|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I
T i t u l u s X I V .
De aetate et qualitate et
ordine praeficiendorum.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Non summatur.
- Ex concilio Pictaviensi.
Ut abbates et decani et praepositi, qui presbyteri non sunt, presbyteri fiant, aut praelationes amittant; qui archidiaconatus tenent, diaconi fiant, qui vero archipresbyteratus, presbyteri, aut amittant honorem. Quod si aliqua iusta causa prohibente presbyteri aut diaconi esse non potuerint, praelationes amittant.
- Capitulum II.
Ecclesia dispensative minori concessa non per laicos, sed per clericos regi debet, donec ille perveniat ad aetatem.
- Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex ratione +commissae tibi dignitatis et consideratione legationis ad universas ecclesias tuae legationis aciem sollicitudinis tuae debes extendere, et quae enormiter seu contra iustitiam facta fuerint pastorali cura corrigere et emendare, quatenus de commissis ovibus coram patrefamilias plenam reddere valeas rationem, et tibi pro labore et sollicitudine tua merces copiosa cumuletur in coelis. Accepimus autem, quod Conventrensis episcopus, non attendens, quid sacrorum canonum statuta decernant, nec modestiam pontificalem conservans, pueris, qui sunt infra decennium constituti, in archidiaconatu dilecti filii nostri R. archidiaconi Cistrensis ecclesias plures concessit, quae non per clericos, sed per laicos dispensantur et disponuntur. Unde quoniam +hoc ecclesiasticae utilitati est inimicum et rationi contrarium, et ideo non debet hoc aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si ita res se habet, praedictum episcopum super his viva increpatione corripias et castiges, et clericis idoneis administrationes et custodiam praescriptarum ecclesiarum, donec praedicti pueri ad congruam veniant aetatem, omni occasione et appellatione cessantibus laicis amotis committas, eidem episcopo arctius prohibens, ne de cetero ecclesias, nisi personis, quae aetatem et scientiam habeant, regendas concedat. Quod si secus egerit, ei debitam poenam infligens, institutionem et concessionem ipsius omnino viribus carere decernas.
- Capitulum III.
Regimen ecclesiae minori XIV. annis committi non debet.
- Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Indecorum est admodum et absurdum, ut hi debeant ecclesias regere, qui non noverunt gubernare se ipsos, quum ad ecclesiarum regimen tales personae sint admittendae, quae discretione praeemineant, et morum fulgeant honestate. Nolentes itaque sustinere, ut ad preces vel ad instantiam aliquorum, sicut frequenter solet in vestris partibus fieri, parvulis ecclesiae regimen committatur, fraternitati vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus nemini infra annum XIV. constituto personatum cuiuslibet ecclesiae aliquorum gratia vel obtentu concedere praesumatis, scituri pro certo, quod, si praecepto nostro in hac parte contraire praesumpseritis, quod inde feceritis auctore Domino penitus irritabimus, et inobedientiam vestram graviter puniemus.
- Capitulum IV.
Ad regimen ecclesiarum non debet institui indignus scientia, moribus, vel aetate, et qui habet duas ecclesias, alteram dimittere cogitur, nisi causa subsit.
- Idem.
Eam te decet +in ordinandis ecclesiis tuae dioecesis curam habere, ne ullus in eis contra decreta, quae in Lateranensi concilio edidimus, vel etiam contra antiquas sacrorum canonum sanctiones clericus ordinetur, sed tales in ipsis satagas ponere, qui commissi sibi gregis curam commode gerere possint, et exemplo boni operis ad virtutes invitent. Inde est, quod praesentibus tibi literis Arctius inhibemus, ne personas, quae in ecclesiis tui episcopatus ad curam animarum fuerint ordinandae, in ipsis instituas, nec aliqua occasione, vel etiam literarum nostrarum obtentu institui patiaris, quae scientia, moribus et aetate concilii non congruant institutis. Sed etiam habentes plures ecclesias, quae ex una non pendeant, tibi liceat appellatione postposita cogere ad unam ipsarum, quam maluerint, dimittendam, nisi ita fuerint tenues in substantia, quod proprias sacerdotes non possint convenienter alere. Illas autem etc. [cf. c. 22. de iure patron. III. 38.]
- Capitulum V.
Is, qui nondum est in sacris, si alias est idoneus, ad regimen parochialis ecclesiae dispensative potest assumi.
- Idem.
Praeterea licet ad regimen parochialis ecclesiae non debeat aliquis, nisi subdiaconus sit ad minus, admitti, dispensative tamen in minoribus ordinibus constituti consueverunt assumi, dum tamen tales sint, quod infra breve tempus possint in presbyteros ordinari.
- Capitulum VI.
Propter necessitatem et utilitatem ecclesiae compelluntur clerici ipsius recipere ordines, suis beneficiis non annexos.
- Idem.
Quaeris a nobis, quid agendum sit de clericis tuae iurisdictioni commissis, qui, quum beneficiis ecclesiasticis multis abundent, a te commoniti nolunt ad maiores ordines promoveri, se tale quid secreto commisisse dicentes, quod eos salva conscientia ordinari non sinit. Quum igitur super hoc casu videantur sacri canones discordare, quum quidam dicant, eos minime compellendos, alii vero contrarium asseverant, omnis contrarietatis vinculum praesenti pagina enodamus, statuentes, ut, si praedicti clerici perceptione maiorum ordinum propter occulta sua peccata se indignos esse fatentur, inferiores in eadem ecclesia, quorum sit vita probabilis, secundum institutionem canonicam praeferantur eisdem. Et nisi forte illi, qui ordinari pro iam dicta causa recusant, in aliis ecclesiae servitiis valde utiles fuerint, auferantur eis beneficia et aliis canonice conferantur. Quod si pro sola voluntate renuerint ordinari, et suaserit utilitas ecclesiae, aut necessitas prorsus exegerit, ipsos, dummodo idonei sint, ad maiores ordines recipiendos per amissionem locorum, vel ordinum, quos habent, et beneficiorum subtractionem, appellatione cessante, compellas.
- Capitulum VII.
Eventus mortalitatis infirmi non impedit promoveri eius medicum peritum, sollicitum et traditiones artis observantem.
- Clemens III. R. Coloniensi Canonico.
Ad aures nostras te significante pervenit, quod, quum in arte physica eruditus sis, pluribus iuxta ipsius artis traditionem exhibuisti cum diligentia medicinam, licet pluries in contrarium successerit, et quibus putabas adhibere medelam, medicinis perceptis mortis periculum incurrerunt. Verum quia, sicut asseris, ad sacros ordines desideras promoveri, et super eo nos consulere voluisti. Tibi breviter respondemus, quod, si super praemissis conscientia tua te remordeat, ad maiores ordines de nostro consilio non ascendas.
- Capitulum VIII.
Qui steterit per annum in suspensione, privatur beneficio, quod prius habebat, et quod interim acquisivit.
- Coelestinus III.
Quum bonae memoriae Clemens Papa praedecessor noster I. Buccarum, Melearum, Maium Raofacam, et quosdam alios Baranenses clericos vocavisset, ut ad praesentiam ipsius accederent, H. archidiacono suo, quem graviter laeserant, responsuri, quia venire iuxta mandatum apostolicum contempserunt, in eos fecit per Vigiliensem episcopum sententiam suspensionis promulgari, in qua, sicut dicitur, triennio permanentes, quidam ex ipsis suspensi aliud beneficium ecclesiasticum sunt adepti. Et quia, utrum beneficia sic recepta possint rationabiliter retinere, nos consulere voluisti, significatione tibi praesentium respondemus, quod non licet eis nec illa, quae habuerunt beneficia, vel quae postmodum sunt adepti aliquatenus retinere. Unde venerabili fratri nostro Baranensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut eos pro tanta pertinacia et contemptu apostolico beneficiis, quae habent, non differat spoliare, ea tamdiu in suis manibus detenturus, donec quid super his facere debeat, literas nostras accipiat et mandatum.
- Capitulum IX.
Subdiaconus in episcopum eligi potest.
- Innocentius III.
A multis multotiens, an subdiaconus in episcopum eligi valeat, haesitatur. Siquidem Urbanus Papa primus decrevit, ut nullus in episcopum, nisi in sacris ordinibus et religiose vivens inventus fuerit, eligatur. «Sacros,» inquit, «ordines diaconatum dicimus et presbyteratum; hos siquidem solos primitiva ecclesia legitur habuisse. Subdiaconos vero, quia etiam ipsi ministrant altaribus, opportunitate exigente concedimus in episcopos eligi; si tamen praeclarae scientiae ac religionis exsistant; quod ipsum non sine Romani Pontificis vel metropolitani licentia fieri permittimus.» In quibus verbis innuitur, quod Urbanus ad statum primitivae ecclesiae se referens, in quo subdiaconatus ordo sacer minime dicebatur, instituit, ut de subdiacono, nisi utilitatis causa, et tunc etiam, nisi de permissione metropolitani vel Romani Pontificis, non posset electio celebrari. §. 1. Verum quum hodie subdiaconatus inter sacros ordines computetur, sicut Urbanus Papa II. sub his verbis expressit: «Erubescant impii et intelligant, iudicio Spiritus sancti eos, qui in sacris ordinibus, presbyteratu, diaconatu, subdiaconatu sunt positi, si caste non vixerint, excludendos ab omni eorundem graduum dignitate,» et iterum: «Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo aut probatae castitatis exsistat, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem habuerit uxorem;» et ad similitudinem diaconi et presbyteri subdiaconus debet continentiam observare, sicut est in sexta synodo constitutum, ut, si quis eorum, qui ad clerum accedunt, nuptiali iure mulieri voluerit copulari, hoc ante subdiaconatus ordinem faciat; et beatus Gregorius statuisse legitur, ut nullum facere subdiaconum praesumant episcopi, nisi qui se caste victurum promiserit. §. 2. Nos volentes super hoc articulo disceptationis materiam amputare, statuimus, ut subdiaconus in episcopum valeat libere eligi sicut diaconus vel sacerdos.
- Capitulum X.
Irregularis et in minoribus potest dispensative in abbatem institui.
- Idem tit. S. Crucis Presbytero cardinali.
Tuam in Domino diligentiam commendamus, quam super monasterio sancti Quirici reformando dignosceris adhibere. Devotioni tuae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, si non potes eidem monasterio de persona idonea melius providere, tu monachum illum, quem in literis tuis de honestate ac industria commendasti, per quem status eiusdem loci creditur reformandus, nullum prorsus habens respectum ad petitionem illicitam, quam quidam laici faciebant, sed ex tuae duntaxat provisionis officio, instituas in abbatem, ita videlicet, quod ad sacros ordines non ascendat, quum, instante necessitatis articulo possit in abbatem assumi etiam in minoribus ordinibus constitutus. Et laici memorati non sint consanguinitate vel affinitate coniuncti monacho memorato, ut ex ipsorum petitione debeat contra eum aliqua sinistra suspicio suboriri.
- Capitulum XI.
Abbas, si est presbyter, et est benedictus, conferre potest ordinem clericalem.
- Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Quum contingat interdum, quod laici ad monasteria convolantes a suis abbatibus tonsurentur, apostolicae sedis oraculum requisisti, an clericatus ordo in tonsura conferatur? Super quo tibi respondemus, quod, quum in VII. synodo sit statutum, ut lectores per manus impositionem licentia sit unicuique abbati in proprio monasterio solummodo faciendi, dummodo ipsis ab episcopo, secundum morem praeficiendorum abbatum, manus impositio facta noscatur, et constet, eum exsistere sacerdotem, per primam tonsuram, iuxta formam ecclesiae datam, a talibus abbatibus clericalis ordo confertur. [Praeterea etc. (cf. c. 24. de rescr. I. 3.) Dat. Later. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]
- Capitulum XII.
Si canonicus regularis factus monachus, iusta de causa ad canoniam reversus, ubi postea praeficiatur, licite tenere poterit praelaturam.
- Idem.
Intelleximus, quod, quum ante, quam esses assumptus ad regimen abbatiae, in monasterio tuo fueris laudabiliter conversatus, ad monasterium sancti Innocentii talis ordinis accessisti, ubi, quum aliquamdiu in ipso ordine permansisses, demum ad cor reversus de metropolitani et aliorum [religiosorum] consilio ad primam domum redire curasti, in qua tandem sub regularis observantiae disciplina taliter Deo et hominibus placuisti, quod per tuorum exigentiam meritorum fratres tui praefecerunt te sibi unanimiter in abbatem. Ne igitur occasione morae, quam in praescripto monasterio contraxisti, quasi conscientia tua te re mordeat, [et] in susceptae administrationis cura tepescas, attendentes, quod cautum est in canone, ne quis canonicus regularis, nisi forte (quod absit) publice lapsus sit, efficiatur monachus, et si factus fuerit, ad canonicatus ordinem revertatur, ultimus in choro manendo, cucullam ad memoriam delaturus: discretioni tuae mandamus, quatenus circa curam tibi commissam sollicitudinem exercere studeas indefessam, et taliter sequentia bona continuare prioribus, quod dignum a Deo possis meritum exspectare. [Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
- Capitulum XIII.
Ordinatus ad sacros sine titulo, ab ordinatore iuste petit beneficium.
- Idem.
Accepimus te nostris auribus intimante, quod quidam clerici, qui ad sacros ordines sine titulo sunt promoti, te ad ecclesiam Bracharensem super beneficiis obtinendis infestant, +quibus etiam de cunctis reditibus ecclesiae tuae tunc commode ministrare non posses, praesertim quum mandemus eisdem in necessariis provideri, qui nec meritis, neque scientia etiam in parochialibus ecclesiastica beneficia promerentur, ne dum in ecclesia Bracharensi, quorum vita et scientia nobis est penitus ignota. De quibus si certitudinem haberemus, nec in maioribus eis, nec in minoribus praeciperemus ecclesiis provideri. Et licet idoneis in tuis capellis et in aliis parochialibus ecclesiis extra civitatem velis iuxta mandatum apostolicum providere, quum omnibus in maiori providere non possis, ipsi tamen provisionem in eisdem ecclesiis recipere dedignantur. Iudices quoque et monitores seu exsecutores, ad quos literas nostras deportant, exceptiones tuas legitimas, quas in eorum praesentia proponis, non admittunt, unde postulabas a nobis, ut tibi provideremus benignius in hac parte. §. 1. Licet igitur in ordinationibus clericorum illam tu ac praedecessores tui diligentiam debueritis adhibere, ut minus idonei non ordinarentur a vobis, ac ideo post promotionem eorum exceptionem huiusmodi non poteris praetendere contra illos, nisi forte, postquam promoti fuerint, reddiderint se indignos, nos ex superabundanti tamen, quando scribere pro talibus nos oportet, facimus in literis nostris apponi, ut, si ordinatus, pro quo scribimus, idoneus habeatur et ecclesiastico beneficio non indignus, ei ab ordinatore vel successore ipsius competens beneficium tribuatur, quum, et si tecum de iure agere vellemus, te possemus merito ad provisionem eorum compellere, quos a te vel praedecessoribus tuis ordinatos fuisse constaret, eo praesertim, quod ad obtinendum ecclesiasticum beneficium eos debes idoneos reputare, quos ad ordines suscepisti. Unde graviter sustinere non debes, sed nobis potius devote inclinare teneris, si illos examinari per alios facimus, quos sine examinatione non credimus ordinatos, antequam ad provisionem eorum te compellere velimus. §. 2. Mandamus igitur fraternitati tuae per apostolica praecipiendo scripta, quatenus eis, pro quibus te contigerit recipere nostra mandata in forma communi, in maiori ecclesia vel aliis ecclesiis parochialibus dioecesis Bracharensis providere non tardes, quum te pro minus idoneis compelli nolumus; exceptiones autem, si quas contra tales impetratores literarum nostrarum in delegatorum praesentia proposueris, praecipimus audiendas.
- Capitulum XIV.
Minus idoneus in sacerdotem promoveri vel ad regimen animarum assumi non debet.
- Idem in concilio generali.
Quum sit ars artium regimen animarum, districte praecipimus, ut episcopi promovendos in sacerdotes diligenter instruant et informent, vel per se ipsos, vel per alios idoneos viros super divinis officiis et ecclesiasticis sacramentis, qualiter ea rite valeant celebrare, quoniam, si de cetero rudes et ignaros ordinare praesumpserint, quod quidem facile poterit deprehendi, et ordinatores et ordinatos ultioni gravi decernimus subiacere. Sanctius enim est, maxime in ordinatione sacerdotum paucos bonos, quam multos malos habere ministros, quia, si caecus caecum ducit, ambo in foveam dilabuntur.
- Capitulum XV.
Defectus scientiae deiicit iam promotum.
- Honorius III. Capitulo Bremensi.
Quamvis multa proposita fuerint contra venerabilem fratrem nostrum episcopum Calinensem, etsi nihil probatum esset de illis, quia tamen confessus est coram nobis, se nunquam de grammatica didicisse, nec etiam legisse Donatum, et per evidentiam facti usque adeo de illiteratura et insufficientia sua constat, quod contra Deum esset et canonicas sanctiones, tantum in episcopo tolerare defectum, de communi fratrum nostrorum consilio ipsum a pontificalis officii exsecutione et ab administratione Calinensis ecclesiae penitus duximus amovendum, irritantes si quid nomine ipsius ecclesiae vel de bonis eiusdem de cetero attentabit.
|
|