B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Albertanus Brixiensis
ca. 1190 - post 1250
     
   



S e r m o   J a n u e n s i s

Textus:
Sermone inedito di
Albertano giudice di Brescia
ed. L. F. Fè d'Ostiani, Brescia 1874

Versio digitalis:
Angus Graham
Sultan Qaboos University
Oman


_______________________________________________


Hic est sermo quem Albertanus causidicus Brixiensis composuit et edidit inter causidicos januenses et quosdam notarios super confirmatione vitæ illorum tempore domini Manuelis de Madio potestatis januæ currente M.CC.XLIII in domo viridarii domini Petri de Nigro causidici in die s. Nicholai.[1]

Congregatio nostra sit in nomine Domini a quo est "omne datum optimum et omne donum perfectum descendens a patre luminum, apud quem non est trasmutatio nec vicissitudinis obumbratio."[2] Licet a Sapiente dictum sit "Inter sapientes non au­deas loqui" tamen non confisus de mea scientia, sed de Christi misericordia qui dixit: "vos non estis qui loquimini, sed Spiritus Patris mei qui loquitur in vobis,"[3] confisus etiam de vestra benigna audientia loquar inter vos sapientes verba. Domini dicentis "vos estis sal terræ, quod si sal evanuerit in quo salietur? ad nihilum valet ultra nisi eiiciatur foras et conculcetur ab hominibus."[4]

Quamvis verba ista dicta sint Apostolis per Dominum Nostrum Jesum Christum, tamen et vobis sapientibus per quandam similitudinem verba prædicta: "vos estis sal terræ," dici possunt, quia sicut per Apostolos Christiani reducti sunt ad saporem fidei et dulcedinem eternæ vitæ, ita et per vos vestramque sapientiam reduci debent omnes actus hominum ad vos confluentium causa consilii vel adjutorii, ad saporem rationis et salsedinem justitiæ, ac dulcedinem præceptorum juris. Scire namque, fratres, debetis quod Sacerdotes nostri quando nos Christianos fecerunt, in ore cujuslibet nostrum salem apposuerunt dicentes - "Accipe sal sapientiæ ut tibi proficiat ad vitam eternam." Salem sapientiæ in ore habere debemus secundum beatum Paulum qui ait in Epistola ad Colossenses: "sermo vester semper in grano sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere."[5]

Quare videndum est, quid sit initium sapientiæ, quid sit sapientia, quæ sint sapientiæ commoda.

Etenim initium Sapientiæ est timor Domini ut propheta dixit.[6] Nam "qui timet Deum, omnia timet eum. Qui vero non timet Deum timet omnia,"[7] ut quidam philosophus dixit; et alius dixit: "timor Domini sit negotiatio tua et veniet tibi aurum sine labore."[8] "Sapientia vero est perfectum bonum mentis humanæ ac divinarum et humanarum rerum scientia,"[9] ut dixit Seneca. Sapientiæ vero commoda sunt infinita, nam ut dixit Salomon in Proverbiis: "melior est Sapientia cunctis speciosis opibus, et omne desiderabile ei non poterit comparari."[10] Et iterum: "dic Sapientiæ soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam."[11] Et iterum: "posside sapientiam quia auro melior est argento."[12] Et Jesus Sirach dixit: "vinum et musica letificant cor, et super utraque dilectio sapientiæ."[13] "Et pro certo est sciendum, sapientiam esse talis virtutis quod sine studio sapientiæ nemo beate vivere possit et sine sapientia animi æger dicatur"[14] ut Seneca in Epistolis dixit. "Sapientia enim animum firmat et fabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat"[15] "hæc nos debet tueri; Sapientia docebit ut Deum sequaris feras causas"[16] discutit hæc exigit ut ad legem suam quisque vivat nec a rationem vitæ dissentiat.[17]

Hæc ita hominem sapientem facit ut a quodam philosopho dicitur: "Sapiens fert arma contra omnes dum cogitat."[18] Dicitur enim "sapientia est scientia sapore virtutum condita."[19] Ad hoc ergo, ut habeamus scientiam sapore virtutum condita videamus quid sit scientia, quid sit virtus et quibus modis sapore virtutum condiatur.

"Scientia est nobilis possessio quæ distributa multipliciter suscipit incrementum et avarum dedignatur possessorem,"[20] et nisi publicetur cito elabitur et evanescit. Publicari ergo debet et disputari scientia, ut augmentetur et incrementum recipiatur. Quare Seneca dicit - de formula honeste vitæ - "Nullius inprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sed loquentium patiens, severus ac serus, ilaris non aspernans; sapientiæ cupidus et docilis, quæ scieris sine arrogantia postulanti impartiens, quæ nescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri."[21]

Virtus autem secundum Augustinum est "habitus mentis bene constitutæ secundum humanam naturam consentaneam rationi."[22] Conditur vero scientia sapore virtutum et ad sapientiam reducitur, ut per eam reducatur actus hominum ad saporem rationis et salsedinem justitiæ et juris præceptorum dulcedinem duobus modis, videlicet locutione septemplici et etiam virtutis exercitio triplici.

Namque in primis, cum homines ad nos confluunt causa consilii vel ausilii habendi, curare debemus ut vereri et diligere videamus. Postea vero debemus eos alloqui bene et bona eis dicere, ut eos trahantur ad nostram amicitiam, nam ut ait Salomon: "principium amicitiæ est bene loqui. Male dicere est exordium inimicitiarum."[23]

Secunda vero allocutione debemus loqui dulciter et dulcia verba proferre. Nam ut idem ait: "Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos,"[24] inde etiam dici consuevit: "silva tenet leporem sapientis lingua leporem."[25] - Et Panphilus dixit: "Excitat et nutrit facundia dulcis amorem."[26]

Tertia vero allocutione debemus loqui molliter et molles responsiones habere, nam ut idem ait: "mollis responsio frangit iram, sermo quoque durus excitat furorem."[27]

Quarta vero allocutione debemus loqui pulchre et honeste et pulchra verba proferre, turpibus penitus ommissis, nam dixit Beatus Paulus: "Turpia colloquia bonos mores corrumpunt."[28] Et Seneca de formula honestæ vitæ dixit: "a verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum imprudentiam nutrit."[29] Et Salomon dixit: "homo assuetis in verbis improperii non erudietur cunctis diebus"[30] vitæ suæ - Et Socrates dicit: "quæ facere turpe est, ea nec dicere honestum puto."[31]

Quinta vero allocutione debemus loqui composite et verba composita et ornata dicere; nam ut ait Salomon: "Favus mellis verba composita dulcedo animæ et sanitas est ossium;"[32] et Cassiodorus dixit: "loqui hominibus communiter datum est, solus ornatus est qui discernit indoctos."[33]

Sexta vero allocutione debemus loqui scienter, ut ea quæ proferimus certa et cognita sint - Unde quidem sapiens cum interrogatus esset ab alio quomodo posset optime dicere, respondit: "si tantummodo dixeris quod bene scieris;"[34] non enim dicere debemus verba obscura vel ambigua vel sophistica. Nam "nihil interest neget quis vel taceat an obscure respondeat quantum ad hoc ut incertum dimittat interrogantem,"[35] ut lex dicit. Unde etiam quidam philosophus dicit: "Sanctius est esse quam quod nemo intelligat dicere."[36] Et Jesus Sirach dicit: "qui sophistice loquitur odibilisest, in omni re defraudabitur; non enim illi est a Domino data gratia."[37]

Septima autem allocutione debemus loqui sapienter, sine dolo, fraude et malitia, bona mente et intentione et sine alterius lesione; et ita septemplici locutione tali conditur scientia virtutum sapore.

Conditur etiam ut prædixi triplici virtutis exercitio.

Nam ut ait Tullius: "Omnis virtus in rebus utitur. Quarum prima inprospiendo est quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum quid consequens, ex quibus quæque gignantur quæ cujusque rei causa sit. Alia est cohibere motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficere rationi."[38]

Tertia est rebus quas acquirimus uti moderate atque scienter. De quibus singulis despiciamus. In primo igitur virtutis exercitio, quando homines ad nos veniunt causa consilii vel auxilii perspiciendum est quid verum sit, quia "veritas post Deum colenda est, quæ sola Deo homines proximos facit,"[39] cum ipse Deus veritas sit, ipso testante: "Ego sum via veritas et vita."[40] Quod autem adjecit Tullius, sincerumque: "hæc ideo dixit quia sincera et pura veritas spectanda est mendacio penitus fugato."[41] Quare dixit Cassiodorus: "Bonum est, verum si in eo nihil misceatur adversum."[42] Et Dominus dixit: "Diabolus est mendax et pater ejus."[43] Et Salomon dixit: "potius est diligendus fur quam assiduus in mendacio."[44] Super eo vero quod adjecit consentaneum. Statim in negotio nobis proposito inspicere debemus utrum negotium illud sit consentaneum rationi an non. Similiter inspiciendum est qui contradicant huic negotio et qui consentiant ad hoc ut cognoscamus utrum negotium perduci possit ad effectum an non. Quid autem consequens ideo adjecit, quia quædam in principio videntur bona ex quibus multa mala sequuntur. "In omnibus enim bonis duplicia mala invenies,"[45] ut Sapiens dixit. Quare inspicienda sunt, ex quibus quæque gignantur et quæ cuique rei causa sit. Quare dixit Seneca, de formula honestæ vitæ, "cuique rei causam requirere et cum initia invenies exitus cogitabis."[46] Inde Pamphilus dixit:

Principium finemque simul prudentia spectat
Rerum finis habet crimen et omne
Verbi principium finem circumspice verbi
Ut melius possit præmeditata loqui.[47]

In secundo vero virtutis exercitio cohibere debemus motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficere rationi; quod fieri debet dupliciter, videlicet ut cohibeamus motus turbatos animi loquentis nobis. Nam in negotio nobis proposito statim recurrere debemus ad Deum et ad conscientiam nostram, et ad modum galli qui cum cantat cum alis ter se percutit. Sed si motus nostri animi in aliquo sint turbati vel odio vel precibus vel timore vel invidia vel aliquo denique excessu prædicto, a nostro animo penitus repellere debemus, Deum et conscientiam præ oculis habentes. Similiter si motus animi loquentis nobiscum turbati sint aliqua ex prædictis causis, alia qui vult, ut ei præstemus consilium vel auxilium in mala causa, vel indicemus etiam malitias vel collusiones vel faciamus aut dicamus aliquid quod ledat pietatem vel æxtimationem aut reverentiam nostram vel suam, vel etiam aliquid quod sit contra bonos mores, statim, Deum præ oculis habentes, aperta fronte debemus animi ejus motus perturbatos proposse cohibere eique benigne dicere: amice non potes hoc fieri, "qua facta quæ pietatem nostram ledunt, vel æstimationem vel verecundiam, et, ut generaliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos posse facere credendum est."[48] Nam id fieri demum dicitur quod commode fieri potest, ut leges nostræ clamant. Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens vel notus institerit ut prædicta faciamus, viriliter debemus resistere, nec debemus pati ad malitiam nos trahi, sed ad modum calamitæ quæ trahit ad se ferrum, eum vel illos ad nostrum bonum propositum trahere debemus, sequendo preceptum Beati Pauli dicentis: "Noli vici a malo sed vice in bono malum"[49] et imitando consilium Salomonis qui ait: "noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitia seducaris."[50] Nam secundum regulam amoris: "non est excusatio peccati si amici causa peccaveris,"[51] "amici enim crimina si feras facias tua,"[52] plus etiam dicit: "quia bis peccat qui peccato obsequium accomodat,"[53] et "crimen sibi parat qui nocentem adjuvat,"[54] nec timeamus potentes nec illis inhereamus. Nam ut Seneca dixit: "si in amicitiam et clientelam potentissimi hominis deveneris, aut amicitia aut fides perdenda est."[55] Quare Salomon ait: "advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit, non tamen longe sis ab eo ne in oblivione tradas."[56]

Nunc accedendum ad tertium virtutis exercitium ut Tullius ait. "Tertia est rebus quas aquirimus uti moderate atque scienter. In quo notare debemus quod illos qui ad nostrum consilium vel auxilium veniunt semper nos acquirere debemus ut ab eis lucrari et eorum amicitia et lucro uti moderate atque scienter"[57] secundum virtutis proprietatem; nam ut idem Tullius dixit: "proprium virtutis esse status et conciliare animos hominum et ad usus suos idest utilitate adjungere."[58] Utilitates ergo et lucra et commoda ab eis trahere debemus; nam, ut ait Augustinus: "licet advocato vendere justam advocationem et jurisperito vendere consilium."[59] Veruntamen lucrum sive commodum debet esse pulcrum et non turpe, debet esse moderatum, debet esse etiam naturale et non contra naturam.

Pulcrum debet esse, quia "turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda,"[60] ut lex nostra dicit. Quare Seneca dicit: "turpe lucrum velut dispendium fugito,"[61] et alius dixit: "lucrum cum mala fama damnun est appellandum."[62]

Moderatum esse debet, videlicet cum modo. Modus est in omnibus servandus unde dici consuevit:

Est modus in rebus sunt certi denique fines,
Quos ultraque citraque nequit consistere rectum.[63]

Componitur commodum ex con et modo; nam ut ait Cassiodorus: "si commodum mensura equitatis excessit, vim sui nominis non habebit."[64]

Debet esse naturale et comune, videlicet cum commodo nostro, nam ut ait lex naturæ: "equum est neminem cum alterius jactura fieri locupletiorem,"[65] plus etiam Tullius enim ait: "Neque timor, neque dolor, neque mors, neque aliquid quod extrinsecus hujusmodi accidere possit tam est contra natura quam ex alieno incomodo suum augeri commodum,"[66] maxime de exiguitate mendici; nam ut ait Cassiodorus: "Ultra omnes credulitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici."[67] Quare mendicos et pauperes ac debiles, orphanos et viduas ac miserabiles personas, libentissime, gratis et non per pecuniam juvare debemus. Maximum enim lucrum est ex hoc sibi et Deo servire et ita prædictis inspectis diligenterque cognitis, tali septemplici locutione ac triplici virtutis exercitio possumus scientiam nostram sapore virtutum condire ac per sapientiam nostram omnes actus hominum ad nos confluentium reducere quippe saporem rationis et salsedinem justitiæ ac dulcedinem præceptorum juris. Videamus itaque quid sit ratio, quid justitia et quæ sunt juris præcepta.

Ratio certe est quidam mentis aspectus qui dicitur naturæ imitatio, ut Seneca in Epistolis dixit; et ita definitur: "ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti cum electione boni et fuga mali; inde etiam dicitur ratiocinatio, idest rationis inquisitio"[68] et certe sapor rationis multus est. Quare "ratio bene adhibita quid optimum sit convenit, neglecta vero multis implicatur erroribus,"[69] et "qui rationem secum portat totum mundum vincit."[70] Quare quidam philosophus dixit: "si vis vincere totum mundum subjice te rationi."[71] Subjicere ergo debemus nos rationi; et etiam alios, cum quibus utimur, proposse nostro et ad salsedinem justitiæ actus hominum reducere debemus.

Iustitia vero secundum Tullium est "omnium domina et regina virtutum;"[72] quare idem Tullius dixit: "fundamentum est perpetuæ commendationis et famæ justitia, sine qua nihil potest esse laudabile."[73] Seneca vero definivit justitiam dicens: "Iustitia est naturæ tacita conventio et in adjutorium moltorum inventa." In moralium vero dogmate definitur: "Iustitia est virtus humanæ societatis conservatrix et comunis utilitatis;"[74] secundum vero leges definitur justitia: "constans et perpetua voluntas jus suum uniquique tribuens."[75] Prædictis vero pensatis ac multis aliis quæ de justitia dici possunt. Et Jesus Sirach ait: "Filii agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos."[76]

Iuris quoque præcepta quæ maximam dulcedinem habent sunt hæc: "honeste vivere, alterum non ledere suum cuique tribuere."[77] Servemus ergo prædicta et in nobis locum habebit lex dicens: "militant namque patroni causarum gloriosæ vocis confisi munimine laborantium spem, vitam posterosque defendere;"[78] vox enim nostra videlicet fama nostra gloriosa erit. Est enim gloria frequens de aliquo fama cum laude, quam famam multum affectare debemus; ait enim Paulus: "quæcumque sunt bonæ famæ hec cogitate,"[79] et Jesus Sirach dixit: "lux oculorum letificat animam et fama bona impinguat ossa;"[80] et alibi: "curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit quam mille thesauri et magni et pretiosi."[81] Et alius dixit: "cesset omnis virtus nisi fama late pateat"[82] et erimus confisi munimine sive amore civium, "unum enim est inespugnabile munimentum sive amor civium,"[83] ut Tullius dixit qui etiam ait: "omnium rerum nec quidquam aptus est ad opes tuendas et retinendas quam diligi."[84]

Nihil tamen alienius quam timeri, perclare enim homines quem metuunt oderunt, quod quisque autem odit perisse expetit. "Nullas opes multorum odiis obsistere posse, et si comunia ignotum servat modo autem cognitum;"[85] nihil "enim est stultius quam in libera civitate velle timeri."[86] Necesse est enim ut "multos timeat quem multi timent;"[87] et ita defendimus spem et vitam aliorum et nostram quæ esse debet aliorum magistra, et etiam posterorum negotia geremus eosque defendemus instruendo eos gratia virtutum; nam ut ait Tullius: "optima hæreditas creditur a parentibus filiis omnique patrimonio prestantior gloria virtutis rerumque gestarum."[88] Quare etiam Seneca dixit: "nullus mihi dies per otium transit, parcio noctem, nocturnis studiis non vaco somno, sed succumbo et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere et castigatos quod detineo posterorum negotia gero quæ possint esse utilia illis scribo salutares ammonitiones vel de medicamento similes eis præpones;"[89] et hæc quæ dixi vobis intelligantur Causidicis dicta et vobis Notariis sive Tabellionibus. Vere vobis tabellionibus per similitudinem dici potest: 'vos estis sal terræ,' quia sicut per salem omnes fere cibi condiuntur et saporem accipiunt ita per vestrum officium ac sapientiam omnes fere actus hominum condiuntur et saporem firmitatis accipiunt, et dicere possunt laici: sine vobis litteratis nihil possumus facere. Nam ut ait Cassiodorus: "non est in mundo ita bona fortuna quam non augeat litterarum gloriosa notitia."[90] Simus ergo sal sapientiæ eumque in ore habeamus quod si sal evanuerit in quo salietur, non eritis judices, quia ut ait, ut Dominus dixit: "tam diu videre quis dicitur quam diu justus putatur; nomen enim quod ab æquitate sumitur per superbiam non tenetur, nec eritis veri defensores, nam ut idem ait: vere defensor dictus qui innoxie defendit,"[91] "nec eritis sapientes quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum."[92] Cassiodorus dixit. Nec eritis tabelliones sed dolosi et falsarii de quolibet vestrum dici poterit cum Propheta qui ait: "cujus os de amaritudine et dolore plenum est sub lingua ejus dolor et labor, et de omnibus vobis dici poterit: sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum;"[93] judica illos Deus. Eiciendi erimus foras conculcandi, ab omnibus, non solum ab hominibus, sed etiam in inferno a diabulis. Habeamus ita in ore salem sapientiæ qui nobis proficiat ad vitam æternam, ad quam ille nos perducat qui sine fine vivit et regnat.

_____________

[1] Sunday, 6 December 1243.
[2] James 1:17.
[3] Matthew 10:20.
[4] Matthew 5:13.
[5] Colossians 4:6.
[6] Proverbs 1:7; cf. Ecclesiasticus 1:12-16.
[7] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.18-19.
[8] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.16-17.
[9] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 89.4-89.5.
[10] Proverbs 8:11.
[11] Proverbs 7:4.
[12] Proverbs 16:16.
[13] Ecclesiasticus 40:20.
[14] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.1.
[15] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.3.
[16] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.5.
[17] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 20.2.
[18] Publilius Syrus, Sententiae, 646.
[19] Albertano, De Amore, 4.6.
[20]Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 233.
[21] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.67-71.
[22] cf. Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 6.14 (809C); Augustine, De diversis quaestionibus LXXXIII, book 1, question 31.
[23] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.61.
[24] Ecclesiasticus 6:5.
[25] cf. Walther, Proverbia, 29629.
[26] Panphilus, 109.
[27] Proverbs 15:1.
[28] 1 Corinthians 15:33.
[29] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.22-23.
[30] Ecclesiasticus 23:15.
[31] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.2 (Socrates).
[32] Proverbs 16:24.
[33] Cassiodorus, Variae, Praefatio 3.
[34] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.43.2 (Socrates).
[35] Digest, 11.1.11.7.
[36] Cicero, Phillipics, 3.9.22.
[37] Ecclesiasticus 37:23-24.
[38] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[39] Pseudo-Martin of Braga, De Moribus, in PL 72: 32C.
[40] John 14:6.
[41] Cicero.
[42] Cassiodorus, Variae, 3.7.1.
[43] John 8:44.
[44] Ecclesiasticus 20:25.
[45] Ecclesiasticus 12:7.
[46] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.24-25.
[47] Panphilus, 335-338.
[48] Digest, 28.7.15, 1.1.11.
[49] Romans 12:21.
[50] Ecclesiasticus 13:11.
[51] Cicero, De Amicitia, 11.37.
[52] Publilius Syrus, Sententiae, 10.
[53] Publilius Syrus, Sententiae, 65.
[54] Publilius Syrus, Sententiae, 466.
[55] Pseudo-Seneca, Proverbia, 96.
[56] Ecclesiasticus 13:9-10.
[57] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[58] Cicero, De Officiis, 2.5.17.
[59] Gratian, Decretals, 2.C11.Q3.C71; Augustine, Epistulae, 153.6.23.
[60] Digest, 3.6.5.
[61] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.3.
[62] Publilius Syrus, Sententiae, 158.
[63] Horace, Satires, 1.1.106-107.
[64] Cassiodorus, Variae, 9.14.4.
[65] Digest, 12.6.14, 50.17.206.
[66] Cicero, De Officiis, 3.5.21.
[67]Cassiodorus, Variae, 12.13.4.
[69] Cicero, Tusculan Disputations, 4.27.58.
[71] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 37.4.
[72] Cicero, De Officiis, 3.6.28.
[73] Cicero, De Officiis, 2.20.71.
[74] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.B.3-4.
[75] Digest, 1.1.10.
[76] Ecclesiasticus 4:28.
[77] Digest, 1.1.10.
[78] Codex, 2.7.14.
[79] Philippians 4:8.
[80] Proverbs 15:30.
[81] Ecclesiasticus 41:12.
[82] Publilius Syrus, Sententiae, 304.
[83] Seneca, De Clementia, 1.19.6.
[84] Cicero, De Officiis, 2.7.23.
[85] Cicero, De Officiis, 2.7.23.
[86] Cicero, De Officiis, 2.7.24.
[87] Publilius Syrus, Sententiae, 379.
[88] Cicero, De Officiis, 1.33.121.
[89] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.1-8.2.
[90] Cassiodorus, Variae, 3.33.3.
[91] Cassiodorus, Variae, 9.25.9.
[92] 1 Corinthians 3:19.
[93] Psalms 13:3.