B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   V


T i t u l u s   X V I I .
De raptoribus, incendiariis et
violatoribus ecclesiarum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Ratione rapinae sortitur quis forum non sui iudicis, et ab eo poterit puniri proprio iudice suffragante.

Ex concilio Meldensi.

De illis autem, qui intra parochiam beneficium aut hereditatem habent et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et ibi rapinas et depraedationes peragunt, placuit, ut ab illius loci praelato excommunicentur, nec ante ex parochia illa exeant, quam digne quae perpetrarunt emendent; quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat, antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerint, et omnia plene emendent.

Capitulum II.
Manifestus raptor vel ecclesiae violator, si restituit vel de restituendo cavet, in vita et in morte ad poenitentiam et ad sepulturam admittitur. Si vero noluit cavere, quum posset, et in morte non potest, clerici eius sepulturae interesse non debent, et clerici, interessentes vel iniungentes poenitentiam contra hanc dispositionem, deponuntur ab officio et beneficio.

Eugenius III.

Super eo vero, +quod de raptoribus et ecclesiarum violatoribus, atque presbyteris, qui poenitentiam eis iniungere vel eorum oblationes contra statutum nostrum suscipere attentaverint, a nobis communi deliberatione statutum in concilio cum fratribus nostris statuimus in constitutione ipsa, sanctorum Patrum vestigia subsequentes, auctoritate Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli pariter confirmamus, Statuimus ut quicunque ex his raptoribus, qui in Urbe suggerente diabolo violenter surrexerint in rapinam, sive in ecclesiarum violatione manifeste fuerit deprehensus, nisi prius ablata restituat, si poterit, vel emendandi firmam et plenam securitatem fecerit, poenitentiae beneficium ei penitus denegetur. Si vero usque ab obitum, quod absit, in contumacia sua duraverit, et in extremis positus remedium poenitentiae humiliter postulaverit, si emendationem vel emendandi securitatem praestiterit, ac fideiussores, qui ablata restituere debeant, idoneos dederit: ei poenitentia et sepultura ecclesiastica concedantur. Qui autem in sanitate obstinata mente non poenituerit vel emendaverit, et in morte securitatem ac fideiussores, sicut diximus, praestare nequiverit, solennitas poenitentiae quidem parum prodesse videtur, sicut credimus; sed de peccato contrito viaticum non negetur, ita tamen, ut nullus clericorum sepulturae illius intersit, nec eius eleemosynam praesumat accipere. Quodsi qui presbyterorum vel clericorum contra hoc in vita vel in morte poenitentias dare, aut sepulturae illorum interesse, vel eorum eleemosynas accipere attentaverint, seu huiusmodi rapinae participes inventi fuerint: ordinis sui damnum irrecuperabiliter patiantur, et ecclesiastico beneficio careant.

Capitulum III.
Excommunicari debent qui capiunt vel spoliant fideles, ex iusta causa navigantes. H. d. primo. Excommunicati sunt spoliantes naufragium patientes, nisi ablata restituant. Hoc secundo.

Ex concilio Lateranensi.

Excommunicationi quoque subdantur, qui Romanos aut alios Christianos, pro negotiatione vel aliis honestis causis navigio vectos, aut capere aut rebus suis spoliare praesumunt. Illi etiam, qui Christianos naufragium patientes, quibus secundum regulam fidei auxilio esse tenentur, damnata cupiditate spoliant rebus suis, nisi ablata reddiderint, excommunicationi se noverint subiacere.

Capitulum IV.
Ex principis delegatione possunt praelati de raptu et aliis criminibus iudicare; poenam tamen sanguinis infligere non possunt.

Alexander III. Panormitano Archiepiscopo.

In archiepiscopatu tuo dicitur contingere quandoque, quod Sarraceni mulieres Christianas et pueros rapiunt, et eis abuti praesumunt, et quosdam etiam, [quod auditu est terribile,] interdum occidere non verentur. Quum autem excessus huiusmodi carissimus in Christo filius noster, illustris rex Siciliae Willelmus tibi et aliis episcopis commiserit puniendos, quid de Sarracenis agendum sit, qui fuerint in tam nefario scelere intercepti, tua nos duxit prudentia consulendos. Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod tales, in iurisdictione tua exsistentes, pecuniaria poteris poena mulctare, et etiam flagellis afficere ea [tamen] moderatione adhibita, quod flagella in vindictam sanguinis transire minime videantur. Si vero ita fuerit super hoc gravis Sarracenorum excessus, quod mortem vel detruncationem membrorum debeant sustinere, vindictam ipsam exercendam reserves regiae potestati.

Capitulum V.
Incendiarius ecclesiae, in morte poenitens et absolutus, in coemeterio sepelitur, et heredes compelluntur ad satisfaciendum iuxta facultatem defuncti. Hoc dicit.

Idem Claremontensi Episcopo.

In literis tuis, quas I. lator praesentium exhibuit, continebatur, quod, quum H. multis fuisset criminibus irretitus, qui ecclesiarum incendium diabolo instigante commiserat, tandem in ultima aegritudine constitutus, se confessus est peccatorem, et, accepta poenitentia de commissis, per manum capellani sui fuit a sententia anathematis absolutus, sed moriens ecclesiasticam sepulturam habere nequivit. Quapropter, si ita res se habet, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut corpus eiusdem patris I. supra dicti appellatione cessante facias in coemeterio sepeliri, et heredes eius moneas et compellas, ut his, quibus ille per incendium vel alio modo damna contra iustitiam irrogaverat, iuxta facultates suas condigne satisfaciant, ut sic a peccato valeat liberari.

Capitulum VI.
Raptus non dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur; raptor tamen cum rapta matrimonium contrahere potest, et post consummationem matrimonii alter sine consensu alterius religionem ingredi non potest. H. d. cum cap. sequenti.

Lucius III. Burgensi Episcopo.

Quum causam, quae inter E. militem latorem praesentium et uxorem eius vertitur, +tuae commisissemus experientiae terminandam, E. miles repetens, mulierem legitime sibi nupsisse, per probationes canonicas constanter se asseruit probaturum. Femina vero proposuit, quod dominorum et parentum suorum suggestione alteri viro tradita, ab illius militis amore divertit, qui a parentibus eam prius rapuerat, illa tamen volente, ut dicitur, et postmodum, priusquam eam cognosceret, desponsavit, deinde inclusa est in monasterium monialium, ubi etiam detinetur. Unde, quoniam super his prudentia tua duxit sedem apostolicam consulendam, significatione praesentium tibi Respondemus, quod, quum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil ante de nuptiis agitur, iste raptor dici non debet, quum habuerit mulieris assensum, et prius eam desponsaverit, quam cognoverit; licet parentes forsitan reclamarent, a quibus eam dicitur, rapuisse. Praeterea quum post matrimonium, carnis commixtione perfectum, teste Apostolo uxor sui corporis potestatem non habeat, sed maritus, et e converso: si praecessisse matrimonium vel ex probationibus viri canonicis, vel ex mulieris confessione claruerit postmodum sine assensu viri non potuit ipsa monasterium ingredi, aut aliter continentiam profiteri. Non ergo pro eo, quod post matrimonium consummatum rapta per vim in monasterio fuerit, viri poterit consortium declinare; maxime si probari nequeat, virum, ut mulier profiteretur, continentiam assensisse.

Capitulum VII.
Rapta potest matrimonium contrahere cum raptore, ubi dabitur libera facultas in contrahendo.

Innocentius III. Episcopo Saronensi.

Accedens ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 24. de praeb. III. 5.]) Rapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior dissensio transeat postmodum in consensum, et quod ante displicuit tandem incipiat complacere, dummodo ad contrahendum legitimae sint personae.