BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Prefatio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Collatio sacerdotii et regni (Nc) 1)

 

Duo sunt imperator auguste quibus hic mundus regitur. Sacerdocium et regnum. Sacerdos orat. Rex imperat. Sacerdos debita dimittit. 2) Rex errata pugnit. Sacerdos animas ligat et solvit. Rex corpora cruciat et occidit. Uterque divine legis executor. suum iusticie debitum cuique tribuit malos cohercendo et bonos remunerando. 3) Quippe divisum imperium cum Iove Cesar habens. terrena moderatur. et lutea figmenta iudicat hec probans. ista conterens. 4) Sacerdos animas informat. Spiritus 5) Divini seminis ubertate recreat. dum celum celi domino terram autem dedit filiis hominum. sane filios hominum decent arma et sagitte. filios Dei orationes vota ac sacrificia ut carbones succendantur ab eis.

Dum vita pastoris. doctrina pascualis est ovibus et rigor punientis pax est popularis. Porro sacerdocio regnum se noverit adesse non preesse. adici. non prefici. in executionem dari. per adiutorium. non in maioritatem efferri per dominationis auctoritatem.

Constituens enim Dominus in homine corpus et animam in utroque per prevaricationem suam senciens lesam maiestatem corpori dedit legem talionis et anime satisfactionem contricionis cum adiuncta verecundia confessionis. secundum illud apostoli. Quem enim fructum tunc habuistis. in quibus nunc erubescitis? sicut ergo prius corpus ex lutea formatur materia et ex hinc anima vasi infunditur. nec tamen anima corporis /f.1rb inclusa carcere corpori debet subesse sed carnis opera regendo ad mensuram rationis disponere ita Rex sacerdocium ante tempora legis Mosaice in Belo et Nino Assiriorum rege primo precedens. ad hominum studens oppressionem. non antefertur dignitate sed etate. forciusque 6) Rex ille summus 7) et Sacerdos Christus secundum ordinem Melchisedech. suo sacerdocium consecravit imperio. sortem suam in clero constituens. cuius merito clerici velut in sortem Domini vocati nuncupantur. utrorumque ergo creator et Dominus clericos in funiculum sue vocavit portionis et laicos in corporale venire voluit ministerium executionis.

Hinc est quod cum communi quadam actione Aaron 8) et Saul sacerdos et Rex ungerentur in capite quando puer natus est nobis et filius datus est nobis factus est principatus eius super humerum eius. et unctio sacerdotalis sicut unguentum de capite. descendit in regibus super humerum. ut portent honus vindicte in fortitudine. regentes populum. nunc in virga ferrea cum dure 9) fuerit cervicis nunc in virga vigiliarum. cum fuerit 10) cordis pigri. ast nunc in virga virtutis. quam emittet Dominus ex Sion. dominare in medio inimicorum tuorum.  11) princeps sacratissime.(!)

Has quippe virgas regales innuit propheta cum diceret. Reges eos in virga ferrea. et alibi. Virgam vigilantem ego video; Et iterum. Virgam virtutis tue emitte Dominus ex Sion. dominare in medio inimicorum tuorum.(!)

Verum 12) unctio sacerdotalis immutata semper et uniformis in capite persistit et 13) ad virgam pertinet directionis de qua rex ille et propheta David. sedes tua Deus in seculum seculi virga directionis virga regni tui. dilexisti iusticiam 14) et odisti iniquitatem. propterea unxit te Deus Deus tuus 15) oleo leticie pre consortibus tuis. 16) quoniam igitur ad sacerdotalem pertinet unctionem diligere iusticiam et odire iniquitatem ius suum cuique tribuendo et contra equitatem iuris naturalis nihil proprium affectando. cum per iniquitatem quis hoc dixerit meum illud tuum. ut c.12 q.1 c.2. de qua iniquitate. que est quasi contra communionem legis naturalis equitas /f.1va depravata dicit Dominus in evangelio. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis quasi de diviciis contra equitatem iuris. et communionis naturalis congregatis. merito. ab unctione capitis non descendit unctio sacerdotalis ad humerum. quia non in fortitudine viri beneplacitum erit Domino. sed super humilem et mansuetum et trementem verba Domini requiescit spiritus eius ut qui percusserit te in una maxilla prebeas ei et aliam secundum illud. Dedi genas meas vellentibus et conspuentibus 17) in me.

Ecce quod duobus rectoribus mundus iste subicitur. et tamen a manu sacerdotali rex principatus sui unctionem habet et ab utrorumque Domino. uterque suam recipit potestatem. vicario Christi Petro. dicitur a Domino. Tu vocaberis Cefas. quod est interpretatum capud. et adiungitur 18) Tu es Petrus. et super hanc petram que ego sum et in cuius fide tu solidatus es. edificabo ecclesiam meam. et porte inferi 19) non prevalebunt adversus eam. 20) et iterum. Tibi dabo claves regni celorum. quodcumque ligaveris et c. et quodcumque solveris et c. 21) et alibi et tu conversus confirma fratres tuos. Sic ab ipso ore Dominico Petrus principatum. et Aaron 22) sacerdotium obtinuit.

Sane regnum divina permissione non a divina cepit institutione quod obpressionem habuit pro exordio natura 23) communis libertatis in ipso violenciam paciente. quasi eatenus humanum genus ritu pecudum vixerit et tunc primum veluti ad novam providentiam concussum excitatumque vigilaverit Ninus enim rex Assiriorum primus ut scribunt historiografi propagante 24) dominationis libidine arma foras extulit cruentamque vitam quinquaginta annis per totam Asiam bellis egit. A meridie et Rubro mari 25) surgens sub ultimo septentrione Euxinum pontum vastando perdomuit Sciticamque barbariem 26) /f.1vb adhuc tunc inbellem ac innocentem torpentem excitare seviciam 27) vires suas nosse 28) et 29) non lacte iam pecudum vivere 30) sed sanguinem hominum bibere. 31) ad postremum vincere dum vincit. 32) edocuit.

Enimvero qui dat salutem regibus. hic locutus est ad Moysem ducem et Aaron sacerdotem Moysi peculiariter loquens. et per ipsum ad populum mandata sua transfundens. Moysi duti impediti oris et lingue tardioris. 33) Aaron iungitur ut ponat verba Domini in ore eius. Notans ergo Dominus quod utriusque potestas ab ipso sit sine livore paritatis ait. Ego ero in ore tuo et in ore illius ut ostendam vobis quod agere debeatis. ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum. Tu autem eris ei. in his que ad Dominum pertinent. Ecce quod Moyses prefertur levite et quod preest dignitate in sancta sanctorum non intrat neque sacerdotium accipit in 34) orationes et sacrificium. Ipse tamen Aaron in summum ungit sacerdotem eique vestimenta ornamentaque pontificalia donat.

Enimvero. Saul a Domino in regem eligitur. et a Samuele inungitur. Si a propheta vel sacerdote regnum penderet. 35) lex regis ab ipso non a Domino prodiisset verum ab ipso Domino dicitur ad prophetam Contestare eis et predica ius regis. qui regnaturus est super eos. Hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis. filios vestros tollet et ponet 36) in curribus suis faciet sibi equites et 37) precursores quadrigarum 38) suarum et constituet sibi tribunos. et centuriones 39) et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum 40) filias quoque vestras 41) unguentarias 42) focarias. et panificas. 43) agros vestros et vineas et oliva. obtima 44) tollet et dabit servis suis. 45) Greges 46) vestros addecimabit. /f.2ra sicut 47) potestas Petro datur ligandi et solvendi 48) super terram. ita regi ius regis datur super populum. Utrumque a Domino. utrumque ab eodem auctore Deo. Constantini gesta si memoramus ab ipso collata legitur potestas in partes occidentales 49) tantum Silvestro. orientalis regio facta est caput imperii. licetque 50) vicario Christi Petro imperatori 51) eiusque successoribus ius regis in hoccidente constituisset. diademate cesso 52) ceterisque insignibus Silvestro collatis ad gloriam non tamen imperii nomen vel imperium ipsum transsire voluit imperator in Silvestrum quod sibi successoribusque 53) suis conservavit intactum. Sola sede mutata non dignitate. Unde primus Karolus Magnus a Grecorum dicione legitur recessisse monitu Gregorii iunioris pape 54) ut infra titulo 55) de imperio.

Quis ergo maior in terrenis qui dat an qui accipit? profecto qui dat auctor est honoris quem dat non qui accipit. Deus auctor imperii. et imperator auctor papalis triumphi. Poncifex animarum caput est post Christum. imperator corporum dominus post Deum quin immo per Deum. a quo ius regis est institutum. Pilati nempe potestas in Christum data desursum esse perhibetur. Si ergo qui potestati resistit Dei ordinationi resistit si ducibus est obediendum tamquam a Deo missis si reges venerandi sunt si que sunt Cesaris reddenda sunt Cesari et que Dei Deo. Si descriptioni augustali Christus matrem subici voluit si staterem Christus pro tributo solvit. quis ambigat regnum divina auctoritate firmatum. Si tamen a Christo petra ut a fidei fundamento non separatur?

Utriusque Deus auctor. sacerdocii et regni. utriusque protector 56) utrumque privilegio suo insignivit. dum sacerdotium in se uniens regno constitutus est 57) rex a Deo super Syom sanctum montem eius. et predicans preceptum Domini. factus est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchi/f.2rbsedech. Univit in se regnum et sacerdocium. tollens de equalitate invidiam et de inparitate calumpniam. dixit 58) qui maior est in vobis fiat sicut minor per hoc docens nullam inter eos habendam de dignitate maioritateque discordiam quorum erat cor unum et anima una in Domino.

Terrenis siquidem dictum est quod reges dominantur eorum 59) et qui potestatem habent super illos benefici vocantur. Porro in sacerdocio. equalitas mater est potestatis augenda. 60) nec illic queritur quis maior sit sed quis in dispensatione fidelior. 61) Verumtamen in summo pontifice velut primi Aaron Successore Summique sacerdotis Christi vicario Petrique herede. plenitudo viget potestatis et in alios per eum porcio transfunditur sollicitudinis at in paucis fuit 62) monarchia principibus et post illos divisio fuit mater discordie minoratioque potestatis terrene omne ergo imperium aut celeste est quod integrum est et non veterascit aut subceleste quia spirituale quod Petro datum a Christo. glorificatum Constantino in Silvestro aut terrenum quod raro patificum et per multa tempora divisum.

Duo ergo temporalia primum eternum. duorum finis erit 63) primum sine fine. a modo enim 64) et usque in sempiternum Rapine namque terminus est iusticie vero finis infinitas. 65) terrenum imperium cum carne cinis erit et pulvis quasi celeste vel subceleste 66) militantis ecclesie est que dum ad triumphandum properat cursum suum dirigit ad id quod est perfectum.

Et quoniam apud nos sunt mutationes et vicissitudinum obumbrationes nunc inter felicia letatur animus. nunc inter tristia meditatur semper movetur 67) raro quiescit. Enimvero in dilucidis intervallis imperialis magestas 68) nonnumquam sono cithare David; vexationem /f.2va in Saule a spiritu perturbante factam a motam sentit aut emollitam. Quia ergo optimum nature fatigate remedium est amare novitates et gaudere variis nec decet tam sacras aures spiritu mimorum fallaci ventilare. dignum duxi 69) aliquid auribus vestris ingerere quo humana recreatur ocupatio. 70)

Quippe ex animi mei voto pridem fuerat post librum facetiarum quem ex mandato domini mei illustrissimi regis Anglorum Henrici iunioris avunculi vestri dictaveram. alium ad recensendam eius benivolenciam libellum dictare per tres decisiones distinctum in quo tocius orbis descriptio saltem in summa contineretur provinciarumque 71) divisio cum maioribus minoribusque sedibus. et sic singularia cuiusque provincie mirabilia 72) subnectere. que fuisse mirabile. audisse apud ignorantes deliciosasque aures delectabile foret. Nec iam sicut fieri solet optimates. per mimorum aut ystrionum linguas mendaces percipiant Dei virtutes; sed per fidelem narrationem quam vel ex veteribus auctorum libris congessimus vel ex oculata fide firmavimus cui cotidiana subest probatio. Si loca singularia fuerint per descriptas provincias perscrutata. Quoniam igitur tam honoratissimi principis domini avunculi vestri iudicio devotum opus servitutis mee subtrahitur. deliberavi celsitudini vestre id oblatum ferre. ut qui ex divina dispositione digniorem locum imperii tenetis illi in devoto tractatus mei servitio subcedatis 73) et quod ex officio marescalcie sub debito 74) armorum ministerio exequi teneor acute lingue gladio ducam in ministerium. Id ergo precor apud imperialis magestatis 75) benivolenciam ut non ex vestra /f.2vb dignitate iudicetis quod offero sed ex affectione offerentis qui quod defuit in oblationis tantille precio supplevit votivo ministrandi desiderio. valeat in evum dominatio vestra sic feliciter regnans in temporali regno ut conregnetis in eternum cum Christo.

Explicata est prefatio.

 

________________

 

1)

Collatio Regni & Sacerdotii L 

2)

Sacerdos peccata & debita dimittit L 

3)

et bonos remunerando L; diffic. leg. interlin. Nc 

4)

conterans N 

5)

informat spiritu, divini L 

6)

totiusque L 

7)

simul & L 

8)

Araon N 

9)

is L 

10)

cum sunt L 

11)

dominari in medio inimicorum tuorum L, sed vide infra imperativum depon. dominare L 

12)

Dum L 

13)

et om. L 

14)

dilexisti iustitiam (vide Ps) diffic. leg. Nc 

15)

Deus tuus om. L 

16)

propterea ... tuis abbrev., compl. cursive 

17)

conspuentibus abbrev. N, compl. cursive 

18)

aiungitur N 

19)

inferorum L 

20)

et porte ... adversus eam abbrev. N, comp. cursive 

21)

Tibi dabo claves ... et cetera abbrev. N, compl. cursive; etc. etiam L; Vulgata vide Commentarium 

22)

Araon N 

23)

naturâ (abl.) L 

24)

propagandae sec. Orosio L 

25)

Mari Rubro L 

26)

Sithicam corr. Nc sub Sciticam N, comp. Sitia pro Scythia in cit. Ovidio infra;

Scythicamque Barbariam L; Scythicamque barbariem Orosius 

27)

saevitia L 

28)

suas Nc; vires suas nosse Or.; vires suas volentem L 

29)

et om. L 

30)

vivere om. Or. 

31)

vivere pro bibere Or. 

32)

vicit L; dum vincitur Or. 

33)

Mosi duci impeditionis et tardioris linguae L; impeditioris et tardioris linguae Vulgata, sed hebr.

ki kebad päh ukebad laschon anoki: (päh = os); vide quaestionem rhetor. in Ex Quis fecit os hominis? 

34)

nec L 

35)

regnum praecederet L 

36)

ponet et tollet L; tollet et ponet cum Vulgata N 

37)

et om. L 

38)

cadrigarum N 

39)

canturiones N 

40)

et curruum suorum. cum Vulgata L, om. N 

41)

faciet sibi Vulgata, om. NL 

42)

et Vulgata 

43)

fossarias et pannificas L 

44)

et oliva optima L; oliveta optima Vulgata 

45)

V. seq. om. NL 

46)

quoque Vulgata 

47)

sicut Nc; sicut ergo L 

48)

solvandi N 

49)

occidantales N 

50)

que om. L 

51)

N diffic. leg.; in tempore L 

52)

Caesaris L 

53)

sibi ac successoribus suis L 

54)

recessise N, Gregorii papae L 

55)

i.T. L; N-abbrev. .ia.to.; intra petit Acc.; prima peteret substantivum congruens, restat ergo infra (tit. De ...) 

56)

sacerdocii ... protector Nc 

57)

ex rex L 

58)

dixit Nc 

59)

eorum Nc 

60)

agendi L 

61)

fideliorum N, sed om. comparativus positivus contrapositus priori negationi et simulac nomen praedic. 

62)

Et in paucis (initio) fuit L 

63)

erit Nc 

64)

enim om. L 

65)

infinitus L 

66)

vel subceleste Nc 

67)

altern. monetur N 

68)

g in magestas N 

69)

dignum duxi Nc 

70)

quo humana operetur recuperatio L 

71)

et provinciarum L 

72)

cuiusque ... mirabilia Nc 

73)

illi ... subcedatis Nc 

74)

sub debito Nc 

75)

vide 68)