B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X L V I I I .
De ecclesiis aedificandis vel reparandis.


_______________________________________________


Capitulum I.
Habentes beneficium in ecclesia tenentur contribuere ad ipsius reparationem.

Ex concilio Maguntino.

Quicunque ecclesiasticum beneficium habent, omnino adiuvent ad tecta ecclesiae restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas, et nonam et decimam reddant.

Capitulum II.
Leprosi permitti debent, sine praeiudicio antiquarum parochiarum, habere ecclesiam propriam et presbyterum, nec tenentur solvere decimas de hortis vel nutrimentis animalium.

Ex concilio Lateranensi.

Quum dicat Apostolus, +abundantiorem honorem membris inferioribus deferendum, e contra quidam, quae sua sunt, non quae Iesu Christi, quaerentes, leprosis, qui cum sanis habitare, non possunt vel ad ecclesiam cum aliis convenire, ecclesias et coemeteria non permittunt habere, nec proprii iuvari ministerio sacerdotis. Quod quia procul a pietate Christiana esse dignoscitur, de benignitate sedis apostolicae Constituimus, ut ubicunque tot simul leprosi sub communi vita fuerint congregati, quod ecclesiam cum coemeterio sibi construere, et proprio gaudere valeant presbytero, sine contradictione aliqua permittantur habere. Caveant tamen, ut iniuriosi veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant. Quod enim eis pro pietate conceditur, ad aliorum iniuriam nolumus redundare. Statuimus etiam, ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur.

Capitulum III.
Propter nimiam distantiam ecclesiae potest nova ecclesia in ipsius parochia aedificari, et certa portio de antiqua sibi deputari.

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.

Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod villa, quae dicitur H., tantum perhibetur ab ecclesia parochiali distare, ut in tempore hiemali, quum pluviae inundant, non possint parochiani sine magna difficultate ipsam adire, unde non valent congruo tempore ecclesiasticis officiis interesse. Quia igitur dicta ecclesia ita dicitur in reditibus abundare, quod praeter illius villae proventus minister illius convenienter valeat sustentationem habere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si res ita se habet, ecclesiam ibi aedifices, et in ea sacerdotem, sublato appellationis obstaculo, ad praesentationem rectoris ecclesiae maioris cum canonico fundatoris assensu instituas, ad sustentationem suam eiusdem villae obventiones ecclesiasticas percepturum providens tamen, ut competens in ea honor pro facultate loci matrici ecclesiae servetur, quod quidem fieri posse videtur, quum eiusdem villae dominus viginti acras terrae frugiferae velit ad usus sacerdotis conferre. Si vero persona matricis ecclesiae virum idoneum praesentare distulerit, vel opus illud voluerit impedire, tu nihilominus facias idem opus ad perfectionem deduci, et virum bonum appellationis cessante diffugio instituere non omittas.

Capitulum IV.
Rectores ecclesiarum possunt compelli, ut de reditibus, qui supersunt teneantur conferre ad constructionem seu reparationem ecclesiae.

Idem Lexoviensi Episcopo.

De his sane, qui parochiales ecclesias habent, fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod ad reparationem et institutionem ecclesiarum cogi debent, quum opus fuerit, de bonis, quae sunt ipsius ecclesiae, si eis supersint, conferre, ut eorum exemplo ceteri invitentur.

Capitulum V.
Saecularis ecclesia sine praeiudicio clericorum ad statum regularem potest reparari, et collegio, quod nondum est, privilegium non confertur.

Urbanus III.

Ad audientiam nostram iam pridem pervenit, quod tu in ecclesia de Cologia, de qua in episcopum vocatus et electus fuisti, regulares canonicos desideras ordinare, et eorum institutioni de bonis tibi collatis congrue providere. Inde siquidem est, quod tuum nos desiderium atque propositum multis modis in Domino laudibus commendantes, hoc devotioni tuae auctoritate apostolica indulgemus, ut iuxta votum tuum canonicos regulares in ecclesia praescripta, si tibi episcopus dioecesanus consenserit in hac parte, ad honorem Dei et ecclesiae tuae secundum beati Augustini regulam valeas ordinare, et eos ibidem nullius contradictione et eos appellatione obstante instituere. Verum si clerici saeculares in ea fuerint, qui adhuc superesse noscuntur, volumus eis, dum vixerint, ibi vel alibi necessaria secundum consuetudines provideri. Licet autem nobis instantius supplicaveris, ut ecclesiae praedictae confirmationis privilegium faceremus de canonicis, tibi non possumus de iure deferre, quum nulli canonici adhuc ibidem exsistant, quibus privilegium concedatur. Eis utique, quum fuerint instituti, tam in his quam in aliis precum tuarum obtentu in quibus cum Deo poterimus libentius deferemus.

Capitulum VI.
Non obstante iuramento de rebus ecclesiae non alienandis, potest episcopus propter indigentiam novam ecclesiam aedificare.

Coelestinus III.

Tua nos duxit (Et infra:) Praeterea, quia occasione iuramenti, quod de rebus ecclesiae non alienandis te asseris praestitisse, in locis tui episcopatus, in quibus populi habitantes oratoriis plurimum egere videntur, ne praetextu novarum ecclesiarum commissa tibi ecclesia destitui videatur, ecclesias formidas erigere, fraternitati tuae praesentium significatione mandamus, quatenus illius iuramenti occasione nullatenus praetermittas, quin populo indigenti super basilicarum institutione studeas salubriter providere.