BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum VIII

 

 

___________________________________________________

 

 

CAPITVLVM VIII

DE MVRILEGO ET MVRE

ET EST DE INIMICO QVI REQVIRIT PACEM CVM

SVO INIMICO TEMPORE NECESSITATIS.

 

Inquit rex philosopho Sendebar: Intellexi verba tua, quae mihi retulisti pro illo, qui sua opera improvide pertractat, et quid ultimo ei accidit inde. Nunc autem indica mihi pro viro imbecilli, quando incidit in manum inimicorum suorum, quae decet ipsum argumenta suscipere, ut de manu illorum evadet, aut adhaereat alicui ipsorum et recipiat ipsum in socium propter illud quod ipse indiget pro sui evasione et liberatione a malo, et cum eo alios suos universos inimicos superet et ab illis non capietur de consilio illius inimici, quare amicus eius affectus est, et quomodo ei esse debeant suae ingeminationes. Inquit philosophus: Scias, quod omni tempore inimicus fit amicus, non autem amicus inimicus. Quoniam, quando quis videt suum inimicum esse sibi refugium in adversitatibus, et quia inimicus iuvabit ipsum, et redditur eorum dilectio in inimiciciam; sed quando quis videt ex amico aliquid quod nocet ei, redditur eorum vehemens dilectio in inimiciciam. Et fortasse quidem non licet probum hominem confidere in suo inimico nec ipsum habere fidelem pro sua persona, sed debet eius facta respicere et facere quod utile est. Quicunque vero respexerit quod ei proficit, et noverit quomodo quaerat pacem sui inimici tempore suo, et quomodo inimicari debeat ei qui amicus erat, ad magna perveniet et suum habebit optatum: quemadmodum fecerunt mus et murilegus, qui ex societate a mortis periculo evaserunt. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: Dicitur quod erat quaedam magna arbor circa littus maris in quadam maxima planicie, erat autem in radice istius caverna cuiusdam murilegi, cuius nomen erat Penden. Et cum saepe venirent ibi venatores ad venandum, quadam vero die venientibus illis et expositis ibi rethibus, incidit in illa iste murilegus; quod videns quidam mus nomine Rem, exiens more solito ad quaerendam sibi escam, vidit murilegum captum rethibus et gavisus est, nesciens suum finem et quid sibi accidere posset. Et respiciens post se vidit canem insidiantem sibi, et elevans oculos in altum vidit in ramo arboris avem volentem ipsum rapere. Tunc aestimavit mus, quoniam si retrocederet et caperetur a cane, et si ultra iret raperetur ab ave; et videns quoniam curcumdederunt ipsum undique pericula, cogitavit in se dicens: Multae tribulationes congregatae sunt adversum me, nec est qui me ab eis eruat nisi argumenta et meus intellectus. Nunc autem nequaquam debet cor meum stupescere ab his nec turbari: non enim debet a viro sapiente eius intellectus et prudentia recedere; intellectus enim sapientum ipse est qui eos salvos reddit in hora tribulationis, nec debent stupescere in his quae facere debent. [K5v] Et consideravit mus dicens: Non est mihi melius consilium quam adhaerere huic murilego et eius pacem requirere; nam video sibi similes venisse tribulationes, quae mihi advenerunt, a quibus nullus valet ipsum liberare. Et forsitan audiens murilegus verba mea bona fidelia et recta, quae sibi ostendam, credet in me et pacem meam requiret pro sui bono et liberatione, et cum hoc forte similiter et ego ab hoc periculo evadum. Et accedens ad eum dixit ei: Quomodo habes? Cui respondit: Tu vides me esse in hac tribulatione. Et ait mus ad eum: Non ego mentior et dolose tibi loquor, sed pure et vere, quia diu desideravi hanc videre diem, ut in malum incideres: veruntamen mihi etiam supervenit tribulatio, quae abstulit hanc laeticiam quam habebam adversus te. Et nemo potens est te iuvare in hac tribulatione nisi ego: nunc autem audi quae tibi dico, quia non est mendacium. Canis et avis inimicantur mibi et tibi, ego autem sum parvus et vilis: si revertar, canis capit me; et si recedam, rapiet me avis; et si accedam ad te, interficies me. Et si non interfeceris me, liberabo te ab hoc periculo rodens rethia, quibus tu iaces captus. Nunc autem confide in meis verbis; quicunque enim non confidit in aliis, non alii confidunt in eo, nec est sapiens. Recipe ergo a me societatem et da mihi fidem tuam, ut possim in te confidere, et tu in me, ut non affligas me; et sicut quaero vitam tuam ut vivam, sic et tu debes quaerere vitam meam ut vivas. Et quemadmodum nemo liberatur a mari nisi per naves, nec naves nisi per homines eas regentes, sic nostra societate liberari poterimus de hac tribulatione. Et audiens murilegus verba muris novit quoniam fidelis esset sibi, et gavisus est; et confidens in ipso ait muri: Iustus es et vero locutus es. Nunc autem respice et fac illud per quod erit pax inter me et te, quoniam ego observabo tibi hanc misericordiam quam feceris mihi. Dixit mus: Da mihi fidem tuam et accedam ad te et stabo tecum, quia canis et avis quando videbunt hoc, amovebunt spem eorum, et tunc ego videns recessisse nec timebo eos, detruncabo rodendoque rethia et funes, cum in pace securus fuero, et solvam te. Et murilegus dedit muri fidem suam, et accessit mus ad eum; et videntes hoc canis et avis, quoniam mus adhaesisset murilego, recesserunt. Et accedens mus rodit funes suaviter, donec evasit murilegus; [K6r] et dum roderet negligenter, ait ad eum murilegus: Amice cur tam tepide agis in mei liberationem? Scire debes, quoniam sicut tuam festinavi liberationem, sic debes et tu meam festinare; quia si forsitan hoc facis, quod recordaris nunc odii quod inter nos est, non decet viris qualis tu es hoc facere, nec amplius in tuo corde residere debet hoc odium adversum me. Iusti enim viri et misericordes non reservant sibi invicem odium, quamvis eis offendatur, unico tamen beneficio remittunt offensam et adhibent eis societatem et dilectionem; quoniam qui ingratus est de accepto beneficio, meretur malum; et si malam facere proponerit, erit eius finis ad malum et tribulationem. Et ait mus: Duo sunt socii; primus quidem est qui fidelis est in suo amore; secundo vero cuius amor est cum dolo et fraude, ore suo loquitur pacem proximo suo, corde vero insidiatur ei. Et erit necesse penitus alicui adhaerere illi, ut quilibet eorum nitatur ad illud pro bono sibi; fidelis vero socius debet exponere animam suam tribulationibus sui proximi in omnibus quae facere tenetur ei. Decet tamen virum sapientem praeservare animam suam; quicunque enim quaerens pacem sui inimici et confidens in ipso, nec tamen cavens sibi, erit quemadmodum si quis proprium sequens appetitum ossa comedat, quae minime calor stomachi decoquere et digerire poterit, quapropter sibi mala causant. Nec ullus debet respicere hominem non proficientem sibi; decet enim nunc me respicere bonum quod mihi fecisti; et sicut iam perfecisti meum beneplacitum, ita debeo adimplere tuum beneplacitum iuxta meum commodum; et praeservabo me a te, nec mihi malum adveniet quod me coegit quaerere pacem tuam, et erit tunc mihi tua societas causa ruinae meae. Omnia enim fieri debent suo loco et tempore; nam quod non fit suo tempore et loco, non habet radicem nec producit fructum. Nunc autem rodam funes tuos caute; relinquam tamen de illis unam qua tenearis, ut me offendere non possis; detruncabo tamen tibi illam, quando non poteris mihi nocere, cum tu a laqueo evaseris. Et factum est, cum venisset venator ad illum locum, videns illum murilegus a longe timuit valde; et ait ad eum mus: Nunc vero venit hora ut debeo rodere rethe et tuum laqueum. Et factum est antequam accederet venator ad rethia, detruncavit mus ultimum funem, et liberatus est murilegus; et ascendit in arborem, et mus in cavernam suam ingressus est; et accipiens venator rethia sua abiit confusus in viam suam. Postea autem exiens mus de caverna sua vidit murilegum, qui ait ei: Amice, nunquid accedis ad me? Ex quo totum bonuum mihi contulisti, decet ut comedas fructus operationum tuarum: accede ergo ad me et ne timeas; tu enim eruisti animam meam a morte. Debes itaque a me et a gente mea tuas percipere operationes, quas in me operatus es, et omnia quae habeo, tua sunt. Et iuravit ei murilegus, ut credere deberet in suis verbis et in ipso confidere. Et respondens mus ait ad eum: Quicunque nescit cum suo inimico conversari sicut debet cum amico, praecipue quando talis prius fuit inimicus, cuius ex necessitate tamen indiget, ita quod suis caris debet humiliare suam animam sub pedibus eorum, sicut qui stat versus elephantem dormiens. Appellaverunt autem sapientes nomen amici et post suam considerare naturam, ille vivit amicus propter bonum quod speratur ab ipso, et inimici inimicus propter malum quod dubitatur de ipso: non est autem in mundo inimicus, in cuius inimicicia non sit mea dubitatio illa. Utitur autem homo consilio proprio bono; et decet unumquemque cavere a suo inimico; et decet virum sapientem quandoque credere suo inimico propter bonum quod sperat ab eo, et relinquere amicum et eius societatem propter malum quod timet ab inde advenire. Sic enim et munera faciunt. Videmus enim filium sequentem matrem, dum lactat eum; postquam vero lactare desinit, relinquere ipsum. Sic et vir prudens debet sibi quaerere utilitatem ab amicis et adversariis; nam quandoque redundat sibi bonum in inimicicia quae est inter ipsum et suum adversarium, aut ex amici amicicia. Non debet vir prudens relinquere amiciciam veteris amici quando eum non iuvat nec ex ea percipit utilitatem; sed debet apud se amicus reputari et confidere debet in socio suo et timere inimicum. Quicunque enim fuit inimicus et postea factus amicus propter aliquod bonum quod sperat, cessante illo bono, et eius cessat amicicia et rediit in pristinum statum inimicitiae; sicut aqua calefacta per ignem, quae remota ab igne redditur frigida ut fuit. Tu autem es mihi maior inimicus omni creatura de mundo; sed propter bonum et lucrum, quod quilibet nostrum recipit ex altero accidit nobis nunc, ut [K6v] facti essemus socii; nunc autem expiravit timor de quo timebamus et rediit odium quod fuit inter nos. Et bene scio quod tuum odium erga me est sicut de diebus antiquis; et cum sim cibus, tu vero comestor, et ego debilis, tu vero fortis, quomodo poterit inter nos esse societas, ut velim a te devorari? Et propter hoc non credam te in aeternum. Quicunque credit inimico suo, ultimo incidet in manum eius. Dixerunt autem sapientes: Unusquisque vir prudens tunc debet adhaerere suo inimico, quando alter indiget altero, et humiliare debet se ante ipsum, et tradere animam suam in manum ipsius; et fugere ipsum quando decet, nec confidat in ipso, sed aestimet ipsum sicut fuerat in principio. Universa enim pericula quae occurrunt hominibus, non sunt nisi ex sua confidentia quam habent ad invicem: omnes quidem in viro intelligenti confidunt; ipse autem non in omni homine confidit, sed pro se quaerit argumenta. Nunc vero multum remota est amicicia quae fuit inter me et te et venatorem. Et licet ego distem a tua societate, diligo tamen te propter bonum quod mihi fecisti, magis quam prius; a te quoque decet idem erga me velle. Et ingrediente mure ad foramen suum, abiit murilegus in viam suam. Postea vero dicit philosophus regi: Considerandum est, quoniam quamvis mus sit debilis, quaesivit tamen viam bonam sibi pro societate eius inimici et confidit in eo: timuit autem ipsum, quando inimicos expulit, qui erant circa ipsum, et sic ipse cum suo inimico a tribulationibus evasit.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM OCTAVVM