B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X I I I .
De rebus ecclesiae alienandis vel non.


_______________________________________________


Capitulum I.
Non potest praelatus res unius ecclesiae alteri dare, nec invicem res illas commutare, sine ambarum consensu.

Ex concilio Lugdunensi IV.

Non licet episcopo vel abbati terram unius ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae in eius sint potestate; tamen, si commutare voluerit terras earum, cum consensu ambarum partium faciat.

Capitulum II.
Principes saeculares res ecclesiae donare non possunt, et qui ab eis recipiunt, excommunicantur, et perdunt omnia, quae ab ecclesia alias legitime obtinebant. H. d. secundum unum intellectum, qui satis placet.

Ex eodem.

Qui res ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.

Capitulum III.
Rector ecclesiae, qui dat ecclesiae rem duplae aestimationis, servos ecclesiae manumittere potest; ipse tamen manumissus et eius posteri erunt sub patrocinio ecclesiae. Ita communiter summatur, tamen non placet Panorm. id, quod dicitur de aestimatione.

Ex concilio Toletano.

Consensus totius concilii diffinivit, ut sacerdotes, qui aut aliquid ecclesiae suae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia vel familias ecclesiis suis acquirunt, liceat illis aliquos de familia eiusdem ecclesiae manumittere iuxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita, ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates iniunctas sibi iuxta quod poterunt prosequentes.

Capitulum IV.
Si praelatus nil de suo dans ecclesiae servum ecclesiae manumittit, non tenet manumissio.

Ex eodem.

Episcopi, qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi conferunt, [hanc divinam sententiam metuant et] liberos ex famulis ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim, ut qui res suas ecclesiae Christi non attulerit damnum inferat et ius ecclesiae alienare intendat. Tales igitur liberos successor episcopus absque aliqua oppositione ad ius ecclesiae revocabit, [quia eos non aequitas, sed improbitas absolvit.]

Capitulum V.
Res ecclesiae alienari non debent.

Ex concilio apud Silvanectim.

Nulli liceat alienare rem immobilem ecclesiae suae, sive domum sive agrum, sive hortum sive rusticum mancipium [vel panes civiles,] neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum continet conditionem, donationem, venditionem, permutationem et emphyteusis perpetuum contractum. Unde omnes [omnino] sacerdotes ab huiusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leonina constitutio comminatur.

Capitulum VI.
Alienatio de rebus ecclesiae facta non tenet, et alienatores, nisi rem restituant, excommunicantur, et quilibet clericus potest contradicere, et rem cum fructibus repetere. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.

Symmachus Papa.

Si quis presbyterorum, diaconorum seu defensorum alienanti praedium ecclesiae subscripserit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, servata, quam praemisimus, in alienatorem vindicta; nisi forte et alienator, dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione sibi prospexerint. Quod si minore animae suae cura remedium oblatum forte neglexerint, praeter poenam, super hoc adscriptam, confectum exinde documentum viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, vacuetur. Sed etiam licet quibuscunque ecclesiasticis personis vocem contradictionis offerre, et ut cum fructibus possint alienata reposcere, et ecclesiastica auctoritate fulciri. Huius autem constituti legem in apostolica tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias quae proposito religionis convenire rectores earum viderint more servato.

Capitulum VII.
Terra non fertilis ecclesiae dari potest in emphyteusin ei, cuius studio reducatur ad culturam.

Alexander III. Vigoriensi Episcopo.

Ad aures (Et infra:) Illas vero terras, quae de silvis exstirpatae sunt arabiles factae, eis hereditario iure poteris concedere sub annuo censu tenendas, a quibus ipsas suo vel parentum suorum labore constiterit fuisse exstirpatas; nisi forte tunc aliis possint ad maiorem tuae ecclesiae utilitatem cum eodem labore et onere conferri.

Capitulum VIII.
Iurans non alienare bona ecclesiae, non potest alienare ea, quae sunt de mensa, vel ea, de quibus dubitatur, an sint de mensa. Hoc dicit, usque ad §. Possessiones. Abbas - (Possessiones etc.:) Possessiones ecclesiae minus utiles pro utilioribus de consensu capituli potest episcopus permutare vel alienare. H. d.

Coelestinus III. Ravennatensi Archiepiscopo.

Ut super aliqua +repositae quaestionis dubietas apostolicae sedis providentia enodetur, Romana ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, singulorum consultationibus consuevit respondere. Sane quaesivisti a nobis, si possessiones sive reditus regalium decimationum, et aliunde ex certis locis provenientes, quos praedecessor tuus bonae memoriae, quousque diem clausit extremum, ad manus suas tenuit, et in proprium usum excepit vel expendit, nec aliis infeudavit, de mensa sua sint archiepiscopi intelligendi, et de eis, quum ex sacramento fidelitatis tenearis apostolicae sedi nihil alienare, contractus alienationis cuiuslibet possit intervenire. Tuae ergo inquisitioni praesenti pagina taliter respondemus, quod, sive intelligantur de mensa sive non, ut non alienentur, consultius existimamus. Possessiones vero, quae ecclesiae tuae minus sunt utiles, pro aliis utilioribus de fratrum tuorum et sanioris partis capituli consilio et assensu alienandi seu commutandi liberam concedimus facultatem. [Quaesivisti etc. (cf. c. 1. de usu et auct. pall. I. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1193.]

Capitulum IX.
Canonicus praedium ecclesiae perpetuo locare non potest.

Idem Exonensi episcopo.

Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod quidam de canonicis Exonensis ecclesiae, quaedam praedia eiusdem ecclesiae, inconsultis aliis fratribus, in damnum eius et detrimentum eorum, accepta inde pecunia, in perpetuum locaverunt. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, locationes illas legitime revocare procures, ita quidem, quod, si eadem praedia non aliter revocari potuerint, eos, quos noveris harum locationum auctores, ad susceptam inde pecuniam conductoribus refundendam appellatione remota compellas, ne, si huiusmodi locationes in sua contigerit stabilitate persistere, inde gravis eidem ecclesiae incommoditas possit provenire.

Capitulum X.
Possesiones, quae sunt de mensa, non possunt alienari. Et ecclesiae consuetae regi per regulares saecularibus clericis conferri non debent. H. d. Ioann. de Imola.

Innocentius III. Archiepiscopo Montis regalis.

Possessiones ad mensam tuam vel capituli pertinentes, alienare non debes, aut ecclesias, in quibus monachi ministrare consueverunt, clericis vel laicis assignare personis. Ideoque fraternitati tuae auctoritate praesentium inhibemus, ne possessiones, casalia vel ecclesias, quae non consueverunt in beneficium assignari, alicui petenti concedas, immo potius ecclesiam S. Clementis de Messana, quam Gerardo Teutonico et s. sepulchri ecclesiam similiter de Messana, quam Falconi canonico, et beneficium quod Thomae filio I. Ferrarii in grave praeiudicium ecclesiae tuae diceris contulisse, ad priores usus non differas, appellatione postposita, revocare. [Dat. Romae ap. S. Petr. XI. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum XI.
Restituitur ecclesia contra alienationem, per quam enormiter fuit laesa. H. d. secundum lecturam veriorem.

Idem Episcopo Mauriensi et Praeposito Ulconensi.

Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Tusiense monasterium depressum esset onere maximo debitorum, dilecti filii abbas et conventus eiusdem villam quandam necessitate coacti B. laico concesserunt in feudum, tali conditione apposita, quod idem laicus LXXX. libras persolveret, pro quibus eadem villa exstiterat obligata, quod idem non distulit effectui mancipare. Unde +quia praedictum monasterium est, sicut dicunt, enormiter in hoc laesum eo, quod de reditibus villae praedictae conventus diebus singulis unum ferculum, et in festis duodecim lectionum pisces vel aliud aequivalens percipere consuevit, nobis humiliter supplicarunt, ut feudum praedictum faceremus ad utilitatem monasterii revocari, praesertim quum idem laicus primo anno de ipsius proventibus ultra summam perceperit praetaxatam, et per multos postmodum annos sumpserit eius fructus. Quocirca +nos, sic volentes gravaminibus praefati monasterii providere, quod alii non videamur iniuriam irrogare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si praedictum monasterium propter hoc inveneritis enorme dispendium incurrisse, saepe dictum laicum, ut pecunia, quam pro exoneratione praedicti feudi, seu etiam pro utilitate ipsius monasterii expendisse noscitur, ab eisdem abbate et conventu recepta, quum sibi fructus percepti hactenus sufficere debeant pro labore, praefatum feudum eidem monasterio dimittat liberum et quietum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compellatis. [Nullis etc. Dat. Lat. IV. Kal. April. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XII.
Alienatio rei ecclesiasticae facta sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu non tenet, licet approbetur per constitutionem laicorum.

Idem in concilio generali.

Quum laicis, quamvis religiosis, disponendi de rebus ecclesiae nulla sit attributa potestas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi: dolemus, in quibusdam ex illis sic refrigescere caritatem, quod immunitatem ecclesiasticae libertatis, quam non tantum sancti Patres, sed etiam principes saeculares privilegiis multis munierunt, non formidant suis constitutionibus, vel potius destitutionibus impugnare, non solum de alienatione feudorum, ac aliarum possessionum ecclesiarum et usurpatione iurisdictionum, sed etiam de mortuariis, nec non et aliis, quae iuri spirituali annexa videntur, illicite praesumendo. Volentes igitur super his indemnitatibus consulere ecclesiarum ac tantis gravaminibus providere, constitutiones et venditiones huiusmodi feudorum seu aliorum bonorum ecclesiasticorum sine legitimo personarum ecclesiasticarum assensu praesumptas occasione constitutionis laicae potestatis, quum non constitutio, sed destitutio vel destructio dici possit, nec non usurpatio iurisdictionum, sacri approbatione concilii decernimus non tenere, praesumptoribus per censuram ecclesiasticam compellendis.