B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X V I .
De deposito.


_______________________________________________


Capitulum I.
Ex deposito, facto apud clericum ecclesiae, non tenetur ecclesias, nisi in utilitatem ecclesiae sit versum.

Alexander III. Londonensi Episcopo.

Gravis illa et odibilis querimonia, quae usque ad nos super deposito tuo tibi hactenus denegato pervenit, +duplici nos anxietate perstringit eo, quod tibi in hoc et deesse non possumus, et adesse, prout velles, efficaciter non valemus. Quum enim non constet nobis, pecuniam tuam, quam ille vir Belial impia et detestabili surreptione furatus est, in ecclesiae utilitatem conversam, non debemus de iure, nec possumus contra canonicos eiusdem ecclesiae praecise intentare iussionis instantiam, ut tibi eandem reddant pecuniam, personae, ut dicitur, non ecclesiae commendatam. Quocirca discretioni tuae consulimus, et internae caritatis diligentia suademus, ut in raptorem illum et furem tuam interim dirigas actionem, eo, quod, ut audivimus, loculos habet, et ea, quae tibi surrepta sunt, asportavit. Nam et nos ipsi iudicibus dedimus in mandatis, ut illum iniquum sub duris quaestionibus ad rationem ponant, et etiam, si oportuerit, vinculis macerent alligatum et affligant, ut dictam pecuniam reddere compellatur. +Ceterum circa ecclesiam illum affectum te habere volumus, ut nil ab ea requiras indebitum. Si autem cum eis amicabiliter poteris de redituum perceptione pacisci, noveris id nobis acceptum.

Capitulum II.
Dicit, ad quid tenetur depositarius, et quomodo repetatur depositum.

Gregorius IX.

Bona fides abesse praesumitur, si, rebus tuis salvis exsistentibus, depositas amisisti. De culpa quoque teneris, si te ipsum deposito obtulisti, vel si aliquid pro custodia recepisses. Pacto vero, culpa vel mora praecedentibus, casus etiam fortuitus imputatur. Sane depositori licuit pro voluntate sua depositum revocare, contra quod compenpensationi vel deductioni locus non fuit, ut contractus, qui ex bona fide oritur, ad perfidiam minime referatur, licet compensatio admittatur in aliis, si causa, ex qua postulatur, sit liquida ita, quod facilem exitum credatur habere.