BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Albertus Magnus

ca. 1195 - 1280

 

De quindecim

problematibus

 

ca. 1270

 

Textus:

Albertus Magnus, Opera Omnia, XVII, 1 (Editio Coloniensis)

ed. Albertus-Magnus-Institut Bonn, Münster 1951 ssq.

 

________________________________________________________________

 

 

 

Venerabili in Christo patri ac domino ALBERTO, episcopo quondam Ratisponensi, frater AEGIDIUS ordinis praedicatorum, licet indignus, cum salute «glorificare dominum in doctrinis». Articulos, quos proponunt in scholis magistri Parisienses, qui in philosophia maiores reputantur, vestrae paternitati tamquam vere intellectuum illuminatrici transmittens dignum duxi, ut eos iam in multis congregationibus impugnatos vos oris vestri spiritu interimatis.

 

 

Problemata:

 

I. Quod intellectus omnium hominum

est unus et idem numero.

 

II. Quod ista est falsa vel impropria:

homo intelligit.

 

III. Quod voluntas hominis

ex necessitate vult et eligit.

 

IV. Quod omnia quae in inferioribus aguntur,

subsunt necessitati corporum caelestium.

 

V. Quod mundus est aeternus.

 

VI. Quod numquam fuit primus homo.

 

VII. Quod anima, quae est forma hominis,

secundum quod homo,

corrumpitur corrupto corpore.

 

VIII. Quod anima post mortem separata

non patitur ab igne corporeo.

 

IX. Quod liberum arbitrium est

potentia passiva, non activa

et quod de necessitate movetur ab appetibili.

 

X. Quod deus non

cognoscit singularia.

 

XI. Quod non cognoscit alia a se.

 

XII. Quod humani actus non

reguntur providentia dei.

 

XIII. Quod deus non potest dare

immortalitatem vel incorruptibilitatem

rei mortali vel corruptibili.

 

XIV. Quod corpus Christi iacens in sepulchro

et positum in cruce non est vel non fuit idem

numero simpliciter, sed secundum quid.

 

XV. Quod angelus et anima sunt simplices,

sed non absoluta simplicitate nec

per accessum ad compositionem,

sed tantum per recessum a summo simplici.