|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I
T i t u l u s X X X V I I I .
De procuratoribus.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Non auditur quis tanquam alterius procurator, nisi habeat mandatum legitime factum.
- Gregorius Maximo Salonensi Episcopo.
Alia quidem +[scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus, sed tempore, quo homines tuos, quos ad nos misisti, relaxare voluimus.] Scripsisse te quibusdam nostris comperimus, quod praedictos viros tunc ad causam non miseris, et ideo ea, quae cum ipsis facta sunt, subsistere non debere; sed et Thomas [ecclesiae tuae defensor] sibi hoc verbo a te dictum perhibuit, ex qua re iam nec praesentium portitoribus iudicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo hoc cautiores nos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam [de cetero] personam cum mandato legaliter facto, tuis et presbyterorum seu diaconorum testiumque subscriptionibus roborato, gestisque ex more indicto transmitte, ut quicquid cum ea actum fuerit iure subsistat. [Nam nos non solum etc.]
- Capitulum II.
Non valet sententia, etiam expensarum condemnatoria, lata contra absentem, ex probabili causa legitime per nuncium excusatum. H. d. quantum ad verum intellectum.
- Alexander III.
Querelam A. clerici accepimus, +quod, quum venerabilis frater noster Wigorniensis episcopus causam, quae vertitur inter ipsum et Salesberiensem episcopum super ecclesia de Bribec., de mandato nostro suscepisset fine debito terminandam, tandem, quia idem clericus termino constituto suam ei exhibere praesentiam non potuit pro eo, quod erat infirmitate detentus, sicut per quendam presbyterum et diaconum, quos ad praesentiam ipsius episcopi miserat, paratus erat probare, eundem A. in restitutione expensarum, quas R. Lexoviensis archidiaconus pro ipsa causa ad diem ipsum tunc veniendo fecerat, condemnavit. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si praefatus episcopus eundem A. iuxta mandatum nostrum a praescripta sententia non absolverit, vos, rei veritate diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod Vigorensis episcopus praefatum A. in restitutione expensarum pro nulla alia rationabili causa condemnaverit, nisi pro eo tantum, quod in termino constituto ad eius praesentiam non accessit infirmitate detentus, quum non possit quis cogi, nisi velit, in gravibus causis procuratorem constituere, et quum ipse ad probandum infirmitatem suam presbyterum et diaconum destinaverit, auctoritate nostra sublato appellationis remedio eum absolvere ab eadem sententia minime differatis.
- Capitulum III.
Sententia lata cum procuratore revocato et de hoc certificato non praeiudicat domino. H. d. secundum communem intellectum.
- Clemens III.
Ex insinuatione dilecti filii nostri I. archidiaconi Sagiensis accepimus, quod, quum inter ipsum et magistrum G. de Sang. super quadum praebenda Lexonensis ecclesiae, quae de Pomeria dicitur, controversia mota fuisset, +eidem magistro propter hoc ad sedem apostolicam accedenti G. de Tortona, procuratorem ipsius archidiaconi se gerens ad illam causam constitutum, cum quibusdum literis de ratihabitione, prout dicebat, se opposuit. Quum autem aliquantulum in causae cognitione processum fuisset, Licet praedicto G. ab eodem archidiacono procuratori suo, duobus clericis praesentibus et assistentibus expresse fuisset inhibitum, ne causae cognitionem susciperet, et ne ad iudicium suscipiendum in iure suis literis uteretur, ipse nihilominus in ipsa causa procedens, sententiam, sicut dicitur, contrariam reportavit. Ceterum, quia alter de praedictis clericis dicitur obiisse, [nos tamen] attendentes, quod idem G. contra ipsius archidiaconi prohibitionem in suscipiendo iudicio ipsius causae procedere non debuerit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si, sicut ratio dicta, per ipsius archidiaconi et superstitis illius clerici iuramentum constiterit de praemissis, eundem archidiaconum expresse prohibuisse, ne dictus procurator illius controversiae diffinitionem susciperet, et ne in iure ad suscipiendum iudicium suis literis de ratihabitione aliquatenus uteretur, sententia contra eum lata nequaquam obstante, praedictae praebendae possessionem cum fructibus inde perceptis, a quocunque detineatur, archidiacono eidem, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, si eius restitutioni aliud canonicum non obsistat, auctoritate nostra restitui faciatis eidem. Restitutione vero facta, si archidiaconus ipse suam canonicam institutionem probare potuerit, ipsam ratam et inviolabilem permanere, sicut iustum fuerit, appellatione postposita decernatis.
- Capitulum IV.
Rescriptum super consecutivis iudiciis impetratum a procuratore revocato, et de hoc certificato, non valet, nec processus vel sententia lata per ipsum, si revocatio pervenit ad adversarium. H. d. secundum glossam.
- Innocentius III. Cabilonensi et Catalanensi Episcopis.
In nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster Tullensis episcopus lacrimabiliter est conquestus, quod, quum olim ad procurandam causam, quae inter ipsum et bonae memoriae decanum Tullensem super dilapidatione, excommunicatione et periurio, ac quibusdam aliis criminibus vertebatur, T. et G. presbyteros procuratores instituens, ipsos ad sedem apostolicam duxerit destinandos, quum de ipsorum fide postmodum titubasset, mandatum, quod eis dederat, infra modicum temporis spatium revocavit, sed ipsi, licet mandati literas revocatorias recepissent, nihilominus in negotio processerunt, et pro procuratoribus se gerentes, cum adversario [suo], Ioffrido scilicet, archidiacono Tullensi, sunt ingressi iudicium, cum eo, demum ad dilectum filium G. Parisiensem archidiaconum et collegas suos in eiusdem praeiudicium nostras literas impetrarunt. +Quorum citatio licet eidem episcopo minime fuerit praesentata, quum tamen ad eius notitiam devenisset, quod eisdem erat causa commissa, quae inter ipsos et dictos decanum et archidiaconum vertebatur, ad eorum praesentiam properavit. Quumque praedictus episcopus per multam instantiam nostri rescripti copiam habuisset, et eiusdem tenorem cum viris prudentibus inspiceret diligenter, admirans plurimum, quod supradicti presbyteri tanquam procuratores huiusmodi literas impetrarant, ad probandum, quod falsi procuratores fuerunt, ab ipsis iudicibus inducias postulasset, ipsi exceptionem oppositam inutilem et supervacuam reputantes, ad probationem ipsius dilationem concedere noluerunt, propter quod idem episcopus ad appellationis beneficium convolavit, et ab ipsorum iudicum praesentia recessit appellans. Sed iidem appellationi minime deferentes, in negotio ipso procedere, ac nihilominus lite non contestata et iuris ordine praetermisso testes contra eum episcopum recipere praesumpserunt, [et,] ipsum a Tullensi ecclesia per sententiam removendo +[praeter formam mandati nostri Tullensi capitulo concesserunt eligendi sibi pontificem liberam facultatem. Quum autem dicti episcopus et P. archidiaconus propter hoc ad nostram nuper praesentiam accessissent, et super ipsorum processu iudicum coram nobis aliquamdiu litigassent, idem episcopus XIII. testes, quosdam abbates et monachos nigri et albi ordinis, et quosdam clericos saeculares induxit, quibus diligenter examinatis, ex ipsorum depositionibus apparuit evidenter, quod quum supradictus episcopus ad probandam exceptionem praescriptam petiisset inducias, ipsas praetaxati iudices negaverunt eidem, et quod, licet idem episcopus propter hoc ad sedem apostolicam provocasset, ipsi tamen in negotio post appellationem ad nos interpositam processerunt.] Nos vero, licet vix fidem adhibere potuerimus, quod saepe dicti iudices, utpote viri literati, providi et honesti, taliter, ut dictum est, processissent, maxime quum in sua relatione, quam ad nostram praesentiam transmisere, de huiusmodi exceptione proposita nullam fecerint mentionem, quia tamen episcopus per viros religiosos, providos et honestos, de quibus non est verisimile, quod suae salutis obliti ac iuramenti religione contempta falsum testimonium tulerint, nobis fecit super iis, quae sunt proposita, plenam fidem, attendentes etiam, quod falsi procuratoris exceptio non solum ante sententiam, verum etiam postea potest obiici iuxta canonicas et legitimas sanctiones, utpote qua probata iudicium nullum et nullius momenti controversiae reputantur de consilio fratrum nostrorum processum supradictorum iudicum sententialiter duximus irritandum, [in eum statum negotium reducentes etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
- Capitulum V.
Si agitur de adulterio coram iudice saeculari ad poenam legalem, non intervenit procurator; secus si coram ecclesiastico ad separationem.
- Idem Brixiensi Episcopo.
Tuae fraternitatis (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir accuset uxorem de crimine adulterii coram iudice saeculari ad poenam legitimam infligendam, quia tunc inscriptionis vinculum debet arripere, seque ad poenam talionis adstringere, non per procuratorem, sed per se ipsum praesentem oportet praesentialiter accusare. Si vero vir accusare velit uxorem de adulterio coram ecclestiastico iudice, ut ab eius cohabitatione discedat, quia tunc, etsi forsan oporteat eum inscribere, ut designet in scriptis nomen, locum et tempus, et omnia, quae comprehenduntur in lege civili, ad talionem tamen non debet se aliquatenus obligare, ne forte, quum etiam in probatione defecerit, intentionis suae consequatur effectum, sustineri potest, si necessitas id postulaverit, ut per procuratorem accuset, quoniam huiusmodi accusatio, etsi de crimine fiat, non est tamen criminalis, sed quasi mixta inter civilem et criminalem, quanquam in praesentia principalium personarum securius procedatur. [Postulasti etc. (cf. c. 25. de spons. IV. 1.) Dat. Rom. etc. 1206.]
- Capitulum VI.
Qui de mandato domini causam procuravit, ab eo repetit expensas propter hoc factas.
- Idem.
Quum pro causa, quae inter dilectos filios G. et F. Gabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, +procuratores utriusque partis ad nostram praesentiam accessissent, [nos eis dilectum filium nostrum G. S. Adriani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo ipsius F. archidiaconi procurator proposuit, quod, quum olim pro variis gravaminibus, quae adversarii eius Cabilonensi ecclesiae inferebant, ad sedem apostolicam accessisset, ad dilectos filios abbatem S. Martini, cantorem Eduensem, archidiaconum Flaviniacensem literas impetravit, ut dictum G. archidiaconum canonica districtione compellerent, ut ab Cabilonensis ecclesiae et hominum cuiusdam obedientiae eius, quae Potestas Boiaci dicitur, molestatione cessaret, et de iniuriis illatis ipsum eidem ecclesiae satisfactionem cogerent debitam exhibere. Quumque iudices secundum mandatum apostolicum vellent in causa procedere, pars adversa, ut iudicium declinaret, sedem apostolicam appellavit. Adiecit etiam], quod a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro confirmationis literas impetrarat super quibusdam institutionibus [eiusdem] ecclesiae de communi assensu capituli constitutis, ex quarum inobservantia ecclesia [ipsa] debito servitio fraudabatur. [Licet autem idem praedecessor noster venerabili fratri nostro Eduensi episcopo ad eiusdem archidiaconi postulationem mandasset, ut eas faceret observari, ipse tamen semel solummodo Cabilonensi capitulo pro his servandis suas literas destinavit, nec super hoc ultra processit.] Petebat itaque procurator ipse pro archidiacono memorato [priorem] causam committi, confirmari constitutiones praedictas, et ea sibi restitui, quae ad utilitatem eiusdem ecclesiae coactus fuerat expendisse. [Ceterum procurator partis alterius ex adverso respondit, quod, quum dictus F. archidiaconus etc. (cf. c. 27. de sent. exc. V. 39.) Ipse vero ad apostolicam sedem accedens, confessus est, quod in clericum manus iniecerat violentas; supprimens autem, quod immunitatem violasset ecclesiae, super absolutione sua literas impetravit; sed nihilominus in excommunicatione remansit, quum alteram causarum, pro quibus excommunicatus fuerat, tacuisset. Unde ipsum nec in iure stare posse dicebat, nec procuratorem constituere; praesertim quum is, cui causae suae procurationem commiserat, ob excessum similem eadem innodatus sententia teneretur. Ea etiam carere viribus allegabat, quae in excommunicatione positus a sede apostolica impetrarat. Licet autem per hoc dictus G. archidiaconus ei non teneretur, nisi obtento prius absolutionis beneficio, respondere, nihilominus tamen se dictorum iudicum conspectui praesentarat, et per literas venerabilis fratris episcopi et dilecti filii decani ipsius ecclesiae ostenderat, quod nec ipse adversus eandem ecclesiam, nec ecclesia adversus eum haberet aliquam quaestionem, et literae, quas adversarius eius obtinuerat ab apostolica sede, impetratae non fuerant de capituli voluntate. Accedente igitur die altera, quae ipsis fuerat assignata, quum super eo quaereretur a partibus, utrum renitente capitulo dictus F. archidiaconus esset pro Cabilonensi ecclesia contra eundem G. archidiaconum admittendus, ipse G. propter suspicionem iudicum ad sedem apostolicam appellavit. Ad ea vero, quae super servandis consuetudinibus ecclesiae proposita fuerant, sic respondit, quod, quum memoratus episcopus dictis decano et capitulo mandavisset memoratas consuetudines observari, responderunt, se ipsas libentius servaturos, nisi paupertas ecclesiae impediret, adiicientes, ut statum Cabilonensis ecclesiae per suas literas sedi apostolicae nunciarent. Ex his igitur concludebat, nec expensas, quas dictus F. archidiaconus fecerat, ipsi debere restitui, quum potius, ut ab excommunicationis vinculo solveretur, ad sedem apostolicam assessisset, nec eum esse super confirmandis ecclesiae consuetudinibus audiendum, cuius non poterat literas procurationis ostendere, immo ipse procurator esset a capitulo institutus. Propter quod cum instantia postulabat ordinationem ecclesiae dictis episcopo et decano committi ita, quod quicquid de maiori et saniori parte capituli tam super instituendis canonicis quam super aliis ad ordinationem eiusdem ecclesiae pertinentibus constituerent, non obstante contradictione paucorum, inviolabiliter servaretur, nec obstantibus literis super servandis praedictis consuetudinibus ad dictum Eduensem episcopum destinatis. Petebat etiam dictum F. archidiaconum excommunicatum denunciari, quum nec satisfecisset passo iniuriam, et de violatione immunitatis ecclesiae non fecisset aliquam mentionem. Ex parte vero praedicti F. archidiaconi taliter fuit ad obiecta responsum, quod licet super violenta manuum iniectione accusatus fuisset, ei fuit ecclesiae solummodo introitus interdictus; sed postmodum ad apostolicam sedem accedens sine contradictione qualibet fuerat absolutus.] Nos igitur causam ipsam vestro examini committentes Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, [si vobis etc. (cf. c. 27. de sent. exc. V. 39.)] Praedictas [vero] constitutiones, si eas de assensu capituli minoris vel sanioris partis sine pravitate qualibet inveneritis esse factas, et possibilitas ecclesiae patitur, faciatis inviolabiliter observari. [In aliis ordinationem ecclesiae praedictis episcopo et decano auctoritate apostolica committatis ita, ut quae cum maiori parte capituli tam super canonicis instituendis quam super aliis canonice duxerint statuenda, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, obtineat firmitatem] expensas vero ante dicto archidiacono restitui faciatis, si legitime probare potuerit, se de mandato capituli suscepisse praedicta negotia promovenda, et propter hoc ad sedem apostolicam accessisse. [Nullus literis etc. Datum etc. 1198.]
- Capitulum VII.
Universitas etiam scholarium potest ad agendum et defendendum procuratorem constituere.
- Idem Scholaribus Parisiensibus.
Quia in causis, quae contra vos et pro vobis moventur, interdum vestra universitas ad agendum et respondendum commode interesse non potest, postulastis a nobis, ut procuratorem instituere super hoc vobis de nostra permissione liceret. Licet igitur de iure communi hoc facere valeatis, instituendi tamen procuratorem super his auctoritate praesentium vobis concedimus facultatem.
- Capitulum VIII.
Si citatus ad totam causam constituit procuratorem, quem postea revocat, potest nihilominus contra eum procedi, in quantum status causae patitur, sine alia citatione. H. d. quoad intellectum.
- Honorius III. Episcopo Egitanensi.
Auditis et intellectis quae super Ioannis Colimbriensis et Bartholomaei Egitanensis canonicorum, nec non et decani Civitatensis suorumque coniudicum delegatorum nostrorum proccessibus in causa, quae inter te et venerabilem fratrem nostrum Colimbriensem episcopum super limitatone dioecesium ac rebus aliis vertitur, a procuratoribus partium fuere proposita coram nobis, processus ipsos, et quaecunque secuta sunt ex eis vel ob eos, noveris nos de consensu fratrum nostrorum irrita iudicasse, non obstantibus literis, quas de revocatione mandati procuratori suo praedictus Colubriensis episcopus destinavit, quum, antequam ad illum literae huiusmodi pervenirent, fuisset super eisdem processibus hinc inde conclusum. Ceterum memoratum Colubriensem episcopum, qui procuraverat totum negotium ad examen sedis apostolicae advocari, et postmodum mandatum factum procuratori non sine nostro contemptu et tuo dispendio revocavit, condemnandum tibi duximus in expensis, quas fecisti a tempore, quo ad procuratorem ipsius revocatoriae literae pervenerunt, et facies etiam usque ad diem, quo per se idem episcopus vel per procuratorem idoneum se nostro conspectui praesentabit, in principali negotio et contingentibus ipsum legitime processurus. Ne igitur super his possit aliquatenus dubitari has literas duximus concedendas.
- Capitulum IX.
Procurator episcopi causas episcopatus agit et defendit, licet non fuerit datus sub nomine syndici vel actoris.
- Idem M. et R. Canonicis Mutinensibus.
Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod quum venerabilis frater noster Mutinensis episcopus in Livoniam profecturus vos vicarios suos et procuratores constituerit generales, vobis volentibus agere contra detentores bonorum episcopi Mutinensis vel contra illum agentibus respondere, frequenter opponitur, quod hoc facere non potestis, pro eo, quod in instrumento vicariae sive procurationis huiusmodi non exprimitur, quod episcopus ipse constituerit vos syndicos vel actores. +Quare humiliter postulastis, ut, quum per exceptiones huiusmodi frequenter impediatur utilitas episcopii supradicti, super hoc providere salubriter dignaremur. Nos igitur ex tenore ipsius instrumenti liquido cognoscentes, quod intentio fuerit ipsius episcopi dare vobis agendi et respondendi pro ipso episcopo liberam potestatem, exceptionem huiusmodi penitus reprobamus.
- Capitulum X.
Providere debet iudex, maxime in causa matrimoniali, quod constituens procuratorem gaudeat plena libertate.
- Gregorius IX. nobili viro Ubaldo Civi Pisano.
Accedens ad apostolicam sedem (Et infra:) Mandamus, quatenus D. nobilem mulierem, quae sub tua potestate tenetur, plenae restituas libertati, faciens ipsam ad castrum de Massa Lucanae dioecesis secure perduci, ut existens ibi libera procuratorem libere ordinare valeat, qui suam coram nobis iustitiam prosequatur. Tu ergo super sponsalibus, quae inter natam tuam et filium eiusdem nobilis contracta proponuntur, procuratorem idoneum ad praesentiam nostram mittas, qui ad agendum et respondendum plenam habeat potestatem.
- Capitulum XI.
Si procuratori generali denegantur induciae ad consulendum dominum, ex causa probabili absentem, poterit procurator appellare.
- Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Dilectus filius magister L. rector ecclesiae de Auna transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum R. presbyter contra ipsum, causa studii Bononiae commorantem, super eadem ecclesia ad iudices nostras literas impetrasset, earum auctoritate a iudicibus ipsis eodem rectore citato, procurator ipsius generalis ad omnia eius tractanda negotia, pro eo, quod competentem terminum, infra quem rectorem ipsum consuleret, utrum deberet contendere vel cedere quaestioni, sibi concedere denegabant, pro eodem nostram audientiam appellavit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.
- Capitulum XII.
Si reus recedit a iudicio, dimisso procuratore solummodo ad agendum, contumax est, et condemnatur in expensis.
- Idem Episcopo Lexonensi.
Constitutis in praesentia nostra H. priore Sagiensi et T. laico dilectum filium O. subdiaconum nostrum super causa, quae inter ipsos super quadam summa pecuniae vertitur, concessimus auditorem (Et infra:) Quia prior super ipsa pecunia, in qua dictus T. eum sibi suae uxoris nomine teneri dicebat, recepto libello illicentiatus recessit, quendam procuratorem dimittens solummodo ad agendum, quem, quum auditor ipse per mandatum procuratorium sibi datum ad defendendum priorem sufficientem non viderit, eum ex hoc reputans contumacem, ipsum praefato T. in unam marcham sterlingorum condemnavit taxatione praehabita in expensis. (Et infra:) Nos autem finem litibus imponere cupientes, et quod ab auditore praefato factum esse dignoscitur approbantes, mandamus, quatenus partibus convocatis, etc.
- Capitulum XIII.
Tenet iudicium agitatum cum procuratore revocato, si revocationem iudex et adversarius ignoraverunt. H. d. secundum communem intellectum et verum.
- Idem.
Mandato procuratoris post litem contestatam a domino revocato, si hoc ignorante iudice vel adversario factum fuerit, iudicium, quod idem quasi procurator postmodum expertus est, ratum esse debebit.
- Capitulum XIV.
Filius familias potest esse procurator in iudicio, etiam ad futuras lites; et procurator datus cum pluribus simul in solidum praefertur, si praeoccupavit negotium; secus, si diverso tempore fuit datus. Item procurator appellare debet a sententia, nisi ex causa excusetur; quo casu debet domino nunciare de sententia; appellationem tamen prosequi non tenetur.
- Idem.
Non iniuste iudex processit, qui filiumfamilias in procuratorem admisit, quamvis ad futuras controversias constitutum, qui, licet simul cum aliis datus fuerit, prius tamen procurationis officium occupavit. Quod fieri nequivisset in procuratoribus diversis temporibus constitutis, quoniam dato posteriori prioris esset procuratio revocata. Potuit quoque is et debuit a sententia in eo, quod lata exstitit contra ipsum, nostram audientiam appellare, vel, si iusta causa excusabat eundem, saltem domino contestari, ut ad appellationis beneficium convolaret, licet appellationem prosequi non teneretur invitus.
- Capitulum XV.
Procurator universitatis, cuius maiores et iurati sunt excommunicati, non repellitur ab impetrando; nisi illi in procuratorio sint expressi, vel eorum auctoritate factum sit, vel ad id scienter sint admissi. H. d. et est decisio notabilis et subtilis.
- Idem.
Consulti sumus an constitutus ad impetrandum a communitate aliqua procurator ab impetrando deberet excludi pro eo, quod maiores et iurati, per quos eadem communitas regebatur, tempore, quo iniunctum fuit procurationis officium, erant excommunicationis sententia innodati. Taliter respondemus, quod, nisi essent illi in literis procurationis expressi, vel alias eorum auctoritate procuratoris institutio facta fuisset, aut sciens, eos esse tales, ipsa communitas una cum eis constituisset eundem, non est procurator huiusmodi repellendus.
|
|