BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carmina Burana

ca. 1230

 

Carmina amatoria

 

88   88a   89   90    91    92    93    93a   94   95

96   97   98   99    99a    99b   100

 

________________________________________________________________

 

 

 

88

 

1.

Amor habet superos:

Iovem amat Iuno;

motus premens efferos

imperat Neptuno;

Pluto tenens inferos

mitis est hoc uno.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

2.

Amor trahit teneros

molliori nexu,

rigidos et asperos

duro frangit flexu;

capitur rhinoceros

virginis amplexu.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

3.

Virginis egregie

ignibus calesco

et eius cotidie

in amore cresco;

sol est in meridie,

nec ego tepesco.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

4.

Gratus super omnia

ludus est puelle,

et eius precordia

omni carent felle;

sunt, que prestat, basia

dulciora melle.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

5.

Ludo cum Cecilia;

nichil timeatis!

sum quasi custodia

fragilis etatis,

ne marcescant lilia

sue castitatis.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

6.

Flos est; florem frangere

non est res secura.

uvam sino crescere,

donec sit matura;

spes me facit vivere

letum re ventura.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

7.

Virgo cum virginibus

horreo corruptas,

et cum meretricibus

simul odi nuptas;

nam in istis talibus

turpis est voluptas.

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

8.

Quicquid agant ceteri,

virgo, sic agamus,

ut, quem decet fieri,

ludum faciamus;

ambo sumus teneri;

tenere ludamus!

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

9.

Volo tantum ludere,

id est: contemplari,

presens loqui, tangere,

tandem osculari;

quintum, quod est agere,

noli suspicari!

Refl.

Amoris solamine

virgino cum virgine;

aro non in semine,

pecco sine crimine.

 

 

88a

(ca. 1130)

 

1.

Iove cum Mercurio    Geminos tenente

et a Libra Venere    Martem espellente

virgo nostra nascitur,    Tauro tunc latente.

 

2.

Natus ego pariter    sub eisdem signis

pari par coniunctus sum    legibus benignis:

paribus est ignibus    par accensus ignis.

 

3.

Solus solam diligo,    sic me sola solum,

nec est, cui liceat    immiscere dolum;

non in vanum variant    signa nostra polum.

 

4.

Obicit «ab alio»    forsitan «amatur,»

ut, quod «solus» dixerim,    ita refellatur;

sed ut dictum maneat,    sic determinatur.

 

 

89

ca. 1100/1150

 

I.

 

1a.

«Nos duo boni

sub aere tetro.

sint tibi toni

sub celeri metro!

tempore solis

stant pecora retro.»

 

1b.

Herba tenella

flore coronatur,

rosa novella

rubore notatur;

nigra puella

veste † coronatur.

 

2a.

Tunica lata

succincta balteo,

circumligata

frons filo rubeo;

stat inclinata

sub alto pilleo.

 

2b.

Labor mutavit

puelle faciem

et alteravit

eiusdem speciem,

decoloravit

eam per maciern.

 

3a.

Ducit puella

gregem parvulum,

et cum capella

caprum vetulum

et cum asella

ligat vitulum.

 

3b.

Polus obscura

nube tegitur.

virgo matura

mox egreditur,

voce secura

nos alloquitur:

 

3c.

«Ecce † pastores

temerarii,

gregis pastores

conducticii,

fabulatores

vaniloquii!

 

3d.

Abominantur

opus manuum,

lucra sectantur,

amant otium,

nec meditantur

curam ovium.

 

II.

 

4a.

Prodiga pastus

est turba pullorum:

copia lactis

non ordine morum

rebus attractis

stat ut vile forum.

 

4b.

Nec res succedunt

nec locus in tuto:

vellera cadunt

de spinis in luto,

palam accedunt

lupi cane muto.»

 

5a.

Aspero verbo

tractans de pratica,

valde superbo

vultu phrenetica,

ore acerbo

cessavit rustica.

 

5b.

«Vellem, ut scires

pastorum carmina!

dum viri vires

non habes femina,

numquam aspires

ad viri culmina!

 

6a.

Est tua cura

labor femine:

solum . . . . . .

. . . . . . . . . . . .

virgo, mensura

filum stamine!

 

6b.

Gere, puella,

morem pecori:

languet asella,

stupent teneri,

iungit capella

latus lateri.

 

6c.

Parvula fides

† socus otium;

garrula rides

magisterium,

subdola strides

contra pretium.

 

6d.

Sumus pastores

nos egregii,

procuratores

gregis regii,

solicantores

soliloquii.»

 

 

90

 

1.

Exiit diluculo

rustica puella

cum grege, cum baculo,

cum lana novella.

 

2.

Sunt in grege parvulo

ovis et asella,

vitula cum vitulo,

caper et capella.

 

3.

Conspexit in cespite

scolarem sedere:

«quid tu facis, domine?

veni mecum ludere!»

 

 

91

De sacerdotibus

 

1.

Sacerdotes, mementote:

nichil maius sacerdote,

qui, ditatus sacra dote,

ruga caret omnis note.

 

2.

Mementote tot et tanti,

quid ingratum sit Tonanti,

ad virtutem nos hortanti,

cum sic ait: «este sancti!

 

3.

Sanctus ego; sancti sitis,

conformari si velitis

michi, qui sum vera vitis,

qui sum pius, qui sum mitis!»

 

4.

Obedite summo vati,

sacerdotes consecrati!

ad hoc estis ordinati,

sacris aris mancipati.

 

5.

Corpus Christi vos tractatis.

quod si digne faciatis,

non expertes castitatis,

ore, corde Deo gratis,

cum electis et beatis

in conspectu maiestatis

regnaturos vos sciatis!

 

6.

O quam fortis armatura,

qua vestitur vestra cura;

sed si forte contra iura

faciatis, ruitura!

 

7.

Nota vobis est scriptura:

«cum offertis Deo tura,

si mens vestra non sit pura,

non sunt illi placitura.»

 

8.

Miserorum contemptores

si vos estis contra mores

vel altaris mercatores,

fures estis, non pastores.

 

9.

O sacerdos hic, responde,

cuius manus sunt immunde,

qui frequenter et iocunde

cum uxore dormis, unde

 

10.

Mane surgens missam dicis,

corpus Christi benedicis,

post amplexus meretricis,

minus quam tu peccatricis!

 

11.

Scire velim causam, quare

sacrosanctum ad altare

statim venis immolare,

dignus virgis vapulare.

 

12.

Vapulare virgis dignus,

dum amoris tantum pignus

corvus tractas et non cygnus,

iam non heres, sed privignus.

 

13.

Dignus morte, dignus penis

ad altare Christi venis

cum fetore, cum obscenis,

osculando fictis genis.

 

14.

Plenus sorde, plenus mendis

ad auctorem manus tendis,

quem contemnis, quem offendis,

meretricem dum ascendis.

 

15.

Castitatis non imbute,

sed immundus corde, cute

animarum pro salute

missam cantas, o pollute!

 

16.

Quali corde quo vel ore

corpus Christi cum cruore

tractas, surgens de fetore,

dignus plagis et tortore?

 

17.

Quali vultu, quali fronte,

non compulsus, immo sponte,

ore, corde, lingua sonte

de tam sacro bibis fonte?

 

18.

Miror ego, miror plane,

quod sub illo latet pane

corpus Christi, quod profane

manus tractant ille mane.

 

19.

Miror, nisi tu mireris,

quod a terra non sorberis,

dum, quod sepe prohiberis,

iterare non vereris.

 

20.

Forte putas manus mundas,

cum frequenter fundis undas?

quas frequenter quamvis fundas,

tam fetentes non emundas.

 

21.

Lava manus, aquas funde:

quamvis clare, quamvis munde,

quamvis fuse sint abunde,

numquam purgant eas unde.

 

22.

Purgamentum vis audire?

si reatum vis finire,

mox divine cessant ire,

nec te potest impedire.

 

23.

Si cor scissum, cor contritum

habes, neque iuxta ritum

lectum petis infrunitum,

numquam erit requisitum.

 

24.

Sed reatum cum deploras

et adire mox laboras,

quod plorandum esse noras,

Deum magis inhonoras.

 

25.

Nichil valet hic ploratus,

nec dimissus est reatus,

sed est magis augmentatus,

Deus magis irritatus.

 

 

92

De Phyllide et Flora

 

1.

Anni parte florida,    celo puriore,

picto terre gremio    vario colore,

dum fugaret sidera    nuntius Aurore,

liquit somnus oculos    Phyllidis et Flore.

 

2.

Placuit virginibus    ire spatiatum,

nam soporem reicit    pectus sauciatum;

equis ergo passibus    exeunt in pratum,

ut et locus faciat    ludum esse gratum.

 

3.

Eunt ambe virgines    et ambe regine,

Phyllis coma libera,    Flore compto crine.

non sunt forme virginum,    sed forme divine,

et respondent facies    luci matutine.

 

4.

Nec stirpe nec facie    nec ornatu viles

et annos et animos    habent iuveniles;

sed sunt parum impares    et parum hostiles,

nam huic placet clericus    et huic placet miles.

 

5.

Non eis distantia    corporis aut oris,

omnia communia    sunt intus et foris,

sunt unius habitus    et unius moris;

sola differentia    modus est amoris.

 

6.

Susurrabat modicum    ventus tempestivus,

locus erat viridi    gramine festivus,

et in ipso gramine    defluebat rivus

vivus atque garrulo    murmure lascivus.

 

7.

Ad augmentum decoris    et caloris minus

fuit secus rivulum    spatiosa pinus,

venustata folio,    late pandens sinus,

nec intrare poterat    calor peregrinus.

 

8.

Consedere virgines;    herba sedem dedit.

Phyllis iuxta rivulum,    Flora longe sedit.

et dum sedet utraque,    dum in sese redit,

amor corda vulnerat    et utramque ledit.

 

9.

Amor est interius    latens et occultus

et corde certissimos    elicit singultus;

pallor genas inficit,    alternantur vultus,

sed in verecundia    furor est sepultus.

 

10.

Phyilis in suspirio    Floram deprehendit,

et hanc de consimili    Flora reprehendit;

altera sic alteri    mutuo rependit;

tandem morbum detegit    et vulnus ostendit.

 

11.

Ille sermo mutuus    multum habet more,

et est quidem series    tota de amore;

amor est in animis,    amor est in ore.

tandem Phyllis incipit    et arridet Flore.

 

12.

«Miles», inquit, «inclite,    mea cura, Paris!

ubi modo militas    et ubi moraris?

o vita militie,    vita singularis,

sola digna gaudio    Dionei laris!»

 

13.

Dum puella militem    recolit amicum,

Flora ridens oculos    iacit in obliquum

et in risu loquitur    verbum inimicum:

«amas,» inquit, «poteras    dicere: mendicum.

 

14.

Sed quid Alcibiades    facit, mea cura,

res creata dignior    omni creatura,

quem beavit omnibus    gratiis Natura?

o sola felicia    clericorum iura!»

 

15.

Floram Phyllis arguit    de sermone duro

et sermone loquitur    Floram commoturo;

nam «ecce virgunculam»    inquit «corde puro,

cuius pectus nobile    servit Epicuro!

 

16.

Surge, surge, misera,    de furore fedo!

solum esse clericum    Epicurum credo;

nichil elegantie    clerico concedo,

cuius implet latera    moles et pinguedo.

 

17.

A castris Cupidinis    cor habet remotum,

qui somnum desiderat    et cibum et potum.

o puella nobilis,    omnibus est notum,

quod est longe militis    ab hoc voto votum.

 

18.

Solis necessariis    miles est contentus,

somno, cibo, potui    non vivit intentus;

amor illi prohibet,    ne sit somnolentus,

cibus, potus militis    amor et iuventus.

 

19.

Quis amicos copulet    nostros loro pari?

lex, natura sineret    illos copulari?

meus novit ludere,    tuus epulari;

meo semper proprium    dare, tuo dari.»

 

20.

Haurit Flora sanguinem    vultu verecundo

et apparet pulchrior    in risu secundo,

et tandem eloquio    reserat facundo,

quod corde conceperat    artibus fecundo.

 

21.

«Satis», inquit, «libere,    Phyllis, es locuta,

multum es eloquio    velox et acuta,

sed non efficaciter    verum prosecuta,

ut per te prevaleat    lilio cicuta.

 

22.

Dixisti de clerico,    quod indulget sibi,

servum somni nominas    et potus et cibi.

sic solet ab invido    probitas describi;

ecce, parum patere,    respondebo tibi.

 

23.

Tot et tanta, fateor,    sunt amici mei,

quod numquam incogitat    aliene rei.

celle mellis, olei,    Cereris, Lyei,

aurum, gemme, pocula    famulantur ei.

 

24.

In tam dulci copia    vite clericalis,

quod non potest aliqua    pingi voce talis,

volat et duplicibus    Amor plaudit alis,

Amor indeficiens,    Amor immortalis.

 

25.

Sentit tela Veneris    et Amoris ictus,

non est tamen clericus    macer aut afflictus,

quippe nulla gaudii    parte derelictus;

cui respondet animus    domine non fictus.

 

26.

Macer est et pallidus    tuus preelectus,

pauper et vix pallio    sine pelle tectus,

non sunt artus validi    nec robustum pectus;

nam cum causa deficit,    deest et effectus.

 

27.

Turpis est pauperies    imminens amanti.

quid prestare poterit    miles postulanti?

sed dat multa clericus    et ex abundanti;

tante sunt divitie    redditusque tanti.»

 

28.

Flore Phyllis obicit:    «multum es perita

in utrisque studiis    et utraque vita,

satis probabiliter    et pulchre mentita;

sed hec altercatio    non quiescet ita.

 

29.

Cum orbem letificat    hora lucis feste,

tunc apparet clericus    satis inhoneste,

in tonsura capitis    et in atra veste

portans testimonium    voluptatis meste.

 

30.

Non est ullus adeo    fatuus aut cecus,

cui non appareat    militare decus.

tuus est in otio    quasi brutum pecus;

meum terit galea,    meum portat equus.

 

31.

Meus armis dissipat    inimicas sedes,

et si forte prelium    solus init pedes,

dum tenet Bucephalam    suus Ganymedes,

ille me commemorat    inter ipsas cedes.

 

32.

Redit fusis hostibus    et pugna confecta

et me sepe respicit    galea reiecta.

ex his et ex aliis    ratione recta

est vita militie    michi preelecta.»

 

33.

Novit iram Phyllidis    et pectus anhelum

et remittit multiplex    illi Flora telum.

«frustra», dixit, «loqueris    os ponens in celum,

et per acum niteris    figere camelum.

 

34.

Mel pro felle deseris    et pro falso verum,

que probas militiam    reprobando clerum.

facit amor militem    strenuum et ferum?

non! immo pauperies    et defectus rerum.

 

35.

Pulchra Phyllis, utinam    sapienter ames

nec veris sententiis    amplius reclames!

tuum domat militem    et sitis et fames,

quibus mortis petitur    et inferni trames.

 

36.

Multum est calamitas    militis attrita,

sors illius dura est    et in arto sita,

cuius est in pendulo    dubioque vita,

ut habere valeat    vite requisita.

 

37.

Non dicas opprobrium,    si cognoscas morem,

vestem nigram clerici,    comam breviorem:

habet ista clericus    ad summum honorem,

ut sese significet    omnibus maiorem.

 

38.

Universa clerico    constat esse prona,

et signum imperii    portat in corona.

imperat militibus    et largitur dona:

famulante maior est    imperans persona.

 

39.

Otiosum clericum    semper esse iuras:

viles spernit operas,    fateor, et duras;

sed cum eius animus    evolat ad curas,

celi vias dividit    et rerum naturas.

 

40.

Meus est in purpura,    tuus in lorica;

tuus est in prelio,    meus in lectica,

ubi gesta principum    relegit antiqua,

scribit, querit, cogitat    totum de amica.

 

41.

Quid Dione valeat    et amoris deus,

primus novit clericus    et instruxit meus;

factus est per clericum    miles Cythereus.

his est et huiusmodi    tuus sermo reus.»

 

42.

Liquit Flora pariter    vocem et certamen

et sibi Cupidinis    exigit examen.

Phyllis primum obstrepit,    acquiescit tamen,

et probato iudice    redeunt per gramen.

 

43.

Totum in Cupidine    certamen est situm;

suum dicunt iudicem    verum et peritum,

quia vite noverit    utriusque ritum;

et iam sese preparant,    ut eant auditum.

 

44.

Pari forma virgines    et pari pudore,

pari voto militant    et pari colore:

Phyllis veste candida,    Flora bicolore;

mulus vector Phyllidis    erat, equus Flore.

 

45.

Mulus quidem Phyllidis    mulus erat unus,

quem creavit, aluit,    domuit Neptunus.

hunc post apri rabiem,    post Adonis funus

misit pro solacio    Cytheree munus.

 

46.

Pulchre matri Phyllidis    et probe regine

illum tandem prebuit    Venus Hiberine,

eo quod indulserat    opere divine;

ecce Phyllis possidet    illum leto fine.

 

47.

Faciebat nimium    virginis persone:

pulcher erat, habilis    et stature bone,

qualem esse decuit,    quem a regione

tam longinqua miserat    Nereus Dione.

 

48.

Qui de superpositis    et de freno querunt,

quod totum argenteum    dentes muli terunt,

sciant, quod hec omnia    talia fuerunt,

qualia Neptunium    munus decuerunt.

 

49.

Non decore caruit    illa Phyllis hora,

sed multum apparuit    dives et decora;

et non minus habuit    utriusque Flora,

nam equi predivitis    freno domat ora.

 

50.

Equus ille, domitus    Pegaseis loris,

multum pulchritudinis    habet et valoris,

pictus artificio    varii coloris;

nam mixtus nigredini    color est oloris.

 

51.

Forme fuit habilis,    etatis primeve,

et respexit paululum    tumide, non seve;

cervix fuit ardua,    coma sparsa leve,

auris parva, prominens    pectus, caput breve.

 

52.

Dorso pando iacuit    virgini sessure

spina, que non senserat    aliquid pressure.

pede cavo, tibia    recta, largo crure,

totum fuit sonipes    studium Nature.

 

53.

Equo superposita    faciebat sella;

ebur enim medium    clausit auri cella,

et, cum essent quattuor    selle capitella,

venustavit singulum    gemma quasi stella.

 

54.

Multa de preteritis    rebus et ignotis

erant mirabilibus    ibi sculpta notis;

nuptie Mercurii    superis admotis,

fedus, matrimonium,    plenitudo dotis.

 

55.

Nullus ibi locus est    vacuus aut planus;

habet plus, quam capiat    animus humanus.

solus illa sculpserat,    que spectans Vulcanus

vix hoc suas credidit    potuisse manus.

 

56.

Pretermisso clipeo    Mulciber Achillis

laboravit phaleras    et indulsit illis;

ferraturam pedibus    et frenum maxillis

et habenas addidit    de sponse capillis.

 

57.

Sellam texit purpura    subinsuta bysso,

quam Minerva, reliquo    studio dimisso,

acantho texuerat    et flore narcisso

et per tenas margine    fimbriavit scisso.

 

58.

Volant equis pariter    due domicelle;

vultus verecundi sunt    et gene tenelle.

sic emergunt lilia,    sic rose novelle,

sic decurrunt pariter    due celo stelle.

 

59.

Ad Amoris destinant    ire paradisum.

dulcis ira commovet    utriusque visum;

Phyllis Flore, Phyllidi    Flora movet risum.

fert Phyllis accipitrem    manu, Flora nisum.

 

60.

Parvo tractu temporis    nemus est inventum.

ad ingressum nemoris    murmurat fluentum,

ventus inde redolet    myrrham et pigmentum,

audiuntur tympana    cithareque centum.

 

61.

Quicquid potest hominum    comprehendi mente,

totum ibi virgines    audiunt repente:

vocum differente    sunt illic invente,

sonat diatessaron,    sonat diapente.

 

62.

Sonant et mirabili    plaudunt harmonia

tympanum, psalterium,    lyra, symphonia,

sonant ibi phiale    voce valde pia,

et buxus multiplici    cantum prodit via.

 

63.

Sonant omnes avium    lingue voce plena:

vox auditur merule    dulcis et amena,

corydalus, graculus    atque philomena,

que non cessat conqueri    de transacta pena.

 

64.

Instrumento musico,    vocibus canoris,

tunc diversi specie    contemplata floris,

tunc odoris gratia    redundante foris

coniectatur teneri    thalamus Amoris.

 

65.

Virgines introeunt    modico timore

et eundo propius    crescunt in amore.

sonat queque volucrum    proprio rumore,

accenduntur animi    vario clamore.

 

66.

Immortalis fieret    ibi manens homo.

arbor ibi quelibet    suo gaudet pomo,

vie myrrha, cinnamo    flagrant et amomo;

coniectari poterat    dominus ex domo.

 

67.

Vident choros iuvenum    et domicellarum,

singulorum corpora    corpora stellarum.

capiuntur subito    corda puellarum

in tanto miraculo    rerum novellarum.

 

68.

Sistunt equos pariter    et descendunt, pene

oblite propositi    sono cantilene.

sed auditur iterum    cantus philomene,

et statim virginee    recalescunt vene.

 

69.

Circa silve medium    locus est occultus,

ubi viget maxime    suus deo cultus:

Fauni, Nymphe, Satyri,    comitatus multus

tympanizant, concinunt    ante dei vultus.

 

70.

Portant vina manibus    et coronas florum;

Bacchus Nymphas instruit    et choros Faunorum.

servant pedum ordinem    et instrumentorum;

sed Silenus titubat    nec psallit in chorum.

 

71.

Somno vergit senior    asino prevectus

et in risus copiam    solvit dei pectus.

clamat «vina!» remanet    clamor imperfectus:

viam vocis impedit    vinum et senectus.

 

72.

Inter hec aspicitur    Cytheree natus:

vultus est sidereus,    vertex est pennatus,

arcum leva possidet    et sagittas latus;

satis potest conici    potens et elatus.

 

73.

Sceptro puer nititur    floribus perplexo,

stillat odor nectaris    de capillo pexo.

tres assistunt Gratie    digito connexo

et amoris calicem    tenent genu flexo.

 

74.

Appropinquant virgines    et adorant tute

deum venerabili    cinctum iuventute;

gloriantur numinis    in tanta virtute.

quas deus considerans    prevenit salute.

 

75.

Causam vie postulat;    aperitur causa,

et laudatur utraque    tantum pondus ausa.

ad utramque loquitur:    «modo parum pausa,

donec res iudicio    reseretur clausa!»

 

76.

Deus erat; virgines    norunt deum esse:

retractari singula    non fuit necesse.

equos suos deserunt    et quiescunt fesse.

Amor suis imperat,    iudicent expresse.

 

77.

Amor habet iudices,    Amor habet iura:

sunt Amoris iudices    Usus et Natura;

istis tota data est    curie censura,

quoniam preterita    sciunt et futura.

 

78.

Eunt et iustitie    ventilant vigorem,

ventilatum retrahunt    curie rigorem:

secundum scientiam    et secundum morem

ad amorem clericum    dicunt aptiorem.

 

79.

Comprobavit curia    dictionem iuris

et teneri voluit    etiam futuris.

parum ergo precavent    rebus nocituris,

que sequuntur militem    et fatentur pluris.

 

 

93

 

1.

Hortum habet insula    virgo virginalem.

hunc ingressus virginem    unam in sodalem

spe robustus † virginis    elegi principalem.

 

2.

Letus ergo socia    elegantis forme

– nil huic laudis defuit,    nil affuit enorme –

cum hac feci geminum    cor meum uniforme.

 

3.

Est amore dulcius    rerum in natura

nichil et amarius    conditione dura:

dolus et invidia    amoris sunt scissura.

 

 

93a

 

1.

Cum Fortuna voluit    me vivere beatum,

forma, bonis moribus    fecit bene gratum

et in altis sedibus    sedere laureatum.

 

2.

Modo flos preteriit    mee iuventutis,

in se trahit omnia    tempus senectutis;

inde sum in gratia    novissime salutis.

 

3.

Rhinoceros virginibus    se solet exhibere;

sed cuius est virginitas    intemerata vere,

suo potest gremio    hunc sola retinere.

 

4.

Igitur que iuveni    virgo sociatur

et me senem spreverit,    iure defraudatur,

ut ab hac rhinoceros    se capi patiatur. –

 

5.

In tritura virginum    debetur seniori

pro mercede palea,    frumentum iuniori;

inde senex aream    relinquo successori.

 

 

94

 

1.

Congaudentes ludite,

choros simul ducite!

iuvenes sunt lepidi,

senes sunt decrepiti!

Refl.

Audi, bel'amia,

mille modos Veneris! hahi zevaleria!

 

2.

Militemus Veneri,

nos qui sumus teneri!

Veneris tentoria

res est amatoria!

Refl.

Audi, bel'amia,

mille modos Veneris! hahi zevaleria!

 

3.

Iuvenes amabiles,

igni comparabiles;

senes sunt horribiles,

frigori consimiles!

Refl.

Audi, bel'amia,

mille modos Veneris! hahi zevaleria!

 

 

95

 

1.

Cur suspectum    me tenet domina?

cur tam torva    sunt in me lumina?

testor celum    celique numina:

que veretur,    non novi crimina!

Refl.

Tort a vers mei ma dama!

 

2.

Celum prius    candebit messibus,

feret aer    ulmos cum vitibus,

dabit mare    feras venantibus,

quam Sodome    me iungam civibus!

Refl.

Tort a vers mei ma dama!

 

3.

Licet multa    tyrannus spondeat

et me gravis    paupertas urgeat,

non sum tamen,    cui plus placeat

id, quod prosit,    quam quod conveniat.

Refl.

Tort a vers mei ma dama!

 

4.

Naturali    contentus Venere

non didici    pati, sed agere.

malo mundus    et pauper vivere

quam pollutus    dives existere.

Refl.

Tort a vers mei ma dama!

 

5.

Pura semper    ab hac infamia

nostra fuit    minor Britannia.

ha peream,    quam per me patria

sordis huius    sumat initia!

Refl.

Tort a vers mei ma dama!

 

 

96

 

1.

Iuvenes amoriferi,

virgines amplexamini!

ludos incitat

avium con centus.

Refl.

O vireat,

o floreat,

o gaudeat

in tempore iuventus!

 

2.

Domicelli, surgite!

domicellas querite!

ludos incitat

avium concentus.

Refl.

O vireat,

o floreat,

o gaudeat

in tempore iuventus!

 

3.

Cum ipsam intueor. . .

 

 

97

 

1.

«O Antioche,

cur decipis me

atque quasi servum reicis me?

quid agam?

quid faciam?

dolo lugeo,

fleo.

luctus est doloris,

fletus mali moris.

pereo!

 

2.

Heu me miserum,

passum naufragium!

Astragis suscipior ad hospitium.

video,

doceo

lyram, manu tango,

amo.

amor est flos floris,

lyra est decoris.

gaudeo!

 

3.

Post tristitiam fient gaudia,

post gaudium erit tristitia»:

sunt vera proverbia,

que fatentur talia.

dicta veritatis,

dicta claritatis

amantur.

 

4.

Ab Astrage lecto suscipior

et in maris fluctibus relinquor.

Tharsia nascitur;

mater deicitur

pulchra cum merore;

Tharsia cum flore

nutritur.

 

5.

Frugibus fames hinc tollitur.

Strangolio, Dyniasiadi committitur

flos floris.

doleo!»

 

6.

Liocardadis hic moritur,

ex ere species monstratur.

traditur

invidia

flos amoris Tharsia

servo.

naute eam liberant,

servum quoque fugant

gladio.

 

7.

Apollonii nata venditur

et a lenone emitur.

pretium proponitur:

sexaginta nummos.

cottidie pretium hec redemit,

virgo tamen mansit

precibus.

 

8.

Apollonius natam querens querentem

Dyniasiadem videt et flentem.

sepulcrum monstratur,

mors ut videatur

nate.

«quid non flent mei oculi?

Tharsia num vivit

filia?»

 

9.

Puppes litori approximantur.

vera inveniuntur

† Tharsiam lyrantem coram Tyrio.

hec prius despicitur,

postea cognoscitur.

post multa opposita

nata fuit reddita

patri.

 

10.

Voce celesti Iohannis in insula

Astrages regi fit cognita.

Astrages cognoscitur,

Tharsia maritatur

Arfaxo.

leno destruitur,

Strangolius deicitur

omnibus.

 

 

98

 

1.

Troie post excidium

dux Eneas Latium

errans fato sequitur;

sed errat feliciter,

dum in regno taliter

Didonis excipitur:

si hospes felicior,

hospita vix largior

aliqua percipitur.

 

2.

Troas actos per maria

Dido suscepit Tyria,

passisque tot naufragia

larga pandit hospitia,

et Eneam intuita,

supplex, miratur, quod ita

leta nitescat facies,

larga, crispata sit cesaries.

mox ad sororem properat

eique clausam mentem reserat:

 

3.

«Anna, lux

mea, dux

iste quis sit, ambigo;

quis honor,

quis color

vultu, vix intelligo.

at reor,

vereor

hunc nostra conubia

poscere;

id vere

portendunt insomnia.

 

4.

Ecce quam forti pectore,

Amoris quasi facie!

heu, sors hunc que per bibula

Scylle traxit pericula!

 

5.

Si Sychei

coniugis mei

hymenei

pacti rei

non detraherem,

non cogerem,

non lederem,

huic uni me forsan subdere

possem culpe; me prius perdere

velit Iupiter

turpiter,

fulmine

de culmine

deiectam Carthaginis,

. . . . . . . . . . . . . . .

Dido committat dominis.»

 

6.

Anna refert: «Assiste,

mi soror, nec resiste

amori blando: si iste

iungetur tibi suisque

extollet te virtutibus,

Carthago crescet opibus.»

 

7.

His accensa Phenissa

in furores Elissa

venandi sub imagine,

effuso nimbi turbine,

antro cum duce latuit

eique se supposuit.

 

8.

Propositionibus

tribus dux expositis

syllogizat; motibus

fallit hec oppositis;

sed quamvis cogentibus

argumentis utitur,

tamen eis brevibus

tantum horis fallitur.

 

9.

Et sic amborum in coniugio

leta resplenduit etherea regio;

nam ad amoris gaudia

rident, clarescunt omma.

 

 

99

 

1.

Superbi Paridis    leve iudicium,

Helene species    amata nimium

fit casus Troïe    deponens Ilium.

 

2.

Hinc dolens Eneas    querit diffugium,

ascendit dubios    labores navium,

venit Carthaginem,    Didonis solium.

 

3.

Hunc regno suscipit    Dido Sidonia,

et plus quam decuit    amore saucia

moras non patitur    iungi connubia.

 

4.

O Amor improbe,    sic vincis omnia,

sic tuis viribus    redduntur mollia,

et morti proxima    sunt tua gaudia!

 

5.

Eneas igitur    egre corripitur

et in Italiam    ire precipitur.

quod amans audiens    Dido concutitur:

 

6.

«Enea domine,    quid est, quod audio?

Didonem miseram    dabis exitio?

quam dura premia    pro beneficio!

 

7.

Nudum exceperam,    egentem omnium;

deos offenderat    nostrum conubium.

quid agam, nescio;    mors est consilium.

 

8.

Anna, quid audio,    soror dulcissima?

iam volant carbasa    ora finitima.

abrumpe miseram    lucem asperrima!»

 

9.

† Dido nobilis    spreta relinquitur

atque Lavinie    thalamus queritur,

et Anna propere    pro maga mittitur.

 

10.

«O ensis perfidi,    fortiter ilia

mea pertransiens    deme suspiria!»

amantes miseri,    timete talia!

 

 

99a

 

Armat amor Paridem; vult Tyndaridem, rapit illam;

Res patet; hostis adest; pugnatur; menia cedunt.

 

 

99b

 

Prebuit Eneas et causam mortis et ensem;

Illa sua Dido concidit usa manu.

 

 

100

 

1.

O decus, o Libye regnum, Carthaginis urbem!

O lacerandas fratris opes, o Punica regna!

 

2a.

O duces Phrygios,

o dulces advenas,

quos tanto tempore

dispersos equore

iam hiems septima

iactaverat

ob odium

Iunonis,

Scyllea rabies,

Cyclopum sanies,

Celeno pessima

traduxerat

ad solium

Didonis;

 

2b.

Qui me crudelibus

exercent odiis,

arentis Libye

post casum Phrygie

quos regno naufragos

exceperam!

me miseram!

quid feci,

que meis emulis,

ignotis populis

et genti barbare,

Sidonios

ac Tyrios

subieci!

 

3.

Achi dolant!

achi dolant!

iam volant

carbasa!

iam nulla spes Didonis!

ve Tyriis colonis!

plangite, Sidonii,

quod in ore gladii

deperii

per amorem Phrygii

predonis!

 

4a.

Eneas, hospes Phrygius,

Iarbas, hostis Tyrius,

multo me temptant crimine,

sed vario discrimine.

nam sitientis Libye

regina spreta linquitur,

et thalamos Lavinie

Troianus hospes sequitur!

quid agam misera?

Dido regnat altera!

hai, vixi nimium!

mors agat cetera!

 

4b.

Deserta siti regio

me gravi cingit prelio,

fratris me terret feritas

et Numadum crudelitas.

insultant hoc proverbio:

«Dido se fecit Helenam:

regina nostra gremio

Troianum fovit advenam!»

gravis conditio,

furiosa ratio,

si mala perferam

pro beneficio!

 

5a.

Anna, vides,

que sit fides

deceptoris perfidi?

fraude ficta

me relicta

regna ftigit Punica!

nil sorori

nisi mori,

soror, restat, unica.

 

5b.

Sevit Scylla,

nec tranquilla

se proimttunt equora;

solvit ratem

tempestatem

nec exhorret Phrygius.

dulcis soror,

ut quid moror,

aut quid cessat gladius?

 

6a.

Fulget sidus Orionis,

sevit hiems Aquilonis,

Scylla regnat equore.

tempestatis tempore,

Palinure,

non secure

classem solvis litore!

 

6b.

Solvit ratem dux Troianus;

solvat ensem nostra manus

in iacturam sanguinis!

Vale, flos Carthaginis!

hec, Enea,

fer trophea,

causa tanti criminis!

 

7.

O dulcis anima,

vite spes unica!

Phlegethontis,

Acherontis

latebras

ac tenebras

mox adeas

horroris,

nec Pyrois

te circulus

moretur!

Eneam sequere,

nec desere

suaves illecebras

amoris,

nec dulces nodos Veneris

perdideris,

sed nostri conscia

sis nuntia

doloris!