B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   I I .
De cohabitatione clericorum et mulierum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Clericus non debet retinere in domo mulierem suspectam de incontinentia, etiamsi sit mater vel alia consanguinea.

Ex concilio Maguntino.

Inhibendum est et modis omnibus interminandum, ut nullus sacerdos feminas, sicut [et] in canone insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua retineat. Sed neque illas, quas canones concedunt, [scilicet] matrem, amitam et sororem, quia instigante diabolo et in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earundem. Sed si qua de his talem patientem necessitatem habuerit, presbyteri habeant in vico aut in villa domum longe a sua conversatione, et ibi eis quae sunt necessaria subministrent. Sed secundum auctoritatem canonum modis omnibus Prohibendum quoque est, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, aut infra cancellos stare sive sedere.

Capitulum II.
Excommunicatur clericus in sacris, qui a suspectarum mulierum colloquio vel earum consortio monitus non desistit.

Ex decreto Eugenii Papae.

Si quisquam sacerdotum, id est presbyter, diaconus vel subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam et secundam et tertiam admonitionem inveniatur fabulari et aliquo modo conversari cum ea: ecommunicationi subdatur, femina vero canonice iudicetur.

Capitulum III.
Non debet praelatus clericum cogere ad concubinam abiurandam; sed eam nolentem dimittere potest excommunicare.

Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.

Clericos autem in sacris ordinibus constitutos, qui in domibus propriis publice tenent concubinas, ad eas abiurandas nolumus a tua fraternitate compelli, ne, in eandem fornicationem instinctu diabolicae fraudis redeuntes, periurii reatum incurrant. Verum ipsos per suspensionis et interdicti sententiam debes arctius cogere, ut mulieres ipsas a se ita removeant, quod de illis sinistra suspicio non possit haberi. Et si qui eorum ad ipsas redire, vel alias accipere forte praesumpserint, in aliquos eorum debes perpetuam excommunicationis sententiam proferre, ut alii eorum exemplo perterriti a similibus arceantur.

Capitulum IV.
Si clerici moniti concubinas non dimittunt, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.

Sicut ad exstirpanda +vitia, quae periculum pariunt animarum, summopere nos decet intendere ita etiam nos convenit germina propagare virtutum, ex quibus [Dei] fidelibus salutis augmentum, et sacris ecclesiis decor proveniat honestatis. Unde quum in Anglia prava a detestabili consuetudine et longo tempore sit obtentum, ut clerici fornicarias in suis domibus habeant, nos volentes tam grave scandalum de populo removere, et praedictos clericos ad honestatem ecclesiasticam reducere, Fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus clericos vestrae iurisdictionis, qui in subdiaconatu et supra in domibus suis fornicarias habuerint, studiose monere curetis, ut a se illas dilatione et appellatione cessante removeant, eas ulterius minime admissuri. Si vero infra XL. dies post communicationem vestram vobis in his forte acquiescere contempserint, eos apostolica auctoritate freti sublato appellationis remedio ab ecclesiasticis beneficiis usque ad satisfactionem congruam suspendatis, et, si eas suspensi praesumpserint detinere, ipsos ab eisdem beneficiis perpetuo removere curetis. [Si qui autem etc. (cf. c. I. de cler. coni. III. 3.)]

Capitulum V.
Literae a clerico concubinario suspenso super absolutione tacita facti serie obtentae non valent.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.

Super eo vero quod asseris A. presbyterum fornicariam detinentem, propter hoc ab officio suo suspensum, +prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si super hoc appellatum sit ad praesentiam nostram, si contigerit ipsum ad nos accedere, prout expedire videbimus, pertinaciam eius et audaciam corrigemus. Si vero non venerit ad praesentiam nostram, suspensionis in eum sententiam propter hoc latam tamdiu volumus observari, donec fornicariam suam a se prorsus abiiciat, et vivat, sicut decet presbyterum, continenter. Porro si literas a nobis obtinuerit, quae facti seriem non contineant, nolumus literas illas sibi prodesse.

Capitulum VI.
Si clerici moniti non dimittunt concubinas, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.

Idem Londonensi Archiepiscopo.

Si autem clerici tuae iurisdictionis, sive in sacris ordinibus sive in inferioribus constituti, fornicarias detinent, nisi eas ad secundam vel tertiam commonitionem a se dimiserint, easdems de cetero contempturi, liceat tibi eos ecclesiis vel earum, portionibus, si quas habent, appellatione postposita spoliare, officio ipsis nihilominus interdicto.

Capitulum VII.
A clerico fornicario, quamdiu toleratur, nec habet operis evidentiam, licite audiuntur divina, et percipiuntur ecclesiastica sacramenta; a notorio vero abstinendum est, non quia in sacramento sit defectus, sed ad ipsorum fornicatorum emendationem. H. d. inhaerendo verbis literae.

Lucius III.

Vestra duxit devotio inquirendum, +utrum vobis ecclesias parochiales adeuntibus [utile sit missas eorum audire], qui concubinas habere creduntur. De hoc [enim] videntur diversae sacrorum canonum sententiae emanasse. Alicubi enim dicitur: «Nullus audiat missam sacerdotis, quem scit indubitanter concubinam habere;» alibi vero legitur: «Non potest aliquis, quantumcunque pollutus fuerit, divina polluere sacramenta, quae purgatoria cunctarum contagionum exsistunt. Qualiscunque enim sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinari non possunt. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi mysteria, quia omnia in Christi fide purgantur.» Ceterum aliud est crimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo presbyter canonice condemnatur. Aliud est occultum, quod adhuc ab ecclesia toleratur. Ceterum aliud est, quando crimen notorium non diffitetur presbyter, vel de ipso est canonice condemnatus; aliud est paene occultum, quod ab ecclesia toleratur. Item aliud est a talium officiis abstinere, ut peccandi licentia ceteris auferatur, et huiusmodi ad poenitentiae fructum trahantur; atque aliud, si talium tanquam in fornicatione iacentium mysteria respuantur. Sine dubitatione itaque teneatis, quod a clericis et presbyteris, quanquam fornicariis, quamdiu ab ecclesia tolerantur, nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur sacramenta ecclesiastica.

Capitulum VIII.
Si fornicatio clerici est ita publica, quod transit in notorium, nec accusator, nec testis necessarius est. Sed si est publica per solam famam, non sufficiunt ad condemnationem sola testimonia, id est testium dicta non iuratorum. Sed si ex hoc oriretur scandalum inducitur purgatio, in qua deficiens canonice punitur.

Innocentius III. Exonensi Episcopo.

Tua nos duxit fraternitas consulendos, si de clericis publice concubinas habentibus, qui, quando a te conveniuntur, se esse concubinarios diffitentur, nec apparet contra eos legitimus accusator, credendum sit testimonio bonorum virorum, inter quos vivere dignoscuntur. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si crimen eorum ita publicum est, ut merito debeat appellari notorium, in eo casu nec testis nec accusator est necessarius, quum huiusmodi crimen nulla possit tergiversatione celari. Si vero publicum est, non ex evidentia, sed ex fama: in eo casu ad condemnationem eorum sola testimonia non sufficiunt, quum non sit testimoniis, sed testibus iudicandum. Sed si de clericis ipsis talis habeatur suspicio, ut ex ea scandalum generetur in populo, licet contra ipsos non apparuerit accusator, eis tamen est canonica purgatio indicenda. Quam si praestare noluerint, vel defecerint in praestanda, eos canonica debebis animadversione punire. [Dat. Lat. V. Id. Mai. 1199.]

Capitulum IX.
Breve est, unde non summatur.

Idem Pistoriensi Episcopo.

A nobis tua fraternitas requisivit (Et infra: [cf. c. 24. de dec. III. 30.]) Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare, nisi forte de illis personis exsistant, in quibus naturale foedus nihil permittit saevi criminis suspicari. [Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.]

Capitulum X.
Clericus concubinarius in officiis vitandus non est, nisi sit notorius.

Gregorius IX.

Quaesitum est de clericis in fornicationem prolapsis, si eorum sit officium, priusquam poenituerint, audiendum. Verum etsi quemlibet pro mortali peccato quoad se ipsum constet esse suspensum, non debet tamen in officiis evitari, quia, quantum ad alios, etiam in casu proposito suspensus non est, nisi peccatum huiusmodi sit notorium per sententiam seu per confessionem factam in iure, aut per evidentiam rei, quae tergiversatione aliqua celari non possit.