hanc legem dedit, ut Christus in urbe Romana tamquam verus Deus coleretur. Secunda, ut, si quis Christum blasphemaret, puniretur. Tertia, ut, quicumque Christiano fecisset iniuriam, bonorum suorum parte dimidia privaretur. Quarta, ut sicut imperator Romae sic Romanus pontifex caput ab universis episcopis habeatur. Quinta, ut, quicumque in ecclesias confugerit, ab omnibus servetur Iniuriis immunis. Sexta, ut nullus nisi de licentia sui antistitis ecclesiam aedificat intra muros alicuius civitatis. Septima, ut ad aedificationem ecclesiarum decimae possessionum regalium tribuantur. Octava imperator ad ecclesiam Sancti Petri venit et de suis culpis se Iamentabiliter accusavit. Postmodum arrepto bidente ad fundamentum ecclesiae basilicae construendum terram primus aperuit et duodecim cophinos in suis scapulis foras eiecit. [. . .]Post aliquos vero dies idolorum pontifices ad imperatorem venerunt dicentes: «Sacratissime imperator, ille draco, qui est in fovea, postquam fidem Christi recepisti, plus quam trecentos homines quotidie interficit flatu suo.» Consulente super hoc Constantino Silvestrum respondit: «Ego per Christi virtutem eum ab omni cessare laesione faciam.» Promittunt pontifices se, si hoc faciat, credituros. Orante autem Silvestro Sanctus Spiritus ei apparuit dicens: «Securus ad draconem descende tu et duo presbyteri, qui sunt tecum, cumque ad eum veneris, eum taliter alloquaris: Dominus noster Iesus Christus de virgine natus, crucifixus et sepultus, qui resurrexit et sedet ad dextram patris, hic venturus est iudicare vivos et mortuos. Tu ergo Satana, eum in hac fovea, dum venerit, exspecta. Os autem eius ligabis filo et anulo crucis habente signum desuper sigillabis. Postea ad me sani et incolumes venietis et panem, quem vobis paravero, comedetis.»Descendit itaque Silvester cum duobus presbyteris in foveam per gradus CL duas secum ferens laternas. Tunc draconi praedicta verba dixit et os ipsius stridentis et sibilantis, ut iussus fuerat, alligavit et ascendens invenit duos magos, qui eos secuti fuerant, ut viderent, si usque ad draconem descenderent, ex draconis foetore paene mortuos. Etiam eos secum adduxit incolumes atque sanos, qui statim cum multitudine infinita conversi sunt sicque Romanorum populus a duplici morte liberatus, scilicet a cultura daemonis et veneno draconis.Tandem beatus Silvester morti appropinquans clerum de tribus admonuit, scilicet ut inter se caritatem haberent, ecclesias suas diligentius gubernarent et gregem a luporum morsibus custodirent. Post haec in Domino feliciter obdormivit circa annum Domini CCCXX. |