B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   V .
De praebendis et dignitatibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
In bonis ecclesiae non succeditur iure consanguinatis.

Ex concilio Pictaviensi.

Ut nullus de clero sive de populo ecclesiastica bona iure consanguinitatis sibi requirat habenda.

Capitulum II.
Non licet episcopo aliquem ordinare sine titulo.

In Corpore Canonum.

Non liceat ulli episcopo ordinare clericos, et eis nullas alimonias praestare, sed duorum alterum eligat: vel non faciat clericos, vel si fecerit, det illis unde vivere possint.

Capitulum III.
Bona ecclesiarum communia sunt, nec debet quisquam tanquam propria sibi vendicare.

Gregorius Anthemio Subdiacono.

Ratio nulla permittit, ut quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur propriis cuiusquam usibus applicetur.

Capitulum IV.
Qui ordinavit aliquem ad sacros ordines sine titulo, non habentem de suo unde vivat, providere tenetur ei de suo, donec aliquem titulum fuerit consecutus.

Alexander III. in concilio Lateranensi.

Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinaverit, tamdiu ei necessaria subministret, donec in aliqua ecclesia ei convenientia stipendia militae clericalis assignet, nisi talis forte ordinatus de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere.

Capitulum V.
Non debent episcopi permittere, quem plures ecclesias obtinere.

Idem in eodem.

Quia in tantum quorundam iam processit ambitio, ut non duas vel tres, sed sex aut plures ecclesias perhibeantur habere, quum nec duabus possint debitam provisionem impendere, per fratres et coepiscopos nostros [carissimos] hoc emendari praecipimus, et de multitudine praebendarum canonibus inimica, quae dissolutionis materiam et evagationis inducit, certumque continet periculum animarum, eorum, qui ecclesiis [digne] deservire valeant, indigentiam volumus sublevari.

Capitulum VI.
Ad mandatum Papae non tenetur quis providere illi, qui beneficium in literis tacuit, vel cui sine scandalo provideri non potest. H. d. et in ultimo est iste textus semper menti tenendus.

Idem.

Quum teneamur +ex debito suscepti regiminis provisioni clericorum intendere, tibi et aliis ecclesiarum praelatis pro eis scripta nostra dirigimus, et interdum etiam super illorum provisione, qui aliud sufficiens beneficium habere noscuntur. Verum quia aliquando ignoramus, eos habere aliud beneficium, pro quibus tibi et aliis ecclesiarum praelatis scribimus, Si preces et mandatum nostrum pro alicuius provisione receperis vel aliquando recipies, qui aliud beneficium habeat, de quo valeat commode sustentari, nisi forte in literis ipsis de hoc mentio habeatur, aut si non potest ei sine scandalo provideri, aequanimiter sustinemus, si pro eo preces et mandatum nostrum non duxeris exsequendum.

Capitulum VII.
Habens plures ecclesias alteram eligere et alteram dimittere compellitur.

Idem.

Referente I. presbytero latore praesentium, accepimus, quod, quum, duas haberet ecclesias, archidiaconus tuus ipsum altera illarum spoliavit, et cuidam presbytero G. nomine assignavit eandem, praedictus autem I., sentiens se in hac parte, gravari, ad metropolitanum, videlicet Remensem archiepiscopum appellavit. Quumque idem I. de mandato eiusdem archiepiscopi in praedicta ecclesia restitutus fuisset, memoratus G. ad nostram audientiam appellavit. Postea vero praefatus archidiaconus eundem I. eo, quod ad praesentiam suam vocatus, ut alteram de praedictis ecclesiis praenominato G. concederet, venire contempsit, vinculo excommunicationis adstrinxit. Nos autem ipsum a sententia, qua tenebatur, facientes absolvi, eundem ad te duximus remittendum. Quocirca tibi mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam tuam convocatis, praescripto I. de praedictis ecclesiis una, quam voluerit, cum pertinentiis suis relicta, alteram praefato G., si ecclesiam non habet, non differas assignare; alioquin ipsam alteri personae idoneae beneficio ecclesiastico carenti incunctanter assignes.

Capitulum VIII.
Praebendae et dignitates non debent dividi, nec etiam permutari.

Idem in concilio Turonensi.

Maioribus ecclesiae beneficiis in sua integritate manentibus indecorum nimis videtur, ut minorum clericorum praebendae patiantur sectionem. Idcirco, ut, sicut in magnis, ita quoque in minimis membris suis firmatam ecclesia habeat unitatem, divisionem praebendarum aut dignitatum permutationem fieri prohibemus.

Capitulum IX.
Receptus in canonicum ex promissione capituli debet quando facultas se obtulerit, habere praebendam. Vid. cap. 2. de concess. praebend. in VI. cum gloss.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Relatum est +auribus nostris, quod, quum dilectus filius noster magister Ia. in ecclesia tua sit per te canonice institutus, et in choro, capitulo et aliis, quorum communis est usus, plenam, sicut canonicus habeat, potestatem, nondum sibi praebendam iuxta promissionem tuam assignare curasti, licet post promissum tuum plures praebendae in ipsa ecclesia vacasse dicantur. Quoniam igitur dignum est et omnimodis consentaneum rationi, ut, postquam magister I. in ecclesia tua canonicus est institutus, et a te habuit in promissis de conferenda sibi prima praebenda, quum in ecclesia ipsa vacaret, ut debeat praebendae integritate gaudere, praesertim quum, sicut nobis proponitur, literatus sit et discretus, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si idem I. in ecclesia tua est canonice institutus, et in choro et capitulo et in aliis, quorum usus est communis, potestatem sicut canonicus habet, ei praebendam, si qua de antiquis in ecclesia ipsa nunc vacat, vel quum ibi primo vacaverit, omni occasione et contradictione cessante secundum promissionem tuam concedas liberaliter et assignes ita, quod de constantia et gravitate possis merito commendari, et nos propter hoc iterato tibi scribere non compellamur, quia non est congruum, ut praebenda careat qui in canonicum noscitur esse receptus.

Capitulum X.
Religiosi reditus ecclesiarum suarum diminuere non possunt respectu portionis, quae debetur rectoribus seu vicariis, nec parochias dividere.

Idem Canonicis regularibus et Monachis Eboracensis dioecesis.

Avaritiae, quae est idolorum servitus, +ii debent radicem studiosius exstirpare, qui saeculi vanitatibus renunciantes Domino elegerunt in religionis habitu militare. Intelleximus autem, quod in ecclesiis vestris, de quibus certas pensiones consuevistis percipere, portiones vel antiquos reditus minorastis, quos nonnulli clerici ecclesiarum ipsarum olim habuisse noscuntur. Ideoque, quoniam hoc ex radice avaritiae et cupiditatis procedit, quam debetis modis omnibus evitare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quas portiones vel antiquos reditus clericorum indebite sine consilio vel consensu archiepiscopi vestri, postquam ipse archiepiscopatum habuerit, minuere vel parochias dividere praesumpsistis, eas ad integritatem pristinam revocetis, et rationabiles et antiquas pensiones clericorum, qui debent altaribus deservire, integras et illibatas servetis, et in ecclesiis de quibus certas eis pensiones soliti estis percipere, portiones vel antiquos reditus, quos in illis clerici ante tempora ipsius archiepiscopi et postquam adeptus est archiepiscopatum habuerant, nullatenus praesumptione temeraria minuatis, ne parochias ecclesiarum auctoritate vestra dividere aliquatenus praesumatis.

Capitulum XI.
Possunt praelatus et capitulum praebendae vacanti honestum onus imponere, ad quod praebendarius teneatur.

Idem Praeposito et Capitulo Insulensibus.

Significatum est nobis, quod cuidam sacerdoti praebendam unam in ecclesia vestra communi [consensu et] voluntate dedistis, ita quidem, quod missam de sancta Maria, nisi corporis infirmitate gravatus sit, debeat quotidie celebrare, et ecclesiam vestram non nisi communi tam propositi quam capituli consensu possit dimittere, vel cuiquam praebendae illius anniversarium delegare. Quam siquidem institutionem eatenus confirmamus, ut praedictus sacerdos, nisi infirmitate corporis fuerit impeditus, assidue debeat obsequium suum impendere ecclesiae memoratae, et, quanto frequentius potest, salva honestate sua et debita devotione missarum solennia celebrare, nec sibi liceat hoc illi subtrahere, sive causa voluptatis, sive se ad aliam ecclesiam transferendo.

Capitulum XII.
Ad praesentationem religiosorum in eorum ecclesiis nullus debet institui per episcopum, nisi prius ei congrua portio redituum assignetur.

Idem Vigoriensi Archiepiscopo.

De monachis autem, qui vicarios parochialium ecclesiarum in tantum gravant, ut hospitalitatem tenere non possint, nec honestam sustentationem habere, eam curam et providentiam habeas, quod ad praesentationem monachorum nullum recipias, nisi tantum ei de proventibus ecclesiae coram te fuerit assignatum, unde iura episcopalia possit persolvere, et congruam atque sufficientem sustentationem habere. Illis autem sacerdotibus quibus a te vel praedecessoribus tuis in ecclesiis monachorum cura est animarum commissa, eam subtrahere poteris, nisi ipsis a monachis honesta et sufficiens sustentatio fuerit assignata.

Capitulum XIII.
Plures dignitates vel personatus in una vel in diversis ecelesiis quis habere non potest.

Idem Salernitano Archiepiscopo.

Ad haec licet +consuetudo illa non sit consona rationi, secundum quam si clericus, a Kalendis Martiis usque ad Kalendas Novembris decesserit, totum beneficium quod habet anno illo percipere, pro sua voluntate largitur; quia tamen in multis ecclesiis conservatur, eam satis in archiepiscopatu tuo poteris tolerare, praesertim si clericus in decessu suo gravetur onere debitorum. Et Illud est omni rationi contrarium, ut unus clericus in una ecclesia vel in diversis ecclesiis plures dignitates vel personatus obtineat, quum singula officia in ecclesiis assiduitatem exigant personarum.

Capitulum XIV.
Habens plures dignitates alteram dimittere compellitur.

Idem Burdegalensi Archiepiscopo.

Praeterea de archidiacono G., qui in tua et Tolosana ecclesia est archidiaconus constitutus, et in utraque ecclesia regulariter professus, collectis illis, quae in archidiaconatu ecclesiae tuae colligere potest, praeter conscientiam tuam Tolosam regreditur, et ibi per annum vel eo amplius moratur, prudentiae tuae mandamus, quatenus eundem G., si res ita se habet, altero, quem maluerit, archidiaconatu occasione et appellatione cessante facias esse contentum.

Capitulum XV.
Si electus ad secundam ecclesiam noluerit dimittere primam, eligentes possunt resilire, et electum non acceptare.

Idem Genuensi Archiepiscopo.

Quum non ignores, quod una ecclesia unius debeat esse sacerdotis, +mirabile gerimus et indignum, si uni personae locum in pluribus ecclesiis velis concedere, et in episcopatu tuo inducere consuetudinem ecclesiae Gallicanae, quae, quum unum ad plura recipiat beneficia contra sacrorum canonum instituta, non comprobatur a nobis, licet non possit prae multitudine delinquentium emendari. Quum igitur nuncius illius presbyteri, qui in duabus ecclesiis locum habere contendit, et quidam clerici alterius ecclesiae, in qua locum se habere dicebat, ad nostram praesentiam accesserint contra eum, nos attendentes, non esse conveniens vel honestum, ut idem presbyter locum habeat in duabus ecclesiis, volumus et mandamus, quatenus ipsum illo beneficio, quod habet, facias manere contentum. Quodsi forte archipresbyter et clerici alterius ecclesiae in eum consenserint, eis nunc dissentientibus, cum ipsorum scandalo non debet locum in ipsa ecclesia [vel] quaerere vel habere.

Capitulum XVI.
Ordinato ad sacros per episcopum sine titulo, nemine praesentante, ordinator vel successor compellitur in necessariis providere, donec titulum habuerit.

Innocentius III. Zamorensi Episcopo.

Quum secundum Apostolum qui altario servit vivere debeat de altari, et qui ad onus eligitur repelli non debeat a mercede, patet a simili, ut clerici vivere debeant de patrimonio Iesu Christi, cuius obsequio deputantur, ut ipsa nominis ratio persuadet. Quum enim a κλῆρος, quod est sors vel hereditas, clerici appellentur, quia in sui ordinatione vel assumuntur in hereditatem Domini, vel assequuntur hereditatem in ipso, ut vere possint psallere cum Propheta, dicente: «Dominus pars hereditatis meae,» dignum est, ut ecclesiae stipendiis sustententur, in qua et per quam divinis obsequiis adscribuntur. Licet autem praedecessores nostri ordinationes eorum, qui sine certo titulo promoventur, in iniuriam ordinantium irritas esse voluerint et inanes, nos tamen, benignius agere cupientes, tam diu per ordinatores vel successores eorum provideri volumus ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur, ne forte clamores clericorum pauperum, quos in aures Domini Sabaoth credimus introire indurata facie negligere videamur. Inde est, quod, quum dilectus filius G. lator praesentium a bonae memoriae G. praedecessore tuo, sicut asserit, fuerit ad subdiaconatum nullo praesentante promotus, [nec ullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus,] fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eum hi, quibus examinationem ipsius duximus committendam, te citato legitime, ut per te ipsum vel idoneum responsalem intersis, et tam super idoneitate personae quam etiam super quantitate beneficii prononere tibi liceat quicquid rationabiliter duxeris proponendum, idoneum esse repererint et ecclesiastico beneficio non indignum, tam diu ei vitae necessaria congrue subministres, donec per te in Zamorensi ecclesia vel in alia fuerit competens beneficium ecclesiasticum assecutus, sciturus pro certo, quod, si per examinationem eorum fuerit repertus idoneus, et tu ei iuxta mandatum nostrum neglexeris providere, quum hoc nobis per literas eorum innotuerit, ad id exsequendum te per districtionem ecclesiasticam compellemus, quia, sicut nolumus iniusta praecipere, sic, quum iusta praecipimus, volumus efficaciter exaudiri. [Dat. Lat. III. Non. April. 1198.]

Capitulum XVII.
Qui hoc ignoranti scienter contulit praebendam, quam non potuit, illa evicta aliam, quam potest, conferre tenetur. H. d. et est singularis dispositio.

Idem Archiepiscopo Senonensi.

Inter cetera, +[quibus ad universalis ecclesiae regimen instruimur, ille, cuius gratia, non meritum nostrum, ad eiusdem regimen nos provexit, mirum et mirabile nobis suae benignitatis reliquit exemplum, in eo videlicet, quod sicut de B. Petro, cuius sumus, licet immeriti, successores, a Domino factum esse videmus, infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confunderet misericorditer praevidens, quod qui saecularium pondus ante suam vocationem sustinuerat passionum, fragilitatem humanae conditionis expertus, fratribus suis melius compati sciret et commodius misereri, dum sibi conscius de se haberet evidens in similibus argumentum. Haec vero ante oculos nostros proponentes, postquam dilectus filius noster P. de Cassaneto seriem negotii sui nobis exposuit, paterna super eum moti fuimus pietate, cuius factum, quum ex certitudine rei, quam nos, dum olim minori fungeremur officio, tractaveramus, in parte plenioris fidei testimonium adiuvaret, ad succurrendum ei et labores ipsius inutiles relevandos, animi studium sollicitioris assumpsimus, ne miseranda ipsius afflictio, quae iam ei perplexitatem dubiam minabatur, sedem apostolicam expertem esse solitae misericordiae ac remedii debiti causaretur.] Tibi siquidem satis credimus esse notum, qualiter, Facta resignatione a [dilecto filio] G. (de Bochar) quondam canonico Laudunensi de praebenda eiusdem ecclesiae, quae per commutationem praebendarum dilecto filio H. tunc Siclunensi canonico a bonae memoriae decano Remensi auctoritate apostolica assignari debebat, magister P. per [venerabilem fratrem nostrum] Laudunensem episcopum de praebenda fuit investitus eadem, et tam in choro quam in capitulo per decanum et canonicos Laudunenses adhibitis solennitatibus debitis iuxta Laudunensis ecclesiae consuetudinem investitus. Super quo quum inter magistrum ipsum et dictum H. controversia suborta fuisset, [et appellatio ad sedem apostolicam interiecta, licet idem magister cum magnis laboribus et expensis ad eandem sedem accedens, post diutinam exspectationem, quae sub intemperie periculosi temporis imminente ipsum taedio multo et diversarum persecutionibus incommoditatum affectum fere usque ad extrema deduxit, suum negotium contra memoratum H. pro suo desiderio complevisset, eo tamen postmodum causa infirmitatis absente ad instantiam saepefati H. tunc ad apostolicam sedem praesentis] per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum [de fratrum consilio] omnia retractata fuerunt, sicque ipse magister sua spe omnino frustratus [post destitutionem suam sedem apostolicam fuit iterum adire coactus, nullum sibi videns remedium superesse, nisi eius desolationi multiplici sedes apostolica duceret misericorditer providendum. Propter haec igitur et alia multa, quae causam eius favorabilem reddiderunt, nos circa ipsum paternum gerentes affectum, praedictis decano et canonicis Laudunensibus mandando districte praecipimus, ut eundem magistrum, qui per dictum episcopum in eadem ecclesia institutus fuisse dignoscitur et per ipsos in fratrem admissus, salvo eo, quod de praefato H. sedes apostolica sententialiter diffinivit, non obstante appellatione vel contradictione cuiuslibet, canonicum habeant tam in choro quam in capitulo, et in aliis, quae ad canonicum pertinent, fraterna eum caritate tractantes. Praeterea ipsis firmiter inhibemus, ne aliquem in canonicum recipere aliquo modo praesumant, donec praedictus magister praebendae beneficium in praefata ecclesia plenarie sit adeptus. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si memorati decanus et capitulum mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu eos ad receptionem eius, prout dictum est, faciendam sublato appellationis obstaculo per districtionem ecclesiasticam, monitione tamen diligenti praemissa, compellere non omittas, quoslibet, qui mandato apostolico se duxerint opponendos, eadem censura compescens. Noveris autem, quod, quia nolumus, ut idem episcopus occasione alicuius promissionis seu cuislibet auctoritate rescripti a sede apostolica impetrati ad eludendum mandatum nostrum se valeate excusare,] Supra dicto episcopo districte dedimus in praeceptis, ut, donec idem magister in eadem ecclesia fuerit praebendale beneficium assecutus, nulli alii praebendam modo quolibet assignare praesumat; quod si forte praesumpserit, id irritum decernimus [penitus] et inane. Decet enim, ut, quia praebendam ei, quam de iure non potuit, assignavit, eam, quam de iure potest, assignet, ne praebendam ei fraudulenter visus sit assignasse. [Dat. Romae ap. S. Petrum X. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum XVIII.
Cassatur electio illius, qui possidet plures dignitates atque praebendas, et idem, si detinetur aliquo vitio hic scripto.

Idem Episcopo et Cantori Tornacensibus.

Quum iam dudum +[super electione dilecti filii I. de Bethunia ad praeposituram Sicliniensem ad apostolicam sedem quaestio perlata fuisset, quoniam super hoc omissio facta fuerat, suppressis nominibus dignitatum, quibus idem I. dicitur abundare, et post appellationem ad nos interpositam a dilecto filio decano et praeposito Suessionensibus confirmatio exstitit impetrata, communi fuit deliberatione statutum, quod literae commissoriae, tanquam per subreptionem obtentae, carerent pondere firmitatis, et quod ex eis fuerat subsecutum. Porro dilectis filiis R. Sicliniensi canonico pro se ipso, et R. archidiacono, et magistro W. canonicis suis, cum literis eorum de rato, et Nicolao eiusdem ecclesiae canonico, qui praedicti I. se nuncium asserebat, propter hoc ad Romanam ecclesiam accedentibus, consequenter dilectum fratrem nostrum Hugonem tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus auditorem, in cuius praesentia multis hinc inde propositis redactis in scriptum, et nobis etiam sub compendio reseratis, quoniam ex altera tantum parte apparuit procurator, reliqua per contumaciam non adstante, non debuimus super principali negotio aliquid definire, quum merita causarum partium assertione pandantur.] Verum quoniam ab iam dicto R. Siclunensi canonico praefato I. de Bythinia quaedam obiecta fuere, quae non decuit sub silentio praeteriri, multitudo videlicet tam dignitatum, quam etiam praebendarum ambitionis et avaritiae vitium, cui nondum finem imponens, contra definitionis nostrae tenorem et Lateranensis concilii statuta, ad obtinendam praeposituram Siclunensem se ingerit et ingessit, et quod [in] die intrusionis suae ante confirmationem praesumpserit ministrare, sicut et post confirmationem cassatam, quam a Suessionensibus iudicibus impetravit [obtentam, nos] per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, si inveneritis praedictum I. habere plures alias dignitates atque praebendas, aut aliquid aliud praemissorum, quod ad cassationem eius sufficiat, inveneritis esse verum, ei super iam dicta praepositura sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, ab impetitione ipsius Siclunensem ecclesiam absolventes, quum multa per patientiam tolerentur, quae, si deducta fuerint in iudicium, exigente iustitia non debeant tolerari.

Capitulum XIX.
Recepto in canonicum, quam cito facultas se obtulerit, debetur praebenda, et interim habebit quotidianas distributiones.

Idem Archiepiscopo et Archidiacono Senonensibus.

Dilectus filius T. canonicus Linconiensis in nostra praesentia constitutus proposuit, quod, quum de mandato bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri G. quondam Linconiensis episcopus quandam praebendam assignavit eidem in ecclesia Linconiensi, et eadem sibi per praedictum praedecessorem nostrum fuerit confirmata, quia capitulum Lingonense ipsum ad eandem praebendam recipere contemnebat, +dilecti filii Clarevallensis et Longivadi abbates auctoritate [praedicti] praedecessoris nostri, quum nollet aliquatenus a contradictione cessare, ipsum supposuerunt ecclesiastico interdicto. Postmodum autem ad praesentiam nostram accedens, ad dilectos filios Melundensem et Quinciacensem abbates obtinuit scripta nostra. Sed quum per eos suam non potuisset iustitiam obtinere, nos venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo, S. Romanae ecclesiae cardinali, tunc episcopo Praenestino, apostolicae sedis legato, sicut asserit, dedimus in mandatis, ut praedictam interdicti sententiam, sicut rationabiliter fuerat promulgata, faceret appellatione postposita firmiter observari. Verum quum idem archiepiscopus negotium prorogaret, et idem post labores multiplices fere de promovendo ipso negotio desperasset, deficiens in expensis, Ad instantiam Remensis archiepiscopi, tunc episcopi Praenestinensis, apostolicae sedis legati, et auctoritate ipsius talis inter eum T. ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum R. episcopum et dilectos filios canonicos Linconienses ex altera compositio intercessit, quod ipso ab eis per manum praedicti archiepiscopi recepto in canonicum et in fratrem, et concesso sibi stallo in choro et participatione qualibet divinorum, idem fructus praebendae alicuius eiusdem ecclesiae percipere non deberet, nisi loco proximo vacaturae. +Licet autem memoratum archiepiscopum sincera diligamus in Domino caritate, ipsiusque velimus honori deferre, quia tamen in his, quae contra canonicas sanctiones attentari noscuntur, ei deferre nec volumus nec debemus, quod ab eo illicite factum est in hac parte duximus irritandum, quod licitum factum est approbantes. Quum ergo dictum T. in canonicum recipi et in fratrem canonicis non obviet institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non sit dubium obviare, nos, facto eiusdem legati illicito reprobato, quod est licitum approbantes, quia videtur indignum, ut is, qui receptus est in canonicum, praebendae beneficio defraudetur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictos episcopum et canonicos Lingonenses, si verum est quod asseritur, ut ei praebendam, quum se facultas obtulerit, non differant assignare, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, facientes eidem portiones quotidianas, quae fiunt in ecclesia memorata, sine diminutione qualibet assignari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petrum XIII. Kal. Mai Ao. IX. 1206.]

Capitulum XX.
Non tenet electio, quum ad unam praebendam duo simpliciter eliguntur.

Idem Episcopo Brixiensi.

Tuae fraternitatis devotio (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Praeterea consulusti, Quum saepe contingat, quod ad unam praebendam duo clerici propter nimiam importunitatem petentium eligantur, utrum confirmanda sit talis electio, vel potius irritanda; nos igitur attendentes, quod, si duo unam praebendam tenerent, illud esset contra concilium Turonense, quod praebendarum inhibet sectionem, et, si unus illorum ipsam obtineret praebendam, sub exspectatione alius contra Lateranensis concilii statuta remaneret, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod talis electio de rigore iuris penitus est cassanda. [Ceterum etc. Dat. Rom. etc. 1206.]

Capitulum XXI.
Si duo electi ad aliquam dignitatem compromittant in iudices, poterit iudex alterum confirmare, et alteri pro bono pacis de proventibus provisionem facere. Ista est pulcherrima dispositio, et in toto corpore iuris non habes consimilem.

Idem.

Nisi essent viri providi et honesti tam ii, qui ordinationem fecerunt, quam illi, circa quos est facta ordinatio in ecclesia vestra super negotio prioratus, ordinationem illam valde suspectam propter exempli perniciem haberemus. Quod ergo post concertationem diutinam ordinatum est circa unum de duobus electis, ut ipse habeat prioratum, hoc ex iurisdictione delegata secundum iustitiam videtur esse statutum. Quod autem ordinatum est circa reliquum, ut ipse viginti libras de reditibus capituli, et quadraginta libras de proventibus prioratus percipiat annuatim, hoc secundum providentiam intelligitur esse praeceptum ex arbitraria potestate, quum in delegatos fuerit compromissum, qui, auctoritatem sibi retinendo commissam, se pro bono pacis et utilitatis hoc ordinasse fatentur. Quia igitur haec ordinatio ab omnibus est recepta, possuntque licite prior et capitulum de proventibus suis propter causas praedictas, non quidem ex pactione partium, sed ex iussione iudicum provisionem huiusmodi exhibere, nos eam hoc adhibito moderamine toleramus, ut ad praestationem quadraginta librarum non dignitas prioratus, sed persona prioris maneat onerata, ne forte [vel] circa proventus aliqua videatur facta sectio prioratus ita, quod ipso priore defuncto successor ipsius ad praestationem quadraginta librarum minime teneatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Id. Febr. Ao. IX. 1207]

Capitulum XXII.
Canonici privilegiati a Papa super certo numero, si sponte receperunt aliquem supra numerum, contra impetrantes a Papa exceptione numeri uti non possunt.

Idem Valdensi Episcopo et abbati Vatianensi.

Pro illorum provisione (Et infra:) Pro dilecto filio magistro P. Audoen., qui apud apostolicam sedem moram fecisse dignoscitur longiorem, nec adhuc erat competens beneficium ecclesiasticum assecutus, licet ad ipsum esset idoneus obtinendum, venerabili fratri nostro Burdegalensi archiepiscopo literis nostris praecipiendo mandavimus, ut magistro P. in aliqua ecclesiarum suarum, ubi ei expedire cognosceret, omni dilatione et excusatione postpositis, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo competens faceret beneficium assignari, contradictores ecclesiastica districtione compescens, qui se ei ducerent super hoc temere opponendos. Ipse autem archiepiscopus, sicut suis nobis literis intimavit, attendens praefati magistri scientiam et probitatem, et illum cognoscens idoneum ad tale beneficium obtinendum, post susceptionem mandati nostri, decano et capitulo Xantonensibus auctoritate nostra mandavit, ut ipsum pro reverentia sedis apostolicae admitterent in canonicum et in fratrem, et fraterna caritate tractarent. Quumque precibus eius et mandatis nostris iidem reluctarentur canonici, ac indulgentiam de quadragenario canonicorum numero ei opponerent, quam a sede apostolica iactitant se habere, quia idem archiepiscopus manifeste cognovit, illos in elusionem mandati nostri et sua indulgentia eis concessa irreverenter abuti, et non tantum XL. tunc esse canonicos in eadem ecclesia, sed plures constitit illi evidenter, praedictum magistrum de praebenda et canonia Xantonensis ecclesiae cum consensu et voluntate tua, frater episcope, et prudentum virorum consilio investivit, contradictores vinculo excommunicationis adstringens. (Et infra:) Quia vero quod per dictum archiepiscopum de memorato magistro auctoritate nostra provide factum est firmitatem debitam volumus obtinere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districtius praecipimus, quatenus, si vobis constiterit, praedictos canonicos indulgentiam quam habent de certo canonicorum numero, non servasse, et aliquem ultra constitutum numerum in canonicum auctoritate propria recepisse, quum nobis legem imponere non debeant, quam ipsi negligunt observare, latam in ipsos excommunicationis sententiam a praedicto archiepiscono tamdiu denuncietis auctoritate nostra sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo servandam, donec saepe dictum magistrum recipiant in canonicum et ea, quae ad canonicatum pertinent, cum stallo chori et loco capituli ei studeant assignare.

Capitulum XXIII.
Non beneficiatus habens sufficiens patrimonium, ad sacros legitime promovetur.

Idem Bisuntino Archiepiscopo.

Tuis quaestionibus respondemus, quod clericos in minoribus ordinibus constitutos, de patrimonialibus bonis habentes unde possint congrue sustentari, etsi nondum fuerint beneficium ecclesiasticum assecuti, dummodo aliud canonicum non obsistat, ad superiores poteris ordines promovere. [Monachi vero etc. (cf. c. 39. de test. II. 20.) Dat. Lat. XI. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXIV.
Absenti potest conferri beneficium, alio mediante, nec refert, utrum absens investiatur per personam mediam, vel persona media investiatur pro absente. H. d. coniungendo utrumque intellectum, et est casus not. et quotidie practicatur.

Idem Episcopo Zamorensi.

Accedens ad apostolicam sedem +dilectus filius B. frater Hierosolymitani hospitalis a nobis ex parte tua quaesivit, utrum clericus absens gratia studiorum de ecclesiastico beneficio possit investiri, et utrum, si rapta puella et in alienam delata dioecesim in ecclesiae facie consenserit in raptorem, matrimonium huiusmodi legitimum sit habendum. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et clericus absens per alium, vel alius, magis pro ipso poterit de beneficio ecclesiastico investiri. Et rapta puella etc. (cf. c. 7. de rapt. V. 17.)

Capitulum XXV.
Si ad unum canonicatum et praebendam duo sunt recepti simpliciter, receptio non tenet, etiam interveniente apostolica auctoritate. H. d. et est notabile cap., quare tene semper mente et nota ipsum.

Idem Trecensi Episcopo.

Dilecto filio nostro P. tit. sanctae Pudentianae presbytero cardinali dilectis filiis R. [de Avalon] cellerario Trecensi et R. [de Noa] clerico procuratori tuo auditore concesso, idem cellerarius proposuit coram eo, quod, quum in manibus Remensis archiepiscopi, tunc apostolicae sedis legati, intendentis providere G. nepoti suo in Trecensi ecclesia, praebendam, quam ibi obtinebat, liberaliter resignavit, dictus legatus praefatum G. et eundem cellerarium in canonicos Trecenses instituit, et ambobus capitulum Trecense stallum in choro, et locum in capitulo, et idem archiepiscopus supra dictae praebendae fructus dividendos communiter assignarunt, donec idem G. integrum esset ecclesiae praebendale stipendium assecutus, +in eos, qui contra venire praesumerent, excommunicationis sententia promulgata. Quorum receptionem procurator generalis [bonae memoriae] praedecessoris tui, in partibus Constantinopolitanis tunc agentis, postmodum approbavit. Dictus quoque cellerarius lectionem et evangelium in hebdomada sua [postea] legisse dignoscitur, et tam decani quam episcopi electioni et aliorum negotiorum tractatibus sicut canonicus Trecensis interfuit, et domum quandam per capitulum memoratum obtinuit, quae non nisi canonico consueverat assignari. Tuque, quum ad eandem accessisses ecclesiam consecratus, eum cum canonicis aliis ad osculum recepisti, quum tamen tunc temporis non nisi canonici ad osculum admittantur, et eidem super praedictis non movisti per biennium quaestionem. Propter quod petiit, ut te ab ipsius super hoc molestatione indebita compescere dignaremur. +Verum dictus R. procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum idem cellerarius praebendam suam in praedicti archiepiscopi Remensis manibus resignasset, ipse de medietate [illius nepotem suum, et de medietate] alia dictum cellerarium investivit, [quam adhuc detinere praesumit in tuum praeiudicium et gravamen, non permittens te libere de ipsa disponere, prout ad te dignoscitur pertinere. Et licet ad dilectos filios decanum et magistros G. Cornutum Parisiensem et S. Remensem canonicos super hoc nostrae fuerint literae impetratae, cellerarius demum ad nos frustratorie appellavit, ut te posset gravare laboribus et expensis.] Idem quoque Procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum in Trecensi ecclesia institutus olim fuerit certus canonicorum numerus et capituli iuramento firmatus, supra dictus archiepiscopus, qui, etsi legatus fuisset in Teutonia, in Senonensi tamen provincia eidem non fuit officium legationis iniunctum, institutionem huiusmodi facere non potuit ut legatus, quin immo, etsi legatus in eadem provincia exstitisset, ad unicum tamen ius spirituale, quod vacabat ibidem, insimul duos canonicos instituere praedicto legato non licuit contra canonicas sanctiones. Nam si duo unicam praebendam haberent, id esset contra Turonense concilium, quod praebendarum inhibet sectionem. Si vero duobus in canonicos et fratres receptis uni tantum praebenda daretur, sub exspectatione alius contra Lateranense concilium remaneret. Praeterea licet in ecclesia, in qua non est certus numerus praebendarum, nulla etiam praebenda vacante in canonicum quis possit assumi, quum intelligatur ad quoddam ius eligi, quod ex electorum assensu de novo creatur, et cum electo in canonicum nascitur et desinit cum defuncto, in ecclesia tamen, quae determinatum habet numerum praebendarum, uno duntaxat individuo iure vacante, duo simul eligi non possunt ad illud eo, quod huiusmodi spirituale ius dividi seu communicari nequeat inter eos; quanquam interdum hi, ad quos spectat electio, de communi assensu augmentare valeant numerum praebendarum, quoddam ius spirituale de novo creando, nisi forte statutum aliquod obviaret, quod esset iuramento firmatum, vel cui sedis apostolicae confirmatio accessisset, huiusmodi clausula prohibitionis adiecta, ut, si quicquam contra id fieret, non valeret. Propter quod institutionem praefatam nullam fuisse dictus asseruit procurator, quum in Trecensi ecclesia, sicut praemissum est, certus sit praebendarum numerus, quem capitulum vel legatus augmentare minime intendebat vel ius aliquod de novo creare, [quod ex eo argui proponebat, quia non fuit unus ad vacantem praebendam et alius simpliciter institutus, sed ad praebendam unicam supradicto modo vacantem exstiterunt ambo recepti. Sed nec Trecense capitulum, ad quod praebendarum collatio nullatenus pertinebat, vel dictus procurator praedecessoris tui receptionem huiusmodi approbare potuit, utpote contra canones attentatam. Tibi quoque nequaquam obfuisse dicebat, quod cellerarium praefatum ad osculum inter canonicos Trecenses admiseras, vel quod aliquanto tempore super hoc negotio siluisti, quum tunc temporis ecclesiae tuae consuetudines, et quae in ea minus legitime facta fuerant, ignorares. Ad haec autem cellerarius sic respondit, quod, quum idem archiepiscopus in Trecensi capitulo suae legationis literas legi fecerit, et legatus eo tempore ab omnibus haberetur, an legatus in illa provincia fuerit, non debebat ulterius in dubium revocari, maxime quum tu in praedictis literis, quas obtinueras contra eum, memoratum archiepiscopum legatum duxeris nominandum. Adiecit insuper, quod licite quis ad spiritualem fraternitatem eligi potest in canonicum et in fratrem, nulla etiam praebenda vacante, argumentum ad hoc cuiusdam epistolae decretalis inducens, in qua legitur, quod, quum T. clericus, nulla in Lingonensi ecclesia praebenda vacante, ab episcopo et canonicis Lingonensibus supradicti archiepiscopi iudicis delegati a nobis interveniente auctoritate in canonicum receptus fuisset et fratrem ita, quod nullius praebendae fructus perciperet, nisi loco proximo vacaturae, nos attendentes, quod dictum T. in canonicum et fratrem recipi non occurrebat canonicis institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non esset dubium obviare, illicito reprobato quod licitum erat duximus approbandum. Unde quum videretur indignum, ut is, qui receptus erat in canonicum et in fratrem, praebendae beneficio fraudaretur, episcopo et canonicis Lingonensibus dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet, eidem T. praebendam, quum se facultas offerret, assignare curarent. Allegavit insuper, quod ab apostolica sede frequenter huiusmodi literae impetrantur, ut in ecclesia, in qua certus est numerus praebendarum, nulla praebenda vacante recipiatur quis in canonicum et fratrem, et eidem praebenda, quum se facultas obtulerit, conferatur. Item, licet Turonense concilium sectionem inhibeat praebendarum, nihilominus tamen Romana ecclesia receptionem eorum, qui ad dimidias praebendas assumpti sunt, in canonicos approbando, nonnunquam sectas praebendas eis praecipit integrari. Sed ad hoc fuit ex adverso responsum, quod etsi Romanus Pontifex dimidiatam quoad temporales proventus praebendam contra concilium Turonense illi quandoque praecipiat integrari, cui ius spirituale vacans fuerat cum debita integritate collatum, pro eo tamen, quod ad huiusmodi dimidiam de facto, quum de iure non valeat, est receptus, id mandare minime consuevit, et ex plenitudine potestatis ad unicum ius spirituale non vacans aliquem recipi utilitate vel necessitate pensata valeat indulgere, sicut de Augustino in canone invenitur, qui novo modo provectus et consecratus episcopus, incolumi Valerio episcopo ecclesiae Hipponensis accessit in cathedra, non successit. Et sicut de non vacante praebenda, concessa tamen et confirmata per Romanum Pontificem cuidam clerico in ecclesia Lingonensi et per exsecutorem ipsius ad eandem etiam non vacantem recepto in praeallegata legitur decretali, praefatus tamen archiepiscopos, qui, etsi legatus fuisset in provincia, absque nostra saltem licentia speciali contra iuris scripti tenorem ad unicum ius spirituale, quod vacabat in ecclesia supradicta, in qua certus erat numerus praebendarum, instituere non potuit nepotem et cellerarium supradictos, quum hoc non solummodo Turonensi, sed etiam Lateranensi concilio obviaret, maxime quum nec novum ius creare intenderet, nec praebendarum numerum augmentare, quod inde colligitur, quia resignatione cellerarii procurata eosdem instituit ad unicam praebendam vacantem.] Unde nos, his et aliis intellectis, ante dictum cellerarium, quem praebendam constitit prius libere resignasse, ad restitutionem eorum, quae ratione praedictae institutionis tenebat, de consilio fratrum nostrorum sententialiter duximus condemnandum, ei super praebenda ipsa vel eius parte silentium imponentes ita, quod per hoc praedicto G. nullum praeiudicium generetur, maxime quum res inter alios acta regulariter aliis non obsistat iuxta canonicas et legitimas sanctiones. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XXVI.
De una praebenda vacante possunt fieri duae, si eius suppetant facultates; alias dividens integrare tenetur.

Idem.

Vacante quadam praebenda in ecclesia tua, duas ex ea constituens, ad illas de consensu capituli tui duos canonicos assumpsisti, quorum altero apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, praebendam, quam defunctus habuerat, quidam clericus nomine Hippolytus fuit auctoritate sedis apostolicae assecutus. Verum quum idem Hippolytus te super integritate praebendae per quasdam nostras literas inquietet, et alius idem ius adversus te se habere proponat, quid facere debeas requisisti. Super quo fraternitati tuae sic duximus respondendum, quod, quum Turonensis statuta concilii sectionem inhibeant praebendarum, teneris utrique de his, quae vacare contigerit, integrare praebendam, nisi forte rationabili causa de vacante praebenda supradicta duae fuerint constitutae, ac tot sint utriusque proventus, quod per utramque sit utrique provisum in beneficio competenti. [Tu denique etc. Dat. Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.]

Capitulum XXVII.
Si Papa mandat capitulo, ut aliquem in canonicum recipiant, et praebendam, si qua vacat, conferant, si de mandato scientes alii conferunt, coguntur primum recipere, et de reditibus ecclesiae loco beneficii providere, donec praebendam habeat.

Idem Vercellensi Episcopo.

Dilectus filius G. clericus, pro quo canonicando in ecclesia Novariensi scripseramus, quod intendebat per nostras literas non obtento, contra canonicos eiusdem nobis exposuit conquerendo, quod, quum pro eo ad Novariense capitulum mandatum apostolicum misissemus, ut eum in canonicum reciperent et in fratrem, praebendam, si qua tamen tunc vacabat, conferentes eidem, +ipsi non solum mandatum apostolicum noluerunt adimplere, verum etiam praebendam vacantem, quam mandavimus illi conferri, alii praesumpserunt assignare. Unde petebat a nobis, ut quae de ipso inceperamus exsequi dignaremur. Magister autem Gregorius Novariensis ecclesiae procurator proponebat econtra, quia, quum in illa ecclesia nulla vacaret praebenda, praedictus clericus ad apostolicam sedem accedens falso in ecclesia ipsa nobis suggessit vacare praebendam, et ad suggestionem falsam super receptione sua literas impetrarat. Unde, quum mendax precator carere debeat impetratis penitus, idem procurator ab impetitione ipsius ecclesiam postulabat absolvi. Quum igitur coram dilecto filio nostro G. S. Gregorii ad Velum aureum diacono cardinali, quem eisdem dedimus auditorem, super his diutius litigarent, et idem cardinalis quae fuerant proposita coram eo nobis retulit diligenter, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod in Novariensi ecclesia praebenda vacaret tempore, quo super praebenda eiusdem ecclesiae canonici nostras literas receperunt, quum eam penitus alii in elusionem mandati nostri duxerint conferendam, eundem clericum, si non alibi habet sufficiens beneficium ecclesiasticum, iuxta tenorem prioris mandati nostri a praedictis clericis in canonicum recipi, et sibi de reditibus ipsius ecclesiae singulis annis competentes assignari proventus, donec ei sit in beneficio praebendali provisum.

Capitulum XXVIII.
Habens personatum vel beneficium curatum, si secundo tale receperit, vacat primum; quod si retinere contenderit, etiam secundo privabitur. Hoc primo. Et is, ad quem spectat beneficii curati collatio, licite confert statim, quum institutus aliud recepit, et, si infra sex menses non conferat, devolvitur ad alium collatio, et aliter ponitur. Hoc secundo. Cum sublimibus vero et literatis personis circa pluralitatem beneficiorum incompatibilium solus Papa dispensat. Hoc tertio. Hoc dicit istud cap. utile et famosum.

Idem in concilio generali.

De multa providentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum, ut nullus diversas dignitates ecclesiasticas vel plures ecclesias parochiales reciperet contra sacrorum canonum instituta; alioquin [et] recipiens sic acceptum amitteret, et largiendi potestate conferens privaretur. Quia vero propter praesumptiones et quorundam cupiditates nullus hactenus aut rarus de praedicto statuto fructus provenit: nos evidentius et expressius occurrere cupientes praesenti decreto statuimus, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure privatus, et, si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur. Is quoque, ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum, et, si ultra sex menses conferre distulerit, non solum ad alios secundum Lateranensis concilii satutum eius collatio devolvatur, verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem ecclesiae cuius est illud beneficium, assignare, quantum a tempore vacationis ipsius ex eo constiterit esse perceptum. Hoc idem in personatibus esse decernimus observandum, addentes, ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut personatus habere praesumat, etiamsi curam non habeant animarum. Circa sublimes tamen et literatas personas, quae maioribus sunt beneficiis honorandae, quum ratio postulaverit, per sedem apostolicam poterit dispensari.

Capitulum XXIX.
Concilium provinciale a beneficiorum collatione suspendit eos, qui post secundam correctionem indignis beneficia conferunt: providet etiam, quis interim beneficia conferat, et illam suspensionem relaxat solus Papa, vel solus patriarcha.

Idem in eodem.

Grave nimis est et absurdum, quod quidam ecclesiarum praelati quum possint viros idoneos ad ecclesiastica beneficia promovere, assumere non verentur indignos, quibus nec morum honestas, nec literarum scientia suffragatur, carnalitatis sequentes affectum, non iudicium rationis; unde quanta ecclesiis damna proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, praecipimus, ut praetermissis indignis idoneos assumant, qui Deo et ecclesiis velint et valeant gratum impendere famulatum, fiatque de hoc in provinciali concilio diligens inquisitio annuatim ita, ut qui post primam et secundam correctionem fuerit repertus culpabilis, a beneficiis conferendis per ipsum concilium suspendatur, instituta in eodem concilio persona provida et honesta, quae suspensi suppleat defectum in beneficiis conferendis. Et hoc ipsum circa capitula, quae in his deliquerint, observetur. Metropolitani vero delictum superioris iudicio relinquatur, ex parte concilii nunciandum. Ut autem haec salubris provisio pleniorem consequatur effectum, huiusmodi suspensionis sententia praeter Romani Pontificis auctoritatem aut proprii patriarchae minime relaxetur, ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.

Capitulum XXX.
Rector ecclesiae, non obstante consuetudine episcopi, vel patroni, debet de reditibus ecclesiae sufficientem habere portionem. H. d. usque ad §. Qui vero. (Qui vero etc.:) Privatus est parochiali ecclesia rector in ea non residens, nisi sit annexa dignitati vel praebendae, quo casu debet ibi habere perpetuum vicarium. Et in fine prohibet in fraudem rectoribus de ipsius proventibus pensionem in beneficium dari. H. d. Vel sic: non residens in ecclesia parochiali, vel non ponens vicarium, quando est annexa beneficio maiori, privatus est ea. H. d.

Idem in eodem.

Exstirpandae consuetudinis vitium in quibusdam partibus inolevit, quod scilicet parochialium ecclesiarum patroni et aliae quaedam personae proventus ipsarum sibi [paene] penitus vindicantes, presbyteris earundem servitiis deputatis relinquunt adeo exiguam portionem, quod ex ea nequeant congrue sustentari. Nam, ut pro certo didicimus, in quibusdam regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non obtinent nisi quartam quartae, id est sextam decimam decimarum. Unde fit, ut in his regionibus paene nullus inveniatur sacerdos parochialis, qui ullam vel modicam habeat peritiam literarum. Quum igitur os bovis ligari non debeat triturantis, sed qui altario servit de altari vivere debeat, statuimus, ut, consuetudine qualibet episcopi vel patroni, seu cuiuslibet alterius non obstante, portio presbyteris ipsis sufficiens assignetur. Qui vero parochialem habet ecclesiam, non per vicarium, sed per se ipsum illi deserviat in ordine, quem ipsius ecclesiae cura requirit, nisi forte dignitati vel praebendae parochialis ecclesia sit annexa. In quo casu concedimus, ut is, qui talem habet praebendam vel dignitatem, quum oporteat eum in maiori ecclesia deservire, in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum habeat vicarium canonice institutum, qui, ut praedictum est, congruentem habeat de ipsius ecclesiae proventibus portionem; alioquin illa se sciat auctoritate huius decreti privatum, libere alii conferenda, qui velit et possit quod dictum est adimplere. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in fraudem de proventibus ecclesiae, quae curam habere debet proprii sacerdotis, pensionem alii quasi pro beneficio conferre praesumat.

Capitulum XXXI.
Non debent religiosi ecclesias vel decimas a laicis sine dioecesanorum consensu recipere, excommunicatos vel interdictos ad divina admittere, in ecclesiis quoque, quae ad eos non pleno iure pertinent, instituere vel destituere; sed praesentabunt dioecesanis ad eas viros idoneos.

Idem in eodem.

In Lateranensi concilio noscitur fuisse prohibitum, ne quilibet regulares ecclesias seu decimas sine episcoporum consensu de manu laici praesumant accipere, nec excommunicatos vel nominatim interdictos admittant aliquatenus ad divina. Nos autem id fortius inhibentes, transgressores digna curavimus animadversione punire, statuentes nihilominus, quatenus in ecclesiis, quae ad ipsos pleno iure non pertinent, iuxta eiusdem concilii statuta episcopis instituendos presbyteros repraesentent, ut illis de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem, institutos vero removere non audeant episcopis inconsultis. Sane adiicimus, ut illos repraesentare procurent, quos vel conversatio notos reddit, vel commendat probabile testimonium praelatorum.

Capitulum XXXII.
Abens in theologiae studio fructus beneficiorum suorum percipit in absentia, sed quotidianas distributiones non.

Honorius III. Abbati et Priori sanctae Genovefae.

Licet vobis direxerimus scripta nostra, ut dilecto filio magistro N. Eboracensi archidiacono, in sacra pagina cupienti studere, proventus suos ecelesiasticos faceretis integre ministrari: nolumus tamen, nec nostrae intentionis exstitit, ut quotidianas illas distributiones, quae tantum residentibus in ecclesiis, et his, qui intersunt horis canonicis, exhibentur, ei tribui faciatis.

Capitulum XXXIII.
Propter paupertatem praebendarum ecclesiae cathedralis possunt eis annecti capellae, reservata ipsarum presbyteris congrua portione.

Idem Vesprimensi Episcopo.

Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod ecclesiae tuae canonici, diminuta ipsorum provisione a tempore concilii generalis, quum eis extunc non fuerint ad eorum sustentationem concessae capellae, sicut ante fieri consuevit, de reditibus praebendarum suarum, quum nimis sint exiles, nequeunt sustentari, +propter quod plures ipsorum eadem ecclesia relicta in eiusdem clericatus coguntur opprobrium aliorum se obsequiis mancipare. Unde humiliter supplicuisti, ut de capellis eisdem provisionem eorum de nostra permissione tibi ampliare liceret. Quia vero per hoc statutis derogaretur eiusdem concilii, quae servari volumus inconcusse, te in hac parte nequivimus exaudire. Verum illorum paupertati paterno compatientes affectu, et tibi etiam, prout exposcit devotionis tuae meritum, gratiam facere cupientes, fraternitati tuae de qua plenam fiduciam obtinemus, praesentium auctoritate committimus, ut, Si evidens necessitas vel utilitas exigat, praebendas ecclesiae tuae poteris de capellis in perpetuum annectendis eisdem, sicut discretione praevia expedire videris, augmentare, reservata tamen congrua singularum capellarum presbyteris portione. [Nulli ergo etc. Dat. Later. IV. Kal. Febr. 1225.]

Capitulum XXXIV.
Licet ecclesia ex donatione laici beneficium conferat, tenet illius beneficii impetratio, de hoc mentione non habita.

Idem Episcopo et Priori et Archidiacono Herfordensibus.

Dilectus filius G. pauper clericus nobis proposuit, quod, quum decano et capitulo ecclesiae beati Martini Andegavensis preces direxerimus et praecepta, ut ipsum, quam cito facultas se offerret, in canonicum reciperent et in fratrem, vobis super hoc exsecutoribus sibi datis, vacantibus interim duabus in ecclesia praefata praebendis, dictus clericus, ut mandatum nostrum exsequeremini circa ipsum, a vobis cum instantia postulavit. Sed quia ipsorum decani et capituli procurator excipiendo proposuit, nostras super hoc literas non valere pro eo, quod in eis mentio non fiebat, quod praefatus decanus ex donatione regis praebendarum eiusdem ecclesiae collationem haberet, vos mandati nostri exsecutores non esse interloquendo dixistis, et sic illae duae praebendae, quae medio tempore vacaverunt, aliis sunt collatae, +et dictus clericus occasione huiusmodi, quam vos malitiose recepisse videmini, remansit hactenus sua provisione frustratus, propter quod idem nostram audientiam appellavit, appellationi cuius dicimini detulisse. Nolentes igitur, ut saepe dictus clericus frustratus a vobis literarum nostrarum commodo ulterius suspendatur, vobis firmiter Mandamus, quatenus, occasione huiusmodi, quam reputamus frivolam, non obstante, mandatum nostrum ad vos pro ipso directum taliter sine difficultate qualibet exsequi procuretis, quod ipse propter hoc ad nos ulterius non recurrat, nec vos possitis de inobedientia reprehendi, quae idolatriae comparatur.

Capitulum XXXV.
Pueri et alias beneficiati non sunt idonei ad beneficia consequenda. H. d. inhaerendo verbis literae.

Gregorius IX. Argentinensi Episcopo.

Super inordinata ordinatione (Et infra:) Quum autem illi sint in ecclesiis idonei reputandi, qui servire possunt et volunt in ipsis, consultationi tuae taliter respondemus, quod pueri et beneficiati, qui non possunt in eadem ecclesia deservire, in ea non debent idonei reputari.

Capitulum XXXVI.
Pro unius praebendae integratione alia dividi non debet.

Idem Archiepiscopo et Magistro R. Turonensibus.

Quum causam, quae inter Aurelianensem episcopum et I. de Blesis canonicum sanctae Crucis super integratione praebendae ipsius canonici vertebatur, vobis duxerimus committendam (Et infra:) Consultationi vestrae taliter respondemus, quod nostrae intentionis non exstitit, ut pro integratione praebendae supradicti canonici praebenda de novo aliqua scinderetur.

Capitulum XXXVII.
Clerici ignobiles et non eminentis scientae propter hoc non debent a praebendis repelli, etiam in ecclesia, quae tales admittere non consuevit.

Idem.

Venerabilis frater noster Portuensis episcopus supplicavit, ut, quum quandam praebendam, quae in Argentinensi ecclesia tamdiu vacaverat, quod donatio eius erat ad sedem apostolicam devoluta, I. clerico contulerit, dum in illis partibus legationis officio fungeretur, suam collationem benigno prosequeremur affectu. Verum procurator Argentini capituli proposuit ex adverso, quod idem capitulum, hoc audito, consuetudinem allegans antiquam inviolabiliter observatam, iuxta quam nullum, nisi nobilem et liberum, et ab utroque parente illustrem, honestae conversationis ac eminentis scientiae, in suum consortium hactenus admiserant, ne contra hoc fieret, maxime quum nulla tunc praebenda vacaret, antequam monitorias vel exsecutorias literas recepisset, ad sedem apostolicam appellavit. (Et infra:) Nos igitur attendentes quod non generis, sed virtutum nobilitas vitaeque honestas gratum Deo faciunt et idoneum servitorem, ad cuius regimen non multos secundum carnem nobiles et potentes elegit, sed ignobiles ac pauperes eo, quod non est personarum acceptio apud ipsum, et vix ad culmina dignitatum, nedum praebendas viri eminentis scientiae valeant reperiri, exceptiones huiusmodi non duximus admittendas. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praedictam praebendam vacasse, quando ipsam dicto I. contulit episcopus memoratus, ipsum ad eam recipi faciatis.

Capitulum XXXVIII.
Si mandatur provideri in ecclesia, non potest de ecclesia provideri.

Idem.

Quum olim priori sanctae M. dederimus in mandatis, ut G. diacono in aliqua ecclesia civitatis vel dioecesis Lucanae auctoritate apostolica provideret, idem praefatum G. ecclesiae sancti Petri de Vico rectorem auctoritate huiusmodi nisus est designare, in qua rector ab eiusdem ecclesiae clericis eligi consuevit, excommunicationis sententiam nihilominus proferens in rebelles. Quum igitur mandatum huiusmodi se ad talia non extendat, nec ad rectoriam vel dignitatem nostra feratur intentio, quum pro simplici beneficio iussio nostra manat: mandamus, quatenus tam institutionem huiusmodi quam excommunicationis sententiam propter hoc latam denuncies non tenere.