B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X I .
De pignoribus et aliis cautionibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Res ecclesiae pignorari non debent nisi ex necessitate et rationabili causa.

Ex concilio Remensi.

Nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negotiatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi iustissima necessitate urgente, [quia tanta est sanctitas sacri ministerii etc.]

Capitulum II.
Liber homo non potest pignorari.

Gregorius III. Exonensi Episcopo.

Lator praesentium +[Cosmas Syrus in negotio, quod agebat, debitum se contraxisse perhibuit, quod et multis aliis et lacrimis eius attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL. solidos debebat, volui, ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur,] quoniam et Lex habet, ut homo liber pro debito non teneatur, etsi res defuerint, quae possint pro debito addici. Creditores ergo etc.

Capitulum III.
Si rector ecclesiae pro facto proprio rem ecclesiae obilgavit, cogitur eius heres rem redimere, et ecclesiae restituere.

Alexander III. Episcopo Exoniensi.

Ex praesentium latoris insinuatione accepimus, quod Alexander quondam sacerdos ecclesiae de Offitona calicem [quendam] argenteum, et medietatem unius breviarii eiusdem ecclesiae pro sua necessitate pignori obligavit, et ea morte praeventus minime recollegit. Unde quoniam indignum est, ut eidem ecclesiae res suae, et praesertim quae sacris ministeriis deputatae sunt, taliter debeant deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, filium eius Walterum, qui ex successione ipsius patrimonii ius dicitur obtinere, moneas diligenter et compellas, ut ea recolligat et restituat ecclesiae memoratae. Quod si facere noluerit, eum vinculo anathematis non differas coercere.

Capitulum IV.
Si usurarius emit rem eo pacto, quod post tempus restituat eam venditori, recipiendo aliquid ultra sortem, fructibus tamen in ea computatis iudicatur contractus foeneratitius.

Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano.

Illo vos credimus scientiae dono vigere, +quod super eo, de quo nos consulere voluistis, quid iuris sit liquido cognoscatis. Quia tamen nostro postulastis edoceri responso, ne sub ipsius exspectatione responsi decisio negotii prorogetur, praesentibus vobis literis duximus respondendum. Sane per vestras literas intimastis nobis, quod, quum causam, quae vertitur inter H. et B. filios G. de Cosa ex una parte, et G. filiam Teberti et heredes ipsius ex altera super quibusdam terris, praefatis personis pro viginti tribus libris pignori obligatis, vobis duximus committendam, +dantes vobis per literas nostras in mandatis, ut ipsam G. et heredes ipsius ad restituendas vineas, et quicquid ultra sortem perceperant ex eisdem, restituere conquerentibus per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam cogere curaretis, vos, ut iuxta mandatum nostrum procederetis in negotio memorato, partes citare curastis. Quumque essent in praesentia vestra constitutae, Ex parte praedictae G. et heredum eius fuit propositum coram vobis, terras, quas iidem H. et B. repetebant ab eis, non esse pignori obligatas, sed pure venditas, sicut in instrumento confecto exinde plenius continebatur. Praefatus vero H. pro se ac fratre suo firmiter asserebat, terras non esse pure venditas, sed pignori obligatas, quum venditioni praedictae talis fuerit adiecta conditio, ut, si a tempore contractus usque ad duos proximos annos praefato T. emptio displiceret, G. pater H. ab inde usque ad annum unum viginti sex libras, perceptis fructibus computatis in ipsis, dare deberet, sicut in eodem instrumento asserebat firmiter contineri. Verum quia, sicut in eisdem literis denotastis, ambigitis, utrum pura sit et absoluta venditio, an praefatus contractus pignus debeat iudicari, per nostras postulastis literas edoceri. Nos autem consultationi vestrae taliter respondemus, quod, qualiscunque fuerit intentio contrahentium, et ex forma contractus venditio non appareat conditionalis, sed pura, quamvis per conditionem possit resolvi, ex duobus tamen, quae in pacto fuerunt expressa, videlicet, quod fructus percepti deberent in solvenda pecunia numerari, et quod ultra summam receptam LX. solidi deberent persolvi, contra ipsum emptorem praesumitur vehementer, praesertim quum usuras consueverit exercere, fraudemque committere usurarum. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. 1203.]

Capitulum V.
Mulier agit pro dote contra quemlibet detinentem bona mariti.

Idem Episcopo Aquinati.

Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod, quum causam, quae vertitur inter R. de [sancto] Georgio et A. mulierem [de sancto] Germano, tibi duximus committendam, +quum fere per biennium studuisses, ut eadem causa concordia finiretur, partibus non acquiescentibus, adscitis viris prudentibus, praedictae causae meritis diligentius examinatis, idem negotium de prudentum consilio ad nostram duxisti praesentiam remittendum, ea maxime ratione, quia videtur hoc ad regium iudicium specialiter pertinere. Si quidem probatum est evidenter, quod pro facinore a marito praedictae mulieris commisso eo fugam petente, tam frater mariti, praefatus videlicet R., quam ipsa mulier, licet minus iuste, ab R. comite Casertano tunc regio iustitiario capti fuerint, et de ipsius mandato bonorum omnium delinquentis fuit facta distractio, et soluta [est] pecunia mercatori, qui a marito dictae mulieris vulneratus fuerat et rebus propriis spoliatus; per praedictum autem R. illorum bonorum venditio facta fuit, de mandato tamen iustitiarii ante dicti; sed quaedam possessiones illius penes eundem R. mulieris sororium remanserant, quas idem R. de mandato curiae retinuit, soluta pro eis pecunia praedicto mercatori, quia emptor alius, sicut dicit, propter possessionum minutias non exstabat. Pars vero mulieris firmiter allegabat, quod, quum dos omnibus creditoribus praeferatur, et omnia bona mariti eidem mulieri propter dotem fuerint obligata, quum mulier in hoc non fuisset culpabilis, dotem suam amittere non debebat; propter quod aestimationem dotis instantius petebat sibi restitui, vel in possessiones, quae mariti fuerant, ex officio delegationis induci, +asserens culpam viri sui nequaquam ei de iure debere nocere. Pars autem viri e contrario respondebat, se non debere [ipsi] super his aliquo modo respondere, quia nihil voluntate vel auctoritate sua distractum fuerat de bonis mariti mulieris ipsius, sed fiscus ea capi fecerat et mandaverat distrahenda, quod et testium assertione probavit. Sane quum pars mulieris diceret, de possessionibus viri sui aliqua remansisse, quae distracta non fuerant, et ex eis sibi satisfieri postularet, ab utroque studiosius inquisisti, quanta fuisset pecunia, quae soluta fuerat mercatori, et ex confessione tibi constitit utriusque, quod de immobilibus usque ad XXIV. uncias auri alienatum exstiterat, sed praescriptus R. dicebat, se XVIII. [uncias] illis XXIV. unciis addidisse, et XLII. unciarum auri complevisse numerum mercatori. Allegabat quoque praedictus R., quod, quum quinque filii essent unius patris, et omnes in bonis paternis succederent, facta aestimatione totius hereditatis non proveniebat ad maritum mulieris ipsius de hereditate paterna quod ultra XXIV. uncias auri valeret. Quia vero ad nos eadem causa remissa non fuit sufficienter instructa, nec nobis constitit, utrum X. libras Tarenorum, quas petebat mulier, dedisset in dotem, aut idem R. aliquid possideat de bonis, pertinentibus ad fratrem suum, virum mulieris praedictae, nec potuissemus examinationi causae insistere, tum quia in praesentia tua renunciatum fuerat allegationibus et probationibus, sicut dicis, tum quia idonei et sufficientes ad nostram praesentiam non venerant responsales: eandem causam tuo duximus examini remittendam; per apostolica [tibi] scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si tibi constiterit ex his, quae in praesentia tua fuere proposita et probata, quod mulier dicit viro dedisse in dotem, et praedictum R. de bonis fratris aliqua possidere, quum mulieribus favor multus in recuperandis dotibus debeatur, et cautum etiam sit in iure, quod propter maleficium viri mulier remanere non debeat indotata, quum etiam bona viri mulieri sint pro dote tacite obligata, et cum suo onere transierint ad quemlibet possidentem; R. praedictum eidem mulieri ad restitutionem dotis eatenus appellatione remota condemnes, quatenus de bonis fratris sui praefati noscitur possidere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Febr. 1205.]

Capitulum VI.
Si creditor vel is, qui ab eo causam habet, tot fructus percepit ex pignore, quod satisfactum est sorti, debet pignus restitui debitori.

Idem R. de Monte Fortino.

Quum contra nobilem virum G. a civem Anagninum super quibusdam possessionibus, quas quondam pater tuus L. de Saul pro certa quantitate pecuniae obligaverat, et ipsius creditoris heredes praedicto G. pignoraverant, movisses in nostra praesentia quaestionem, tibi et ei dilectum filium P. de Saron. subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. Constitutus igitur in nostra praesentia legitime probavisti, quod possessiones ipsae pignoris titulo fuerunt obligatae, ac ex earum proventibus tantum fuerat tam ab eodem G. quam ab aliis, qui eas tenuerant, a tempore, quo fuerant obligatae, perceptum, quod fructus sorti poterant adaequari. Nos igitur attendentes, quod in talibus perceptio fructuum in solutione sortis accedat, quum secundum canonicas sanctiones fructus restitui, et in sortem debeant computari, considerantes etiam, quod possessiones ipsae iam extenuassent penitus totum onus et debitum annullassent, de consilio fratrum nostrorum ipsas tibi restituendas esse decrevimus, et te per nuncium nostrum in possessionem induci fecimus corporalem.

Capitulum VII.
Si is, qui sub pacto legis commissoriae pignoravit rem suam, et iuraverit non contravenire, iuste impeditus infra diem statutum non redemit, post diem redimere poterit.

Idem.

Significante dilecto filio R. cive Pisano nobis innotuit, quod quum domum suam cum horto G. Pisano civi poro CCL. libris pignori obligasset, ac promisisset praestito iuramento, quod, nisi domum ipsam statuto inter eos termino recolligeret eundem creditorem ulterius super ea minime molestaret, infra statutum tempus per certum et fidelem nuncium, prout ei videbatur, creditori pecuniam numeratam remisit, quam idem nuncius, infideliter agens, sicut ei iniunctum fuerat non persolvit, et postmodum idem R. ab imperatore captus pariter et detentus, dicto G. satisfacere non potuit ut debebat. +Nunc per Dei gratiam libertati pristinae restitutus, paratus est pecuniam reddere creditori, licet ipse prorsus [eam] recusaret recipere, quia ei non fuit statuto termino persoluta. Quum igitur pactum legis commissoriae sit in pignoribus improbatum, et praedictus R., quantum in eo fuit, iuramenti debitum adimplevit, quum per eum, quem certum [et fidelem] nuncium esse sperabat, pecuniam remiserit termino statuto, sed, dum fuit in imperiali captione detentus, satisfacere non potuit creditori, discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si est ita, praedictum creditorem, ut sorte sua contentus exsistat, pensionibus praefati pignoris computatis in eam, et domum illam et hortum praefato R. omni dilatione postposita resignet, pacto tali vel iuramento nequaquam obstante, censura ecclesiastica admonitione praemissa, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, cogatis. [Datum Laterani 1198.]

Capitulum VIII.
Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit.

Gregorius IX.

Quum constet I. mulierem uxorem Ogerii quoad usumfructum filio suo successisse in bonis, quorum proprietas ad M. mulierem uxorem C. dignoscitur pertinere, mandamus, quatenus eam ad cautionem idoneam exhibendam, quod utatur et fruatur salva rerum substantia rebus immobilibus, quae usu non consumuntur, ad arbitrium boni viri, pecuniam vero, si quam habuit vel habebit, ac aestimationem bonorum, quae consumuntur usu, et in hereditate inventa fuerint, in morte sua dictae mulieri vel heredibus eius restituat, per censuram ecclesiasticam compellatis.