<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Statuta communis Bugellae
1245/1348
 


 






 



S t a t u t a 
C o m m u n i s
B u g e l l a e



R U B R I C A   X V I
D E   B E S T I J S .

________________________________


286.
[I]
FORENSIS PASCHARI NEQUIT
IN TERRITORIO DE BUGELLA.


Statutum est quod qui duxerit uel duci fecerit. bestias hominum de extra bugellam ad pascandum in communi. nec in territorio bugelle sine licencia credencia soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp. Et consules teneantur per eorum sacramentum inquirere. et post quam sciuerunt incontinenti expellere uel expelli facere bestias omnes desuper dictum territorium et curte comunis bugelle.

287.
[II]
DAMPNA PROPRIA POSSIT
QUILIBET ACCUSARE.


Item statutum est quod quilibet accussare omnes bestias et omnia dampna ei vel eis facta. et soluant bannum sicut statutum est.

288.
[III]
PENA CAPRAS
TENENTIBUS ORDINATA.


Item statutum est quod nullus teneant capram uel capras in territorio bugelle. nisi a sancta maria superius. et qui contrafecerit soluat bannum sol. quinque. pro qualibet vice quam fuerit accussatus uel requisitus pro qualibet capra. alijs statutis de bestijs pascantibus seu dampnum dantibus in fortilicijs seu circa fortilicias plani et placij. et circa clausuras in suo statu permanentibus. Et consules non possint dare licenciam. nisi essent omnes quatuor simul qui darent licenciam alicui tenendi vnam solam capram propter necessitatem alicuius pueri parui et infirmi in domo sua extra omnia dampna comunis capras ad occidendum statim et quas non possint tenere nec ducere In aliquibus cessis uel claussuris nec in aliquibus partibus cultis hedificatis uel plantatis que possint vastari. Et qui contrafecerit. Soluat bannum sicut alij homines et quod consules non possint dare licentiam nisi volens tenere quod habent vnam de predictis causis.

289.
[IIII]
PENA PRO BESTIJS
IN UIJS CAMPANIE
PASCHANTIBUS ORDINATA.


Item statutum est quod nullus debeat ducere aliquam bestiam ad pascandum a sancto eussebio. et a volta ripe inferius. et qui contrafecerit soluat. bannum. sol. II. pro qualibet bestia. a Kalendis maij. usque ad sanctum michaellem nisi fuerit bestia que laboret. Et consules non possint dare licenciam.

290.
[V]
DOMINI BESTIARUM
IN FOSSATIS PASCHANTIUM
PUNIANTUR.


Item statutum est quod si aliqua bestia fuerit inventa pascare in fossatis de plano. soluat bannum. sol. II. et consules non possint dare licenciam.

291.
[VI]
PASCHANTES DE
NOCTE QUID
SOLUERE TENEANTUR.


Item statutum est quod qui fuerit Inventus extra bugellam de nocte ad pascandum cum aliquibus bestijs uel staret extra post canpanam custodum In pascuis soluat bannum. sol. XX. pro qualibet vice. nisi essent boues Iuntores cum carro.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>