B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   X X I I .
De fide instrumentorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Instrumenti exemplum non solenniter sumptum fidem non facit absque originali. H. d. secundum ipsius mentem.

Gregorius.

Si scripturam authenticam non videmus, ad exemplaria nihil facere possumus. [Sed Florentino etc.]

Capitulum II.
Corruit instrumentum, si testes inscripti decesserint, nisi sigillum habeat authenticum, vel a notario sit confectum.

Alexander III.

Scripta vero authentica, si testes inscripti decesserint, nisi forte per manum publicam facta fuerint, ita, quod appareant publica, aut authenticum sigillum habuerint, per quod possint probari, non videntur nobis alicuius firmitatis robur habere.

Capitulum III.
Rescriptum apostolicum propter rasuram in loco non suspecto non censetur vitiosum. H. de secundum mentem.

Idem.

Ex literis vestris evidenter accepimus, quod, quum causam, quae inter magistrum A. de Hillesdale et R. de Alta ripa super capella de Ambitoria vertitur, de mandato nostro susceperitis terminandam et nostras literas in communi audientia perlegi fecissetis, praefatus R. literarum sibi copiam fieri postulavit. Qui literis diligenter inspectis, quum eas argueret falsitatis, hac de causa scilicet, quia in narratione facti abrasae sunt, ubi scriptum est: «iura parochialia,» [asseverans, se probaturum in praesentia nostra, quod tales literae de cancellaria nostra non emanassent; vos autem videntes formam literarum a rationis tramite minime deviare, ab exsecutione causae desistere noluistis, praefato R. iuramentum deferentes, quod nec subterfugii nec dilationis causa hoc allegasset, sed quod ita esse credebat. Iuramento autem ad diem praefixam non praestito, memoratum H. in possessionem causa rei servandae iudicastis induci, et quod quidam laicus serviens eidem R. vestro iudicio restitit, excommunicatus est et ex ecclesia sub interdicto exclusus, praedictus R. ad nos accedens, et tacens, prout dicitur, quod in commissione appellatio fuit inhibita, nec mentionem faciens abrasionis literarum, aut iuramenti eidem delati et non praestiti, seu sententiae missionis in possessionem causa rei servandae, literas ad Londoniensem ei Norwicensem episcopum impetravit in hunc modum, ut si quid in praeiudicium memorati R. occasione prioris commissionis factum fuisset, nostra auctoritate in irritum revocetur. Quumque praefatus H. citatus a Norwicensi episcopo, qui suas et Londoniensis episcopi vices gerebat, coram eo literas tacita veritate impetratas diceret, metuens exsecutionem sententiae fieri, Norwicensem episcopum suspectum habens, cui praefatus R. multa familiaritate coniunctus, ut qui Londoniensis episcopi nepos erat, et eius panem quotidie comedere dicitur, ad nos appellavit. Unde quoniam propria fraus nulli debet prodesse aut patrocinium ministrare,] nos inspicientes literas nostras Dicimus, quod propter abrasionem illam iudicari falsae non possunt, nec etiam haberi suspectae, praesertim quum et privilegia in possessionibus abradantur, et literae in narratione facti, si erratum est, possunt incunctanter abradi.

Capitulum IV.
Redarguenti privilegium de falso, iudex faciet illud exhiberi coram iudice et paucis, et in loco congruo et securo, et interim stabitur sententiae latae per illud.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.

Accepimus literas, quas dilectus filius noster R. abbas sancti Augustini contra venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum transmisit. (Et infra:) Nos igitur attendentes, tempus ad prosequendam appellationem praescriptum nullatenus exspectandum, Quum privilegia non inspecta non valeant argui falsitatis, et difficile sit et periculosum, ea apud sedem apostolicam exhiberi, praecipimus, [de communi fratrum nostrorum consilio] ut vel exhibeantur privilegia eidem archiepiscopo in claustro praedictorum fratrum, vel in alio loco ipsis congruo et illi securo ad arbitrium vestrum usque ad Nativitatem proximam sancti Ioannis Baptistae. [Nolumus autem exhiberi omnia simul, sed uno exhibito et ipsis inspiciendi et conscribendi, si necesse fuerit, copia praestita, reddatur illud fratribus ipsis, et aliud praesentetur. Deinde usque ad purificationem B. Mariae sequentis anni archiepiscopus sufficienter instructus ad redarguenda privilegia praedicta per se vel per sufficientem responsalem ad apostolicam sedem accedat.] Si vero nec venerit, nec sufficientem responsalem miserit, ei suisque successoribus perpetuum silentium imponatis ipsa [privilegia] ulterius arguendi. Interim autem nolumis illa privilegia vacillare: sed praecipimus, sententiam, quae eorum obtentu super statu monasterii lata est, inviolabiliter observari. [Mandamus etiam, ut sententia in clericos eiusdem monasterii vel ecclesias appellatione remota denuncietur publice non tenere. Et qui prohibuerunt literis apostolicis obediri aut eas recipi, compellantur suspensi ad sedem apostolicam laborare. Quia igitur quanto amplius de prudentia vestra et honestate confidimus, tanto studiosius et fidelius decet vos commissum experientiae vestrae negotium ventilare, discretioni vestrae mandamus atque praecipimus, quatenus in facto iuxta formam quam praescripsimus, omni gratia et timore postposito, sublato appellationis diffugio procedatis, et in praescripto festo Purificationis rescripta privilegiorum, quae vobis exhibita fuerint, cum literis vestris rei veritatem continentibus sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusa. Ne autem contentio prae multitudine oriatur] Iubemus etiam, ut archiepiscopum in inspectione privilegiorum XII. hominum numero faciatis esse contentum. Sententiam quoque si quam in clericos et ecclesias monasterii post appellationem interpositam pronuntiatam esse inveneritis nulla appellatione obstante denuncietis publice non tenere.

Capitulum V.
Instrumentum vel privilegium, quo quis utitur coram iudice, adversario integraliter legi non debet, sed solum illud capitulum, de quo agitur, edi debet.

Coelestinus III. Abbati sancti Secundi.

Contingit interdum, ut dicitis, quod quandocunque cum aliquo litem in causis habetis, et privilegium vestrum adversae parti cogimini plenius exhibere, unde accidit, quod forte occasione unius capituli, super quo convenimini, plurima litigia suscitantur, +et sic aemuli multarum cavillationum argumenta recipiunt, quibus pacem et tranquillitatem vestram impugnant. Quia igitur nostra interest iurgiis obviare suscitandis, et suscitata decidere, Consultationi tuae quum super hoc proposuistis taliter respondemus et volumus, ut, quandocunque super exhibendo privilegio, vel indulgentia seu instrumento fueritis requisiti, praesente iudice, aut aliquibus prudentibus viris deputatis ab ipso iudice, audiente parte contraria, tantummodo recitetur ita, quod privilegium ad transscribendum nullo modo tradatur; verum si super uno tantum privilegii capitulo quaestio fuerit, illud capitulum solummodo rescribatur, et adversae parti copia eius fiat.

Capitulum VI.
Instrumentum publica manu non confectum, habens sigillum, cuius literae non sunt legibiles vel scripturae deletae, vel enormem patitur fracturam, non probat. Hoc dicit, prout magis facit ad titulum. Et est casus quotidianus et notabilis pro istis sigillis antiquis. Panorm.

Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.

Inter dilectos filios G. abbatem sancti Donati de Scozula ex una parte nomine monasterii et W. B. Mediolanensem canonicum procuratorem tuum nomine Mediolanensis archiepiscopatus ex altera super subiectis articulis diu fuit in nostro auditorio litigatum. Petebat siquidem dictus abbas nomine monasterii sui a praefato procuratore tuo nomine Mediolanensis ecclesiae restitui monasterio memorato portum Scozulae sive Sexti, cum honore, districtu et iurisdictione loci praefati et castellaniae, dicens, ad monasterium haec omnia pertinere, hoc ipsum dicens de hominibus, qui habitant in curte Berunensi et tenent res monasterii memorati, scilicet in Gralia, Carpuneno, Vesterpeno, Cadempleno, Baveno [et Insula superiori, Bolgerate ac Lisia. Petens etiam ut Mediolanensis archiepiscopus cessaret ab inquietatione hominum, qui habitant in loco Baveni] super manso de curte, de quibus monasterium obtinuerat in iudicio possessorio per sententiam episcopi Veronensis. +[Item, ut cessaret ab inquietatione vicariorum, id est, communium et terrarum in territorio Sexti sive Scozulae et in eius castellania positarum, ab inquietatione quoque albergariae praedicti loci Scozulae sive Sexti, et illius etiam castellaniae. Rursus, ut non inquietaret monasterium antedictum in possessione vel quasi possessione piscariae totius aquae Ticini usque ad raviam Castelleti vel Pigaroli. Et] Haec omnia petebat cum omnibus fructibus inde perceptis, salvo in omnibus iure addendi vel diminuendi, satagens multipliciter comprobare omnia, quae praemissa sunt, ad suum monasterium pertinere. Primo per privilegium Luitardi comitis, quondam episcopi Lucani, qui monasterium ipsum fundaverat, et ei, quae praemissa sunt, donaverat universa. Secundo per instrumentum sententiae Asperti quondam Mediolanensis archiepiscopi, quam ex delegatione Lodovici imperatoris tulit super his, pro monasterio saepe dicto contra A. praefati Luitardi nepotem, qui super his monasterium molestabat. Tertio per privilegia Romanorum imperatorum et praesertim Henrici, qui praemissa omnia monasterio confirmabat, vel etiam conferebat. Quarto per instrumenta locationum, quas fecerant diversis personis abbates monasterii memorati. Testes quoque produxerat, per quos nitebatur probare, quod monasterium a LX. annis et citra, et a L. annis et supra tenuerat et possederat omnia supradicta, et quod fama publica erat, ea omnia praefato monasterio a iam dicto Luitardo fuisse donata. Sed contra privilegium donationis a procuratore tuo multa fuerunt obiecta. Primo, quia ibi maxime apparebat consumptum, videlicet in annotatione indictionis, ubi potuisset falsitas facilius deprehendi. Secundo, quia, quum charta vetustissima videretur, recentior apparebat scriptura, tanquam non illo tempore facta fuisset. Tertio, quia falsum sigillum vitiose videbatur appositum, eo, quod a media parte sigilli apparebat quaedam imago, non cum mitra in capite, sed cum pileo, nec induta pontificalibus, sed regalibus indumentis tenens in manu non baculum pastoralem, sed quasi sceptrum regale, cuius facies non apparebat integra, sed dimidia, tanquam in illa medietate respiceret aliam mediam, quae tamen tota vacua remanebat. Sed quae­dam imago videbatur ex ea fuisse deleta, quia cera in ea parte nec in colore, nec in planicie reliquae parti similis apparebat. Unde non episcopi, sed imperatoris videbatur fuisse sigillum, quia in una medietate Caesaris imaginem exprimebat, et in altera medietate praesumebatur, vel filii vel coniugis imaginem habuisse. Nam et in ipso sigillo nullae aliae literae apparebant, nisi quae nomen proprium cum hac adiectione: «Dei gratia,» designabant. Sed quum proprium nomen ipsius episcopi fuerit Luitardus, in nomine proprio, quod exprimebat sigillum, deletae fuerant duae literae, secunda, quae erat inter «I» et «t,» et sexta, quae fuerat inter «r» et «v,» ita, quod, si secunda fuisset «o,» et sexta fuisset «i,» procul dubio non Luitardus, sed Lotharius legeretur. Quod etiam inde convinci poterat, quod secundum dispositionem aliarum literarum inter «I» et «t» non erat spatium, nisi quod potuisset unam literam continere, quum secundum integritatem huius nominis Luitardus inter «I» et «t» duae literae sint diversae. Praeterea inter «r» et «v» tam modicum erat spatium, ut in eo nec haec litera «d,» quae maius occupat spatium, sed haec litera «i,» quae minimum occupat, videretur formata fuisse. Rursus quum cera sigilli ab interiori parte vetustissima esset, cera, quae posita erat ab exteriori parte, quasi ad conservationem sigilli, recens erat et mollis. Quod quum diligenter investigatum fuisset, certo certius est compertum, quod sub vetusto sigillo charta fuerat perforata, et per glutinum novae cerae, quae posita fuerat exterius, quasi ad conservationem sigilli vitiose fuit ipsi chartae subiunctum. Eadem falsitatis specie, per vitiosam videlicet appositionem sigilli, cetera fere privilegia Romanorum imperatorum praeter privilegium Henrici vel falsa reperta sunt, vel falsata. Sed et ipsum Henrici privilegium ad fidem instruendam non videbatur sufficere, quia nec erat publica manu confectum, nec sigillum habebat authenticum, eo, quod erat ex media fere parte consumptum, nec plus de nomine proprio, nisi ultima medietas, videlicet «icus,» nec de ceteris literis, nisi haec adiectio: «Dei gratia» apparebat, ita, quod ex literis ipsis non magis poterat comprobari fuisse sigillum Henrici, quam Lodovici. Instrumentum quoque sententiae multis modis inveniebatur suspectum, tum quia in ipso quaedam apparebant liturae, tum quia subscriptio notarii videbatur manus alterius fuisse, quam subscriptio instrumenti; quum tamen notarius in subscriptione profiteretur, se instrumentum manu propria conscripsisse. Litera quoque recentior videbatur, quam charta, et aqua videbatur encaustum infectum, ut antiquius appareret. In omnibus autem imperialibus privilegiis, quae posteriora fuerant, nulla prorsus est habita mentio de illa sententia, quamvis in eorum aliquibus mentio facta fuerit Luitardi, qui dicebatur donationem fecisse. Porro si legitimum esset et verum instrumentum sententiae, per illam tamen sententiam nullam Mediolanensi archiepiscopatui praeiudicium poterat generari, quum ipsa sententia lata fuerit inter alios, et res inter alios acta alii non praeiudicet. Nec attestationes, quae continebatur in instrumento sententiae, per quas legitima donatio Luitardi videbatur esse probata, poterant eidem archiepiscopatui nocumentum aliquod irrogare, quum inter alias personas et in alio iudicio receptae fuissent. Ceterum memorati Henrici privilegium, quod non solum confirmationis, sed etiam donationis videbatur fuisse, unde rerum dominium donatarum intelligi forte poterat monasterio acquisitum et traditum, quamvis ex forma petitionis, quae in ipso privilegio declaratur, et quibusdam aliis verbis, quae ponuntur in ipso, confirmatorium tantum fuisse videretur, ut tamen intelligatur eo modo, quo magis posset valere, distinguendum utique videbatur, ut idem Henricus alia donaverit, et alia confirmaverit, quum eadem legitime nequivissent et confirmari pariter et donari; confirmari, tanquam prius habita et possessa: donari, tanquam tunc tradita et concessa. Donaverit, inquam, illa, quae ipse intra trium milliarium spatium monasterio concedebat; confirmaverit autem, quae prius ipsi nonasterio concessa fuerant et donata, inter quae illa continebantur, quae deducta sunt in iudicium. Ac per hoc illa non poterant intelligi per privilegium illud donata, sed confirmata, quum iuxta legum sanctiones quod meum est ex alia causa meum fieri non possit, nisi desierit esse meum; +praesertim quum pars monasterii nixa fuerit comprobare tum per privilegium concessionis, tum per instrumentum sententiae, quod illa legitime fuerint a Luitardo donata, et illi donationi per totum iudicium est innixa; unde post donationem huiusmodi eadem eidem non poterant redonari. Quum igitur privilegium Henrici confirmatorium tantum exstiterit, saltem quoad illa, quae deducta sunt in iudicium, si principale non tenuit, nec accessorium, quod ex eo vel ob id dignoscitur esse secutum. +Pari modo cetera privilegia Romanorum imperatorum, etiam si vera fuissent et sine suspicione, ad probationem tamen invalida probarentur. Per instrumenta vero locationis nec est utique probata proprietas, nec etiam ad plenum possessio, quum iuxta legitimas sanctiones ad probationem rei propriae sive ad defensionem non sufficiat facta locatio. [Licet autem his et aliis modis saepedictus procurator tuus intentionem abbatis videretur elidere, cautumque sit in iure civili, quod actore non probante is, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit; ad ostendendam tamen evidentius iustitiam tuae partis, per testes videbatur probare, quod Mediolanensis archiepiscopus omnia, quae praemissa sunt, a sexaginta annis infra possederat inconcusse. Verum contra praescriptiones huiusmodi dictus abbas interruptionem medii temporis civilem pariter et naturalem obiecit. Olim enim Gozovio quondam comite a Frederico imperatore super his iudice delegato, quum post citationes legitimas Mediolanensis archiepiscopus se contumaciter absentasset, pro monasterio fuit lata sententia, et ipsius nomine corporalis possessio assignata, quam per sex annos et amplius habitam in bello Mediolanensium asserebat amissam; per quod allegabat praescriptionem civiliter et naturaliter interruptam. Porro ad exceptionem praemissam saepedictus procurator tuus taliter replicabat, quod bonae memoriae Ioannes Anagninus sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, postea sancti Marci presbyter, et tandem episcopus Praenestinensis, tunc apostolicae sedis legatus, attendens quam barbarica feritate et insatiabili odio ecclesiam et civitatem Mediolanensem Fredericus imperator funditus vellet evertere atque in supremam redigere servitutem, quicquid ipse vel aliquis iudex seu ministerialis eius in ecclesias, clericos vel cives Mediolanenses statuerant tempore illo, in irritum revocavit. Cuius factum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster approbans confirmavit, unde quod a praefato comite factum fuerat in odium Mediolanensium, quos dictus imperator acrius infestabat, Mediolanensi ecclesiae praemissa ratione non poterat praeiudicium generare. Porro rationem huiusmodi pars adversa frivolam reputabat, quum factae causae nulla iuris constitutione fieri possint infectae.] Quum autem super his, quae praemisimus, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuisset diutius litigatum, quia legitime probata non fuerant ea, quae petebantur ad monasterium pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius praefatum procuratorem tuum nomine tuo et Mediolanensis ecclesiae sententialiter duximus absolvendum, quoniam, quum obscura sunt iura partium, consuevit contra eum, qui petitor est, iudicari. [Super manso vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Maii. 1199.]

Capitulum VII.
Non valent literae super absolutione voti per cruce signatos impetratae tacita veritate vel expressa falsitate.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Quod super his (Et infra: [cf. c. 8. de voto III. 34.]) Quaesivisti praeterea, quid agere debeas circa cruce signatos, qui dicentes, se ab apostolica sede redire, super absolutione sua ignota cardinalium sigilla reportant, quum eis super impedimentis expositis non fuisset de levi credendum. Ad quod tibi respondemus, quod, quum nos, si quandoque talibus literas apostolicas indulgemus, illis, qui personas et facultates eorum plenius noverunt, hoc modo scribimus, ut super impedimentis expositis inquisita diligentius veritate, statuant circa illos quod animarum saluti et succursui terrae sanctae magis noverint expedire, providentes attentius, sicut superius continetur, ne quid in fraudem voti fallaciter confingatur; unde, si tales per suppressionem veritatis aut falsitatis expressionem literas non solum cardinalium, sed etiam nostras, nec solum dubias, sed etiam certas constiterit impetrasse, carere volumus impetratis, et, eis non obstantibus, ad voti exsecutionem vel redemptionem compelli praecipimus, appellatione remota, sicut superius est expressum.

Capitulum VIII.
Si de extravaganti dubitatur, an decretalis sit authentica, aut est iuri consona, et tunc iudicatur secundum illam; aut dissona, et tunc Papa consulitur.

Idem Heliensi Episcopo.

Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti etiam, quibus indiciis fides habenda sit decretalibus, de quarum auctoritate iudex potest non immerito dubitare, quum plures inveniantur in compilatione scholarium, et allegentur in causis de quibus per bullam non constitit, nec ipsae per metropoles insinuatae fuerunt. Quia igitur saepe contingit, quod etiam coram nobis decretales huiusmodi proponuntur, quas esse authenticas dubitamus, fraternitati tuae benignius respondentes, Auctoritate praesentium duximus statuendum, ut, quum aliqua decretalis, de qua iudex merito dubitet, allegatur, si eadem iuri communi sit consona, secundum eam non metuat iudicare, quum non tam ipsius, quam iuris communis auctoritate procedere videatur. Verum si iuri communi sit dissona, secundum ipsam non iudicet, sed superiorem consulat super ea. [Quoniam autem etc. (cf. c. 4. de exc. II. 25.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum IX.
Post publicatas attestationes usque ad conclusionem possunt instrumenta produci. Hoc primo. Consuetude loci facit instrumentum authenticum. Hoc secundo.

Idem Episcopo sancti Andreae et Abbati de Broch.

Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad secundam autem quaestionem taliter duximus respondendum, quod utraque pars potest instrumenta etiam post publicationem attestationum usque ad diffinitivae sententiae calculum exhibere, antequam sit in causa conclusum. Super tertio vero articulo taliter respondemus, quod inquiratis diligentius veritatem, et, si consuetudo illius patriae obtinet approbata, ut instrumentis illius regis fides adhibeatur in talibus, vos ea secure poteritis admittere, praesertim quum supradictus rex tantae fuerit honestatis, quod ipsius instrumenta maximae auctoritatis sint in partibus Scoticanis. [Ad quartum etc. (cf. c. 6. de causa poss. II. 12.) Dat. Lat. XVI. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]

Capitulum X.
Falsitas instrumenti, vel quod deest instrumento, probari potest per testes.

Idem Petro Civi Viterbiensi.

Quum Ioannes Eremita a te centum triginta libras Senenses ex causa mutui coram Donadeo et Ioanne iudicibus Viterbiensibus petiisset, et tu ex adverso proponeres, quod, quum idem Ioannes in centum et octoginta libris tibi pro pretio domus, quam eidem vendideras, teneretur, centum triginta libras ex illis non immerito in mutuo debebat compensare. Tandem quum super hoc et quibusdam aliis articulis inter vos fuisset aliquamdiu litigatum, iidem iudices, utriusque partis rationibus intellectis et diligenter inspectis attestationibus, et publicatis instrumentis, te sententialiter condemnaverunt, ut eidem Ioanni praedictae domus possessionem vacuam traderes, et a creditoribus liberatam (Et infra:) Quum igitur ab hac sententia ad nostram duxeris audientiam appellandum, et nos tam tibi, quam praedicto Ioanni dilectum filium nostrum T. subdiaconum et capellanum nostrum dederimus auditorem, ex parte tua fuit propositum coram eo, supradictae domus venditionem non puram, sed conditionalem potius exstitisse, ac nullatenus te teneri ad traditionem ipsius, quatuor nihilominus testibus ad hoc probandum inductis, quod, etsi novum esset capitulum, pendebat tamen ex veteri, qui iurati deposuerunt, se interfuisse contractui inter te et praedictum Ioannem super eadem domo posita in ora S. Blasii, celebrato, pro qua centum octoginta librarum pretium tibi fuerat constitutum, tali videlicet adiecta conditione, ut tu domum ipsam inhabitares libere in vita tua, et post obitum tuum M. et R. natis tuis, eiusdem Ioannis nepotibus, remaneret. Cuius conditionis intuitu domum ipsam eidem Ioanni pro minori pretio vendidisti, quum a G. Morandi pro ipsa ducentas libras potuisses habere; anni vero, mensis et diei, quo venditio facta fuit, iidem testes se dixerunt minime recordari. Dictus vero Ioannes venditionem ipsam non conditionalem, sed puram proposuit exstitisse, ad hoc probandum publicum exhibens instrumentum [anno dominicae incarnationis MCCVI. mense Novembri die quarto confectum;] in quo profitebaris, te propria voluntate vendidisse ac tradidisse domum ipsam eidem Ioanni Eremitae, et postea CLXXX. librarum pretium recepisse. Tabellionem quoque, qui confecerat instrumentum, et unum ex testibus in instrumento subscriptis ad id probandum induxit. +Sed licet tabellio venditionem puram exstitisse firmavit, prout in serie instrumenti continetur, [et etiam testis asseruit venditionem esse factam,] utrum tamen sub conditione vel pure fuerit contractus initus, dixit se minime recordari. Porro quum dubitatio fuisset exorta, utrius deberet probatio praevalere, pro tua fuit parte propositum, quia, etsi secundum legitimas sanctiones eandem vim obtineant instrumentorum fides et depositiones testium in litibus exercendis, non tamen quodlibet instrumentum tanti debet esse momenti, ut trium vel plurium idoneorum testium depositionibus praeferantur. +Satis est etenim, si propter tabellionis auctoritatem, qui suum officium fideliter adimplere praesumitur, quum ad hoc ex iuramento teneatur, tanta fides adhibeatur instrumento confecto, quanta foret duobus idoneis testibus adhibenda. Sed quum. per quatuor testes omni exceptione maiores fuerit manifeste probatum, supradictam venditionem fuisse conditionaliter celebratam, eorundem depositiones asseruisti instrumento merito praeferendas. Ad hoc autem idem Ioannes ex adverso respondit, quod, quum intentionem suam per iam dictum fundaverit instrumentum, cui fides est indubitata adhibenda, quum nec cancellatum, nec abolitum, nec corruptum sit in aliqua parte sui, ac tu in modum exceptionis venditionem ipsam non pure, sed conditionaliter celebratam esse proponas, nec per testes ad hoc a te inductos de certo fuerit tempore facta fides, et ideo non appareat, quod super illa venditione deponant, quam constat per dictum instrumentum determinato tempore fuisse contractam, huiusmodi probatio videbatur inefficax ad intentionem contrariam elidendam. Verum responsionem istam esse proponebas invalidam, quoniam, quum utraque pars a nobis interrogata fuisset in iure confessa, quod unica tantum venditio super domo contracta fuerit, et ex depositionibus testium liqueat, venditionem conditionalem fuisse, ex utriusque confessione colligitur, eiusdem domus venditionem conditionalem exstitisse, non puram, non obstante, quod ipsa interrogatio facta fuerit, postquam a partibus exstitit in causa conclusum, quum iudex, qui usque ad prolationem sententiae debet universa rimari, possit interrogare de facto, quotiens dubitationis aliquid occurrit. His ergo et aliis tam coram nobis, quam coram dicto capellano propositis et plenius intellectis, De consilio fratrum nostrorum pronunciavimus venditionem praedictae domus fuisse conditionaliter celebratam, et te ob hoc nullatenus obligatum ad traditionem ipsius, super hoc memorato Ioanni silentium imponentes perpetuum. Sententiam vero iudicum praedictorum, qui alias iuste pronunciasse noscuntur, quum huiusmodi exceptio coram ipsis nec probata fuerit nec obiecta, quoad dictum capitulum infirmamus, eam quoad alios articulos auctoritate apostolica confirmantes.

Capitulum XI.
Defectus literae non vitiat rescriptum.

Honorius III.

Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum reginae fuit propositum +coram nobis, quod, quum nobilis vir W. de Guerchia et complices eius Nannetensis, Rodenensis et Andegavensis dioecesis ipsam castro de Segreio, ad eam ratione sui dotalitii pertinente, pro suae voluntatis arbitrio spoliarint, et ipsa super hoc contra eum a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro ad nos literas impetraverit, Quia rescriptum apostolicum pro eo, quod in hac dictione «spoliarunt,» haec figura «o» deerat, asseritur vitiosum, +licet iam a nobis tres citationes vel quatuor emanassent: vos tamen, admissis huiusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio procedere distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admirantes, quum per praecedentia et subsequentia intelligantur, licet ex scriptoris vitio vel occupatione praedictum «o» fuerit omissum, satis vobis potuerit de mandatoris intentione constare, nec eius mandatum in ipsius obitu exspiraverat, eo, quod res integra iam non erat, ac volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus hoc non obstante in negotio ipso iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis. [Dat. Lat. XV. Kal. Nov. A. I. 1216.]

Capitulum XII.
Licito appellatur a iudice, qui parti hoc petenti non facit edi communia instrumenta.

Gregorius IX. Priori sancti Bartholomaei et
Decano de Arcubus Londoniensibus.

G. perpetuus vicarius ecclesiae de Rechan. nobis exposuit, quod, quum prior et conventus de Ledis eum super decimis coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, et dictus G. super similibus coram ipsis reconvenisset eosdem, quia dicti iudices copiam quorundam instrumentorum communium, quae habebat pars altera, et per quae intendebat intentionem suam super principali fundare, fieri non faciebant eidem hoc cum instantia postulanti, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, etc.

Capitulum XIII.
Scripturae contrariae ab eodem productae fidem non faciunt.

Idem.

Imputari ei potest, qui contrarias inter se scripturas in iudicio protulit, fidem sibi adinvicem derogantes, quum in ipsius fuerit potestate quam voluerat non proferre.

Capitulum XIV.
Si in instrumento debiti exprimitur causa, condemnatur debitor, nisi probet indebitum. Si non exprimitur, nccesse est, ut creditor probet, id fore debitum.

Idem.

Si cautio, quam a te indebite proponis expositam, indeterminate loquatur, adversarius tuus tenetur ostendere debitum, quod continetur in ea. Sed si causam, propter quam huiusmodi scriptura processerit, expresseris in eadem, confessioni tuae statur, nisi probaveris, te id indebite promisisse.

Capitulum XV.
Auctoritate ordinarii potest notarius tabellionis mortui notas in publicam formam redigere.

Idem I. Tabellioni.

Quum P. tabellio morte praeventus quaedam non perfecerit instrumenta, quae in nota redacta fuerant ab eodem, ad petitionem eorum, ad quos pertinent, auctoritate ordinarii iudicis poteris ea fideliter in publicam formam redigere, habitura per hoc perpetuam firmitatem.

Capitulum XVI.
Instrumentum exemplatum per tabellionem auctoritate ordinarii, eandem vim habet cum originali.

Idem.

Si instrumenta propter vetustatem vel propter aliam iustam causam exemplari petantur, coram ordinario iudice vel delegato ab eo specialiter praesententur. Qui si ea diligenter inspecta in nulla sui parte vitiata repererit, per publicam personam illa praecipiat exemplari, eandem auctoritatem per hoc cum originalibus habitura.