Carmina Burana
ca. 1230
|
Supplementum
16* 17* 18* 19* 20* 21* 22*23* 24* 25* 26* 26a*
|
________________________________________________________________
|
|
16*
Primitus producatur Pilatus et uxor sua cum militibus in locum suum, deinde Herodes cum militibus suis, deinde pontifices, tunc mercator et uxor sua, deinde Maria Magdalena.
Ingressus Pilatus <cum Iesu in pretorium; tunc ait illi: Tu es rex Iudeorum. Respondit: Tu dicis, quia rex sum. Exivit ergo Iesus de pretorio portans coronam et vestem purpuream; et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes: Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.
Versus:Tunc ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Regem non habemus nisi Cesarem.>
Postea vadat dominica persona sola ad litus maris vocare Petrum et Andream et inveniat eos piscantes, et Dominus dicit ad eos:Venite post me, faciam vos piscatores hominum.
Illi dicunt:Domine, quid vis, hec faciemus et ad tuam voluntatem protinus adimplemus.
Postea vadat dominica persona ad Zacheum et obviet ei cecus:Domine Iesu, fili David, miserere mei.
Iesus respondet:Quid vis, ut faciam tibi?
Cecus:Domine, tantum ut videam.
Iesus dicit:Respice, fides enim tua salvum te fecit.
His factis Iesus procedat ad Zacheum et vocet illum de arbore:Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.
Zacheus dicit:Domine, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Iesus respondet:Quia hodie huic domui salus facta est, eo quod et tu sis filius Abrahe.
Iesus venit.Cum appropinquaret Dominus <Hierosolymam, misit duos ex discipulis suis, dicens: Ite in castellum, quod est contra vos, et invenietis pullum asine alligatum, super quem nullus hominum sedit; solvite et adducite michi. Si quis vos interrogaverit, dicite: Opus Domino est. Solventes adduxerunt ad Iesum et imposuerunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via, alii ramos de arboribus externebant, et qui sequebantur, clamabant: Osanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, benedictum regnum patris nostri David. Osanna in excelsis. Miserere nobis, fili David.>
Et:Cum audisset <populus, quia Iesus venit Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam; et clamabant pueri dicentes: Hic est, qui venturus est in salutem populi, hic est salus nostra et redemptio Israel; quantus est iste, cui throni et dominationes occurrunt! Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asine, sicut scriptum est. Salve, rex, fabricator mundi, qui venisti redimere nos.>
Et pueri prosternentes frondes et vestes:Pueri Hebreorum <tollentes ramos olivarum obviaverunt Domino clamantes et dicentes: Osanna in excelsis.>
Item:Pueri <Hebreorum vestimenta prosternebant in via, et clamabant dicentes: Osanna filio David, benedictus, qui venit in nomine Domini.>
Item:Gloria, laus <et honor tibi sit, rex Christe, redemptor,Cui puerile decus prompsit Osanna pium.>
Tunc veniat Phariseus et vocet Iesum ad cenam:Rabbi, quod interpretatur magister, peto, ut mecum hodie velis manducare.
Iesus respondet:Fiat, ut petisti.
Phariseus dicat ad servum:Ite citius, preparate sediliaad mense convivia,ut sint placentia.
Maria Magdalena cantet:Mundi delectatio dulcis est et grata,eius conversatio suavis et ornata.mundi sunt delicie, quibus estuarevolo nec lasciviam eius devitare.
Pro mundano gaudio vitam terminabo,bonis temporalibus ego militabo.nil curans de ceteris corpus procurabo,variis coloribus illud perornabo.
Modo vadat Maria cum puellis ad mercatorem cantando:Michi confer, venditor, species emendaspro multa pecunia tibi iam reddenda,si quid habes insuper odoramentorum.nam volo perungere corpus hoc decorum.
Mercator cantet:Ecce merces optime! conspice nitorem!hec tibi conveniunt ad vultus decorem.hec sunt odorifere, quas si comprobaris,corporis flagrantiam omnem superabis.
Maria Magdalena:Chramer, gip die varwe mier,div min wengel roete,da mit ich die iungen manan ir danch der minnenliebe noete.
Item:Seht mich an, iungen man,lat mich ev gevallen.
Item:Minnet, tugentliche man,minnekliche vravwen.minne tuoet ev hoech gemuetvnde lat evch in hoehen eren schavuven. | |
Refl. |
Seht mich an, iunge man,<lat mich ev gevallen.>
Item:Wol dir werlt, daz du bistalso vreudenreiche.ich wil dir sin vndertandurch dein liebe immer sicherlichen. |
Refl. |
Seht mich an, iunge man,<lat mich ev gevallen.>
Postea vadat dormitum, et angelus cantet:O Maria Magdalena,nova tibi nuntio:Simonis hospitiohic sedens convivaturIesus ille Nazarenusgratia, virtute plenus,qui relaxat peccata populi;hunc turbe confitentursalvatorem seculi.
Recedat angelus.Et surgat Maria cantando:Mundi delectatio <dulcis est et grata,eius conversatio suavis et ornata.mundi sunt delicie, quibus estuarevolo nec lasciviam eius devitare.
Pro mundano gaudio vitam terminabo,bonis temporalibus ego militabo.nil curans de ceteris corpus procurabo,variis coloribus illud perornabo.>
Tunc accedat amator, quem Maria salutet, et cum parum loquuntur, cantet Maria ad puellas:Wol dan, minneklichev chint,schavwe wier chrame.chauf wier di varwe da,di vns machen schoene vnde wolgetane.er muez sein sorgen vrie,der da minnet mier den leip.
Iterum cantet:Chramer, gip di varwe mir,<div min wengel roete,da mit ich die iungen manan ir danch der minnenliebe noete. |
Refl. |
Seht mich an, iunge man,<lat mich ev gevallen.>
Mercator respondet:Ich gib ev varwe, deu ist guoet,dar zuoe lobelich,dev eu machet reht schoenevnt dar zuoe uil reht wunecliche.nempt si hin, hab ir si,ir ist nihtgeleiche.
Accepto unguento vadat dormitum.<Angelus:>O Maria Magdalena,<nova tibi nuntio:Simonis hospitiohic sedens convivaturIesus ille Nazarenusgratia, virtute plenus,qui relaxat peccata populi;hunc turbe confitentursalvatorem seculi.>
Et iterum evanescat.Tunc surgat Maria et cantet:Mundi delectatio <dulcis est et grata,eius conversatio suavis et ornatamundi sunt delicie, quibus estuarevolo nec lasciviam eius devitare.
Pro mundano gaudio vitam terminabo,bonis temporalibus ego militabo.nil curans de ceteris corpus procurato,variis coloribus illud perornabo.>
Et iterum postea obdormiat.Et angelus veniat cantando ut sopra:<O Maria Magdalena,nova tibi nuntio:Simonis hospitiohic sedens convivaturIesus ille Nazarenusgratia, virtute plenus,qui relaxat peccata populi;hunc turbe confitentursalvatorem seculi.>
Et iterum evanescat.<Maria Magdalena:>Heu, vita preterita, vita plena malis,luxus turpitudinis, fons exitialis,heu, quid agam misera, plena peccatorum,que polluta palleo sorde vitiorum!
Angelus dicit sibi:Dico tibi: gaudium est angelis Dei super una peccatrice penitentiam agente.
Maria:Hinc, ornatus seculi, vestium candores!procul a me fugite, turpes amatores!ut quid nasci volui, que sum † defedandaet ex omni genere criminum notanda!
Tunc deponat vestimenta secularia et induat nigrum pallium, et amator recedat et diabolus. Veniat ad mercatorem:Dic tu nobis, mercator iuvenis,hoc ungentum si tu vendideris,dic pretium, pro quanto dederis.heu, quantus est dolor noster!
Mercator respondet:Hoc ungentum si multum cupitis,unum auri talentum dabitis.aliter nusquam portabitis.optimum est.
Et chorus cantet:Accessit ad pedes <Iesu peccatrix mulier Maria.>
Accepto unguento vadat ad dominicam personam cantando flendo:Ibo nunc ad medicum turpiter egrotamedicinam postulans; lacrimarum votahuic restat ut offeram et cordis plangores,qui cunctos, ut audio, sanat peccatores.
Item:Iesus, troest der sele min,la mich dir enpfolhen sin,unde loese mich uon der missetat,da mich dev werlt zuoe hat braht
Item:Ich chume niht uon den fůzzen dein,du erloesest mich uon den sunden meinvnde uon der groezzen missetat,da mich deu werlt zuoe hat braht.
Loquatur Phariseus intra se:Si hic esset propheta, sciret utique, que et qualis illa esset, que tangit eum, quia peccatrix est.
Et dicat Iudas:Ut quid perditio hec? Potuit enim hoc venundari multo et dari pauperibus.
Iesus cantet:Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me.
Item statim:Simon, habeo tibi aliquid dicere.
Simon Petrus:Magister, dic.
Dicit Iesus:Debitores habuit quidam creditorumduos, quibus credidit spe denariorum.hic quingentos debuit, alter quinquagenos,sed eos penuria fecerat egenos.
Cum nequirent reddere, totum relaxavit,quis eorum igitur ipsum plus amavit?
Simon respondet:Estimo, quod ille plus, cui plus donavit.
Iesus dicat:Tua sic sententia recte iudicavit.
Item Iesus cantet ad Mariam:Mulier, remittuntur tibi peccata. Fides tua salvam te fecit; vade in pace.
Tunc Maria surgat et vadat lamentando cantans:Awve, auvve, daz ich ie wart geborn.han ich verdient gotes zorn,der mier hat geben sele vnde leip.awve, ich uil vnselaeich wiep.Owve, awve, daz ich ie wart geborn,swenne mich erwechet gotes zorn.wol uf, ir gůeten man vnde wip,got wil rihten sele vnde leip.
Interea cantent discipuli:Phariseus iste fontem misericordie conabatur obstruere.
Tunc vadat Iesus ad resuscitandum Lazarum, et ibi occurrant Maria Magdalena et Martha plorantes pro Lazaro, et Iesus cantet:Lazarus, amicus noster, dormit. Eamus et a somno resuscitemus eum.
Tunc Maria Magdalena et Martha flendo cantent:Domine, si fuisses hic, frater noster non fuisset mortuus.
Et sic tacendo clerus cantet:Videns Dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Iudeis et clamabat:
Et Iesus cantet:Lazare, veni foras.
Et clerus cantet:Et prodiit ligatis m<anibus> et p<edibus>, qui f<uit> q<uadriduum> m<ortuus.>
Interim Iudas veniat festinando et querat opportunitatem tradendi dicens:O pontifices, o viri magni consilii, Iesum volo vobis tradere.
Cui pontifices respondeant:O Iuda, si nobis Iesum iam tradideris,triginta argenteis remuneraberis.
Iudas respondeat:Iesum tradam, credite;rem promissam michi solvite;turbam mecum dirigite;Iesum caute deducite!
Pontifices cantent:Iesum tradas propere;hanc turbam tecum accipeet procede viriliter;Iesum trade velociter!
Iudas tunc det Iudeis signum cantando:Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!
Tunc turba Iudeorum sequatur Iudam cum gladiis et lucernis donec . . . ad Iesum.Interea Iesus faciat, ut mos est in cena. Postea assumat quatuor discipulos et ceteris dicat, quos relinquit:Dormite iam et requiescite.
Deinde vadat orare et dicat quatuor discipulis:Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et orate, ne intretis in temptationem.
Tunc ascendat in montem Oliveti et flexis genibus respiciens celum petat dicendo:Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.
Hoc facto redeat ad quatuor discipulos et inveniat eos dormientes et dicat Petro:Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum? Manete hic, donec vadam et orem.
Postea vadat iterum orare ut antea:<Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Spiritus quidem promptusest, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.>
Tunc iterato veniat ad discipulos et inveniat eos dormientes et dicat ad eos:Manete hic!
Et iterum dicit:Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntastua.
Tunc redeat ad discipulos et cantet:Una hora non potestis vigilare mecum, qui exhortabamini mori pro me. Vel Iudam non videtis, quomodo non dormit, sed festinat tradere me Iudeis? Surgite eamus. Ecce appropinquat, qui me traditurus est.
Veniat Iudas ad Iesum cum turba Iudeorum.Quibus Iesus dicat:Quem queritis?
Qui respondent:Iesum Nazarenum.
Iesus dicit:Ego sum.
Et turba retrocedat.Item Iesus dicit:Quem queritis?
Iudei:Iesum Nazarenum.
Iesus respondet:Dixi vobis, quia ego sum.
Item:Si ergo me queritis, sinite hos abire.
Tunc apostoli dent fugam excepto Petro.Et Iudas dicat:Ave, Rabbi.
Iesus illi respondet:O Iuda, ad quid venisti?peccatum magnum tu fecisti.me Iudeis traditumducis ad patibulumcruciandum.
Et Iesus dicat:Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me; <quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.>
Et ducatur Iesus ad pontifices.Et chorus cantet:Collegerunt pontifices <et Pharisei concilium et dicebant>:
Et pontifices cantent et cogitent, quid faciant:Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
Et Caiphas cantet:Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat.
Clerus cantet:Ab ipso ergo die cogitaverunt <interficere eum dicentes: Ne forte veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem.>
Postea ducitur ad Pilatum Iesus.Et dicunt Iudei:Hic dixit: Solvite templum hoc, et post triduum rcedificabo illud.
Pilatus respondet:Quam accusationem affertis adversus hominem istum?
Iudei respondent:Si non fuisset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Pilatus:Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum.
Iudei:Nobis non licet interficere quemquam.
Postea ducatur Iesus ad Herodem, qui dicat ei:Homo Galileus es?
Iesus vero tacebat.Et Herodes iterum dicit:Quem te ipsum facis?
Iesus non respondet ei ad unum verbum. Tunc Iesus induatur veste alba, et reducunt Iesum ad Pilatum. Tunc conveniunt Pilatus et Herodes et osculantur invicem. Et Iesus veniat ad Pilatum et ipse dicit:Nullam causam mortis invenio in homine isto.
Iudei dicunt:Reus est mortis.
Tunc Pilatus dicat ad Iesum:Tu es rex Iudeorum?
Iesus respondit:Tu dicis, quia rex sum.
Pilatus dicit:Gens tua et pontifices tui tradiderunt te michi.
Iesus paulatim dicat:Regnum meum non est de hoc mundo.
Pilatus item dicat:Ergo quem te ipsum facis?
Iesus vero taceat.Et Pilatus dicit ad pontifices:Quid faciam de Iesu Nazareno?
Iudei:Crucifigatur.
Pilatus:Corripiam ergo illum et dimittam.
Tunc ducitur Iesus ad flagellandum. Postea Iesus induatur veste purpurea et spinea corona.Tunc dicant Iudei blasphemando ad Iesum:Ave, rex Iudeorum.
Et dent ei alapas:Prophetiza, quis est, qui te percussit?
Et ducant eum ad Pilatum.Cui Pilatus dicit:Ecce homo.
Iudei:Crucifige, crucifige eum.
Pilatus:Accipite eum vos et crucifigite. Nullam causam invenio in eo.
Iudei:Si hunc dimittis, non es amicus Cesaris.
Item:Omnis, qui se facit regem, contradicit Cesari.
Pilatus:Unde es tu?
Iesus tacet.Pilatus:Michi non loqueris?
Item:Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem dimittere te?
Iesus respondet:Non haberes in me potestatem, nisi desuper tibi datum fuisset.
Pilatus ad Iudeos:Regem vestrum crucifigam?
Iudei respondent:Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.
Pilatus lavans manus suas cum aqua, et dicat ad Iudeos:Innocens ego sum a sanguine huius. Vos videritis.
Tunc Iesus ducatur ad crucifigendum.Tunc Iudas ad pontifices vadat cantando et reiectis denariis dicit flendo:Penitet me graviter, quod istis argenteis Christum vendiderim.
Item:Resumite vestra, resumite! Mori volo et non vivere. Suspendii supplicio mevolo perdere.
Pontifices:Quid ad nos, Iudas Scariotis? Tu videris.
Statim veniat diabolus et ducat Iudam ad suspendium, et suspenditur. Tunc veniant mulieres a longe plorantes flere Iesum, quibus Iesus dicat:Filie Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas.
Tunc Iesus suspendatur in cruce. Et titulus fiat:Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
Tunc respondent Iudei Pilato cantando:Regem non habemus nisi Cesarem.
Pilatus:Quod scripsi, scripsi.
Tunc veniat mater Domini lamentando cum Iohanne evangelista, et ipsa accedens crucem respicit crucifixum:Awe, awe, mich hiuet vnde immer we!awe, wi sihe ich nv andaz liebiste chint, daz ie gewanze dirre werlde ie dehain wip.awe, mines shoene chindes lip!
Item:Den sihe ich iemerlichen an.lat iuch erbarmen, wip vnde man.lat iwer ovgen sehen darvnde nemt der marter rehte war.
Item:Wart marter ie so iemerlichvnde also rehte angestlich?nv merchet marter, not unde totvnde al den lip von blute rot.
Item:Lat leben mir daz chindel minvnde toetet mich, die muter sin,Mariam, ich vil armez wip.zwiv sol mir leben vnde lip?
Item mater Dommi omni ploratu exhibens multos planctus et clamat ad mulieres flentes et conquerendo valde:Flete, fideles anime,flete, sorores optime,ut sint multiplicesdoloris indicesplanctus et lacrime!Fleant materna viscera,Marie matris vulnera.materne doleo,que dici soleofelix puerpera.
Triste spectaculumcrucis et lancee!clausum signaculummentis virgineeprofunde vulnerat.hoc est, quod dixerat,quod prophetaveratsenex prenuntius,hic ille gladius,qui me transverberat.
Dum caput cernu<um,dum spinas capitis,dum plagas manuumcruentis digitissupplex suspicio,sub hoc suppliciotota deficio,dum vulnus lateris,dum locus vulnerisest in profluvio.>. . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . .
Tunc Maria amplexatur Iohannem et cantet eum habens inter bracchia:Mi Iohannes, planctum move,plange mecum, fili nove,fili novo federematris et matertere.tempus est lamenti,immolemus intimaslacrimarum victimasChristo morienti.
Et per horam quiescat sedendo. Et iterum surgat et cantet:
|
1a. | Planctus ante nescia,planctu lassor anxia,crucior dolore;
|
1b. | orbat orbem radio,me Iudea filio,gaudio, dulcore.
|
2a. | Fili, dulcor unice,singulare gaudium,matrem flentem respiceconferens solatium.
|
2b. | Pectus mentem, luminatua torquent vulnera.que mater, que feminatam felix, tam misera!
|
3a. | Flos florum, dux morum,venie vena,quam gravis in clavisest tibi pena.
|
3b. | Proh dolor, hinc coloreffugit oris,hinc ruit, hinc fluitunda cruoris.
|
4a. | O quam sero deditus,quam cito me deseris;o quam digne genitus,quam abiecte moreris.
|
4b. | O quis amor corporistibi fecit spolia;o quam dulcis pignorisquam amara premia.
|
5a. | O pia gratiasic morientis,o zelus o scelusinvide gentis.
|
5b. | O fera dexteracrucifigentis,o lenis in penismens patientis.
|
6a. | O verum eloquiumiusti Simeonis!quem promisit, gladiumsentio doloris.
|
6b. | Gemitus, suspirialacrimeque forisvulneris indiciasunt interioris.
|
7a. | Parcito proli,mors, michi noli,tunc michi solisola mederis.
|
7b. | Morte, beate,separer a te,dummodo, nate,non crucieris.
|
8a. | Quod crimen, que sceleragens commisit effera,vincla, virgas, vulnera,sputa, spinas, ceterasine culpa patitur.
|
8b. | Nato, queso, parcite,matrem crucifigiteaut in crucis stipitenos simul affigite!male solus moritur.
|
9a. | Reddite mestissimecorpus vel exanime,ut sic minoratuscrescat cruciatusosculis, amplexibus!
|
9b. | Utinam sic doleam,ut dolore peream,nam plus est dolorisine morte moriquam perire citius.
|
10a. | Quid stupes, gens misera,terram se movere,obscurari sidera,languidos lugere?
|
10b. | Solem privas lumine,quomodo luceret?egrum medicamine,unde convaleret?
|
11a. | Homicidam liberas,Iesum das supplicio;male pacem toleras,veniet seditio.
|
11b. | Famis, cedis, pestiumscies docta pondereIesum tibi mortuumBarrabamque vivere.
|
12a. | Gens ceca, gens flebilis,age penitentiam,dum tibi flexibilisIesus est ad veniam.
|
12b. | Quos fecisti, fontiumprosint tibi flumina,sitim sedant omnium,Cuncta lavant crimina.
|
13a. | Flete, Sion filie,tante grate gratie;iuvenis angustiesibi sunt deliciepro vestris offensis.
|
13b. | In amplexus ruite,dum pendet in stipite;mutuis amplexibusse parat amantibusbrachiis protensis.
|
14. | In hoc solo gaudeo,quod pro vobis doleo.vicem, queso, reddite,matris damnum plangite!
Tunc iterum amplexetur Iohannem et cantet:Mi Iohannes, planctum move,plange mecum, fili nove,fili novo federematris et matertere.tempus est lamenti,immolemus intimaslacrimarum victimasChristo morienti.
Iohannes ad hec:O Maria, tantum nolilamentare tue proli!sine me nunc plangere,que vitam cupis cedere.
Et Iohannes teneat Mariam sub humeris.Et dicat Iesus ad eam:Mulier, ecce filius tuus.
Deinde dicit ad Iohannem:Ecce mater tua.
Postea vadant Maria et Iohannes de cruce.Et Iesus dicat:Sitio.
Statim veniant Iudei prebentes spongiam cum aceto.Et Iesus bibat:Consummatum est.
Tunc Longinus veniat cum lancea et perforet latus eius et ille dicat aperte:Ich wil im stechen ab daz herze sin,daz sich ende siner marter pin.
Iesus videns finem dicit clamando:Ely, Ely, lema sabactany, hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quiddereliquisti me?
Et inclinato capite emittat spiritum.Longinus:Vere filius Dei erat iste.
Item:Dirre ist des waren gotes sůn.
Item:Er hat zaichen an mir getan,wan ich min sehen wider han.
Et unus ex Iudeis dicat ad Iudeos:Eliam vocat iste. Eamus et videamus, si Elias veniens liberet eum an non.
Alter Iudeus:Si filius Dei es, descende de cruce.
Item alter:Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
17*Freidank (ca. 1215/33)
Diu mukke můz sich sere muen,wil si den ohsen uber luen.
Gienge ein hunt des tages tausent stuntze chirchen, er ist doch ein hunt.
Manich hunt wol gebaret,der doch der leute varet.
Ez dunchet mich ein tumber sin,swer waent den ouen obergin.
Swa ich waiz den wolues zant,da wil ich hueten meiner hant,daz er mich niht verwnde,sein beizzen swirt uon grunde.
Der lewe sol auch nimmer lagen,wellent in die hasen iagen.
Div fliug ist, wirt der sumer heiz,der chuenste uogel, den ich waiz.
Der bremen hohgezit zergat,so der augest ende hat.
Die cheuern uliegen unuerdaht,des uallet maniger in ein paht.
Die froesche tuent in selben schaden,wellent si den storchen zu hůse laden;di wisen chunnen wol uerstan,waz ich tore gesprochen han.
Der lewe fuerhtet des mannes niht,wan ob er in hoeret und niht siht.
Der cheuer sich selb betriuget,swenn er ze hohe fliuget.
Diu nahtegal diche muet,swenn ein esel oder ein ohse luet.
Der hunt hat leder urezzen,so man dienstes wil uergezzen.
Der hofwart vnd der windselten gůte friunde sind.
Swer schalchait lernt in der iugent,der hat uil selten staete tugent.
Man siht uil selten richez hůsane dieb und ane můs.
Von reht iz auf in selben gat,swer dem andern geit valschen rat.
Der esel und di nahtigalsingent ungelichen schal.
Swa man den esel chroenet,da ist daz land gehoenet.
Minne, schatz, groz gewinvercherent gůtes mannes sin.
Man minnet nu schatz meredanne got, lyb, sel vnd ere.
So staete friundin nieman hat,er fuerihte doch ir missetat.
Vremede scheidet herzelieb,stat machet manigen dieb.
Swer lieb hat, der wirt selten ureivor sorgen, daz ez unstaete sei.
Herzelieb hat manich man,der doch gar uerniugeret dran.
18*
|
1. | Magnificat <anima mea Dominum . . .>
|
2. | Ad Dominum, cum tri<bularer, clamavi: et exaudivit me>.
|
3. | Retribue servo <tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos>.
|
4. | In convertendo <Dominus captivitatem Sion: facti sumus consolati>.
|
5. | Appropinquet <deprecatio mea in conspectu tuo, Domine: iuxta eloquium tuum da michi intellectum>.
|
6. | Maria virgo semper <letare, quae meruisti Christum portare, celi et terre conditorem, quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem>.
|
7. | Ave, spes nostra, Dei <genitrix intacta; ave, illud Ave per angelum accipiens; ave, concipiens Patris splendorem benedicta; ave, casta sanctissima virgo, solam innuptam te glorificat omnis creatura matrem luminis, alleluia, alleluia>.
|
8. | Regali ex progenie Maria <exorta refulget, cuius precibus nos adiuvari mente et spiritu devotissime poscimus>.
|
9. | In prole mater, <in partu virgo, gaude et letare, virgo, mater Domini>.
|
10. | Ave, domina mundi, ave, regina celorum, ave, virgo virginum, per te venit redemptio nostra; tu inter mulieres speciosissima, inter omnes et super omnes benedicta, iuxta filium tuum super choros angelorum posita, pro nobis, rogamus, rogita, ut valeamus te in eterna requie videre tecumque sine fine gaudere.
|
11. | Post partum, <virgo, inviolata permansisti; Dei genitrix, intercede pro nobis>.
|
12. | Ora pro nobis, beata mater.
|
13. | Exurge, Domine, a<diuva nos . . . >
|
14. | Sanctissima et gloriosissima et piissima virgo Maria! Ego indignus peccator commendo tibi esse, posse, vivere, valere, animam meam.
19*
|
1. | Katharine collaudemusvirtutum insignia,cordis ei presentemuset oris obsequia,ut ab ipsa reportemusequa laudis premia.
|
2. | Fulta fide Katharinaiudicem Maxentiumnon formidat; lex divinasic firmat eloquium,quod confutat ex doctrinadoctores gentilium
|
3. | Victi Christum confitenturrelictis erroribus.iudex iubet, ut crementur;nec pilis nec vestibusnocet ignis, sed torrenturinustis corporibus.
|
4. | Post hec blandis rex moliturvirginem seducere,nec promissis emolliturnec terretur verbere;compeditur, custoditurtetro clausa carcere.
|
5. | Clause lumen ne claudatur,illucet Porphyrio,qui regine federaturfidei collegio;quorum fidem imitaturducentena contio.
|
6. | Huius ergo contionisconcordes constantiavim mundane passionispari patientiasuperemus, ut cum bonisletemur in gloria.
20*
|
1. | Pange, lingua, gloriosevirginis martyrium:gemme iubar pretiosedescendat in medium,ut illustret tenebrosementis domicilium!
21*
|
1. | Presens dies expendaturin eius preconium,cuius virtus dilataturin ore laudantium,si gestorum teneaturfinis et initium.
|
2. | Verbo vite solidatusprosilit Porphyrius;cum ducentis decollatusmigrat palme socius.Katharine cruciatusmaturat Maxentius.
|
3. | Imminente passionevirgo hec interserit:«assequatur, Iesu bone,quod a te petierit,suo quisquis in agonemei memor fuerit.»
|
4. | In hoc caput amputatur,fluit lac cum sanguine;angelorum sublevaturcorpus multitudineet Sinai collocaturin supremo culmine
|
5. | Hoc declarat, hoc explanatmeritum virgineum,quod ex eius tumba manatincessanter oleum,cuius virtus omnis sanatdoloris aculeum.
|
6. | Vim doloris corporalisut hec sanat unctio,sic liquoris spiritalismundet nos infusio,ut eterno temporalisdolor cedat gaudio.
|
7. | Gloria et honor Deo<usquequo altissimo,una patri filioque,inclito paraclito,cuius laus est et potestasper eterna secula.>
22*
|
1a. | Hac in die mentes pieceli iungant harmonieplausus et tripudia,
|
1b. | qua conscendit ad divinasponsa Christi Katharinasublimi victoria.
|
2a. | Virgo dolens Christianosa profanis ut profanossubici martyrio
|
2b. | Christum palam confiteturneque super hoc vereturopponi Maxentio.
|
3a. | Cuius victus documentiset conclusus argumentisquerit adiutoria.
|
3b. | Grecos querit oratoreset in Grecis meliores;hinc surgunt litigia.
|
4a. | Ad certamen provocatur,datur locus, disputatur,succumbit rhetorica.
|
4b. | Gaudet virgo, rex inflatur;credit et martyrizaturturba philosophica.
|
5a. | «Virgo, decus puellare,virgo, proles regia,forma comprovincialesvincens elegantia,
|
5b. | tua stet in dicioneres imperatoria;tantum diis ne detrectesdare sacrificia.»
|
6a. | Ad hec virgo: «quid, Maxenti,quid dixisti, bestia?nescit verus declinariDeus per pluralia.
|
6b. | Unde diis plura tuisdans aticulariamiser a divinitatetransis ad demonia.
|
7a. | Resipisce, resipisceprotinus a diis hisce,Christo te concilia;
|
7b. | cecus ceca veneraris,falsus falsa deprecaris,similis similia.»
|
8a. | Rex ad ista perturbatur,furit, frendet, stomachatur,latrat, exit hominem.
|
8b. | Rota fieri mandatur;paganorum, dum rotatur,sternit multitudinem.
|
9a. | «Hinc, hinc maga rapiatur,hinc venefica trahaturad squalorem carceris!»
|
9b. | Assunt mox apparitores,mox laniste, mox tortores,iussa complent sceleris.
|
10a. | Luce carcer perlustratur,angelorum deputaturvirgini solacium.
|
10b. | Visitatur a regina;Christi datur disciplina,subitur martyrium.
|
11a. | Virgo caput et mamillasoffert; comitatur illasinsigne prodigium:
|
11b. | iam mamilla dat cruorem,caput lactis sudat roremcommutando proprium.
|
12a. | Tibi, Christe, sit perennedecus et imperium,
|
12b. | tu beate Katharinenobis da consortium.
23*Cantus Ioseph ab Arimathia
Ioseph:Iesus von gotlicher artein mensch an alle sunde,der an schuld gemartret wart,ob man den vurbaz vundegenaglet an dem chrivze stan,daz wer niht chuneges ere.darumb solt ihr mich in lanbestaten, rihter, herre.
Pilatus:Swer redelicher dinge gert,daz stet wol an der maze,daz er ir werde wol gewert.du bitest, daz ich lazedich bestaten Iesum Christ.daz main ich wol in gůte.seit er dir so ze herzen ist,num in nach dinem můte.
24*
|
1. | Kyrie. Cum iubilo iubilemus virgini Marie.Kyrie. In hac die laudes demus virgini Marie.Kyrie. Cum gaudio decantemus canticum Marie.
|
2. | Christe. Deus homo <natus> sine semine,Christe. nos tuere interventu Marie,Christe. natus de Maria virgine.
|
3. | Kyrie. Exaudi, preces audi, Deus optime,Kyrie. Nos defende precibus Marie.Kyrie. Precantes salva semper et tege, nos guberna,nos defende, nos protege, Domine,Deus trine, pro Marie meritis eleyson.
25*
|
1. | Nota. Tempore completorii traditus est Dominus. Unde:Educes me de laqueo quem abs<c>on<derunt> michi.
|
2. | In matuino captus. Unde:Quia ecce ceperunt a<nimam> m<eam>: irruerunt in me fortes.
|
3. | Tempore prime iniuste ac<c>usatus. Unde:Quoniam alieni insurrex<erunt> in me.
|
4. | In tertia flagellatus. Unde:Funes peccatorum <circumplexi sunt me>.
|
5. | In sexta crucifixus. Unde:Factus sum sicut uter i<n> pr<uina>.
|
6. | In nona expiravit. Unde:Os meum apperui quia m<andata> t<ua> de<siderabam>.
|
7. | In vespere sepultus est. Unde:Educ de custodia a<animam> m<eam>.
26* 26a*
Incipit exemplum apparitionis Domini discipulis suis iuxta castellum Emaus, ubi illis apparuit in more peregrini et tacuit videns, quid loquerentur et tractarent.
<Discipuli:>Surrexit Christus et illuxit populo suo, quem redemit sanguine suo. Alleluia.
Iesus audiens, se fingens peregrinum ad premissa respondet:Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Alleluia, alleluia.
Discipuli:Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, que facta sunt in illa his diebus? Alleluia.
Quibus Iesus respondet:Que?
Discipuli:Nos loquimur de Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Alleluia, alleluia.
Iesus respondet:O stulti et tardi corde ad credendum in his, que locuti sunt prophete. Alleluia.
Item Iesus:Nonne sic oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? Alleluia.
Clerus:Et coegerunt eum dicentes:
Et discipuli invitabant eum:Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Alleluia, alleluia.
Tunc vadat cum discipulis et colloquatur de prophetis et petat comestionem et in fractione panis cognoscatur ab eis. Tunc evanescat Iesus ab oculis eorum. Tunc discipuli cantent:Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur nobis in via? Alleluia.
Tunc Iesus appareat discipulis cum vexillo et cantet:Pax vobis, ego sum. Alleluia. Nolite timere. Alleluia.
Clerus cantet:Thomas, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt alii discipuli: Vidimus Dominum. Alleluia.
Tunc Iesus monstret manus et pedes, et cantet:Videte manus meas et pedes meos, quoniam ego ipse sum. Alleluia, alleluia.
Tunc iterum evanescat Iesus, et discipuli cantent:Christus resurgens a mortuis iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim vivit, vivit Deo. Alleluia, alleluia.
Tunc apostoli conferentes inter se de Iesu et dicunt Thome:Vidimus Dominum. Alleluia.
Thomas respondet illis:Nisi mittam digitos meos in fixuras clavorum et manus meas in latus eius, non credam.
Tunc appareat Iesus secundo et dicat discipulis:Pax vobis, ego sum. <Alleluia. Nolite timere. Alleluia.>
Et clerus cantet:Post dies octo ianuis clausis ingressus Dominus et dixit eis:
Tertio apparet:Pax vobis. <Alleluia, alleluia.>
Tunc dicit ad Thomam:Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum. Alleluia. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Alleluia.
Et Thomas procidendo ad pedes Domini cantet:Dominus meus et Deus meus. Alleluia.
Iesus dicit:Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt. Alleluia.
Tunc apostoli simul cantent hymnum: |
1. | Iesu, nostra redemptioamor et desiderium,Deus, creator omnium,homo in fine temporum,
|
2. | Que te vicit clementia,ut ferres nostra crimina,crudelem mortem patiens,ut nos a morte tolleres?
|
3. | Inferni claustra penetrans,tuos captivos redimens,victor triumpho nobiliad dextram Patris residens,
|
4. | Ipsa te cogat pietas,ut mala nostra superesparcendo et voti compotesnos tuo vultu saties.
|
5. | Tu esto nostrum gaudium,qui es futurus premium;sit nostra in te gloriaper cuncta semper secula.
|
6. | Gloria tibi, Domine,qui scandis super sidera,cum Patre et Sancto Spirituin sempiterna secula.
(26*a)
Hoc finito producatur mater Domini, cum ea duo angeli portantes sceptra, et cum ea Maria Iacobi et Maria Salome.
<. . . . . . . . . . :>Egredimini et videte, filie Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis sue et in die leticie cordis eius. Alleluia, alleluia.
<Dominus:>Vox turturis audita est in turribus Ierusalem. Veni, amica mea. Surge, Aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluent aromata illius.
Respondet Maria:Veniat dilectus <meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum.>
Dominus:Comedi <favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.>
Maria:Talis est dilectus <meus, et ipse est amicus meus, filie Ierusalem.>
Dominus:Tota pulchra <es, amica mea, et macula non est in te. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Surge, propera, amica mea, veni de Libano, veni, coronaberis.> |