B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Albertanus Brixiensis
ca. 1190 - post 1250
     
   



S e r m o n e s   q u a t t u o r

S e r m o n   I I I

_______________________________________________


Sermo factus ad cognoscendum que sint in convivio necessaria et quomodo debeamus intelligere super egenos et pauperes, secundum Prophetam dicentem: "Beatus qui intellegit super egeneum et pauperem. In die mala custodiet eum Dominus."[1]

Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam."[2] Congregatio nostra sit in nomine Domini, qui ait: "Ubicumque duo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego ibi sum."[3] Ad convivium, fratres, more solito congregati, quatuor inspicere debemus: in primis, quid sit convivium; secundo, qualiter nosmetipsos ad convivium preparare debeamus; tercio, quos debeamus ad convivium invitare; quarto et ultimo, que sint ad convivium necessaria preparare.

"Convivium est coagulum amicitie inter bonos, inter malos autem dissensio,"[4] ut quidam philosophus dixit. Ad hoc ergo, ut amicicia nostra coaguletur bonis et inter bonos, oportet nos bonos esse et sic ad convivium nosmetipsos per bonitatem preparare, alioquin convivium nobis bonum non esset. Nam, ut quidam philosophus dixit: "nichil est homini bonum sine se bono."[5]

Preparatione vero de nobis ipsis ad convivium facta. Circumspiciendum est, cum quibus edatis aut bibatis? Nam ut Seneca ait: "An est circumspiciendum cum quibus edatis aut bibatis. Nam sine amico epulatio bene leonis ac lupi vita est."[6] Et Propheta eciam dixit: "Superbo occulo, et insaciabili corde, cum hoc non edebam."[7]

Non enim cum omnibus indifferenter est comedendum. Nam dixit Beatus Paulus in Epistula: "Si is, qui nominatur frater inter vos, est fornicator, aut avarus, aut ydolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum cuiusmodi nec cibum sumite."[8] Invitare ergo debetis ad convivium vestrum bonos et pauperes secundum verbum Domini dicentis: "Cum facis prandium aut cenam, noli invitare amicos, aut cognatos: sed pauperes, aut debiles,"[9] ut habeas retributionem a Domino. Recte igitur fecistis, invitando istos pauperes Minores ad convivium vestrum. Nam per ipsos Deum invitastis, ipso dicente: "Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, et michi fecistis,"[10] et illos pascendo pascitis Dominum. Unde quidam sapiens dixit: "Quisquis es in mensa, primum de paupere pensa; nam dum pascis eum, pascis, amice, Deum; et pauperis in specie nam latet ipse Deus."[11]

Libenter itaque debetis istos pauperes et alios convocare et pascere et de vestra habundantia illis largiri, ut per preces et orationes suas recipiat vos in eterna tabernacula, secundum verbum Domini dicentis: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: qui recipiant vos in eterna tabernacula."[12] Bonum est enim helemosine donum, quod, cum donatur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur, Domino dicente: "Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi neque erugo, neque tinea demolitur."[13] Et eciam Marcialis dixit: "Qui iustis sanctisque viris, Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat. Qui vero indignis, bis munera prestita perdit, et quum donat, donat et inmeritis. Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habes perdis: perderis ergo, miser."[14] Intendatis itaque super istos et alios egenos, ut sitis beati et non commoveamini in eternum, secundum verbum Prophete dicentis: "Beatus, qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus."[15] Et alibi: "Iocundus homo, qui miseretur, et comodat: disponet sermones suos in iudicio: quia in eternum non commovebitur."[16]

Ultimo, ut dixi, ea que sunt ad convivium necessaria preparare. Et certe, arbitrio meo, ad convivium sunt necessaria tria genera ferculorum: primum quidem de cibis spiritualibus, quibus alatur anima; secundum de cibis corporalibus, quibus corpora sustententur; tercium de cibariis mixtis, que simul prosint anime et corpori. Frater itaque noster, qui post me locuturus est, propinabit nobis ferculum de cibis spiritualibus. Propheta vero mandat vobis ferculum de cibariis mixtis, que, si diligenter fuerint a vobis sumpta atque digesta, multum vobis proderunt corpori et anime, cum dicit: "Si vere utique iusticiam loquimini: recte iudicate filii hominum."[17] In hoc versu prophetico quolibet verbum per se notabile est. Unde quinque valde utilia notari possunt videlicet: locutio, veritas, iusticia, iudicium et per quos iusticia et iudicium debeat exerceri.

Circa illud verbum "loquimini" scire debetis quod locutio ad ab ore procedit atque lingue artificio exercetur. Ad hoc ergo, ut locutio nostra bona et recta utilisque sit, ori nostro debemus apponere custodiam frenoque recto illud coartare. Unde Propheta rogavit Dominum, dicens: "Appone ori meo custodiam, et hostium circumstancie labiis meis."[18] Et in Ecclesiaste legitur: "Aurum tuum, et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et attende, ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu insidiancium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte."[19] Freno itaque ori imposito, quia in proverbio dicitur: "Osse caret lingua, sed frangit dorsa, maligna."[20] Et eciam de omni ocioso verbo redituri sumus rationem. Et quia eciam a Sapiente dicitur: "Mors et vita in manu lingue,"[21] domanda est lingua prout est possibile et cohercenda atque refrendanda, Ideo dixi prout possibile est linguam fore domandam, quia ad plenum nemo linguam suam domare potest, Beato Iacobo hoc testante, qui ait in Epistula sua: "Natura bestiarum serpentum, ac volucrum, et ceterorum domantur, et a natura humana domita sunt: linguam autem suam nemo domare potest."[22] Sed licet domari non possit, cohercenda tamen est. Unde Beatus Petrus, in Epistula sua prima, dixit: "Qui vult vitam diligere, et videre dies bonos, coherceat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam."[23] Idem et Propheta dixit: "Compescenda est eciam lingua,"[24] ut Cato ait: "Virtutem primam puto compescere linguam: proximus est ille qui Deo qui scit ratione tacere."[25] Refrenanda est eciam lingua, ut taceat. Nam, ut ait Sapiens: "Tacere qui nescit, nescit loqui."[26] Nescit ergo stultus loqui, quia tacere nescit. Unde quidam sapiens, interogatus cur tantum taceret, an quia stultus esset, respondit: "Stultus non potest tacere."[27] Salomon tamen dixit: "Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur."[28] Moderate tamen loqui et tacere debemus; unde Pamfilus dixit: "Nec nimium taceas nec verba superflua dicas."[29]

Refrenanda eciam est lingua ut non sit verbosa. Nam, ut ait Sapiens: "Verbosa lingua malitie indicium est."[30] Refrenanda eciam est lingua ut sit verax et non mendax, secundum verbum Domini dicentis: "Sit sermo vester: est, est: non, non,"[31] quod amplius est, a malo est.[32] Refrenanda est eciam lingua ut sit tarda ad respondendum et loquendum, et non velox. Nam dixit Sanctus Iacobus: "Esto velox ad audiendum: tardus vero ad loquendum, et tardus ad iram."[33] Et Salomon ait: "Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stulticia magis speranda est, quam illius corectio."[34] Et alibi: "Qui prius respondit, quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum."[35] Item refrenanda est lingua ut sit dulcis et bene loquatur. Nam, Salomon ait: "Verbus dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos."[36] Et eciam quidam alius dixit: "Principium amicitie est bene loqui, maledicere vero exordium inimiciciarum."[37] Et Pamphilus dixit: "Excitat et nutrit facundia dulcis amorem."[38] "Lingua enim eucharis gratiosa, in bono homine habundat,"[39] ut Salomon ait. Refrendanda insuper est lingua ut sit molis et moles proferat responsiones. Nam, ut Salomon dixit: "Mollis responsio frangit iram: sermoque durus suscitat furorem."[40] Refrenanda est insuper lingua ut non proferat inania verba. Ait enim Seneca De formula honeste vite: "Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut doceat, aut consoletur, aut precipiat, aut moneat."[41] Refrenanda est eciam lingua ut non proferat turpia verba, vel inhonesta. Nam ut Apostolus ait: "Turpia colloquia bonos mores corumpunt."[42] Et Seneca dixit: "A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiam nutrit."[43] Et Socrates dixit: "Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto."[44] Refrenanda est eciam lingua ut non certet de ea re, que non molestat. Ait enim Salomon: "De ea re, que non molestat, ne certaveris."[45] Refrenari eciam debet lingua ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta. Nam, ut ait Sapiens: "Sanctus est mutum esse quam, quod nemo intelligat, dicere."[46] Sic denique linguam refrenare debemus, ut nostros sermones nostrasque locutiones ad sanctum Dei servicium valeamus exercere.

Hiis auditis circa illud verbum "loquimini," accedamus ad illud verbum ubi dicit "vere." Si loquimini, fratres, vere loqui debetis et veritatem et de veritate. Quid est veritas? Ecce Dominus noster Yesus Christus, in passione sua interrogatus per Pilatum: "Quid est veritas?" Noluit respondere,[47] dando nobis intelligere quod non semper, ad omnem, veritatem respondere debemus. Nam penitentie et alia archana et secreta nobis commissa, non sunt propalanda, nec de hiis loqui debemus nec respondere. Nam et Apostolus ait: "Vidi archana Dei, que non licet homini loqui."[48] Et Salomon dixit: "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana: qui autem fidelis est, celat animi vel amici commissum."[49] Et alius sapiens dixit: "Sepultus apud te sit sermo: quem tu solus audieris."[50] Et alius dixit: "Quod secretum esse vis, nemini dicas."[51] De hiis ergo loqui non debetis, sed, si loquimini, veritatem loqui debetis. Quid est veritas? Certe Deus veritas est, ut ipse dicit in Evangelio: "Ego sum via, veritas, et vita."[52] Et Propheta testatur, dicens: "Veritas de terra orta est, et iusticia de celo prospexit."[53] De terra, hoc est de Beata Virgine Maria. Et verba Domini veritas sunt. Unde Propheta ait: "Omnia mandata tua veritas."[54] Et vie Domini veritas dicuntur. Unde idem Propheta dixit: "Universe vie Domini, veritas."[55] Veritas, ergo post Deum est collenda, que sola homines proximos facit.[56] Cum et ipse Deus veritas sit, veritatem loqui debetis, mendatio penitus fugato. Nam, ut ait Dominus: "Diabolus est mendax, et pater eius"[57] et "Os, qui mentitur, occidit animam."[58] Et Salomon dixit: "Potius diligendus est fur quam assiduus in mendatio,"[59] et, "Linguam mendacem odit Dominus, et seminantem inter fratres discordiam."[60]

Breviter tactisque audistis super illo verbo "vere," accedamus ad tercium notabile, ubi dicit: "Iusticiam vere utique loqui debetis."[61] Iusticiam circa iusticiam scire debetis quod iusticia Deus est. Unde propheta dixit: "Iusticia de celo prospexit."[62] Commendavit eciam Tullius iusticiam, dicens: "Iusticia est omnium domina et regina virtutum."[63] Idem eciam ait: "Nichil est honestum, quod iusticia vacat."[64] Quare idem dixit: "Nullum tempus est, quod iusticia vacare debeat."[65] Idem eciam ait iusticiam in omnibus fore necessariam. "Nam hiis, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iusticia ad rem gerendam necessariam est; cuius tanta vis est, ut nec illi, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine aliqua particula iusticie vivere. Nam ille, qui archipirata dicitur, nisi aequaliter predam disperciat aut interficitur a sociis aut relinquitur."[66] "Iusticia sine prudentia multum poterit, sine iusticia nil valet prudentia."[67] Quare eciam Dominus dixit: "Sapiencia huius mundi stulticia est apud Deum,"[68] de sapiencia enim dixit, que caret iusticia. Pro vera utique iusticia pugnare debemus. Nam dixit Ihesus Syrac: "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te inimicos tuos."[69] Et difinivit Tullius iusticiam, dicens: "Fundamentum est perpetue commendationis et fame iusticia, sine qua nichil potest esse laudabile."[70] Seneca vero De formula honeste vite diffinivit iusticiam, dicens: "Iusticia est nature tacita conventio, in adiutorium multorum inventa."[71] In Moralium, vero, dogmate difinitur: "Iusticia est virtus conservatrix humane societatis et communis utilitatis."[72] Secundum vero leges diffinitur: "Iusticia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens."[73] "Partes vero iusticie sunt: non violares homines, verecundie non offendere,"[74] ut idem Tullius dixit. Si iusticia ergo talis est ut supra dicitur et difinitur, iusticiam vere loqui debetis et precepta iuris, que a iusticia oriuntur, observare, que sunt hec: "Honeste vivere, alium non ledere, suum cuique tribuere."[75] Et si hoc feceritis iusti eritis, scientes quod: "Si hec fecetias quia nemo iustus esse potest, qui mortem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, que sunt hiis contraria, equitati anteponit,"[76] ut idem Tullius dixit. Et eritis beati, secundum verbum Prophete dicentis: "Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iusticiam omni tempore."[77]

Hiis itaque prenotatis, super illo verbo "iustitiam," videamus que sint dicenda super quarto notabili, ubi dicit: "recte iudicate." Et certe hoc verbum "iudicate" imperative modi est. Imperat ergo Propheta recte iudicare, sed Dominus videtur in Evangelio contrarium dicere. Ait enim: "Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condempnare et non condempnabimini."[78] Numquid ergo erit contrarium verbum Domini dicto Prophete? Absit, si ea attenderitis, que sunt in iudicio necessaria: et certe, meo arbitrio, septem sunt in iudicio principaliter necessaria, videlicet: sciencia, iurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iusticia, timor Domini et necessitas; de quibus singulariter, dispiciamus. Scientia in iudicio necessaria est, ut Salomon ait: "Ante iudicium para iusticiam, et antequam loquaris, disce."[79]

Quare iudex, qui impericiam male iudicavit, tenetur, sicut et medicus, qui per impericiam male secuit, tenetur, ut Leges nostre dicunt.

Iurisdictio eciam necessaria est. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: "Nobis non licet occidere quemquam,"[80] quia non habebant iurisdictionem. Alioquin sentencia nulla esset, ut pote a non competenti iudice lata, ut Leges clamant.

Ratiocinatio est necessaria, id rationis inquisitio. Nam "bene adhibita ratio, quid optimum sit cernit, neglecta vero, multis implicatur eroribus,"[81] ut quidam sapiens dixit. Nam "quod ratione caret non potest esse diuturnum, qui enim secum rationem portat totum mundum vincit."[82] Unde quidam sapiens dixit: "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi."[83]

Deliberatio eciam in iudicio est necessaria. Cum deliberatione enim et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicium. "Deliberare enim utilia, mora est tutissima."[84] Nam, ut quidam sapiens dixit: "Optimum iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat."[85] "In iudicando enim criminosa est celeritas."[86] Unde dici consuevit: "Mora omnis odio est, sed facit sapientem."[87] Et alius sapiens dixit: "Duo sunt contraria iudicio: festinantia et ira."[88] Quare eciam Tullius dixit: "Numquam enim iratus qui accedit ad penam mediocritatem illam tenebit, que est inter nimium et parum."[89] Unde eciam lex dicit quod iudex ponderatas debet fere sententias et "frequenter partes interogare an novi aliquid addere velint."[90] Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebat in tera. Et, post deliberationem, elevato capite, sententiavit dicens: "Quicumque vestrum sine peccato, primum in eam lapidem mittat." Et iterum deliberando, in terram scribebat et postea elevatis occulis dixit: "Mulier, ubi sunt qui te accusant?" Et illa dixit: "Nemo, Domine." Et ille respondit: "Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo."[91]

Iusticia vero in iuditio est necessaria, ut supra dixi: "Ante iudicium para iusticiam."[92]

Timor enim in iudicio est necessaria, quia: "Timor Domini est initium sapientie,"[93] ut Propheta dixit. Nam tanta est confusio legum et decretorum et decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum suficit. Unde Lex dicit: "Omnium memoriam habere, et penitus in nullo peccare, potius est divinitatis quam humanitatis."[94] Si ergo potius est divinitatis quam humanitatis, valde timendum est ne forte divinitas in nobis non sit.

Necessitas vero incumbere debet in iudicio, potius quam voluntas. Non enim per illa verba: "Nolite iudicare et nolite condempnare" exclusit necessitatem, sed voluntatem, que dicet: "Non iudicetis ex voluntate." Sed cum necessitas subest, iudicare potestis, quod probatur per aliud Evangelium, ubi dicit: "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate."[95] Non ergo peccatus est iudicare, si necessitas et oportunitas subest. Simile "nolite" est cum dicit: "Nolite iurare omnino."[96] Non enim exclusit necessitatem vel utilitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat: "Non habeatis voluntatem iurandi." Recte enim iuramentum prestatur, si tres comites secum habeat, scilicet: utilitatem, veritatem, et necessitatem. Unde Apostolus dixit: "Homines per maiorem sui iurant."[97] Et alibi: "Uniuscuisque controversie finis est iuramentum."[98] Et "Angelus Domini iuravit per viventem in secula."[99] Et Propheta dixit: "Iuravit Dominus, et non penitebit eum."[100] Simile "nolite" est in Ysaia, ubi dicit: "Nolite addere agrum agro, vel domum domo."[101] Nam nec ibi exclusit Dominus necessitatem vel utilitatem, sed voluntatem. Nulli enim sunt tam religiosi, qui non addat agrum agro, vel domum domui. Nam si isti Fratres Minores non haberent ecclesiam competentem et amplam ad congregationem fidelium, adderent ecclesie et si non haberent locum congruum ad coquinam, vel refectorium, adderent tunc domibus suis predicti. Simile "nolite" est cum dicit: "Nolite cogitare de crastino,"[102] et in aliis multis locis.

Sic ergo intelliguntur verba Domini: "Nolite iudicare, si non habetis peritiam et scientiam iudicandi." Item: "Nolite iudicare de occultis vel dubiis." Item: "Nolite iudicare, si non habetis iurisdictionem." Et: "Nolite iudicare sine ratione, vel contra rationem, vel omissa ratiocinatione." Et: "Nolite iudicare sine deliberatione, vel cum festinantia, vel ira." Inde etiam: "Nolite iudicare iniuste vel contra iusticiam." Et: "Nolite iudicare sine timore Domini." Et: "Nolite iudicare, et non habeatis voluntatem iudicandi, nisi necessitas, vel utilitas subsit." Et, si ita feceritis, non iudicabimini nec condempnabimini propter iuditium vestrum, immo meritum habebitis inde, et eritis beati, Propheta testante, qui ait: "Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iusticiam omni tempore."[103]

Nunc superest ut videamus super quinto vocabulo huius versus, vicelicet ubi dicit: "Fillii hominum per filios hominum," dicit Propheta, "recte iudicandum."[104] Et ita per hec verba excluditur et removetur quedam supersticio quorum hereticorum, qui dicunt homines non posse iudicare, nec vindictam facere, dicunt corporalem vindictam ad solum Deum pertinere, allegantes pro se verba Domini dicentes: "Michi vindictam; et ego retribuam,"[105] et predictam auctoritatem: "Nolite iudicare,"[106] et, "Si quis percusserit mihi maxillam, porrige ei et aliam. Et si quis abstulerit et tunicam tibi da ei et pallium."[107] Sed certe prave intelligunt predictas auctoritates. Nam, sicut in uno corpore multa membra sunt,[108] non tamen eundem actum habent, ut Beatus Paulus dicit, ita et interhomines distincta sunt officia. Nam aliud dictum religiosis et aliud in seculo manentibus, aliud vero iudicibus. Religiosis et perfectis dictum est: "Si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Si quis dederit tibi in maxilam, porige ei et aliam,"[109] in seculo vero manentibus, eciam bonis, dictum est: "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant."[110] "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur,"[111] et: "Melius est in tempore occurrere quam post exitum iudicare."[112] Dum tamen ad vindictam non fiant predicta, ut Leges clamant, vindicta vero nulli permittitur nisi iudici iurisdictionem et imperium habenti. Quod enim iudici, iurisdictionem habenti, vindicta eciam corporalis permittatur, probatur per Vetus Testamentum et per Epistulas Apostolorum et per Evangelium Domini.

Per Vetus Testamentum probatur, quia in lege Moysi dicitur: "Maleficium non paciaris vivere super terram."[113] Et alibi: "Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur,"[114] et infinitis aliis auctoritatibus Veteris Testamenti. Sed heretici prefati dicunt Vetus Testamentum non esse servandum et legem Moysi datam esse a diabolo. Quod nequaquam dicere possunt. Nam, si lex Moysi data esset a diabolo, non preciperet Deus ipsam servari, nec diceret Deum debere audiri, nec appellaretur in Evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus in Evangelio ipsam debere servari cum dicit: "Super cathedram Moysi sederunt scribe, et pharisei, et ypocrite. Omnia, quecumque dixerint vobis, observate, et facite."[115] Iubet eciam Dominus Moysem debere audiri cum dicit in Evangelio divitis: "Habent Moysem, et Prophetas: audiant illos."[116] Appellatur eciam per Evangelium lex Domini cum dicit de Elizabeth et Zacharia, qui ambo erant iusti apud Deum, procedentes in omni opere et sermone, secundum legem Domini.[117] Et eciam Dominus, post resurrectionem, cum appropinquasset discipulis suis, euntibus ad castellum, quod dicitur Emaus, incipiens a Moysen et Prophetis, exponebat Scripturas.[118] Si enim lex Domini data esset a diabolo non incepisset Dominus expositionem Scripturarum a Moyse.

Sed quia ipsi heretici dicunt: "Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova omnia,"[119] probemus eciam per Novum Testamentum vindictam corporalem per iudices habentes iurisdictionem et imperium debere fieri et ipsam Deo placere. Dicit enim Beatus Petrus: "Estote subditi omni humane creature propter Deum: sive regi, tamquam excellenti; sive ducibus, tamquam ad ab eo missis ad vindictam vero malefactorum, ad laudem vero bonorum."[120] Ergo vindicta de malefactoribus per iudicem facienda est. Et eciam Apostolus, in Epistula prima ad Romanos, dicit: "Iudex non sine causa glaudium portat. Est enim iudex malefactorum in iram."[121] Ergo vindictam de malefactoribus sumere debet iudex. Dei enim minister per Paulum dicitur, sive sit bonus iudex sive sit malus. Pilato enim, qui malus iudex erat, dixit Dominus in passione sua: "Non haberes potestatem super me, nisi data esset tibi desuper."[122] Non tamen obedire debemus malis potestatibus in malum, cum idem Apostolus dicat: "Principes non sunt timori boni operis. Vis non timere potestatem? Bonum fac."[123] Et alibi: "Noli vinci a malo."[124]

Per verbum eciam Domini probatur vindictam corporalem per iudicem debere fieri. Nam dixit Lucas in Evangelio: "Verum tam inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se aducite huc, et interficite ante me."[125] Et enim per passionem Domini probatur. Nam cum Dominus in cruce penderet, duobus latronibus pendentibus uno a dextris altero vero a sinistris, unus blasfemabat eum, dicens: "Si filius Dei es, descende nunc de cruce et salva temetipsum, et nos." Alius vero incripavit illum, dicens: "Nec tu Deum times? Nos quidem digna factis patimur et iuste, hic autem nil mali fecit," et, conversus ad Dominum, in quid: "Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum." Dominus autem dixit ei: "Hodie mecum eris in paradiso."[126] Certe aut latro iste dixit verum aut falsum. Si verum dixit ergo verum est quod latrones et similes malefactores, pro suis malis factis, digne et iuste occidi possunt, eciam a malis potestatibus sive iudicibus, sicut illi occidebantur. Si autem falsum dixit, in male fecisset Deus si pro uno mendatio, quod est peccatum mortale, paradisum ei promisisset.

Non ergo debet iudex, habens iurisdictionem et imperium, dubitare facere vindictam. Nam dixit quidam sapiens: "Iudex, qui dubitat ulcisci, multos improbos facit."[127] Et alius dixit: "Qui non corripit peccantem, peccare imperat."[128] Et alius dixit: "Criminis indulti secura audatia crescit."[129] Nam, prout puto, sicut quilibet, singulariter vindictam faciendo, peccaret, ita iudex, vindictam omittendo, non esset a peccato immunis. Alioquin tot essent malefactores, qui bonis hominibus vestes et cibaria auferrent non quod nullus bonus vivere valeret.

Si ergo vos filii hominum, iudicate ut Deum non offendatis, sed mereamini audire ultimum iudicium Domini, qui dicet: "Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod paratum est vobis ab origine mundi,"[130] ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen. Amen.

_____________

[1] Psalms 40:2.
[2] Psalms 50:17.
[3] Matthew 18:20.
[4] cf. Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.19, and cf. 6.24 (Solon).
[5] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, II.16.
[6] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 19.10.
[7] Psalms 100:5.
[8] 1 Corinthians 5:11.
[9] Luke 14:12-13.
[10] Matthew 25:40.
[11] Walther, Proverbia, 25553.
[12] Luke 16:9.
[13] Matthew 6:20.
[14] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 215.
[15] Psalms 40:2.
[16] Psalms 111:5.
[17] Psalms 57:2.
[18] Psalms 140:3.
[19] Ecclesiasticus 28:29-30.
[20] Walther, Proverbia, 20465, 20466, 20467.
[21] Proverbs 18:21.
[22] James 3:7-8.
[23] 1 Peter 3:10.
[24] Psalms 33:14; Ecclesiasticus 4:34.
[25] Cato, Distichs, 1.3.
[26] Pseudo-Seneca, De Moribus, 132.
[27] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 4.11 (Solon), 5.26.4 (Solon).
[28] Proverbs 17:28.
[29] Panphilus, 107.
[30] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.3.
[31] James 5:12.
[32] Matthew 5:37.
[33] James 1:19.
[34] Proverbs 29:20.
[35] Proverbs 18:13.
[36] Ecclesiasticus 6:5.
[37] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.61.
[38] Panphilus, 109.
[39] Ecclesiasticus 6:5.
[40] Proverbs 15:1.
[41] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.31-32.
[42] 1 Corinthians 15:33.
[43] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.22-23.
[44] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.2 (Socrates).
[45] Ecclesiasticus 11:9.
[46] Cicero, Philippics, 3.9.22.
[47] Matthew 27:14.
[48] 2 Corinthians 12:4.
[49] Proverbs 11:13.
[50] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.23.3 (Socrates), 6.78.
[51] Pseudo-Seneca, De Moribus, 16.
[52] John 14:6.
[53] Psalms 84:12.
[54] Psalms 118:86.
[55] Psalms 24:10.
[56] Pseudo-Martin of Braga, De Moribus, in PL 72: 32C.
[57] John 8:44.
[58] Wisdom 1:11.
[59] Ecclesiasticus 20:27.
[60] Proverbs 6:17-19.
[61] Psalms 57:2.
[62] Psalms 84:12.
[63] Cicero, De Officiis, 3.6.28.
[64] Cicero, De Officiis, 1.19.62.
[65] Cicero, De Officiis, 1.19.64.
[66] Cicero, De Officiis, 2.11.40.
[67] Cicero, De Officiis, 2.9.34.
[68] 1 Corinthians 3:19.
[69] Ecclesiasticus 4:33.
[70] Cicero, De Officiis, 2.20.71.
[71] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 5.1-2.
[72] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.B.3-4.
[73] Digest, 1.1.10.
[74] Cicero, De Officiis, 1.28.99.
[75] Digest, 1.1.10.
[76] Cicero, De Officiis, 2.11.38.
[77] Psalms 105:3.
[78] Luke 6:37.
[79] Ecclesiasticus 18:19.
[80] John 18:31.
[81] Cicero, Tusculan Disputations, 4.27.58.
[83] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 37.4.
[84] Publilius Syrus, Sententiae, 151.
[86] Publilius Syrus, Sententiae, 293.
[87] Publilius Syrus, Sententiae, 352.
[88] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.28.5, 6.5 (Phocion), 6.55b.
[89] Cicero, De Officiis, 1.25.89.
[90] Codex, 3.1.9.
[91] John 8:3, 6-11.
[92] Ecclesiasticus 18:19.
[93] Psalms 110:10; Ecclesiasticus 1:16.
[94] Codex, 1.17.2.13.
[95] John 7:24.
[96] Matthew 5:34.
[97] Hebrews 6:16.
[98] Hebrews 6:16.
[99] Revelation 10:5, 6.
[100] Psalms 109:4.
[101] Isaiah 5:8.
[102] Matthew 6:34.
[103] Psalms 105:3.
[104] cf. Psalms 57:2.
[105] Romans 12:19.
[106] Luke 6:37.
[107] Matthew 5:39-40; Luke 6:29.
[108] 1 Corinthians 12:14.
[109] Matthew 5:39-40.
[110] Digest, 9.2.4, 9.2.45, 43.16.1.27; Gregory IX, Decretals, 5.12.18.
[111] Digest, 1.1.3.
[113] Exodus 22:18.
[114] Leviticus 20:9.
[115] Matthew 23:2-3.
[116] Luke 16:29.
[117] Luke 1:5-6.
[118] Luke 24:27.
[119] 2 Corinthians 5:17.
[120] 1 Peter 2:13-14.
[121] Romans 13:4.
[122] John 19:11.
[123] Romans 13:3.
[124] Romans 12:21.
[125] Luke 19:27.
[126] Luke 23:39-43.
[127] Publilius Syrus, Sententiae, 580.
[128] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.41.4.
[129] Marbodo of Rennes, Carmina Varia, 45 in PL 171:1736B.
[130] Matthew 25:34.