BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 110v   col. 1

 

 

 

 

 

immobilibus, divisio ostendit. Est enim alicui quod cuius gratia, quorum hoc quidem est, illud vero non est. Movet autem ut amatum, moto vero alia movet. Si quidem igitur aliquid movetur, contingit aliter habere. Quare latio que prima et actus est; secundum quod movetur hac autem contingit aliter habere, secundum locum, et si non secundum substantiam. Quoniam autem est aliquid movens ipsum immobile ens, actu ens, hoc non contingit aliter se habere nullatenus. Latio enim prima mutationum, huius autem que circulo; hac autem hoc movet. Rex necessitate igitur est ens; et necessitas bene et sic principium. Nam necessarium totiens hoc quidem vi quia preter impetum, illud vero sine quo non bene, hoc autem non contingens aliter sed simpliciter. Ex tali igitur principio dependet celum et natura.

Deductio autem est qualis optima, parvo tempore nobis; sic enim semper illud est, nobis quidem enim impossibile. Quoniam et delectatio actus huius. Et propter hoc vigilatio, sensus, intelligentia delectabilissimum. Spes vero et memorie propter hec. Intelligentia autem que secundum se eius quod secundum se optimum, et que maxime eius quod maxime. Ipsum autem intelligit intellectus secundum transumptionem intelligibilis; intelligibilis enim fit attingens et intelligens, quare idem intellectus et intelligibile. Susceptivum enim intelligibilis et substantie intellectus actuatur autem habens. Quare illud magis isto quod videtur intellectus divinum habere, et speculatio delectabilissimum et optimum. Si igitur sic bene habet ut nos quandoque, Deus semper, mirabile; autem magis, adhuc mirabilius. Habet autem sic. Et vita autem utique existit; etenim