B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X L I I I .
De presbytero non baptizato.


_______________________________________________


Capitulum I.
Si non baptizatus ordinatur, ordinis characterem non recipit.

Ex concilio apud Compendium.

Si quis presbyter ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur.

Capitulum II.
Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter, se esse baptizatum.

Innocentius III. Episcopo Cremonensi.

Apostolicam sedem, venerabilis frater noster, ut debuisti, consulere decrevisti. (Et infra:) Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse literis tuis significasti, quia in sanctae matris ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum, ex auctoritate sanctorum Patrum Augustini atique Ambrosii asserimus incunctanter. Lege, frater, super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: «Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit.» Librum etiam B. Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis igitur quaestionibus doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.

Capitulum III.
Non baptizatus ordinari non potest, et, si de facto ordinetur, non recipit ordinis characterem, licet credebatur baptizatus.

Idem Ferrariensi Episcopo.

Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius I. lator praesentium nobis exposuit, quod, quum per singulos ordines usque ad gradum sacerdotii adscendisset, comperit tandem pro certo, quod non fuerit secundum formam evangelii baptizatus, unde nos eum per venerabilem fratrem nostrum N. Tusculanum episcopum rite fecimus baptizari. Quumque super ordinibus coram nobis fuisset diutius disputatum, quidam in eam declinaverunt sententiam, ut, quum baptismus sit fundamentum omnium sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam, ubi fundamentum non est, superaedificari non potest. Porro econtra videri posset. Nam quum quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficiatur procul dubio membrum Christi, et qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Iesus: superaedificare posse videtur, sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, quum illud non sit generaliter verum, neque de novis, neque de veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum, quoniam et sacramentum coniugii et sacramentum etiam eucharistiae a non baptizatis recipi potest. Praeterea sacramentum ordinis non solum pontificalis, sed sacerdotalis etiam et levitici ex institutione sua praecessit baptismum, per quod forsitan videtur, quod ante baptismum huiusmodi ordines possent rite conferri, maxime his, qui baptizati esse creduntur. Quid enim, si forsitan is, qui baptizatus esse creditur, et non est, in episcopum saltem de facto fuerit consecratus? Eruntne reordinandi omnes, qui ab eo fuerint ordinati? Et quum de pluribus episcopis nesciatur, an renati fuerint aqua baptismatis, quum hoc nec ipsi reminiscantur, nec alii: dubitatur igitur, an tales sint veraciter in episcopos consecrati? Unde quot et quanta sequantur non solum absona, sed absurda, silendum est potius quam dicendum. Quia vero in concilio apud Compendium legitur constitutum, quod, si quis in presbyterum ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur: nos circa latorem praesentium in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures, et permittas, eum in sacerdotio ministrare, quia non intelligitur iteratum quod ambigitur esse factum. Nec male de sacramento sentitur, quum illud non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit. Et certe de illo, qui natus de Christianis parentibus, et inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter praesumitur, quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis contrarium probaretur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. April. Ao. IX. 1206.]