<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Statuta communis Bugellae
1245/1348
 


 






 



S t a t u t a 
C o m m u n i s
B u g e l l a e



R U B R I C A   I
D E   C U M S U L I B U S

________________________________


1.
[I]

In primis statutum et ordinatum est quod anno usque ad festum sanctorum Symonis et Jude eligantur quatuor Consules quorum unus sit clavarius Comunis ad voluntatem Credentiariorum vel maioris partis ipsorum sive specialiter ad hoc electorum. qui Jurent in plena Credentia super statutis. et sicut in infrascripto sacramentali per omnia plenius continentur. Quod sacramentale sic dicit. Vos Jurabitis ad sancta dei evangelia, quod ab isto festo sancti Martini proximo usque ad unum annum completum pro vestro posse saluabitis et custodietis et manutenebitis (ecclesiam sancti Eusebij Vercellensis et ipsius Episcopum et) omnes rationes et jura et honorentias (ipsius conseruabitis) et regetis, et custodietis omnes homines, et Commune Bugelle tam Masculos quam maiores et minores, et omnes res rationes et jura et bonas consuetudines ipsorum quam melius et utilius poteritis. Omnes officiales quos eligetis ponetis quam meliores et utiliores poteritis quemlibet in suo offitio ad bonum et utilitatem predicti Comunis. Omnia banna vobis accusata juste capietis et rationabiliter illa cum conscilio aliquorum sapientorum de Credentia Judicabitis predicto Comuni et cuilibet persone suam iusticiam conseruantes. Omnia banna, fodra, ficta, datia, et collectas ipsius Communis colligetis et excucietis et Clauigerio consignabitis, illo Clauigerio habente omnia scripta et Vos similiter habeatis Omnia illa que recipietis consignabitis, et Jnde bonam rationem de tribus in tribus menssibus ad opus et utilitatem Comunis facietis nisi de uoluntate credentie remanserit. et offitium vestri Consulatus exercebitis et facietis. et secundum voluntatem Credentiatiorum uel maioris partis et ad eorum preceptum uos regetis. Et hec omnia et singula attendetis et obseruabitis bona fine si deus uos adiuuet et sancta dei euangelia.

2.
[II]
UT CONSULES FATIANT IUSTITIAM
ET CAPIANT IUDICATURIS


Item statutum est quod Consules possint et debeant facere iusticiam et rationem de quolibet homine de Bugella et habitanti in Bugella et cuilibet qui eam pecierit sub eis. et non capere Judicaturam de causis confessatis, set de negatis et contestatis capient a qualibet parte ad rationem denariorum duodecim pro libra. Et omnes sententie et condempnationes quas tulerint et dederint de iure attendentur et res quas dabunt uel dari fecerint aut iusserint in pagamento firmiter ex parte comunis manuteneantur ei cui date fuerint de Jure. Et qui in aliquo contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice solidorum X pp.

3.
[III]
QUOD PRECEPTA CONSULUM
ATTENDANTUR.


Item statutum est quod omnia precepta et banna inposita per consules comunis uel eorum nuncios iuste et rationabiliter facta firmiter obseruentur.

4.
[IIII]
SALARIUM CONSULUM
NOTARIJ ET QUID NOTARIUS
FACERE TENEATUR.


Item statutum est quod quisque consul habeat pro suo salario libras X pp. et clauarius libras XII pp. et Nottarius libras tres pp. et non plus. et pro illo salario debeat nottarius facere omnes scripturas comunis preter cartas testatas et litteras mandatas. et stare continue cum clauario ad exigendum banna et ad faciendum alia negocia comunis. nisi haberent licenciam a dicto clauario. et hoc teneantur facere per eorum sacramentum.

5.
[V]
QUIBUS TENEATUR CONSUL
FACERE PRANDIUM QUANDO
ET PENA NON FATIENTIS.


Item statutum est quod quilibet qui eligetur in consulatu de nouo teneatur facere unum bonum prandium secundum quod consuetum est aliis consulibus ueteribus et nouis et Gastaldis. et seruitoribus et nottariis et electoribus ipsorum consulum usque ad festum sancte Marie candelarie. et si non fecerit amitat totum suum salarium. et ultra hoc quod sub pena et banno solidorum LX pp. et solidorum XX pp. pro qualibet edomada qua steterit ultra terminum quod non fecerit dictum prandium. de quo prandio et banno nulla possit fieri gratia. nec poni In credentia permitatur.

6.
[VI]
INFRA QUOD TEMPUS
SINT BANNA EXIGENDA
ET FIAT DEFFENSIO.


Item statutum est quod consules teneantur ex sacramento excutere siue acordari facere ydonee omnia banna eis accusata infra. XV. dies postquam accusara uel denuntiata fuerint. Et si ea habere non potuerint faciendo eorum posse teneantur dare bannum accusato uel denuntiato infra illum terminum. XV. dierum. Et denuntiant cuilibet accusato uel denuntiato ut faciant deffensionem infra menssem.

7.
[VII]
CONSULES UETERES DARE
DEBEANT BANNITOS NOUIS
INFRA NATIUITATEM.


Item statutum est quod consules noui debeant omnes bannitos per consules veteres tenere in banno. donec acordauerint se cum ipsis consulibus. et facere preconizari quod ipsi sint in banno per ipsos sicut erant per veteres et quod consules veteres teneantur dare bannitos consulibus nouis infra natiuitatem domini post sanctum Martinum.

8.
[VIII]
STATUTA LEGI DEBENT OMNI ANNO
INFRA NATIUITATEM ET INDE TRADI
PUBLICUM INSTRUMENTUM.


Item statutum est quod consules teneantur facere legi statuta comunis omni anno in plena contione ante natiuitatem domini. Et facta publicatione predicta teneantur ipsi consules ex officio suo precipere et facere tradi et scribi publicum Instrumentum per notarium comunis de publicatione dictorum statutorum comunis facta in plena contione quod Instrumentum dictus notarius facere teneatur suis sumptibus.

9.
[VIIII]
HABERE PROUENTUS COMUNIS
PER EXEMPLUM ET EXCUTERE OMNIA
CONSULES SUNT ASTRICTI.


Item statutum est quod consules et clauarius teneantur ex sacramento excutere omnia banna. ficta et collectas comunis. et illa dent et consignant ipsi clauario. qui clauarius et consules teneantur et faciant illa poni et redduci in scriptis. et consules habeant omnia illa similiter exemplata nisi remansserit de uoluntate credencie. et debeant ex eis facere et reddere bonam rationem comuni. Et si aliquid defuerit de hoc quod receperint teneantur integre restituere predicto comuni.

10.
[X]
LABORATORIBUS FORENSIBUS DEBET
FIERI SOLUTIO PRIMA DIE.
TERRIGENIS INFRA OCTO CUM EXPENSIS
PER IPSOS DECLARATIS.


Item statutum est quod consules faciant solui laboratoribus an eis iusticiam petentibus de omnibus laboribus quos fecereint alicui homini de bugella. si laborator fuerit de bugella infra. VIII. dies. et si fuerit extraneus qui uelit recedere. infra secundum diem. Et qui non soluerit ad terminum sibi statutum per consules uel per eorum nuntium soluat bannum solidorum. II. pp. et postea soluat sibi. Et restituentur dampnum et expensse laboratori forenssi per eum qui non soluerit ei postquam fuerit ei preceptum et postquam fuerit citatus. Expenssas declarendas per dictos laboratores.

11.
[XI]
OMNES MENSURE SIGNARI
ET INQUIRI DEBENT
INFRA NATIUITATEM.


Item statutum est quod consules requirant ante festum natiuitatis domini omnes sestarios, minas. quartaronos. quartinos. medios quartinos. et quartum quartini salis. ceberos menssuratores. Rasos. stateras. cupos molendinariorum et omnes alias menssuras aliarum rerum que consuete sunt signari. Et illas faciant tationari et coequari rationabiliter signo comunis. Perticam ad manssurandum terras et quod menssurator terre teneatur omni anno in sequela Jurare quod unicuique cui menssurabit dabit suam rationem.

12.
[XII]
PENA USURARIORUM
QUI DENEGANT COMMUNI
PECUNIAS MUTUARE.


Item statutum est quod consules teneantur compellere omnes prestatores qui prestant in bugella et eius poderio ut debeant mutuare consulibus nomine comunis quocienscumque fuerint requisiti. quod si facere recusarent. teeantur excutere omnia banna eis inposita predicta de causa. quibus solutis nichilominus prestare teneantur. nisi haberent iusta deffensionem. Et consules teneantur dare dictis prestatoribus denarios. IIII. pp. pro libra.

13.
[XIII]
QUAE COMUNITAS NEMORA
INFRA KALENDAS MARCIJ
DEBEAT DISBENDARE.


Item statutum est quod consules teneantur et debeant disbandire illud comune quod placuerit credencie a kalendis februarij usque ad kalendas marcij.

14.
[XIIII]
FORMA ELIGENDI
DETERMINATORES ET TEMPUS
AC QUID FACERE TENEANTUR.


Item statutum est quod consules debeant eligere XII homines de melioribus et sapientioribus de credencia bugelle qui Jurent omni anno in credencia ad sancta dei euangelia meliorare. ampliare et desterminare vias et suprapresias. Et consules habeant unum quarterium de terra uel duos si opportuerit ad splanandum et disclaudendum et actandum secundum quod determinabitur. Et hoc teneantur consules facere et fiere facere usque ad kalendas maii. Et si aliquid ex predictis. XII. ubi aperiretur vel largaretur haberet ad faciendum debeat recedere illinc donec determinatum fuerit ibidem. et unus ex consulibus debeat ire cum eis ad predicta facienda.

15.
[XV]
PENA CONSULUM
PLUS COMPUTANTIUM
QUAM EXPENDANT.


Item statutum est quod ille clauarius seu consul qui computaret debita seu messiones comunis plura quam esse debuerint a solidis. XX. pp. usque ad solidos. C. pp. soluat bannum solidorum. XX. pp. et restituat misfallum. et a solidis. C. superius soluat bannum librarum. X. pp. et amittat omnia officia comunis tempore uite sue. et restituat dampnum comuni.

16.
[XVI]
QUID TENEANTUR NOUIS
CONSULIBUS INFRA NATIUITATEM
UETERES CONSIGNARE.


Item statutum est quod omnes consules teneantur et debeant infra pasca resurectionis domini consignare consulibus nouis substitutis omnes libros accusationum. bannorum. receptionum et et sequelarum. et banderias. et stateras. et marchum. et priuilegium uetus. et cartam pronunciatus. et eas poni facere in camera comunis. et eciam Vernam. et omnes alias menssuras et balistas. et campionum florenorum.

17.
[XVII]
PROCURANT CONSULES UT
PRONUNTIATUM ATTENDATUR
INTER DOMINUM EPISCOPUM
ET COMUNE.


Item statutum est quod consules teneantur precise per eorum sacramentum procurare bona fide et eorum posse quod omnes nuncij domini episcopi qui preerunt ad iusticiam reddendum debeant Jurare in presencia consulum et conscilij comunis bugelle unicuique persone bene persone et legaliter facere iusticie complementum.

18.
[XVIII]
QUALITER ET QUOT
SINT CREDENTIARIJ ELIGENDI
ET PENA CONSULUM
QUI ADUNT.


Item statutum est quod consules debeant de conscilio. XII. sapientum eligere usque ad LX. credenciarios. et non plures in ea quantitate minori que eis uidebitur. Et facta electione credentiariorum et consciliariorum per dictos consules et sapientes non possint ipsi consules simul uel separatim per eorum sacramentum addere aliquem seu aliquos in credentia uel consilio et qui contra fecerint soluant bannum pro quolibet et qualibet vice librarum decem pp. et ille additus siue additi nichilominus sint cassi hoc tamen statutum non estandatur ad consules maystraliarum.

19.
[XVIIII]
ARMORUM INQUISITIO
ET PENA NON
HABENTIBUS ORDINATA.


Item statutum est quod consules teneantur si eis fuerit preceptum per credenciam semel in anno inquirere guarnimenta et arma inposita hominibus bugelle. et ab illis qui non presentabunt. exigere bannum pro diployde et panzeria solidorum. XX. pp. et pro aliis armaturis solidorum. V. pp. Et consules non pacientur poni in credentia per eorum sacramentum. tempore eorum consulatus.

20.
[XX]
PER QUEM ET INFRA QUOD
TEMPUS STATUTA NOUA
PONI DEBEANT IN
UOLUMINE STATUTORUM.


Item statutum est quod quilibet clauarius teneatur facere poni in libro statutorum omnia statuta ed additiones statutorum facta tempore sui consulatus infra natiuitatem domini post sanctum Martinum.

21.
[XXI]
QUOCIENS QUALITER
ET INFRA QUOD TEMPUS
BANNA DEBEANT IUDICARI.


Item statutum est quod consules teneantur facere Judicari banna per sapientes comuni quatuor uicibus in anno. Videlicet de tribus in tribus menssibus. Et aliquod bannum semel Judicatum non possit amplius Judicari. nec poni coram Judicatoribus. Et consules non pacientur ipsum ponere in credencia per eorum sacramentum.

22.
[XXII]
FORMA PONENDI
CUSTODES PRIUATOS.


Item statutum est quod duo ex consulibus quorum unus sit clauarius debeant scire qui erunt custodes privati. et debeant esse presentes ad recipiendum eorum sacramenta. Et ipsi consules non possint ponere dictos custodes nisi fuerunt clauarius presens ad recipiendum eorum sacramenta.

23.
[XXIII].
QUALITER COSTE PLACIJ
SINT SOLANDE ET PENA CONSULIBUS
CONTRAFATIENTIBUS ORDINATA.


Item statutem est quod consules teneantur per eorum Juramentum actare et tenere actatas omnes costas placij bugelle et ultra hoc teneantur facere solari de lapidibus colis quolibet anno perticas tres silicet de costa glarie vel andurni vel versus vernatum Ubi fuerit major necessitas usque ad exitum magi. et quod primo teneantur consules omni anno facere solari de costa andurni perticas IIII donec fuerit tota solata. ita quod non possit per credentiam dispensari. Et si consules contrafecerint vel facere recusauerint persoluant pro banno solidos LX pro quolibet.

24.
[XXIIII]
VT PROHIBENTES ACCIPI
PIGNORA PUNIANTUR.


Item statutum quod aliqua persona de bugella uel habitans in bugella non debeat uetare aliquod bannum uel pignus ocaxione alicuius banni uel collectarum. seu cuiuscumque precepti uel processus facti per consules de quo sit accusatus, alicui seruitori uel nuncio consulum siue sit dominus domus siue non. nec claudere aliquam Januam uel ostium contra ipsos seruitores uel nuntios. Et qui contrafecerit. soluat bannum solidorum. V. pp. Et si faceret tantum quod campana Jnde pulssaretur. soluat bannum librarum. X. pp. et seruitor siue nuncius teneatur incontinenti accusare et facere poni in libro comunis accusationem suam.

25.
[XXV]
QUALITER CITATUS NON
OBEDIENS PUNIATUR.


Item statutum est quod si quis requisitus fuerit per servitorem comunis uel per alium de precepto consulum personaliter ad petitionem alicuius. et non venerit. Soluat bannum solidorum II pp. in voluntate illius qui fecerit eum requiri. et consules teneantur excutere ipsum bannum et ponere in libro comunis.

26.
[XXVI]
QUANTO TEMPORE
SIT ACCUSATIS
DEFFENSIO CONCEDENDA


Item statutum est quod quelibet persona de bugella possit et sibi liceat facere deffenssionem contra quamlibet accusam siue sit privata. siue non. dum modo possit probare contrarium per duos bonos. ydoneos. et legitimos testes. Et 2non possint probare per socios. uel participes. bannitos. vel clericos quando facta est per officiales comunis.

27.
[XXVII]
QUE DEFFENSIO DANDA
SIT ACCUSATIS.


Item statutum est quod quelibet persona que acordauerit aliquod bannum consulibus comunis. et voluerit de ipso facere aliquam deffenssionem. debeat ipsam fecisse postquam acordauerit infra unum menssem. et si ipsam non fecerit infra predictum terminum. non possit aliquam facere a termino predicto in antea et consules non possint eam recipere. et dictus terminus non extendatur ultra festum sancti Martini nisi per octo dies.

28.
[XXVIII]
QUANDO CONDEMPNATI
DEBEAT EORUM
PIGNORA REDEMISSE.


Item statutum est quod qui dederit aliquod pignus clauario. debeat ipsum reddemisse infra octauam sancti Martini quolibet anno. et qui non reddimerit ipsa pignora. non teneatur clauarius ulterius reddere ipsa. nec respondere alicui de Jure.

29.
[XXVIIII]
PRECEPTUM UNIUS
CONSULIS CASSARE
ALIUS NON PRESUMAT.


Item statutum est quod precepta facta per aliquem ex consulibus non possint prorogari nec cassari per alios consules uel ipsorum aliquem.

30.
[XXX]
ANTE SATISDATIONEM
NULLA DEFENSIO DETUR.


Item statutum est quod aliqua persona non possit facere aliquam deffensionem super aliquo banno nisi prius acordauerit ipsum bannum consulibus.

31.
[XXXI]
QUANDO ET QUOMODO
STATUTA SINT MELIORANDA.


Item statutum et ordinatum est quod consules tenentur et debeant facere prouidere et meliorari omnia statuta comunis omni anno per unum menssem ante festum sancti Martini per VIII sapientes electos per ipsos vel circa.

32.
[XXXII]
PENA NON EUNTIS
AD CONSILIUM ET NON
PARENTIS PRECEPTIS
CONSULUM ORDINATUR.


Item statutum et ordinatum est quod qui non Iuerit ad conscilium quando pulsabitur uel quando precipietur de mandato consulum et qui non obediuerit consulibus quando precipitur eis quod sint super palatio comunis uel alibi ad Judicandum banna uel prouissiones faciendas pro comuni. quod ille qui non fuerit hora statuta soluat bannum pro qualibet uice solidorum. II. pp. nisi inde fecerit legitimam defessionem.

33.
[XXXIII]
QUALITER SINT BANNA
DE FORIS EXIGENDA.


Item statutum est quod consules per eorum sacramentum teneantur excutere banna de foris sicut banna comunis et quod non possint facere aliquam gratiam de dictis bannis.

34.
[XXXIIII]
DICENTIS CORAM CONSULIBUS
UERBA INIURIOSA SEU
PERCUTIENTIS PENA STATUTA.


Item statutum et ordinatum est quod si aliqua persona dixerit verba iniuriossa alicui alteri corum consulibus quando redunt rationem et petentibus coram eis rationem uel iustitiam soluat pro qualibet uice solidos X pp. et si percuxerit aliquem coram dictis consulibus soluat bannum solidorum LX pp.

35.
[XXXV]
OMNI DIE IURIDICA
CLAUARIUS SEDERE DEBET
PRO TRIBUNALI NISI COMITTAT
EX IUSTA CAUSA.


Item statutum est quod clauarius comunis bugelle omni die iuridica teneatur et debeat venire ad platheam placij bugelle ad locum ubi ius redditur et ibi sedere pro tribunali pro Iustitia facienda. uniquique cumquerenti. Qui clauarius ex iusta causa et necessaria possit unum ex aliis consulibus substinuere loco sui qui sedere debeat pro tribunali et iustitiam reddere postulantibus.

36.
[XXXVI]
QUID HABEAT CLAUARIUS
PRO EO QUOD OMNI DIE IURIDICA
SEDERE DEBET PRO TRIBUNALI.


Item statutum est quod quilibet qui fuerit clauarius pro temporibus habeat omni anno ultra salarium ordinatum per alia statuta. ex eo quod omni die tenetur venire ad banchum pro justicia facienda solidos XL. pp.

37.
[XXXVII]
QUALITER SINT BANNA
DE FORIS IUDICANDA
ET EORUM PROCESSUS
IN OMNIBUS FATIENDI.


Item statutum et ordinatum est quod consules comunis bugelle faciant omni anno Judicari banna et accusas eis facta et acusata hominum forensium. per quatuor sapientes de credentia bugelle ad hoc electos per dictos consules. qui iurent Judicare bene et legaliter. conseruando cuilibet ius suum secundum formam statutorum comunis bugelle et ponere in scriptis in libro accusationum hominum forensium nomina sapientum qui iudicauerint dictas acusas. et clauarius teneatur ex sacramento omni anno ponere librum disctarum acusationum forensium in archiuo comunis. infra festum resurectionis domini. postquam exiuerit de consolatu. cum alijs libris accusationum hominum de bugella. et notarius teneatur in dicto libro accusationum forensium ponere defensiones acusatorum et dicta testium pe sacramentum. et in pena solidorum. XX. pro qualibet uice qua contra fecerit.

38.
[XXXVIII]
QUOMODE SOLUENDE
SINT PER CONSULES EXPENSE
FACTE PER EOS UEL AB IPSIS
SE DEBEANT LIBERARE.


Item statutum et ordinatum est quod consules et credenciarij comunis bugelle. et consules magistraliarum qui pro temporibus fuerint teneantur curare et facere cum effectu et per eorum sacramentum quod omnes et singule expensse que fient de cetero nomine comunis bugelle. et de mandato ipsius comunis seu credencie soluantur consules comunis bugelle. in quorum consulatu expensse facte fuerint exeant de eorum regimine et consulatu et credenciarij ac consules magistraliarum infra duos mensses postquam expensse facte fuerint. et antequam consules in quorum consulatu facte fuerint expense de eorum consulatu. et officio exeant teneantur et debeant assignare et ordinare modum et formam per quas dicte expensse soluantur. et sint exacte. cum effectu. Ita quod ipsa comunitas ab ipsis debitis et absolutione usurarum infra dictum tempus sit exhonerata. Et si predicta non fecerint cum effectu. Credenciarij et consules magistrariarum possint conueniri et eorum bona a creditoribus qui pecuniam dedissent mutuo consulibus uel comuni bugelle pro inde ac si essent pro eorum proprijs et specialibus debitibus obligando. Et ipsam comunitatem bugelle exhonerare a dampnis expensis et interesse que incurreret occaxione predictorum debitorum transsacto consulatu et tempore suprascriptis.

39.
[XXXVIIII]
INFRA QUOD TEMPUS
QUIS POSSIT RESUMERE
CONSULATUM.


Item statutum est quod qui fuerit consul uno anno non possit esse consul a die finiti sui officij usque ad quatuor annos completos.

40.
[XXXVIIII]
IN EXPENSIS RATIONANDIS
PERSONA CUM QUA,
AC DIES ET MENSIS
SUNT APPONENDI.


Item statutum est quod clauarius et consules qui aliquas expenssas fecerint pro comuni teneantur scribere menssem et diem in quibus expensse facte et sigillatim specifficare nomina omnium quibus data fuerit pecunia et quantitates et causas, alias. nichil possit ponere in ratione comunis. Eo saluo quod dictum statutum non extendatur ad spias. nec ad tractatum secretum que fierent ad bonum statum et utilitatem comunis.

41.
[XXXX]
QUI POTEST ALIQUEM ALTERUM
PRO CUSTODIA EXCUSARE.


Item statutum est quod nullus consul possit nec debeat excusare aliquem per se nec per aliquem de domo sua nec accipere solutionem seu accipi facere pro excussatione custodie. et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet quem excussauerit et qualibet uice sol. XX. pp. Et ille qui faceret excussare soluerent tantumdem excepto quod liceat. Notario. excussare duos omni nocte. et servitori duos. et illi qui stabunt campanille duos. et qui stabit super turrim duos. et forestaris duos de licencia consulum.

[XXXXI]
QUID HABEANT CONSULES
DE INQUISITIONIBUS ET
QUID FACERE TENEANTUR.


42.
Item statutum et ordinatum est quod de omnibus et singulis delictis et quasi maleficijs et quasi rebus negocijs factis comissis uel pertractatis contra honorem domini Episcopi et Ecclesie Vercellensis uel contra statutum et honorem comunis et hominum de bugella seu contra Jus uel statuta seu reformationes Cridas et ordinationes dicti comunis. Consules comunis bugelle et quilibet ipsorum simul et separatim prout voluerint possint et valeant ex eorum officio sine strepitu et figura Judicij ordine Juris seruato et non seruato Inquirere et Inquisitiones facere et finire et omnes et singulos qui reperientur culpabiles per eorum inquisitiones punire et condempnare secundum jura et statuta comunis bugelle et perinde ac si in omnibus fuisset ordo Judiciarius solempniter obseruatus et perinde ac si fuisset de predictis acussatio legitime facta.

43.
Item statutum est quod omnibus et singulis bannis excussis ratione Inquisitionum clauarius habeat duodeamam partem et alij Consules aliam duodeamam qui consules teneantur stare cum clauario ad faciendas dictas Inquisitiones et etiam ipsas sine ipso quociescumque ad Aures ipsorum peruenerint uel viderint expedire.

44.
[XXXXII]
LEGITTIME ACCUSATUS
HABETUR PRO CONDEMPNATO,
NISI PROBAT CONTRARIUM.


Item quia observanda sunt in futurum que longissimis temporibus inconmutabiliter tenuerunt Statutum et ordinatum fuit quod quelibet persona que de cetero legittime fuerit accusata, per consules officialem seu decnunciatorem. uel custodem priuatum comunis Bugelle. habeatur pro condempnata. per inde Ac si contra accusatum. probatum fuisset legittime de accusa per duos ydoneos testes. nisi accusatus probauerit contrarium eius quod continebitur in accusa per duos testes legittimos et quilibet qui preerit seu deputatus fuerit ad offitium comunis possit accusare pubblice et privatim.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>