B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Albertanus Brixiensis
ca. 1190 - post 1250
     
   



S e r m o n e s   q u a t t u o r

S e r m o n   I

_______________________________________________


Sermo factus super illuminatione
et super spirituali et corporali refectione
et que sunt necessaria in refectione.

Orate Deum, fratres, ut, ministerio sue sanctitatis, per me, servum suum inutilem atque indignum, ministret vobis hodie aliquid utilitatis.

Fratres mei, more solito hic congregati, propositum nostre congregationis inspiciamus, circa illud aliqua utilia pertractantes. Propositum certe nostre congregationis triplicem habet causam. Quarum prima est illuminatio; nam consuevimus hic congregari ad collationem faciendam, ut oleum ematur de quo sacer iste locus illuminetur. Secunda causa est spiritualis reffectio, quam hic a fratribus cum devotione suscipere consuevimus. Tercia est corporalis reffectio, quam hic cum caritate debemus sumere. De quibus singulariter despiciamus.

Circa illuminationem scire oportet quod, qui aliis lumen volunt prebere, in se lumen debent habere. Nam, sine lumine, homo quasi cecus dicitur et "si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt,"[1] ut in Evangelio Veritas ipsa testatur. Ut ergo verum lumen habeamus aliisque possimus conferre, sciendum est quod, sicut in lumine nostro corporali consueto quatuor intervenire debent, videlicet: ignis et oleum atque aliquod corpus purum, in quo oleum infundatur et accendi possit, et ipsa accensio, ita et in lumine vero spirituali predicta quatuor intervenire debent.

Ignem namque habere debemus, hoc est Deum in cordibus nostris portare eiusque memoriam habere atque illius amore calefieri. Et quod Deus ignis sit bene testatur Beatus Paulus, in Epistula ad Hebreos, dicens: "Et enim Deus noster ignis est consumens."[2] Consumit enim omnia nostra peccata. Hic enim est ignis, qui Apostolos inflamavit adque illuminavit in pascha Pentecostes. Hic etiam est ignis, qui apparuit Moysi in rubro. Hec est columna ignis, que eduxit populum Israeliticum per desertum. Hic insuper est ignis habens carbones desolatorios, qui dissolvunt corda nostra ad benefaciendum, de quibus dicit Propheta: "Sagitte potentis acute, cum carbonibus desolatoriis."[3] Hii sunt carbones, quos debemus inicere super capita inimicorum nostrorum, ut ait Beatus Paulus, in Epistula ad Romanos: "Si esurierit inimicus tuus, ciba ilium: si sicierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super capud eius."[4]

Oleum vero habere debemus, hoc est nitorem bonorum operum et operum caritatis. Hoc est oleum de quo dicitur in Evangelio de decem virginibus, quarum quinque erant prudentes, quinque fatue. Prudentes vero ornaverunt lampades suas oleo et intraverunt cum sponso ad nuptias. Fatue vero non sumpserunt oleum secum et ideo excluse sunt a nuptiis dictumque est illis: "Amen dico vobis, nescio vos."[5]

Hoc oleum debet esse purum nullique putredini admixtum, ut ex eo purum lumen et verum valeat elici. Nam, cum facimus opera caritatis, non debemus hoc facere cum vanagloria admixta. Unde dictum est in Evangelio: "Cum facis helemosinam, noli tuba canere, sed secreto, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi."[6] Non enim obliviscetur Deus de operibus caritatis, sed in die iudicii dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare: nudus fui, et copuistis me: hospes fui, et collegistis me: sitivi, et dedistis mihi bibere, infirmus et in carcere fui, et visitastis me."[7] "Venite et percipite regnum,"[8] etc.

Nec eciam debemus facere huiusmodi opera invite vel per impressionem, sed hylariter. Nam, ut ait Augustinus: "Qui dat pauperi non ut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum."[9] Et certe opera caritatis merito comparantur oleo, quia, sicut oleum cuicumque liquori supereminet appositum semper, sive super ponatur, sive infra ponatur ita et caritas eius opera omnibus virtutibus supereminent. Unde dicit Beatus Paulus, in Epistula prima ad Corinthios: "Nunc autem manent fides, spes et caritas, tria hec: maior autem hiis caritas est."[10]

Et sicut nostro oleo materiali tripliciter fungimus, videlicet: ad illuminationem et ad condienda alia cibaria et ad unctionem, ita et de isto oleo spirituali, id caritatis, debemus tripliciter fungi, scilicet ad illuminarocum, quia per illud pervenimus ad verum lumen, ut dixi; et ad condiendas alias virtutes, quia sine hac caritate alie virtutes nichil sunt, ut Paulus in predicta Epistula dixit et ad unctionem, diligendo iusticiam et odio habendo iniquitatem, ad exemplum Christi, de quo dixit Propheta: "Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, tuus oleo leticie, pre consortibus tuis."[11] Et Iesus Sirac dixit: "Fili, agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos."[12] Si autem predicta opera caritatis non fierent pura intencione, sed ex vanagloria vel aliter, hoc oleum non esset purum, sed faciens hoc accepisset mercedem suam, et diceretur oleum peccatoris, de quo dicit Propheta: "Oleum peccatoris non impinguet caput meum."[13]

Tercium autem intervenire debet, hoc est corpus aliquod purum, quod accendatur, id corpora nostra debent esse pura ut in hiis oleum predictum bene infundatur et accendi possint. Ea namque purificare debemus et omnem putredinem peccatorum a nobis removere per opera penitentie, que sunt septem, videlicet: sollicitudo, defensio, indignatio, timor, desiderium, emulatio, pena. De quibus omnibus mentionem facit Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios, circa medium, ubi: "Que enim secundum Deum est tristicia, penitenciam,"[14] etc.

Sollicitudinem enim habere debemus emendandi quod deliquimus.

Defensionem vero debemus facere vel habere, quia nos debemus defendere a precedentibus delictis ab seu.

Indignationem vero debemus habere, id indignare contra nosmet ipsos, si forte caderemus in predicta delicta vel alia peccata.

Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus."[15] "Inicium enim sapientie est timor Domini,"[16] ut Propheta dixit et eciam quidam philosophus dixit: "Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, omnia timet."[17] Et alius dixit: "Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore."[18]

Desiderium vero debemus habere semper provehi in melius.

Emulationem vero habere debemus, scilicet sanctorum, quia illos semper debemus imitari.

Penam vero debemus substinere, hoc est corpora nostra affligere vigiliis et ieiuniis et aliis operibus bonis. Etiam et si, per predicta opera penitencie, corpora nostra ita fuerint debi depurata, bene potent in hiis oleum infundi, eaque ad Dei amorem bene poterunt accendi.

Quartum etiam ad illuminationem veram est necessarium, ut dixi, videlicet ipsa accensio. Ait enim Lucas in Evangelio: "Ignem vero veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?"[19] Certe accendi debet ignis amoris Christi in corporibus nostris per exagitacionem ipsorum corporum circa opera caritatis, ad modum facis, que semper quanto magis exagitatur, tanto magis accenditur et in maiorem flamma erigitur Ysaia propheta testante, qui ait: "Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animam tuam salvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus, cuius non deficuit aque."[20] Et iterum idem ait: "Frange panem tuum esurienti, et si videris nudum, operi eum et, egenos vagosque induc in domum tuam: et carnem tuam non despexeris. Et tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur."[21] Et etiam Tobias dixit: "De tua substantia fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam anullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini,"[22] que facies vera lux est, ut Beatus Iohannes dixit: "Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum."[23] Et iterum idem Tobias dixit: "Quando potueris, misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si exiguum fuerit, exiguum impartiri stude. Premium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis; quoniam helemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris."[24] Et ita, orto et accensso lumine in nobis, poterit dici esse Propheta: "De vobis lux occulorum orta est iusto, et recto corde leticia."[25] Servire enim Deo vera leticia est. Unde eciam Salomon dixit: "Lux oculorum letificat animam: et fama bona inpinguat ossa."[26] Et eciam dici poterit cum Beato Paulo: "Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Ut ergo filii lucis ambulate: fructus autem lucis est in omni bonitate, et iusticia, et veritate."[27]

Ambulare itaque debemus ita ut lumen duret nec extinguatur, quod facere possumus duobus modis, videlicet: perseverantia, et si ea removerimus a nobis, que consueverunt lumini obesse illud que extinguere; que in meo iudicio, sunt sex, videlicet: impuritas luminis, remotio luminis vel a lumine, ventus sive aura, obstaculum lumini appositum, occulatio luminis, et luminis singularitas.

De impuritate luminis satis dixi vobis.

Si autem remoti estis a lumine vel lumen a vobis nimis est remotum, ita ut non clare videatis, servate dictum Prophete, qui ait: "Accedite ad Deum, et illuminamini: et facies vestre non confundentur."[28] Quod facere debemus per penitenciam eiusque opera, auferendo a nobis peccata et vicia.

Ventum autem et auram, que consueverunt lumen extinguere, a nobis removere debemus. Hoc est superbiam, que vento conparatur; dixit enim Marcialis: "Etheream pacem ventosa superbia tollit"[29] quare penitus est removenda. "Odibilis est coram Deo et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas,"[30] ut Iesus Sirac dixit, qui eciam ait: "Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam: et domus que nimis locuplex est, annullabitur superbia."[31] Et Iob dixit: "Si ascenderit usque ad celos superbia, et capud eius nubes tetigerit: quasi sterquilinium in fine perdetur."[32] Et Salomon dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia,"[33] simul cum gloria. Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illa per penitentiam auferre atque penitus removere.

Lumen enim talis nostre nature est, quod ubique diffunditur, nisi obstaculum ei opponatur. Nam sicut hostio clauso domus est tenebrosa, eoque aperto, statim, fugatis tenebris, lumen subintrat, ita Deus, qui est ad ostium cordis nostri et pulsat, ut ipsemet testatur, dicens: "Ego esto ad ostium, et pulso."[34] Et, si obstaculum peccatorum aufferatur, statim lumen Christi subintrat totumque cor ad Dei amorem illuminat. Occultatio vero luminis removeri debet, quia, ut ipse Dominus ait: "Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt."[35] Non enim debemus abscondere lumen scientie nostre, sed omnibus, tam in dictis quam in factis, ad utilitatem conferre compter atque tribuem. Nam ut ait Tullius: "Fructus ingenii atque virtutis omnisque prestancie tunc maximus capitur cum in proximum quemque confertur."[36] Peccatum enim est ei utilia occultare. Unde scriptum est: "Invidia livet, qui recitanda silet; crimine se fedat, qui quod sapit utile celat."[37] Et etiam dictum est: "In mundo duo sunt, que nil abscondita prosunt: fossus humi census et, clausus sub pectore sensus."[38] Singularitas denique luminis aufferenda est, quia cum scientia nostra debet omnibus lucere atque conferi. Singulariter quandoque confertur tantummodo uni parti accipiendo pars potentum, vel amicorum, et eciam pro peccunia, vel odio, vel timore, aliter iudicatur vel fit quam ratio postulat, quod est peccatum mortale, ut leges et omnia iura pro clamant. Hiis itaque sex impedimentis a lumine sublatis, verum lumen, dante Domino, poterimus habere aliisque conferre atque tribuere.

Nunc accedamus ad secundam causam proposita nostre congregationis, scilicet ad tractandum de reffectione spirituali, quam hic a fratribus cum devocione recipere consuevimus. Circa quam sciendum est quod, sicut in refectione corporali habere debemus panem et aquam et alia cibaria et vinum, ita et in refectione spirituali predicta debemus habere.

Panem habere debemus, scilicet vite et intellectus, de quo legitur in libro vite Sapientie: "Cibabis illos pane vite et intellectus, et aqua sapie salutaris potabit eos."[39] Panis vite est panis lacrimarum et compunctio peccatorum. De quo pane dicit Propheta: "Cibabis nos pane lacrimarum: et potum dedisti nobis lacrimis in mensura?"[40] Per hunc panem pervenibimus ad panem vivum, hoc est ad Christum, qui ait: "Ego sum panis vivus, qui de celo descendi."[41] Hunc panem manducant angeli et manducare debet homo, Propheta testante: "Panem angelorum manducavit homo: et cibaria dedisti eis in habundantia."[42] Hunc panem qui obliviscuntur manducare arescunt, ut ait de se Propheta: "Percussus sum ut ferum et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum."[43] Hunc ergo panem cum affectione die noctuque magna debemus a Domino postulare, ut ipse docuit in oratione sua, dicens: "Panem nostrum cotidianum da nobis hodie."[44]

Aquam debemus habere sapientie, ut dixi, et doctrine celestis, quam aquam promisit Dominus samaritane, dicens: "Dabo tibi aquam, salientem in vitam eternam."[45]

Vinum vero habere debemus pro compunctionis peccatis nostris. De quo vino dicit Propheta: "Potasti nos vino compunctionis."[46] Per hoc vinum pervenitur ad merum vinum, hoc est ad celeste misterium, quod est mixtum Novo et Veteri Testamento. De hoc vino mero plenus est calix in manu Domini, ut dicit Propheta: "Hunc humiliat, hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto."[47]

Alia vero cibaria ad plenam refectionem habere debemus, scilicet omnia verba Dei et de Deo loquentia. Nam, ut ipse ait: "Non in solo pane vivit homo, sed de omni verbo, quod procedit ex ore Dei."[48] Cibi enim nostri debet esse facere et adimplere verba et voluntatem eius, qui misit nos, ut ipsemet de se dicit; ait enim: "Meus est cibus, ut faciam voluntatem eius, qui misit me."[49]

Nunc accedamus ad terciam causam propositi nostre congregationis, hoc est ad reffectionem corporalem, quam cum caritate hic consuevimus percipere. Circa quem, modum certum debemus servare ante reffectionem et in reffectione et post reffectionem.

Ante refectionem debemus observare septem, que hiis versibus continetur: "Sit timor in dapibus, benedictio, lectio, tempus, sermo brevis, vultus ylaris pars detur egenis."[50]

Timorem certe habere debemus, cum dapes nobis apponuntur, ne forte nimis comedamus vel in aliquo Deum offendamus, iuxta illud: "Beatus homo, qui semper erit pavidus."[51] Si ei Adam timuisset de Paradiso iectus non fuisset.

Benedictio intervenire debet, iuxta illud: "Benedixit, et fregit."[52]

Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciam expectare, antequam ineamus convivia: ut de hiis duobus legitur in Decretis XLIIII-dic "Non liceat."

Sermo vero brevis debet adesse, juxta illud "in multiloquio non deesse peccatum,"[53] et etiam secundum Catonem, qui ait: "Loquere pauca in convivio."[54]

Vultum vero ylarem debemus habere secundum Beatum Paulum dicentem: "Ylarem datorem diligit Deus,"[55] et iterum: "Qui miseretur in ylaritate."[56] Et etiam iuxta dictum Iesus Sirac, qui ait: "In omni dato ylarem fac vultum."[57]

Pars quoque detur egenis, iuxta verbum Domini dicentis qui ait: "Date helemosinam, et omnia dabuntur vobis,"[58] et iuxta verbum appli dicentis: "Date helemosinam: et omnia munda erunt vobis,"[59] et eciam secundum verbum sapientis, qui ait: "Quisquis es in mensa, primum de paupere pensa; nam dum pascis eum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus."[60]

In ipsa autem refectione quatuor debent abesse, multa vero adesse. Quatuor vero debent abesse, que continentur hoc versu: "Absint delicie, detractio, crapula, murmur."[61]

Delicie debent abesse. Non enim desiderare delicias vel delicata cibaria debemus licet illis quandoque uti possimus, si absque desiderio sumantur. Nam eciam viles cibi apperenter, accepti, impediunt profectum abstinentie, ut legitur in Decretis Xd-xli "Delicie."[62]

Detractio vero debet abesse, quia non debemus detrahere cibis, nec factoribus eorum, nec alicui alii, iuxta verbum Pauli: "Nemini detrahentes."[63]

Crapula insuper debet abesse, secundum verbum Pauli dicentis: "Non in crapula, et ebrietate."[64]

Murmur denique debet abesse, iuxta verbum Pauli dicentis, in Epistula prima ad Corinthios: "Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore;"[65] et secundum Salamonem dicentem: "Cavete vos a murmuratione, que nichil prodest, quoniam pensum obscurum in vacuum non ibit."[66]

Multa vero debent adesse in reffectione: nam modum servare debemus in quantitate et qualitate et in multitudine ciborum ac varietate.

In quantitate, quia non debemus nimis comedere. Ait enim Seneca De formula honeste vite "Ede citra crapulitatem, bibe citra ebrietatem. Victus tibi ex facili sit: nec ad voluptatem, sed ad cibum accedas. Palatum tuum fames excitet, non sapores."[67] "Hanc ergo sanam et salubrem vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valitudini satis est,"[68] ut idem in Epistulis dixit.

In qualitate vero debemus modum servare, quia non debemus curare qualia sint cibaria, sed, si videntur nobis dura vel non bene condita, famem debemus expectare, secundum Senecam, qui ait in Epistulis: "Fames reddet malum panem bonum et tenerum et ideo non est ante ante edendum quam illa imperet."[69]

In multitudine vero ciborum et varietate debemus modum servare. Ut ait Yesus Sirac: "Noli esse avidus in omni epulatione, nec effundas te super omnem escam. In multis enim escis erit infirmitas;"[70] sic et de potu idem dixit: "Sanitas est corporis et anime sobrius potus. Vinum multum potatum, irritationem et iram et ruinas multas facit."[71] Et Seneca in Epistulis dixit "bone valitudini contraria esse alimenta varia et nostris corporibus aliena."[72]

Predicta denique servando, poterimus turpem paupertatem vitare, sanitatem servare et iram Dei fugere.

Paupertatem turpem fugiemus, quia, ut ait Iesus Sirac: "Qui diligit epulas, in egestate erit."[73] Et iterum idem dixit: "Pessima est paupertas, que a gula procedit," et iterum: "Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur,"[74] et rursus: "Operarius ebriosus non locuplectabitur: et quis spernit modica, paulatim decidet."[75]

Iram vero Dei poterimus sic fugere, quia irascitur Deus pro huic gulositatibus, ut Propheta dixit: "Manducaverunt, et saturati sunt nimis. Et adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos."[76]

Sanitatem vero sic poterimus conservare, quia, ut ait Iesus Sirac: "Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, ad adiciet sibi vitam,"[77] et habebit censum salutis corporis, qui est super omnem censum. Nam, ut idem ait: "Non est census super censum salutis corporis: nec est oblectatio super cordis gaudium."[78] Vitare itaque debemus comessationes, crapula, ebrietates nimias et maximas et frequentes comestiones ac delicatas. Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nares et os et aures faciunt fetore atque putredine habundare. Et per hoc insuper acquiritur peccatum, luxurie, Deus offenditur. Hec, denique, substantias minuunt, honores tollunt, corpus simul cum anima post multas infirmitates ad inferna perducunt.

Post refectionem, denique, modum servemus, qui in hoc versu continetur: "Sumptoque cibo, reddatur gratia Christo,"[79] ut in Decretis in predicta di xliiii c "Non liceat."

Predicta servantes cum devocione, dante Domino, poterimus refici ad mensam Christi, in regno Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

____________

[1] Matthew 15:14.
[2] Hebrews 12:29.
[3] Psalms 119:4.
[4] Romans 12:20.
[5] Matthew 25:2-12.
[6] Matthew 6:2-4.
[7] Matthew 25:35-36.
[8] Matthew 25:24.
[9] Peter Lombard, Collectaneum in Paulum. Continuatio - In Epistolam II ad Corinthios, 131 ch. IX, in PL, 192: 63A-63B.
[10] 1 Corinthians 13:13.
[11] Psalms 44:8.
[12] Ecclesiasticus 4:33.
[13] Psalms 140:5.
[14] 2 Corinthians 7:10.
[15] Proverbs 28:14.
[16] Psalms 110:10.
[17] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.18-19.
[18] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.16-17.
[19] Luke 12:49.
[20] Isaiah 58:10-11.
[21] Isaiah 58:7-8.
[22] Tobit 4:7.
[23] John 1:9.
[24] Tobit 4:8-11.
[25] Psalms 96:11.
[26] Proverbs 15:30.
[27] Ephesians 5:8-9.
[28] Psalms 33:6.
[29] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 83.
[30] Ecclesiasticus 10:7.
[31] Ecclesiasticus 21:5.
[32] Job 20:6-7.
[33] Proverbs 11:2.
[34] Revelation 3:20.
[35] Matthew 5:15.
[36] Cicero, De Amicitia, 19.70.
[37] Walther, Proverbia, 3780a.
[38] Epigrammata Monasterii S. Galli in PL 87:68B.
[39] Ecclesiasticus 15:3.
[40] Psalms 79:6.
[41] John 6:41 & 6:51.
[42] Psalms 77:25.
[43] Psalms 101:5.
[44] Luke 11:3.
[45] John 4:14.
[46] Psalms 59:5.
[47] Psalms 74:8-9.
[48] Deuteronomy 8:3.
[49] John 4:34.
[50] Walther, Proverbia, vol. 5, p. 45.
[51] Proverbs 28:14.
[52] Mark 6:41; Matthew 14:19.
[53] Proverbs 10:19.
[54] Cato, Distichs, p. 49; Cato, Monostichs, 54.
[55] 2 Corinthians 9:7.
[56] Romans 12:8.
[57] Ecclesiasticus 35:11.
[58] Luke 6:38.
[59] Luke 11:41.
[60] Walther, Proverbia, 25553.
[61] Walther, Proverbia, vol. 1, p. 20.
[62] Gratian, Decretals, 1.D41.C2.
[63] James 4:11.
[64] Romans 13:13.
[65] 1 Corinthians 10:10.
[66] Wisdom 1:11.
[67] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.6-7, 9-11.
[68] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.5.
[69] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 123.2.
[70] Ecclesiasticus 37:32.
[71] Ecclesiasticus 31:37-38.
[72] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.18.
[73] Proverbs 21:17.
[74] Proverbs 21:17.
[75] Ecclesiasticus 19:1.
[76] Psalms 77:29-31.
[77] Ecclesiasticus 37:34.
[78] Ecclesiasticus 30:16.
[79] Gratian, Decretals, 1.D44.C12.