Carmina Burana
ca. 1230
|
Carmina amatoria
56 57 58 59 60 60a 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70
|
________________________________________________________________
|
|
Incipiunt jubili
56
| |
1. | Ianus annum circinat,ver estatem nuntiatcalcat Phebus ungula,dum in Taurum flectitur,Arietis repagula. |
Refl. | Amor cuncta superat,Amor dura terebrat.
|
2. | Procul sint omniatristia!dulciagaudiasollemnizent Veneris gymnasia!decet iocundari,quos militare contigitDioneo lari. |
Refl. | Amor cuncta superat,Amor dura terebrat.
|
3. | Dum alumnus PalladisCytheree scolamintroissem, inter multasbene cultasvidi unam solamfacieTyndaridiac Venerisecundam,plenam elegantieet magis pudibundam. |
Refl. | Amor cuncta superat,Amor dura terebrat.
|
4. | Differentem omnibusamo differenter.novus ignis in me furitet aduritindeficienter.nulla magis nobilis,habilis,pulchra vel amabilis,nulla minus mobilis,instabilis,infronita reperiturvel fide mutabilis.eius letum vivereest meum delectari.diligi si merear,hoc meum est beari. |
Refl. | Vincit Amor omnia,regit Amor omnia.
|
5. | Parce, puer, puero!fave, Venus, tenero,ignem movens,ignem fovens,ne mori sit, quod vixero,nec sit ut Daphnes Phebo,cui me ipsum dedo!olim tiro Palladisnunc tuo iuri cedo. |
Refl. | Vincit Amor omnia,regit Amor omnia.
57
|
1. |
«Bruma, veris emula,sua iam repaguladolet demoliri;demandat Februario,ne se a solis radiosinat deliniri.
|
2. | Omnis nexus elementorumlegem blandam sentit amorum.sed Hymeneus eorumiugalem ordinat torum,votis allubescens deorumpiorum.
|
3. | Sed Aquilonisira predoniselementis officit,ne pariant; nec tamen in hoc proficit.sed Hymeneus obiciteius se turbini;in hoc enim numinideserviunt Dione.
|
4. | Felicibus stipendiisDione freta gaudiisgaudet suos extollere.qui se suo iugo liberenon denegant submittere,quam felici viverevult eos pro munere!
|
5. | Optat Thetisauram quietis,ut celo caput exeratsuosque fructus proferat.Ceres quoque secus undam cursitatet tristia sollicitatinferorum numinapro surrepta Proserpina.
|
6. | Elementa superacoeunt et infera.hinc illis vocabulasunt attributa mascula;illis vero femininacongrue sunt deputata nomina,quia rerum seminaconcipiunt ut femina.
|
7. | Sol, quia regnat in Piscibuscelestibus,dat copiamplenariampiscationi,reddens formam turbide Iunoni.»
|
8a. | Ista Phrison decantabatiuxta regis filiam,egram que se simulabat,dum perrexit per viam
|
8b. | Desponsari, sed hec gnanusnotans sponso retulit.mox truncatur ut profanus.tandem sponso detulit.
58
|
1. | Iam ver oritur.veris flore variatatellus redimitur.excitat in gaudiumcor concentus aviumvoce relativaIovem salutantium.in his philomenaTereum reiteratet iam fatumantiquatumquerule retractat.sed dum fatis obicitItym perditum,merulachoraulicacarminacoaptat.
|
2. | Istis insultantibuscasibusfatalibusin choree speciemres reciprocatur.his autem conciliisnoster adest Iupitercum sua Iunone,Cupido cum Dione,post hos Argus stelliferet Narcissus florigerOrphëusque plectriger,Faunus quoque corniger.
|
3. | Inter hec sollemniacommuniaalterno motu laterumlascive iactant corporacollatanunc occurrens,nunc procurrenscontio pennata:
|
4. | Mergus aquaticus,aquila munificus,bubo noctivagus,cygnus flumineus,phenix unica,perdix lethargica,hirundo domestica,columba turtisona,upupa galigera,anser sagax,vultur edax,psitacus gelboicus,miluus gyrovagus,alaudula garrula,ciconia rostrisona.
|
5. | His et consimilibuspariasunt gaudia;demulcet enim omniahec concors consonantia.
|
6. | Tempus est letitie.nostro temporevernant floresin pratis virentibus,et suis rebusdecus auget Phebusin nostris finibus.
59
|
1. | Ecce, chorus virginum,tempore vernali,dum solis incendiumradios equalimoderatur ordine,nubilo semotofronde pausa tilieCypridis in voto! |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto!
|
2. | In hac valle floridafloreus flagratus,inter septa lilialocus purpuratus.dum garritus meruledulciter alludit,philomena carnminedulcia concludit. |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto!
|
3. | Acies virginearedimita flore –quis enarret talia!quantoque decoreprenitent ad liquidumVeneris occulta!Dido necis meritumproferat inulta. |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto!
|
4. | Per florenta nemorumme fortuna vexit.arcum Cupidineumvernula retexit.quam inter Venereamdiligo cohortem,langueo, dum videamlibiti consortem. |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto.
|
5. | Questio per singulasoritur: honestapotiorque dignitascasta vel incesta?Flora, consors Phyllidis,est sententiata:«caste non est similisturpiter amata.» |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto!
|
6. | Iuno, Pallas, Dione,Cytherea duraaffirmant interpreteFlore verbi iura:«flagrabit feliciusnectare mellitocastam amans potiusquam in infinito.» |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto!
|
7. | Iura grata referopuellarum ludis.Vigeant in prosperopudice futuris!actibus emeritasnulla salutaris,contingat iocunditas† spes adulta caris! |
Refl. |
Cypridis in votofronde pausa tilie,Cypridis in voto!
60ca. 1100 ?
|
1a. | Captus amore gravime parem rebar avifede revincte lari,que procul ethra videtnec modulando silet,inde perire libet.
|
1b. | . . . . . . . . . . . . . .psallere, virgo, pridem,non semper hec ibidem,quam scrutabundus amornotarat et amaror.hinc ortus ille clamor.
|
2a. | Est bilis amarissima,qualem gignit Sardonia,
|
2b. | In incentivo Veneriseiusque miri generis
|
2c. | Militiam proponere,non posse votum solvere.
|
2d. | Hec, ecce, virgo inclita,tibi notabis edita:
|
3. | Amor instillat, quarete, virgo, salutarevelim; sed onus gravevideris acerbare,
|
4. | Dum affligis immeritum,grave ferens imperium,vilipendens obloquium,me minans in interitum,fidem promittens alteri,contradicendo Cypridi.
|
5a. | Ecce querimonia,quam genuit amor;me misit in suspiriaVenereus favor.
|
5b. | Cuncta sprevi virginumego tripudia,te volens michi iungere.modo diludia
|
5c. | Quesivique gratiam;sed iam alteriuscaptas benivolentiam;quo nil deterius
|
6a. | Queo fari.nec solarime curat Glycerium;
|
6b. | Me fastiditet allidit,estimans inglorium.
|
6c. | Bella gerocum severoCypridis ob meritum.
|
7a. | Dum mens unam te recolitfamaque nefas comperit,pupilla fletum protulit;iam expedit,ut vera loquamur.
|
7b. | Amaveram pre ceteriste, sed amici veterises iam oblita; superisvel inferisream te criminamur?
|
8a. | Dolor, fletus,ire, metustremebundis artubussimul incubuere.
|
8b. | Pre doloreverso morecanticum conticuit;nil restat nisi flere.
|
8c. | Sorte dirapendet lyra,spreta luget. Atroposfilum cessavit nere.
|
9. | Me mergis hic,cum sis illic;nutando sicnon stabis hic.
|
10. | Sed lubrica contagiate gaudes insectari;prostibulum patibuloiam meruit piari.en, oro te per superos:tibi ames obnoxios;reclude secretarios,quos nil iuvat amari!
|
11. | Si lethargum viteinsectabor lite,† hanc colis rite,† et ego tein soliloquiorumcarmine canebam,te unam sapiebam,idque iustum rebar;sed nichil audis horum.
|
12. | Michi te subdideraset amore iunxerasfallentis vite semitas,et te ita subverteras,ut redimam me viverepresumptuosa temereamores vi transponeres,ut cor meum contereres.
|
13a. | Usque quo te perferam,quam premit emulatio?
|
13b. | Ut quid agis perperam,o dira simulatio?
|
14a. | Ex fraudibus alterniset ignominiacur emula superbis,bifrons, ingloria?
|
14b. | Cum federa discerpis,o preceps nimia,te funditus evertisceu Bachanaria.
|
15. | Si balbi more veritusnil ausim fari penitus,† obnixeram emeritus,quem captat hic interitus.
|
16. | O Cypris alma, conspicetue clientem operepenamque nobis exime,quam patimur indebite!tu lamiam interripeeiusque rixas opprime!
60a
|
1. | Cupido mentem gyrattelumque minans vibrat,Favonius aspiratnectar, quo venas inflat
|
2. | Medullitus; id tenerispergratum est in feminis,quas alit affabilitasatque cordis simplicitas.
|
3a. | Semel, opto, basiamichi quod offerat,quam sorte de infantiaNatura venustat.
|
3b. | Post hanc nulla complacet,quam sic assumpserim,cum potius amabileste propter spreverim.
|
4a. | Iam odorusnoster torusdemoratur; inscia
|
4b. | Es optata,sed vocatanon occurris, intima.
|
5a. | Gaude, proles regia,que vite privilegiagestas! ecce Venereacollegiaper te floruerunt.
|
5b. | Si iam detur optio,tuo quod utar osculoet membris in crepuscolosub otio,aspera non erunt.
|
6a. | Matutini siderisiubar preis,et liliumrosaque periere.
|
6b. | Micat ebur dentiumper labium,ut Siriumcredat quis enitere.
|
7. | Si Menalus fatidicusvirginibusmichi det omne fari,Etna, mons occiduus,Ponto ferat minas prius,quam desinat, virgo, tuushonor laudari.
|
8. | Amores ergo fidibuscanendi sunt his rudibus,cibentur ut his fructibus:stipendium erit Venus,
|
9. | Furores quando lenitVenus, que corda ferit.incitamentum Venerisfastidium est ceteris.quod laudis michi titulumclarumque det obsequium!
|
10. | Intemerata virginum,serena respiceet generosa supplicisiam vota perfice!
61
|
1a. | Siquem Pieridum ditavit contio,nulli Teïorum aptetur otiopar Phebi citharesum in verno nectare.
|
1b. | Cui pre cunctis virginum obedio,† vita me potest alere vel mortis tedio.† sed decus hoc intimummavult potissimum.
|
1c. | Terminum vidit brume desolatio;gaudent funditus in florum exordio,qui norunt Cypridem,plaudentes eidem.
|
1d. | Nunquam tanti cordis fui, pro Iupiter!de spe Venerea, opinor; iugiterme vita fertilisalit et spes habilis.
|
2a. | Me risu linearegit virginea;nunc ergo tineameroris pellitur,dolor avellitur,tremor percellitur.
|
2b. | Cui tanta claritasac mira caritas,fecunda largitassemper et undiquearrident utique,hanc opto denique.
|
3. | Ne miretur ducis tantequis sublimitatem,que me verbi vi prestantedoctum reddit plus quam ante,stillans largitatem!
|
4a. | O decorasuper orabelli Absaloniset non talis,ut mortalissis conditionis!
|
4b. | Michi soli,virgo, noliesse refragata!queso finem,ut reclinema re desperata.
|
5. | Tuum prestolor nuntium:dele merorem conscium,mundani decus iubaris,o verecunda Tyndaris!
|
6a. | Apollo mire vinctus estPeneide respecta;sic meus amor tinctus estre veteri deiecta.
|
6b. | Magnetem verum iteratvirgo mire perfecta,attractu crebro superatme gratia directa.
|
6c. | Miranda de Priamiderememorantur gesta,qui militavit floride;sed squalent mea festa.
|
7. | Florenti desolationon esset conturbatio;sed mea plus tremit ratio,† quam Dionea sit dilatio.quid facio?
|
8a. | Gratia,solaciadonato menti languide,mea dos,amorum flos,morigerata vivide!
|
8b. | Amantum lis,te, quicquid vis,da laudi bene placide!nil tibi par,electe larletitie fervide.
|
9a. | Te visa primitusexarsi penitus;proinde gemitusdurat perenniter.tu deme leniterillatum duriter!
|
9b. | † Hec est dira sors,nec durior est mors.num mee vite sorsstat ritu prospero?quam soli confero,repugnat tenero!
|
10. | Huic me corde flagrantenosco intricatum,cuius nutu me versanteet ad votum conspiranteme fero beatum.
|
11a. | Aptiorem,dulcioremnollem reperire,quam elegi,mee legisi dat subvenire.
|
11b. | Plus amarem,plus optaremsui verbi dona,quam si mundi† vi iocundifungerer corona.
|
12. | . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . .
|
13a. | Sed primum exaltandus estrisus clarificatus,a quo Iovis secundus est,michi significatus.
|
13b. | Effectum si non invenit,ut me velit amare,pie rogo, quod convenit:me queat tolerare.
|
13c. | Sed si nos, Discordia,tuo more disponis,mutabo iam primordiamee professionis.
|
14. | Ergo, nitidior sidere,respice, si me vis vivere!nam flores constat emergere;tuo me solatum federeda ludere!
62
|
1. | Dum Diane vitreasero lampas orituret a fratris rosealuce dum succenditur,dulcis aura zephyrispirans omnes etherinubes tollit;sic emollitvis chordarum pectoraet immutatcor, quod nutatad amoris pignora.
|
2. | Letum iubar Hesperigratioremdat humoremroris soporiferimortalium generi.
|
3. | O quam felix est antidotum soporis,quod curarum tempestates sedat et doloris!dum surrepit clausis oculorum poris,ipsum gaudio equiperat dulcedini amoris.
|
4. | Morphëus in mentemtrahit impellentemventum lenem segetes maturas,murmura rivorum per harenas puras,circulares ambitus molendinorum,qui furantur somno lumen oculorum.
|
5. | Post blanda Veneris commercialassatur cerebri substantia.hinc caligant mira novitateoculi nantes in palpebrarum rate.hei, quam felix transitus amoris ad soporem,sed suavior regressus ad amorem!
|
6. | Ex alvo leta fumus evaporat,qui capitis tres cellulas irrorat;hic infumat oculosad soporem penduloset palpebras sua fumositatereplet, ne visus exspatietur late.unde ligant oculos virtutes animales,que sunt magis vise ministeriales.
|
7. | Fronde sub arboris amena,dum querens canit philomena,suave est quiescere,suavius luderein graminecum virginespeciosa.si variarumodor herbarumspiraverit,si dederittorum rosa,dulciter soporis alimoniapost Veneris defessa commerciacaptatur,dum lassis instillatur.
|
8. | O in quantisanimus amantisvariatur vacillantis!ut vaga ratis per equora,dum caret ancora,fluctuat inter spem metumque dubiasic Veneris militia.
63Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)
|
1a. | Olim sudor Herculis,monstra late conterens,pestes orbis auferens,claris longe titulisenituit;sed tandem defloruitfama prius celebris,cecis clausa tenebris,Ioles illecebrisAlcide captivato. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
1b. | Hydra damno capitumfacta locupletior,omni peste sevior,reddere sollicitumnon potuit,quem puella domuit.iugo cessit Venerisvir, qui maior superiscelum tulit humerisAtlante fatigato. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
2a. | Caco tristis halituset flammarum vomitusvel fuga Nesso duplicinon profuit;Geryon Hesperiusianitorque Stygius,uterque forma triplicinon terruit,quem captivum tenuitrisu puella simplici. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
2b. | Jugo cessit tenero,somno qui letiferohorti custodem divitisimplicuit,frontis Acheloiecornu dedit Copie,apro, leone domitisenituit,Thraces equos imbuitcruenti cede hospitis. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
3a. | Antei Libyciluctam sustinuit,casus sophisticifraudes cohibuit,cadere dum vetuit;sed qui sic explicuitlucte nodosos nexus,vincitur et vincitur,dum labiturmagna Iovis sobolesad Iolesamplexus. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
3b. | Tantis florueratlaborum titulis,quem blandis carceratpuella vinculis.et dum lambit osculis,nectar huic labellulisVenereum propinat;vir solutus otiisVenereislaborum memoriamet gloriaminclinat. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
4a. | Sed Alcide fortioraggrediorpugnam contra Venerem.ut superemhanc, fugio;in hoc enim preliofugiendo fortiuset meliuspugnatur,sicque Venus vincitur:dum fugitur,fugatur. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
|
4b. | Dulces nodos Veneriset carcerisblandi seras resero,de ceteroad aliadum traducor studia.o Lycori, valeaset voveas,quod vovi:ab amore spiritumsollicitumremovi. |
Refl. |
Amor fame meritumdeflorat,amans tempus perditumnon plorat,sed temeredifflueresub Venerelaborat.
64De XII virtutibus HerculisAusonius (ca. 310 - 395)
Prima Cleonei tolerata erumna leonis.Proxima Lerneam ferro et face contudit hydram.Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.Eripedis quarto tulit aurea cornua cervi.Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.Threiciam sexto spoliavit Amazona balteo.Septima in Augeis stabulis impensa laboris.Octava expulso numeratur adoria tauro.In Diomedeis victoria nona quadrigis.Geryone extincto decimam dat Hiberia palmam.Undecimo mala Hesperidum districta triumpho.Cerberus extremi suprema est meta laboris.
65
|
1. | Quocumque more motu volvuntur tempora,eadem fretus eucrasi pulso tympana.
|
2a. | Seu Philogeusin imis moretur,aut Euricteussolito vernali femine rubens notetur,vel dum coruscus Acteon estivo lumine repletur,sive Lampas radians autumni copia ditetur:ab uno semper numine michi salus debetur.
|
2b. | Brevi spectataBasythea immisit,quod expectatatempore tanto Euryale tandem subrisit.sola Euphrosyne strictrici emula fautrix michi sit,cui Dione nudula per quandam dulciter arrisit!nam allotheta cecinit hoc carmen, quod promisit.
|
3a. | Cypris barbatagaudeat occultuiam renovatamaturo tumultu!virgo dudum feminehabitum mentita,nec fallit in virgineVeneris perita.nomine pudico palliatVenereum libamen,provida, ne palam ebulliatexperte rei famen.devirginata tamennon horruit, cum iteravit nature luctamen.
|
3b. | Fautor sis, Paris,Veneris agonis!Venus, fruarisamplexibus Adonis!myrtum libans Indicamfanis Citheronistestem ponam pedicammee conditionis.Delio liberior immobilinon superor cohorte.spes lassam rem impulit, dum nobilifruar tori consorte.nec admittetur forte;nam intra seram militavi virginalis porte.
|
4a. | Pallerem, nisi me veteri miranda decorevirgo probaret;
|
4b. | Marcerem, nisi spe Veneri fuscata timoreme stimularet.
|
5a. | Inclita res ita cognita, perdita dat michi fata;namque rogavi,
|
5b. | Cui pia basia, dulcia, suavia, congeminatamultiplicavi.
|
6a. | Hac bibo pocula vite,hoc decus est michi mite,
|
6b. | Que satis est michi culta,obvia secula multa.
|
7a. | Sat modo maturesum confessus eam;
|
7b. | † Claudit opus dure,dum complector eam.
|
8a. | Gratia letitieiure cupita,
|
8b. | Moribus et facietam redimita,
|
9a. | Flosculo presignis,dote leporis,
|
9b. | Foveat me signisdulcis amoris!
|
10a. | Hoc memor corde serva,quod te mea Minervanunc prudens, nunc protervamultiformis hactenus declarat harmonia:prosa, versu, satira psallens et rhythmachiate per orbem intonat scolaris symphonia.
|
10b. | Siquis versat, quod verso,amans et e conversocorde nichil diversopetat, optet, supplicet, ut duret amor meus,ego vicem replicans non ero fraudis reus,ut tali freto federe sit annus iubileus!
66
Acteon, Lampos, Erythreus et Philogeus:Istis nominibus poterit spectare peritusQuemque diem tantum tempus retinere quaternum.Acteon primum Greci dicunt rubicundum:Nam sol purpureum iam mane novo tenet ortum.Post graditur Lampos, est qui cognomine fulgens:Nam tunc splendorem sentimus sole micantem.Ardens Erythreus sequitur, sic iure vocatus:Est nam quisque dies medius fervore repletus.Post hos extremus procedit tunc Philogeus,Dictus amans terram, quod vespere tendit ad illam:Nam vult occasum terris inducere certum.
67ca. 1170Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)
|
1a. | A globo vetericum rerum faciemtraxissent superimundique seriemprudens explicuitet texuitNatura,iam preconceperat,quod fueratfactura.
|
1b. | Que causas machinemundane suscitans,de nostra virgineiam dudum cogitansPlus hanc excoluit,plus prebuithonoris,dans privilegiumet pretiumlaboris.
|
2a. | In hac pre ceteristotius operisNature lucet opera.tot muneranulli favoris contulit,sed extulithanc ultra cetera.
|
2b. | Et, que puellulisavara singulissolet partiri singula:huic sedulaimpendit copiosiuset pleniusforme munuscula.
|
3a. | Nature studiolonge venustata,contendit liliorugis non crispatafrons nivea.simplices siderealuce micant ocelli.
|
3b. | Omnes amantiumtrahit in se visus,spondens remediumverecunda risuslascivia.arcus superciliadiscriminant gemelli.
|
4a. | Ab utriusque luminisconfiniomoderati libraminisiudicionaris eminentiaproducitur venustequadam temperantia:nec nimis erigiturnec premituriniuste.
|
4b. | Allicit verbis dulcibuset osculis,castigate tumentibuslabellulis,roseo nectareusodor infusus ori.pariter eburneussedet ordo dentiumpar niviumcandori.
|
5a. | Certant nivi, micant lenepectus, mentum, colla, gene;sed, ne candore nimioevanescant in pallorem,precastigat hunc candoremrosam maritans lilioprudentior Natura,ut ex his fiat aptioret gratiormixtura.
|
5b. | Rapit michi me Coronis,privilegiata doniset Gratiarum flosculis.nam Natura, dulciorisalimenta dans erroris,dum in stuporem populishanc omnibus ostendit,in risu blando retiaVeneriatetendit.
68
|
1. | Saturni sidus lividum Mercurio micantefugatur ab Apolline Risum Iovis nudante;redit ab exilio ver coma rutilante.
|
2. | Cantu nemus aviumlascivia canentiumsuave delinitur,fronde redimitur;vernant spine floribusmicantibus,signantibusVenerem, quia spina pungit, flos blanditur.
|
3. | Mater Venus subditis amoridulciastipendiacopialargiri delectatur uberiori.
|
4. | Dulcis aura Zephyrispirans ab occidenteIovis favet siderialacriori mente,Aquilonem carceriEolo nolentedeputans; sic ceteriglaciales spiritus diffugiunt repente.redit calor etheri,dum caligo nubium rarescit Sole Taurum tenente.
|
5. | Sic beati spes, halitus fiagrans oris tenelli,dum acclinat basium,scindit nubem omniumcurarum; sed avellinescit, ni congressio sit arcani medica duelli.
|
6. | Felix hora huius duelli,cui contingit nectar adunare melli!quam felix unio,cuius suavitatis poculosopiuntur sensus et ocelli!
69
|
1. | Estas in exiliumiam peregrinatur,leto nemus aviumcantu viduatur,pallet viror frondium,campus defloratur.exaruit,quod floruit,quia felicem statum nemorisvis frigorissinistra denudavitet ethera silentioturbavit,exiliodum aves relegavit.
|
2. | Sed amorem,qui caloremnutrit, nulla vis frigoris valet attenuare,sed ea riformarestudet, que corruperat brume torpor. amarecrucior,moriorvulnere, quo glorior.eia, si me sanareuno vellet osculo,que cor felici iaculogaudet vulnerare!
|
3. | Lasciva, blandi risus,omnes in se trahit visus.labiaVeneriatumentia– sed castigate – dant erroremleniorem,dum dulcoreminstillant, favum mellis, osculando,ut me mortalem negem aliquando.leta frons tam nivea,lux oculorum aurea,cesaries subrubea,manus vincentes liliame trahunt in suspiria.rideo,cum videocuncta tam elegantia,tam regia,tam suavia,tam dulcia.
70
|
1. | Estatis florigero temporesub umbrosa residens arbore,avibus canentibus in nemore,sibilante serotino frigore,mee Thisbes adoptato fruebar eloquio,colloquens de Veneris blandissimo commercio.
|
2. | Eius vultus,forma, cultuspre puellis,ut sol stellis,sic prelucet.o inducethanc nostra ratio,ut dignetur suo nos beare consortio?
|
3. | Nil ergo restat satius,quam cecam mentis flammam denudare diffusius.audaces fortuna iuvat penitus.his ergo sit introitus:
|
4a. | «Ignem cecum sub pectorelongo depasco tempore,qui vires miro roboretoto diffundit corpore.
|
4b. | Quem tu sola, perciperesi vis, potes extinguere,. . meum semiviverefelici ligans federe.»
|
4c. | «Amoris spes est dubia,aut verax aut contraria.amanti necessariavirtutis est constantia.
|
5a. | Pre ceteris virtutibus est patientiaamoris famulantia.
|
5b. | Sed et ignem, qui discurrit per precordia,fax extinguat alia!
|
5c. | Noster amor non furtiva, non fragiliaamplexatur gaudia.»
|
6a. | «Ignis, quo crucior,immo quo glorior,ignis est invisibilis.
|
6b. | Si non extinguitur,a qua succenditur,manet inextinguibilis.
|
7a. | Est ergo tuo munereme mori vel me vivere.
|
7b. | «Quid refert pro re pendulavite pati pericula?
|
8a. | Est pater, est mater,est frater, qui quaterdie me pro te corripiunt,
|
8b. | Et vetulas per cellulaset iuvenes per speculasdeputantes nos custodiunt;
|
9. | Argumque centioculumplus tremo quam patibulum.
|
10. | Est ergo dignumvirum benignumvitare signum,unde malignummurmur cursitat per populum.»
|
11a. | «Times in vanum!tam est arcanum,quod nec Vulcanumcuro cum sophisticis catenis.
|
11b. | Stilbontis moreLetheo roreArgum soporepremam, oculis clausis centenis.»
|
12a. | «In trutina mentis dubiafluctuant contrarialascivus amor et pudicitia.
|
12b. | † Sed eligo, quod video:collum iugo prebeo,ad iugum tamen suave transeo.»
|
13. | «Non bene dixerisiugum secretum Veneris,quo nil liberius,nil dulcius, nil melius.
|
14a. | O quam dulciasunt hec gaudia!Veneris furta sunt pia.
|
14b. | Ergo properaad hec munera!carent laude dona sera.»
|
15. | «Dulcissime!totam subdo tibi me.» |